原典講読『啓示された黙示録』 801

(1) 原文

801. [Vers. 24.] ” Et in ea Sanguis prophetarum et sanctorum inventus est, et omnium occisorum super terra,” significat quod ex Religioso, quod per “Urbem Babylonem” intelligitur, sit adulteratio et prophanatio omnis veri Verbi et inde Ecclesiae, et quod inde emanaverit falsum in totum Christianum orbem.-Per “sanguinem” significatur falsificatio, adulteratio et prophanatio Verbi (n. 327, 379, 684); per “prophetas” significantur omnes qui in Divinis veris ex Verbo sunt, et abstracte vera doctrinae ex Verbo (n. 8, 133); quod per “sanctos” significentur qui ab Ecclesia Domini sunt, et abstracte sancta vera Ecclesiae (n. 173, 586, 666); quod per “occisos” significentur qui spiritualiter occisi sunt, et quod spiritualiter occisi dicantur qui per falsa pereunt (n. 325, et alibi pluries); et quia per “terram” significatur Ecclesia, per “omnes occisos terrae” significantur omnes in Christiana Ecclesia qui per falsa perierunt, quia falsum apud illos ex illo Religioso emanavit. Dicitur etiam de Babele apud Jeremiam quod

 

Ibi sint confossi omnis terrae (li. 49, 52);

 

et apud Esajam quod

 

“Lucifer,” qui ibi est Babel, “terram suam perdiderit, et populum suum occiderit” (xiv. 20).

 

Quod ex Religioso Babylonico emanaverint plura falsa in Ecclesias Reformatorum, videatur supra (n. 751), ubi explicatum est quod

 

“Mulier, quam vidisti, sit Urbs magna habens regnum super Reges terrae” (Apoc. xvii. 18).

 

(2) 直訳

801. [Vers. 24.] ” Et in ea Sanguis prophetarum et sanctorum inventus est, et omnium occisorum super terra,” significat quod ex Religioso, quod per “Urbem Babylonem” intelligitur, sit adulteratio et prophanatio omnis veri Verbi et inde Ecclesiae, et quod inde emanaverit falsum in totum Christianum orbem.- 801(24節)「また、彼女の中に預言者と聖徒の血が見つけられた、また、地の上の殺された者のすべての者の」は、宗教的信念から、それは「バビロンの都」によって意味される、みことばのまたここから教会のすべての真理の不純化と冒涜があることが意味される、また虚偽が全キリスト教世界の中に広がった(流れ出た)こと。

Per “sanguinem” significatur falsificatio, adulteratio et prophanatio Verbi (n. 327, 379, 684); 「血」によって、みことばの虚偽化、不純化また冒涜が意味される(327,379, 684番)。

per “prophetas” significantur omnes qui in Divinis veris ex Verbo sunt, et abstracte vera doctrinae ex Verbo (n. 8, 133); 「預言者」によって、すべての者が意味される、その者はみことばからの神的真理の中にいる、また、抽象的にみことばからの教えの真理。

quod per “sanctos” significentur qui ab Ecclesia Domini sunt, et abstracte sancta vera Ecclesiae (n. 173, 586, 666); 「聖徒」によって、主の教会からの者が意味されること、また抽象的に教会の聖なる真理が(173, 586, 666番)。

quod per “occisos” significentur qui spiritualiter occisi sunt, et quod spiritualiter occisi dicantur qui per falsa pereunt (n. 325, et alibi pluries); 「殺された者」によって、霊的に殺された者が意味されること、また霊的に殺された者と言われること、その者は虚偽によって滅ぼされた(325番、また多くの他の箇所に)。

et quia per “terram” significatur Ecclesia, per “omnes occisos terrae” significantur omnes in Christiana Ecclesia qui per falsa perierunt, quia falsum apud illos ex illo Religioso emanavit. また、「地」によって、教会が意味されるので、「地のすべての殺された者」によって、キリスト教会の中のすべての者が意味される、その者は虚偽によって滅ぼされた、彼らのもとの虚偽はその宗教的信念から広がった(流れ出た)からである。

Dicitur etiam de Babele apud Jeremiam quod バベルについて「エレミヤ(書)」のもとにも言われている~こと

Ibi sint confossi omnis terrae (li. 49, 52); そこに全地の殺された者がいる(51:49, 52)。

et apud Esajam quod また「イザヤ(書)」のもとに~こと

“Lucifer,” qui ibi est Babel, “terram suam perdiderit, et populum suum occiderit” (xiv. 20). 「明けの明星」、それはバベルである、「自分の地を滅ぼした、また自分の民を殺した」(19:20)。

Quod ex Religioso Babylonico emanaverint plura falsa in Ecclesias Reformatorum, videatur supra (n. 751), ubi explicatum est quod バビロンの宗教的信念から多くの虚偽が改革派教会の中に広がった(流れ出た)ことは上に見られる(751番)、そこに説明されている~こと

“Mulier, quam vidisti, sit Urbs magna habens regnum super Reges terrae” (Apoc. xvii. 18). 「女は、それをあなたは見た、地の王たちの上に王国を持っている大きな都である」(黙示録17:18)。

 

 (3) 訳文

 801(24節)「また、彼女の中に預言者と聖徒の血が、また、地上で殺されたすべての者の血が見つけられた」」は、「バビロンの都」によって意味される宗教的信念から、みことばのまたここから教会のすべての真理の不純化と冒涜があり、虚偽が全キリスト教世界の中に広がったことが意味される。

