原典講読『真のキリスト教』 339

(1) 原文
339. Quod credendum, hoc est, fides habenda sit in Deum Salvatorem Jesum Christum, est causa, quia est in Deum visibilem in quo invisibilis, ac fides in Deum visibilem, qui est homo et simul Deus, intrat hominem; fides enim in sua essentia est spiritualis, sed in sua forma naturalis; quare apud hominem fit illa spiritualis naturalis; omne enim spirituale recipitur in naturali, ut sit aliquid apud hominem. Nudum spirituale quidem intrat in hominem, sed non recipitur; est sicut aether qui influit et effluit praeter quod afficiat; ut enim afficiat, erit perceptio et sic receptio, utraque in mente hominis; et hoc non datur apud hominem quam in ejus naturali. Vicissim autem fides mere naturalis, seu fides orba essentia spirituali, non est fides, sed modo persuasio aut scientia: persuasio aemulatur fidem in externis, sed quia in internis ejus non est spirituale, ideo nec est aliquod salvificum. Talis est fides apud omnes illos, qui negant Divinitatem Humani Domini; talis fuit fides Ariana, et quoque est fides Sociniana, quia uterque rejecit Divinitatem Domini. Quid fides absque termino ad quem? Estne sicut visus in universum, qui cadit sicut in inane, et perit? Et est sicut avis volans supra atmosphaeram in aetherem, ubi tanquam in vacuo, exspirat. Habitatio hujus fidei in mente hominis comparari potest habitationi ventorum in alis Aeoli, tum habitationi lucis in stella caduca; exoritur sicut cometa cum longa cauda, sed transit sicut illa, et disparatur. [2.] Verbo, fides in Deum invisibilem actualiter est caeca, quia mens humana non videt suum Deum; et hujus fidei lux, quia non est spiritualis naturalis, est lux fatua; et haec lux est instar lucis in verme noctiluco, et instar lucis in paludibus aut super glebis sulphuratis tempore noctis, et instar lucis in ligno putrescente. Ex hac luce nihil aliud existit quam quod phantasiae est, in qua creditur apparens sicut sit, et tamen non est. Fides in Deum invisibilem non lucet alia luce, et maxime, cum cogitatur quod Deus sit Spiritus, et de spiritu cogitatur sicut de aethere: quid inde sequitur aliud, quam quod homo aspiciat Deum sicut aspicit aetherem; et sic quaerit illum in universo, et dum non invenit illum ibi, credit naturam universi esse Deum. Ex hac origine est naturalismus hodie regnans. Dixitne Dominus
 
Quod nemo unquam vocem Patris audiverit, neque speciem Ipsius viderit? (Joh. v. 37):
 
et quoque,
 
Quod Deum nemo viderit unquam, et quod Unigenitus Filius, qui in sinu Patris est, Ille revelaverit? (Joh. i. 18.)
Non Patrem vidit quis, nisi qui est [1]apud Patrem, Hic vidit Patrem (Joh. vi. [2]46).
Tum quod nemo veniat ad Patrem quam per Ipsum? (Joh. xiv. 6:)
 
et porro,
 
Quod homo videat et cognoscat Patrem, qui videt et cognoscit Ipsum? (Joh. xiv. 7, seq.)
 
[3.] Alia autem est fides in Dominum Deum Salvatorem; qui quia est Deus et Homo, et adiri potest, et videri in cogitatione, non est fides interminata, sed habet terminum a quo et ad quem, et semel recepta manet; sicut quis dum vidit imperatorem aut regem, quoties ejus recordatur, imago illorum redit. Visus illius fidei, est sicut quis videt nubem candidam, et in ejus medio angelum, qui invitat hominem ad se, ut elevetur in caelum: ita Dominus apparet illis qui fidem in Ipsum habent, et appropinquat ad unumquemvis, sicut is cognoscit et agnoscit Ipsum; quod fit sicut novit et facit praecepta Ipsius, quae sunt fugere mala et facere bona: et tandem in domum ejus venit, et mansionem una cum Patre, qui in Ipso est, apud illum facit, secundum haec apud Johannem,
 
Jesus dixit, "Qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me; et qui amat Me, amabitur a Patre meo, et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me Ipsum, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus" (xiv. 21, 23).
 
Haec scripta sunt in praesentia duodecim Apostolorum Domini, qui dum haec scriberem, a Domino ad me missi sunt.
 
   @1 “apud Patrem:”sic editio princeps; in margine autem exempli Auctoris legimus “a Deo,” quod textusm redeptum rectius interpretatur. @2 46 pro “6”
 
(2) 直訳
339. Quod credendum, hoc est, fides habenda sit in Deum Salvatorem Jesum Christum, est causa, quia est in Deum visibilem in quo invisibilis, ac fides in Deum visibilem, qui est homo et simul Deus, intrat hominem; 信じなければならないことすなわち、救イエス・キリストへの信仰たなくてならない、理由がある、目えるへの〔信仰〕であるから、その中に目に見えない〔神がいる〕、そして目に見える神への信仰は、その者(神)は人間であると同時に神、人間に入る。
fides enim in sua essentia est spiritualis, sed in sua forma naturalis; というのは、信仰その本質、霊的なものであるからしかしその、自然的。
quare apud hominem fit illa spiritualis naturalis; それゆえ、人間のもとでそれは霊的自然的なものになる
omne enim spirituale recipitur in naturali, ut sit aliquid apud hominem. というのは、すべての霊的なものは自然的なものの中に受け入れらなくてはならないから、人間のもとで何らかのものであるために。
Nudum spirituale quidem intrat in hominem, sed non recipitur; ありのままの(裸の)霊的なものは、確かに人間の中に入る、しかし、受け入れられない。
est sicut aether qui influit et effluit praeter quod afficiat; エーテルのようである、それは流入し、流れ出る、働きかけることは別にして(~ことを除いて)☆
「働きかける」といえば「働きかける」のであるが、条件付きであり、その条件(以下に述べられている)が満たされないなら、「流れ出てしまう」といったニュアンスです。
ut enim afficiat, erit perceptio et sic receptio, utraque in mente hominis; というのは、働きかけるために、知覚とこのように受け入れがある(未来)から、二つとも人間の心の中に。
et hoc non datur apud hominem quam in ejus naturali. またこのことは人間のもとに与えられない、彼の自然的なものの中以外に。
Vicissim autem fides mere naturalis, seu fides orba essentia spirituali, non est fides, sed modo persuasio aut scientia: けれども、逆に、単なる自然的な信仰は、すなわち、霊的な本質の子のない信仰は、信仰ではない、しかし、単なる信念または知識である。
persuasio aemulatur fidem in externis, sed quia in internis ejus non est spirituale, ideo nec est alquod salvificum. 信念は外なるものの中で信仰に似る、しかし、その内なるものの中で霊的ではない、それゆえ、何らかの救うものもない。
Talis est fides apud omnes illos, qui negant Divinitatem Humani Domini; このような信仰である、彼らすべての者のもとの、その者は主の神的人間性を否定する。
talis fuit fides Ariana, et quoque est fides Sociniana, quia uterque rejecit Divinitatem Domini. アリウス主義の信奉者の信仰はこのようなものであった、そしてまた、ソッツィーニの信奉者の信仰である、どちらも主の神性を退けたので。
Quid fides absque termino ad quem? それへの最終段階(端)なしに何が信仰か?
Estne sicut visus in universum, qui cadit sicut in inane, et perit? 宇宙の中への視覚のようではないか? それは虚空の中にのように落ちる(むなしい)、また滅びる。
Et est sicut avis volans supra atmosphaeram in aetherem, ubi tanquam in vacuo, exspirat. また、大気を超えてエーテルの中を飛ぶ鳥のようである、そこにあたかも真空の中を、息絶える。
Habitatio hujus fidei in mente hominis comparari potest habitationi ventorum in alis Aeoli, tum habitationi lucis in stella caduca; この信仰の住居は、人間の心の中で、アイオロス(風の神)の翼の中の風(ひと吹き)の住居にたとえられることができる、なおまた流れ星の中の光の住居に。
exoritur sicut cometa cum longa cauda, sed transit sicut illa, et disparatur. 長い尾とともに(のある)彗星のように現れる、しかし、それのように通り過ぎる、また消える。
[2.] Verbo, fides in Deum invisibilem actualiter est caeca, quia mens humana non videt suum Deum; [2] 一言でいえば、目に見えない神への信仰は実際に盲目である、人間の心は自分の神を見ないからである。
et hujus fidei lux, quia non est spiritualis naturalis, est lux fatua; またこの信仰の光は、霊的自然的でないので、愚かな(弱い)光である。
et haec lux est instar lucis in verme noctiluco, et instar lucis in paludibus aut super glebis sulphuratis tempore noctis, et instar lucis in ligno putrescente. また、この光は、夜光る虫(ツチボタル)の中の光のようである、また湿地(沼)の中または土くれの上の硫黄で処理された光のよう、夜の時の、また腐った木材の中の光のよう〔である〕。
Ex hac luce nihil aliud existit quam quod phantasiae est, in qua creditur apparens sicut sit, et tamen non est. この光から何らかのものは何も生じない、幻想であるもの以外に、その中に存在するように見える〔ことが〕信じられる、またそれでも存在しない。
Fides in Deum invisibilem non lucet alia luce, et maxime, cum cogitatur quod Deus sit Spiritus, et de spiritu cogitatur sicut de aethere: 目に見えない神への信仰は他の光で輝かない、またことに、神が霊であることが考えられるとき、また霊についてエーテルについてのように考えられる――
quid inde sequitur aliud, quam quod homo aspiciat Deum sicut aspicit aetherem; ここから、何が、他のものがいえるか、人間が神を、エーテルを眺めるように、眺めること以外に。
et sic quaerit illum in universo, et dum non invenit illum ibi, credit naturam universi esse Deum. また、このように彼(神)を全世界(宇宙)の中に探す、また彼(神)をそこに見つけない時、全世界(宇宙)の自然を神であることを信じる。
Ex hac origine est naturalismus hodie regnans. この起源からである、今日、支配している自然主義(神の代わりに自然を崇拝すること)は。
Dixitne Dominus 主は言われていないか?
 