 「血」によって、みことばの虚偽化、不純化、冒涜が意味される(327,379, 684番)。「預言者」によって、みことばからの神的真理の中にいるすべての者が、また、抽象的にみことばからの教えの真理が意味される。「聖徒」によって、主の教会からの者が、また抽象的に教会の聖なる真理が意味される(173, 586, 666番)。「殺された者」によって、霊的に殺された者が意味される、また虚偽によって滅ぼされた者が霊的に殺された者と言われる(325番、また他の多くの箇所に)。また、「地」によって教会が意味されるので、「地のすべての殺された者」によって、虚偽によって滅ぼされたキリスト教会の中のすべての者が意味される、彼らのもとの虚偽がその宗教的信念から広がったからである。

 バベルについて「エレミヤ書」にも、そこに全地の殺された者がいると言われている(51:49, 52)。また「イザヤ書」にmバベルである 「明けの明星が自分の地を滅ぼし、自分の民を殺した」こと(19:20)。

バビロンの宗教的信念から多くの虚偽が改革派教会の中に広がったことは前に見られ(751番)、そこに、「あなたが見た女は、地の王たちの上に王国を持っている大きな都である」が説明されている(黙示録17:18)。

原典講読『啓示された黙示録』 802

(1) 原文

802. Dicitur, quod ex Religioso, quod per “Babylonem urbem” intelligitur, sit adulteratio et prophanatio omnis veri Verbi et inde omnis sancti Ecclesiae; et in antecedentibus pluries, quod Religiosum illud non modo adulteraverit bona et vera Verbi, sed etiam prophanaverit illa, et quod ideo “Babel” in Verbo significet prophanationem sancti. Nunc dicetur, quomodo prophanatio illa facta est et fit. Dictum est supra, quod Amor dominandi ex amore sui super sancta Ecclesiae et super Caelum, ita super omnia Divina Domini, sit Diabolus. Nunc quia dominium illud ut finis insedit animis eorum qui Religiosum illud condiderunt, non potuerunt aliter quam prophanare sancta Verbi et Ecclesiae. Suppone quod Amor ille, qui est Diabolus, insideat alicujus menti interius, ut facit omnis amor regnans, et pone aliquod Divinum verum exterius ante oculos ejus, annon discerpet illud, projiciet in terram, et proculcabit illud, et loco ejus arcesset falsum secum concordans. [2] Amor possidendi omnia mundi est Satanas; ac Diabolus et Satanas unum agunt, sicut foedere conjuncti, apud tales qui ab uno amore in altero sunt. Ex his concludi potest, unde est quod per “Babylonem” in Verbo significetur prophanatio.

Pro exemplo sit: Ponatur ante illum Amorem, qui est Diabolus, hoc Divinum verum, quod Solus Deus colendus et adorandus sit, et non aliquis homo, et sic quod Vicariatus sit inventum et figmentum, quod rejiciendum est: similiter hoc verum, quod invocare homines mortuos, procumbere ad imagines illorum, osculari illas et ossa illorum, sit pure et foede idololatricum, quod etiam rejiciendum: annon Amor ille, qui est Diabolus, haec duo vera in vehementia irae rejiceret, fulminaret contra illa, et dilaceraret illa.

[3] Si autem quis ad illum Amorem, qui est Diabolus, dicturus esset, quod aperire et claudere Caelum, seu solvere et ligare, ita remittere peccata, quod idem est cum reformare et regenerare, et sic redimere et salvare hominem, sit pure Divinum; et quod homo absque prophanatione non sibi aliquod Divinum possit vindicare, et quod Petrus nec sibi vindicaverit, quare nec aliquid tale exercuerat: praeterea quod successio sit inventum ab Amore illo; ut et translatio Spiritus Sancti ab homine in hominem; his auditis, annon Amor ille, qui est Diabolus, obtunderet loquentem anathematibus, et in igne furoris mandaret ut traderetur inquisitori, et conjiceretur in damnatorum{1} carcerem. Si adhuc quis dicturus sit, Quomodo potest Divina potestas Domini in vos transferri: quomodo potest Divinitas Domini separari ab Ipsius Anima et Corpore: annon est secundum vestram fidem quod non possit: quomodo potest Deus Pater Divinam Suam potentiam inferre in Filium nisi in Divinitatem Ipsius, quae est receptaculum: quomodo potest hoc transcribi in hominem, ut sit ejus: praeter similia plura: his auditis, annon Amor ille, qui est Diabolus, taceret, intus excandesceret, frenderet dente, et exclamaret, “Educ, crucifige, crucifige, exeant, exeant omnes, videant magnum haereticum, et oblectent se.”

@1 damnatorum pro “damnatum”

 

(2) 直訳

802. Dicitur, quod ex Religioso, quod per “Babylonem urbem” intelligitur, sit adulteratio et prophanatio omnis veri Verbi et inde omnis sancti Ecclesiae; 802 言われる、宗教的信念からであること、「バビロンの都」によって意味される〔もの〕が、みことばのすべての真理とここからの教会のすべての聖なるものの不純化と冒涜であること。

et in antecedentibus pluries, quod Religiosum illud non modo adulteraverit bona et vera Verbi, sed etiam prophanaverit illa, et quod ideo “Babel” in Verbo significet prophanationem sancti. また多くの先行するものの中で、その宗教的信念がみことばの善と真理を不純化しただけでなく、しかし、それらを冒涜もしたこと、またそれゆえ、みことばの中の「バベル」が聖なるものの冒涜を意味すること。

Nunc dicetur, quomodo prophanatio illa facta est et fit. さて(今や)、言われる、その冒涜がどのように行なわれたか、また起こった(生じた、行なわれた)か。

Dictum est supra, quod Amor dominandi ex amore sui super sancta Ecclesiae et super Caelum, ita super omnia Divina Domini, sit Diabolus. 上に言われた、自己愛から教会のすべての聖なるものの上にまた天界の上に支配する(しようとする)愛は悪魔であること。

Nunc quia dominium illud ut finis insedit animis eorum qui Religiosum illud condiderunt, non potuerunt aliter quam prophanare sancta Verbi et Ecclesiae. 今や、その支配が目的として彼らのアニムス(心)の中に居座ったので、その者はその宗教的信念を考案した(つくった)、異なってできなかった、みことばと教会の聖なるものを冒涜すること以外に。

Suppone quod Amor ille, qui est Diabolus, insideat alicujus menti interius, ut facit omnis amor regnans, et pone aliquod Divinum verum exterius ante oculos ejus, annon discerpet illud, projiciet in terram, et proculcabit illud, et loco ejus arcesset falsum secum concordans. 想像せよ、その愛が、それは悪魔である、ある者の心の内部に居座っていること、すべての支配愛が行なうように、また何らかの神的真理を外部に、彼の目の前に置け、それを引き裂かないか、地の中に投げ出す、またそれを踏みにじる、またそれに代わってそれ自体に一致している虚偽を呼び出す。

[2] Amor possidendi omnia mundi est Satanas; [2] 世のすべてのものを所有しようとする愛はサタンである。

ac Diabolus et Satanas unum agunt, sicut foedere conjuncti, apud tales qui ab uno amore in altero sunt. そして、悪魔とサタンは一緒に行なう(働く)、契約で結合されたように、このような者のもとで、その者は一方の愛から他方の〔愛の〕中にいる。

Ex his concludi potest, unde est quod per “Babylonem” in Verbo significetur prophanatio. これらから結論されることができる、そこから(どこから)である、みことばの中の「バビロン」によって、冒涜が意味されること。

Pro exemplo sit: 例としてある――

Ponatur ante illum Amorem, qui est Diabolus, hoc Divinum verum, quod Solus Deus colendus et adorandus sit, et non aliquis homo, et sic quod Vicariatus sit inventum et figmentum, quod rejiciendum est: その愛の前に置かれる(接続)、それは悪魔である、この神的真理を、それは神おひとりが礼俳され、また崇拝されなければならない、また他の人間は〔そうしてはなら〕ない、またこのように代理役は作り事また虚構であること、退けられなければないこと。

similiter hoc verum, quod invocare homines mortuos, procumbere ad imagines illorum, osculari illas et ossa illorum, sit pure et foede idololatricum, quod etiam rejiciendum: 同様にこの真理を、死んだ人間を呼ぶ(祈る)こと、彼らの像に身をかがめる(平伏する)こと、それをまた彼らの骨をキスすること、純粋に(まったく)、また不潔な偶像崇拝である、このこともまた退けられなければない。

annon Amor ille, qui est Diabolus, haec duo vera in vehementia irae rejiceret, fulminaret contra illa, et dilaceraret illa. その愛は、それは悪魔である、これら二つの真理を、すさまじい怒りの中で退ける、それらに対してどなりつける、またそれらを引き裂くのではないか。

[3] Si autem quis ad illum Amorem, qui est Diabolus, dicturus esset, quod aperire et claudere Caelum, seu solvere et ligare, ita remittere peccata, quod idem est cum reformare et regenerare, et sic redimere et salvare hominem, sit pure Divinum; [3] けれども、もしだれかがその愛に向けて、それは悪魔である、言った(未来完了)とするなら、天界を開くことまた閉ざすこと、または、解くことまた結ぶこと、そのように罪を赦すこと、そのことを、同じことであること、改心することと再生することと、またこのように人間をあがなうことと救うこと、そのことは、純粋に(まったく)神的なものであること。

et quod homo absque prophanatione non sibi aliquod Divinum possit vindicare, et quod Petrus nec sibi vindicaverit, quare nec aliquid tale exercuerat: また、人間は冒涜なしに、何らかの神性を自分自身に要求することができないこと、またペテロも自分自身に要求しなかった、それゆえ、何らかのこのようなものを行なわなかった。

praeterea quod successio sit inventum ab Amore illo; ほかに(さらに)、継承はその愛からの作り事(でっちあげ)であること。

ut et translatio Spiritus Sancti ab homine in hominem; そのようにまた、聖霊の移動、人間から人間の中へ。

his auditis, annon Amor ille, qui est Diabolus, obtunderet loquentem anathematibus, et in igne furoris mandaret ut traderetur inquisitori, et conjiceretur in damnatorum{1} carcerem. これらで聞いて、その愛は、それは悪魔である、話す者を呪いでののしる☆、また荒れ狂った怒りの中で宗教裁判(所)へ引き渡されるように命令する、また断罪された者の牢獄の中へ投げ込まれる。