Quod nemo unquam vocem Patris audiverit, neque speciem Ipsius viderit? (Joh. v. 37): かつてだれも父の声を聞かなかったこと、その方の姿も見なかった(ヨハネ5:37)
 
et quoque, そしてまた、
 
Quod Deum nemo viderit unquam, et quod Unigenitus Filius, qui in sinu Patris est, Ille revelaverit? (Joh. i. 18.) かつてだれも神を見ていないこと、また、ただひとりの息子が、その者は父のふところの中にいる、彼(神)が啓示したこと?(ヨハネ1:18)
Non Patrem vidit quis, nisi qui est [1]apud Patrem, Hic vidit Patrem (Joh. vi. [2]46). だれも父を見ていない、神から☆の者でないなら、この者が父を見る(ヨハネ6:46)
原文は「父のもとの」であるが「神から」に変えた、注参照。
Tum quod nemo veniat ad Patrem quam per Ipsum? (Joh. xiv. 6:) なおまた、だれも父へやって来ないこと、その方を通してでないなら?(ヨハネ14:6)
 
et porro, またさらに、
 
Quod homo videat et cognoscat Patrem, qui videt et cognoscit Ipsum? (Joh. xiv. 7, seq.) 人間は父を見る、また認める(であろう、接続)こと、その方を見る、また認める者は(直接) (ヨハネ14:7以降)
 