☆ obtundo が『レキシコン』にありませんでした、いろいろな意味がありますが、「ののしる」としました。

Si adhuc quis dicturus sit, Quomodo potest Divina potestas Domini in vos transferri: さらに、もし、だれかが言ったとするなら、どのように主の神的な力(権限)があなたがたの中に移されるのか。

quomodo potest Divinitas Domini separari ab Ipsius Anima et Corpore: どのように、主の神性がその方の霊魂と身体から分離されることができるのか。

annon est secundum vestram fidem quod non possit: あなたがたの信仰にしたがっていないのか、できないことは。

quomodo potest Deus Pater Divinam Suam potentiam inferre in Filium nisi in Divinitatem Ipsius, quae est receptaculum: どのように、父なる神はご自分の神的な力を子の中に持ち込むことができるのか、そのかたの神性の中へでないなら、それは容器である。

quomodo potest hoc transcribi in hominem, ut sit ejus: どのようにこれが人間の中に移されることができるのか、彼の〔もの〕であるように。

praeter similia plura: ほかに同様の多くのもの。

his auditis, annon Amor ille, qui est Diabolus, taceret, intus excandesceret, frenderet dente, et exclamaret, “Educ, crucifige, crucifige, exeant, exeant omnes, videant magnum haereticum, et oblectent se.” これらで聞いて、その愛は、それは悪魔である、黙る、内部で激しく怒る、歯で歯ぎしりする、また叫ぶ、「連れ出せ、はりつけにせよ、はりつけにせよ、出る(未来)、すべての者は出る(未来)、大いなる異端者を見る(未来)、また自分たち自身を楽しませる(未来)」。

@1 damnatorum pro “damnatum” 注1「damnatum」の代わりにdamnatorum

 

(3) 訳文

 802 宗教的信念からであること、「バビロンの都」によって意味される〔もの〕が、みことばのすべての真理とここからの教会のすべての聖なるものの不純化と冒涜であること、また多くの先行するものの中で、その宗教的信念が、みことばの善と真理を不純化しただけでなく、それらを冒涜もしたこと、またそれゆえ、みことばの中の「バベル」が聖なるものの冒涜を意味することが言われている。。

 さて、その冒涜がどのように生じ、行なわれたか言われる。

 前に、自己愛から教会のすべての聖なるものの上にまた天界の上に支配しようとする愛は悪魔であることが言われた。

 今や、その支配が目的としてその宗教的信念を考案した者の心の中に居座ったので、みことばと教会の聖なるものを冒涜することしかできなかった。

 悪魔であるその愛が、すべての支配愛が行なうように、ある者の心の内部に居座っていることを想像せよ、また何らかの神的真理を外部に、彼の目の前に置け、〔すると〕それを引き裂き、地に投げ出し、それを踏みにじり、それに代わってそれ自体に一致している虚偽を呼び出さないか。

 [2] 世のすべてのものを所有しようとする愛はサタンである。そして、悪魔とサタンは、一方の愛からもう一方の〔愛の〕中にいるような者のもとで、契約で結合されたように、一緒に働く。

 これらから、みことばの中の「バビロン」によって、冒涜が意味され、それがどこからであるか、結論されることができる。

 例として――

悪魔であるその愛の前に、この神的真理を置いてみよ、それは神おひとりが礼俳され、崇拝されなければならない、また他の人間は〔そうしてはなら〕ない、またこのように代理役は作り事また虚構であること、退けられなければないことである。同様にこの真理を〔置いてみよ〕、死んだ人間を祈り、彼らの像に平伏し、それにまたその骨をキスすることは、まったく不潔な偶像崇拝であり、このこともまた退けられなければないことである。悪魔であるその愛は、これら二つの真理を、すさまじい怒りの中で退け、それらに対してどなりつけ、またそれらを引き裂くのではないのか。

 [3] けれども、もしだれかが悪魔であるその愛に向けて、天界を開くことまた閉ざすこと、または、解くことまた結ぶこと、そのように罪を赦すことを、同じことであるが、改心することと再生することと、またこのように人間をあがなうことと救うことが、まったく神的なものであること、また、人間は冒涜なしに、何らかの神性を自分自身に要求することができないこと、またペテロも自分自身に要求しなかった、それゆえ、何らかのこのようなものを行なわなかったこと、さらに、継承はその愛からの作り事であること、そのようにまた、人間から人間の中へ聖霊の移動、が〔作り事であると〕言ったとするなら。これらを聞いて、悪魔であるその愛は、話す者を呪いでののしり、荒れ狂った怒りの中で宗教裁判所へ引き渡され、断罪された者の牢獄の中へ投げ込まれるように命令する。

 さらに、もし、だれかが、どのように主の神的な力があなたがたの中に移されるのか、主の神性がその方の霊魂と身体から分離されることが、どのようにしてできるのか、できないことは、あなたがたの信仰にしたがっていないのか、どのように、父なる神はご自分の神的な力を子の中に持ち込むことができるのか、容器であるその方の神性の中へでないなら、どのようにこれが人間の中に彼の〔もの〕であるように移されることができるのか、ほかに同様の多くのものを言ったとするなら。これらを聞いて、悪魔であるその愛は、黙り、内部で激しく怒り、歯で歯ぎしりし、た叫ぶ、「連れ出せ、はりつけにせよ、はりつけにせよ、出よ、すべての者は出よ、〔はりつけにされた〕大いなる異端者を見て、楽しもう」。

原典講読『啓示された黙示録』 第19章(本文)

CAPUT XIX.

第19章

 

(1) 原文

POST haec audivi tanquam vocem turbae multae in Caelo, dicentis Alleluja, Salus et Gloria et Honor et Potentia Domino Deo nostro:

2. Quia vera et justa judicia Ipsius; quia judicavit Meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua, et vindicavit sanguinem servorum Suorum de manu ejus.

3. Et secundo dixerunt, Alleluja; et fumus ejus ascendit{1} in saecula saeculorum.

@1 ascendit pro “ascendet”

4. Et prociderunt Seniores viginti quatuor, et quatuor Animalia, et adoraverunt Deum sedentem super Throno, dicentes, Amen, Alleluja.

5. Et vox e Throno exivit, dicens, Laudate Deum nostrum, Omnes servi Ipsius, et timentes Ipsum, et parvi et magni.

6. Et audivi tanquam vocem turbae multae, et tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitruum vehementium, dicentium, Alleluja, quia regnat Dominus Deus Omnipotens.

7. Gaudeamus et exultemus et demus gloriam Ipsi, quia venerunt nuptiae Agni, et Uxor Ipsius paravit se.

8. Et datum illi ut amiceretur byssino mundo et splendido, nam byssinum justitiae sanctorum.

9. Et dixit mihi, Scribe, Beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt; et dixit, Haec verba vera sunt Dei.

10. Et procidi ante pedes ejus adorare illum; et dixit mihi, Vide, ne, conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu; Deum adora; nam testimonium Jesu est spiritus prophetiae.

11. Et vidi Caelum apertum, et ecce Equus albus, et Sedens super illo vocatur Fidelis et Verus, et in justitia judicat et pugnat.

12. Et Oculi Ipsius tanquam flamma ignis, et super capite Ipsius diademata multa; habens Nomen scriptum, quod nemo novit nisi Ipse.

13. Et circumindutus vestimento tincto sanguine, et vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei.

14. Et exercitus qui in Caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssino albo et mundo.

15. Et ex Ore Ipsius prodibat romphaea acuta, ut per illam percutiat gentes; et Ipse pascet illas virga ferrea; et Ipse calcat torcular vini furoris et irae Dei Omnipotentis.

16. Et habet super vestimento et super femore Suo Nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum.

17. Et vidi unum Angelum stantem in Sole; et clamavit voce magna dicens Omnibus avibus volantibus in medio Caelo, Venite et congregamini ad Caenam magni Dei.

18. Ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, et parvorum et magnorum.

19. Et vidi Bestiam, et reges terrae et exercitus eorum congregatos facere bellum cum Sedente super Equo et cum exercitu Ipsius.

20. Et comprehensa est Bestia, et cum illa Pseudopropheta qui fecit signa coram illa, quibus seduxit accipientes characterem Bestiae, et adorantes imaginem ejus; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardens sulphure.

21. Et reliqui occisi sunt romphaea Sedentis super Equo, procedente ex ore Ipsius; et Omnes aves satiatae sunt ex carnibus eorum.

 

(2) 直訳

POST haec audivi tanquam vocem turbae multae in Caelo, dicentis Alleluja, Salus et Gloria et Honor et Potentia Domino Deo nostro: 1. この後、私は天の中に多くの群衆の声のようなものを聞いた、言っている、ハレ(ー)ルーヤー、救いと栄光と誉れと力が、私たちの神、主に〔ある〕。

2. Quia vera et justa judicia Ipsius; 2. その方の裁判は真実と正しいからである。

quia judicavit Meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua, et vindicavit sanguinem servorum Suorum de manu ejus. 大淫婦をさばいたからである、彼女は地を自分の淫行で汚した、またその手からご自分のしもべたちの血を復讐した。

3. Et secundo dixerunt, Alleluja; 3. また、第二に(次に)☆、彼らは言った、ハレ(ー)ルーヤー。

☆ ギリシア原文もこの意味のことばが使われており、これを「再び」と意訳することはできません。

et fumus ejus ascendit{1} in saecula saeculorum. また、その煙は永遠(永久)に上る。

@1 ascendit pro “ascendet” 注1「」の代わりに

4. Et prociderunt Seniores viginti quatuor, et quatuor Animalia, et adoraverunt Deum sedentem super Throno, dicentes, Amen, Alleluja. 4. また二十四〔人〕の長老はうつ伏せに倒れた(平伏した)、また四つの動物は、また王座の上に座っている神を崇拝した、言って、アーメン、ハレ(ー)ルーヤー。

5. Et vox e Throno exivit, dicens, Laudate Deum nostrum, Omnes servi Ipsius, et timentes Ipsum, et parvi et magni. 5. また、王座から声が出た、言っている、私たちの神を称賛せよ、その方のすべてのしもべたち、またその方を恐れる者たち、また小さい者と大きい者。

6. Et audivi tanquam vocem turbae multae, et tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitruum vehementium, dicentium, Alleluja, quia regnat Dominus Deus Omnipotens. 6. また、私は多くの群衆の声のようなものを聞いた、また多くの水の声のようなものを、また激しい雷鳴の声のようなものを、言っているものの、ハレ(ー)ルーヤー、全能の神、主が支配するからである。

7. Gaudeamus et exultemus et demus gloriam Ipsi, quia venerunt nuptiae Agni, et Uxor Ipsius paravit se. 7. 私たちは楽しむ(接続)また小躍りする(接続)、またその方に栄光を与える(未来)、小羊の結婚式がやって来るからである、またその方の妻は自分自身を用意した。 

8. Et datum illi ut amiceretur byssino mundo et splendido, nam byssinum justitiae sanctorum. 8. また彼女に与えられた(許された)、きれいなまた光り輝く亜麻布を着せられるように、なぜなら、亜麻布は聖徒たちの公正(義)〔である〕からである。