[3.] Alia autem est fides in Dominum Deum Salvatorem; [3] けれども、主・神・救い主への信仰は異なっている。
qui quia est Deus et Homo, et adiri potest, et videri in cogitatione, non est fides interminata, sed habet terminum a quo et ad quem, et semel recepta manet; その者は神と人間であるから、また近づくことができる、また思考の中で見られることができる、〔その〕信仰は限定されないものである、しかし、そのもの〔信仰〕からまたそのもの〔信仰〕へ向かう限界を持つ、またいったん受け入れられた〔なら〕とどまる。
sicut quis dum vidit imperatorem aut regem, quoties ejus recordatur, imago illorum redit. だれかが皇帝または王を見た、彼を思い出すたびごとに、その時、彼の映像が戻るようである。
Visus illius fidei, est sicut quis videt nubem candidam, et in ejus medio angelum, qui invitat hominem ad se, ut elevetur in caelum: その信仰の視覚(見ること)は、だれかが白く輝く雲を見るようである、またその真ん中に天使を、その者は人間を自分へ招く、天界へ上げられるように。
ita Dominus apparet illis qui fidem in Ipsum habent, et appropinquat ad unumquemvis, sicut is cognoscit et agnoscit Ipsum; そのように主は彼らに見られる、その者はその方への信仰を持っている、またそれぞれの者へ近づく、彼がその方を知り、また認めるかぎり。
quod fit sicut novit et facit praecepta Ipsius, quae sunt fugere mala et facere bona: それは、その方の戒めを知って、また行なうかぎり、生ずる、それは悪を避け、善を行なうことである。
et tandem in domum ejus venit, et mansionem una cum Patre, qui in Ipso est, apud illum facit, secundum haec apud Johannem, またついには彼の家の中にやって来る、また父と一緒に住まいを、それはその方の中にある、彼のもとに作る、「ヨハネ」のもとのこれら〔のことば〕にしたがって、
 
Jesus dixit, "Qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me; イエスは言われた、「わたしの戒めを保つ者は、またそれを行なう、彼はわたしを愛する者である。
et qui amat Me, amabitur a Patre meo, et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me Ipsum, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus" (xiv. 21, 23). また、わたしを愛する者は、わたしの父から愛される、また私は彼を愛する、また彼にわたし自身を現わす(示す)、またわたしたちは彼(父)へ行く、また住まいを(父)のもとにわたしたちはつくる」(14:21, 23)。
 
Haec scripta sunt in praesentia duodecim Apostolorum Domini, qui dum haec scriberem, a Domino ad me missi sunt. これらは主の十二使徒の現在(居合わせる)で書かれた、その者たちはこれらを私が書いた時、主から私に遣わされた。
 
@1 “apud Patrem:”sic editio princeps; in margine autem exempli Auctoris legimus “a Deo,” quod textusm redeptum rectius interpretatur. 注1 apud Patrem:」――このように初版に。けれども、著者の写し(本)の欄外に、私たちは「a Deo」と読む、(翻訳された)本文は忠実に翻訳されている(直訳されている)。☆ わかりづらくなっているので補足します。ギリシア原文は「だれも父を見なかった、神からの者でないなら、この者が父を見た」です。それでa Deoとすれば、原文の直訳となります。
@2 46 pro “6” 注2 6」の代わりに46
 