9. Et dixit mihi, Scribe, Beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt; 9. また、彼は私に言った、書け、小羊の結婚式の晩餐に呼ばれた者は幸いだ。

et dixit, Haec verba vera sunt Dei. また、言った、これらは神の真実のことばである。

10. Et procidi ante pedes ejus adorare illum; 10. また、私はその足の前にうつ伏せに倒れた(平伏した)、彼を崇拝すること〔のために〕。

et dixit mihi, Vide, ne, conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu; また、彼は私に言った、(あなたは)見よ、~ないように、私はあなたの仲間のしもべである、またイエスの証言を持っているあなたの兄弟。

Deum adora; 神を崇拝せよ。

nam testimonium Jesu est spiritus prophetiae. なぜなら、イエスの証言は預言の霊であるからである。

11. Et vidi Caelum apertum, et ecce Equus albus, et Sedens super illo vocatur Fidelis et Verus, et in justitia judicat et pugnat. 11. また、私は開かれた天を見た、また見よ、白い馬を、またその上に乗っている者は、「忠実(な者)また真実(な者)」と呼ばれる、公正(義)の中でさばく、また戦う。

12. Et Oculi Ipsius tanquam flamma ignis, et super capite Ipsius diademata multa; 12. また、その方の目は火の炎のよう〔である〕、またその方の頭の上に多くの王冠。

habens Nomen scriptum, quod nemo novit nisi Ipse. 書かれた名前を持っている、それをだれも知らない、その方でないなら。

13. Et circumindutus vestimento tincto sanguine, et vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei. 13. また〔その方は〕血で染められた衣服をまわりに着られた、またその方の名前は神のみことばと呼ばれる。

14. Et exercitus qui in Caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssino albo et mundo. 14. また、軍勢は、それは天の中に、その方に従った、白い馬の上に、白いまたきれいな亜麻布を着て。

15. Et ex Ore Ipsius prodibat romphaea acuta, ut per illam percutiat gentes; 15. また、その方の口から鋭い剣が出ていた、それによって諸国民を打つために。

et Ipse pascet illas virga ferrea; また、その方は鉄の杖で彼らを牧する(飼う)であろう。

et Ipse calcat torcular vini furoris et irae Dei Omnipotentis. またその方は、全能の神の憤激と怒りのぶどう酒のブドウしぼり器(酒ぶね)を踏むであろう。

16. Et habet super vestimento et super femore Suo Nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum. 16. また、衣服の上にまたももの上に書かれた自分の名前を持っている、王の王また主の主。

17. Et vidi unum Angelum stantem in Sole; 17. また、私は太陽の中に立っているひとりの天使を見た。

et clamavit voce magna dicens Omnibus avibus volantibus in medio Caelo, Venite et congregamini ad Caenam magni Dei. また、大きな声で叫んだ、言って、天の真ん中の中で飛んでいるすべての鳥に、神の大きな晩餐に(あなたがたは)やって来い、また集められよ。

18. Ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, et parvorum et magnorum. 18. 王の肉を食べるようにせよ(接続)、また千人隊長の肉を、また力ある者の肉を、また馬とその上に座っている者の肉を、またすべての自由人と奴隷の肉を、また小さい者と大きい者の肉を。

19. Et vidi Bestiam, et reges terrae et exercitus eorum congregatos facere bellum cum Sedente super Equo et cum exercitu Ipsius. 19. また、私は獣を見た、また地の王たちとそれらの軍勢の集まっている者を、馬の上に座っている方とまたその方の軍勢と戦いを行なうこと〔を見た〕。

20. Et comprehensa est Bestia, et cum illa Pseudopropheta qui fecit signa coram illa, quibus seduxit accipientes characterem Bestiae, et adorantes imaginem ejus; 20. また、獣は捕えられた、またそれとともににせ預言者が、その者はその〔獣の〕前でしるしを行なった、それらで獣のしるし(記号)を受けた者を、またその像を崇拝した者を惑わした。

vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardens sulphure. 生きて〔いて〕入れられた、これらふたりは硫黄で燃える火の池の中に。

21. Et reliqui occisi sunt romphaea Sedentis super Equo, procedente ex ore Ipsius; 21. また、残りの者は、馬の上に座っている方の剣で殺された、その方の口から発出して。

et Omnes aves satiatae sunt ex carnibus eorum. また、すべての鳥は彼らの肉から〔食べ〕飽きた。

 

(3) 訳文

 1. この後、私は天の中に多くの群衆の声のようなものを、〔このように〕言っているのを聞いた。ハレルヤ、救いと栄光と誉れと力が、私たちの神、主に〔ある〕。

 2. その方のさばきは真実であり、正しいからである。地を自分の淫行で汚した大淫婦をさばいた、またその〔女の〕手からご自分のしもべたちの血を復讐したからである。

 3. また、第二に(次に)、彼らは言った、ハレルヤ。また、その煙は永遠に上る。

 4. また、二十四人の長老と四つの動物は平伏し、王座の上に座っている神を、アーメン、ハレルヤと言って崇拝した。

 5. また、王座から声が出て、言った。私たちの神を称賛せよ、その方のすべてのしもべたち、その方を恐れる者たち、小さい者と大きい者よ。

6. また、私は多くの群衆の声のようなものを、また多くの水の声のようなものを、また激しい雷鳴の声のようなものを、〔このように〕言っているのを聞いた。ハレルヤ、全能の神、主が支配するからである。

7. 私たちは楽しみ、小躍りし、その方に栄光を与えよう、小羊の結婚〔の時〕がやって来る、その方の妻が用意したからである。 

 8. また彼女に、きれいな光り輝く亜麻布を着せられるのが許された、なぜなら、亜麻布は聖徒たちの公正(義)であるからである。

 9. また、彼は私に言った、書け、小羊の結婚式の晩餐に呼ばれた者は幸いだ。また、言った、これらは神の真実のことばである。

 10. また、私は彼を崇拝するためにその足の前に平伏した。また、彼は私に言った、見よ、〔し〕ないように、私はあなたの仲間のしもべ、イエスの証しを持っているあなたの兄弟である。神を崇拝せよ。なぜなら、イエスの証しは預言の霊であるからである。

 11. また、私は開かれた天を見た。見よ、白い馬を、その上に乗っている方は、「忠実で真実な方」と呼ばれ、公正(義)の中でさばき、戦う。

 12. また、その方の目は火の炎のようであり、その方の頭の上に多くの王冠がある。書かれた名前を持っており、その方でないなら、それをだれも知らない。

 13. また〔その方は〕血で染められた衣服を着ていて、その方の名前は「神のことば」と呼ばれる。

 14. また、天の中の軍勢は、白い馬の上に〔乗って〕、白いまたきれいな亜麻布を着て、その方に従った。

 15. また、その方の口から諸国民を打つために鋭い剣が出ていた。その方は鉄の杖で彼らを牧する。またその方は、全能の神の憤激と怒りのぶどう酒の酒ぶねを踏む。

 16. また、衣服の上に、ももの上に「王の王、主の主」と書かれた自分の名前を持っている。

 17. また、私は太陽の中に立っているひとりの天使を見た。

et clamavit voce magna dicens Omnibus avibus volantibus in medio Caelo, Venite et congregamini ad Caenam magni Dei. また、大きな声で叫んで、天の真ん中に飛んでいるすべての鳥に言った、神の大きな晩餐にやって来い、集まれ。

 18. 王の肉を、千人隊長の肉を、力ある者の肉を、馬とその上に座っている者の肉を、すべての自由人と奴隷の肉を、小さい者と大きい者の肉を食べよ。

19. また、私は獣と地の王たちとそれらの軍勢が集まっているのをを、馬の上に座っている方とまたその方の軍勢と戦うのを見た。

 20. また、獣は捕えられた、またそれとともに、その〔獣の〕前でしるしを行ない、それらで獣のしるし(記号)を受けた者を、またその像を崇拝した者を惑わしたにせ預言者が〔捕えられた〕。これらふたりは硫黄で燃える火の池の中に、生きながら入れられた。

21. また、残りの者は、馬の上に座っている方の口から出ている剣で殺された。また、すべての鳥は彼らの肉を飽きるほど食べた。

原典講読『啓示された黙示録』 第19章(内容概略)

SENSUS SPIRITUALIS.

霊的な意味

 

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

全章の内容

 

(1) 原文

GLORIFICATIO DOMINI AB ANGELIS CAELI, QUOD RELIGIOSUM ROMANO CATHOLICUM IN MUNDO SPIRITUALI REMOTUM SIT, EX QUO ILLI IN LUCEM ET IN BEATITUDINEM SUAM VENERUNT (vers. 1-5).

ANNUNTIATIO DE ADVENTU DOMINI, ET DE NOVA AB IPSO ECCLESIA (vers. 6-10).

APERITIO VERBI QUOAD SENSUM SPIRITUALEM PRO ILLA ECCLESIA (vers. 11-16).

VOCATIO OMNIUM AD ILLAM (vers. 17, 18).

RESISTENTIA AB ILLIS QUI IN FIDE SEPARATA A CHARITATE SUNT (vers. 19);

HORUM REMOTIO ET DAMNATIO (vers. 20, 21).

 

(2) 直訳

GLORIFICATIO DOMINI AB ANGELIS CAELI, QUOD RELIGIOSUM ROMANO CATHOLICUM IN MUNDO SPIRITUALI REMOTUM SIT, EX QUO ILLI IN LUCEM ET IN BEATITUDINEM SUAM VENERUNT (vers. 1-5). 天界の天使による主の賛美、ローマカトリックの宗教的信念が霊界の中で遠ざけられたこと、そのことから彼らは光の中にまた自分の至福の中にやって来た(1-5節)。

ANNUNTIATIO DE ADVENTU DOMINI, ET DE NOVA AB IPSO ECCLESIA (vers. 6-10). 主の来臨についての告知、またその方からの新しい教会について(6-11節)。

APERITIO VERBI QUOAD SENSUM SPIRITUALEM PRO ILLA ECCLESIA (vers. 11-16). みことばの開示(開くこと)、霊的な意味に関して、その教会のために(11-16節)。

VOCATIO OMNIUM AD ILLAM (vers. 17, 18). それへのすべての者の招待(呼び出すこと)(17, 18節)。

RESISTENTIA AB ILLIS QUI IN FIDE SEPARATA A CHARITATE SUNT (vers. 19); 彼らによる抵抗、その者は仁愛から分離された信仰の中にいる(19節)。

HORUM REMOTIO ET DAMNATIO (vers. 20, 21). これらの者の遠ざける(移す)ことと断罪(20, 21節)。

 

(3) 訳文

 ローマカトリックの宗教的信念が霊界の中で遠ざけられ、そのことから彼らは光の中にまた自分の至福の中にやって来たことへの天界の天使による主の賛美(1-5節)。

 主の来臨について、またその方からの新しい教会についての告知(6-11節)。

 その教会のために、霊的な意味に関して、みことばが開かれること(11-16節)。

 それ〔教会〕へのすべての者の招待(17, 18節)。

仁愛から分離された信仰の中にいる者による抵抗(19節)。

 これらの者の除去と断罪(20, 21節)。

原典講読『啓示された黙示録』 第19章(各節の内容)の原文と直訳

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

個々の(各個の)節の内容

 

(1) 原文

1. ” Post haec audivi tanquam vocem turbae multae in Caelo, dicentis Alleluja,” significat gratiarum actionem, confessionem, et celebrationem Domini ab Angelis inferiorum Caelorum, propter remotionem Babyloniorum [n. 803]; ” Salus et Gloria et Honor et Potentia Domino Deo nostro,” significat quod nunc a Domino salvatio, quia nunc receptio Divini Veri et Divini Boni ex Divina Potestate Ipsius [n. 804].