(3) 訳文
339. イエス・キリストをじなければならないすなわち、信仰たなくてならない理由、目えるへの〔信仰〕であり、その中に目に見えない〔神がいて〕、そして目に見える神への信仰は、その神は人間であると同時に神であり、人間に入るからである。というのは、信仰その本質霊的なものであるがしかしその自然的であるからそれゆえ、人間のもとでそれは霊的自然的なものになるというのはすべての霊的なものは、人間のもとでらかのものであるために、自然的なもののれらなくてはならないからありのままのなものは、確かに人間しかし、受れられないエーテルのようでありそれはきかけることはにして、流入、流というのは、働きかけるために、知覚とこのようにれが、その二つとも人間にあるからまたこのことは人間自然的なもののにしかのもとにえられない
 けれども、逆、単なる自然的信仰すなわち、霊的本質のない信仰、信仰ではないしかし、単なる信念または知識である――信念は外なるものの中で信仰に似る、しかし、その内なるものの中で霊的ではない、それゆえ、何らかの救うものもない。
主の神的人間性を否定するすべての者のもとの信仰はこのようなものである。アリウス主義の信奉者の信仰は、そしてまた、ソッツィーニの信奉者の信仰は、どちらも主の神性を退けたので、このようなものであった。
 それへの最終段階〔救うこと〕しに何が信仰か?
 宇宙の中への視覚のようではないか? それは虚空の中への視覚のようむなしく、滅びる。
 また、大気を超えてエーテルの中を、そこのあたかも真空の中を飛ぶ鳥のようであり、息絶える。
人間の心の中のこの信仰の住居は、アイオロス(風の神)の翼の中の風(ひと吹き)の住居に、なおまた流れ星の中の光の住居にたとえられることができる。長い尾のある彗星のように現れる、しかし、それのように通り過ぎる、消える。
[2] 一言でいえば、目に見えない神への信仰は実際に盲目である、人間の心はその神を見ないからである。またこの信仰の光は、霊的自然的でないので、愚かな光である。また、この光は、夜光る虫(ツチボタル)の中の光のようである、また湿地(沼)の中または土くれの上の夜の時の硫黄の光、腐った木材の中の光のようである。
 この光から、幻想であるもの以外に何らかのものは何も生じない。その中に存在するように見えると信じられ、またそれでも存在しない。
 目に見えない神への信仰は、またことに、神が霊であることが考えられ、また霊についてエーテルについてのように考えられるとき、他の光で輝かない――ここから、人間が神を、エーテルを眺めるように、眺めること以外に、他の何がいえるか。また、このようにを全世界の中に探し、またそこにを見つけない時、全世界の自然を神である、と信じる。
 今日、支配している自然主義(神の代わりに自然を崇拝すること)はこの起源からである。
 主は言われていないか?
 
 かつてだれも父の声を聞かなかった、その方の姿も見なかった(ヨハネ5:37)
 
そしてまた、
 
 かつてだれも神を見ていない、父のふところの中にいるひとり子が、神が啓示した(ヨハネ1:18)
 だれも父を見ていない、神からの☆者でないなら、この者が父を見る(ヨハネ6:46)
 なおまた、その方を通してでないなら、だれも父へやって来ない(ヨハネ14:6)
 
 またさらに、
 
その方を見、認める人間は、父を見、認める(ヨハネ14:7以降)
 
 [3] けれども、主・神・救い主への信仰は異なっている。その方は神と人間であられ、近づくことができ、また思考の中で見られることができからである、〔その〕信仰は限定されないものであるが、しかし、その〔信仰〕から、またその〔信仰〕へ向かう限界があり、またいったん受け入れられた〔ならそこに〕とどまる。だれかが皇帝または王を見て、彼を思い出すたびごとに、その時、彼の映像が戻るようなものである。その信仰は、だれかが白く輝く雲を、またその真ん中で、天界へ上げられるように人間を自分へ招いている天使を見るようなものである――そのように主は、その方への信仰を持っている者に見られ、またそれぞれの者へ、その者がその方を知り、認めるかぎり近づかれる。そのことは、その方の戒めを知って、行なうかぎり、生じ、それは悪を避け、善を行なうことである――またついには、彼の家の中にやって来て、その方の中にある住まいを父と一緒に、彼のもとに作る。「ヨハネ福音書」の次〔のことば〕にしたがって、
 
 イエスは言われた、「わたしの戒めを保ち、それを行なう者は、わたしを愛する者である。わたしを愛する者は、わたしの父から愛され、わたしは父を愛する、また彼にわたし自身を現わす。またわたしたちはへ行き、父のもとに住まいをつくる」(14:21, 23)。
 
 これらは主の十二使徒が居合わせる前で書かれた、その使徒たちは、これらを私が書いた時、主から私に遣わされた。
 
原文は「父のもとの」であるが「神からの」に変えた。

コメントを残す