2. ” Quia vera et justa judicia Ipsius, quia judicavit Meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua,” significat quia ex justitia condemnatum est prophanum Religiosum Babylonicum, quod per foedas adulterationes Verbi Ecclesiam Domini destruxit [n. 805]; ” et vindicavit sanguinem servorum Suorum de manu ejus,” significat retributionem propter damna, et violentias illatas animabus cultorum Domini [n. 806].

3. ” Et secundo dixerunt, Alleluja, [et] fumus ejus ascendit in saecula saeculorum,” significat ex gaudio gratiarum actionem et celebrationem Domini, quod prophanum illud Religiosum damnatum sit in aeternum(n.807).

4. ” Et prociderunt Seniores viginti quatuor et quatuor Animalia, et adoraverunt Deum sedentem super Throno, dicentes, Amen, Alleluja,” significat adorationem Domini ut Dei Caeli et Terrae, ac ut Judicis universi, ab Angelis superiorum Caelorum, et confirmationem gratiarum actionis, confessionis et celebrationis Domini ab Angelis inferiorum Caelorum [n. 808].

5. ” Et vox e Throno exivit, dicens, Laudate. Deum nostrum, omnes servi Ipsius, et timentes Ipsum,” significat influxum a Domino in Caelum; et sic unanimitatem Angelorum, quod omnes qui in veris fidei et in bonis amoris sunt, colant Dominum ut Solum Deum Caeli [n. 809]; ” et parvi et magni,” significat qui in minori et majori gradu colunt Dominum ex veris fidei et ex bonis amoris [n. 810].

6. ” Et audivi tanquam vocem turbae multae, et tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitruum vehementium, dicentium Alleluja, quia regnat Dominus Deus Omnipotens,” significat gaudium Angelorum infimi Caeli, Angelorum medii Caeli, et Angelorum supremi Caeli, quod Solus Dominus regnet in Ecclesia quae nunc ventura est [n. 811].

7. ” Gaudeamus et exultemus et demus{1} gloriam Ipsi, quia venerunt nuptiae Agni,” significat gaudium animae et cordis, et inde glorificationem Domini, quod a nunc fiat plenum conjugium Ipsius cum Ecclesia [n. 812]; ” et Uxor Ipsius paravit se,” significat quod illi qui ab Ecclesia hac, quae est Nova Hierosolyma, erunt, colligantur, inaugurentur et instruantur [n. 813].

@1 demus pro “demum”

8. ” Et datum illi ut amiceretur byssino mundo et splendido,” significat quod illi instruantur in veris genuinis et puris per Verbum a Domino [n. 814]; ” nam{1} byssinum justitiae sanctorum,” significat quod per vera ex Verbo sint bona vitae illis qui ad Ecclesia Domini sunt [n. 815].

@1 nam pro “et”

9. ” Et dixit mihi, Scribe, Beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt,” significat unum Angelum e Caelo missum ad Johannem, et loquentem cum illo de Nova Ecclesia Domini, et dicentem, quod daretur scire in terris, quod vita aeterna sit illis qui recipiunt illa quae istius Ecclesiae sunt [n. 816]; ” et dixit, Haec verba vera sunt Dei,” significat quod hoc credendum sit quia a Domino [n. 817].

10. ” Et procidi ante pedes ejus adorare illum; et dixit, Vide, ne, conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu; Deum adora,” significat quod angeli Caeli non adorandi et invocandi sint, quia nihil Divinum est illis, sed quod associati sint hominibus, ut fratres fratribus, illis qui colunt Dominum, et sic quod Solus Dominus in consociatione cum illis adorandus sit [n. 818]; ” nam testimonium Jesu est spiritus prophetiae,” significat quod Agnitio quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et simul Vitam secundum praecepta Ipsius, sit in universali sensu omne Verbi et doctrinae inde [n. 819].

11. ” Et vidi Caelum apertum, et ecce Equus albus,” significat Sensum spiritualem Verbi a Domino revelatum, et per id intellectum Verbi interiorem detectum, quod est Adventus Domini [n. 820]; ” et Sedens super illo vocatur fidelis et verus, et in justitia judicat et pugnat,”significat Dominum quoad Verbum, quod sit Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, ex quo utroque facit judicium [n. 821].

12. ” Et oculi Ipsius tanquam flamma ignis,” significat Divinam Sapientiam Divini Amoris Domini [n. 822]; ” et super capite Ipsius diademata multa,” significat Divina vera Verbi ab Ipso [n. 823]; ” habens Nomen scriptum quod nemo novit nisi Ipse,” significat quod quale est Verbum in Sensu spirituali et caelesti ejus, nemo videat quam Dominus, et cui Ipse revelat [n. 824].

13. ” Et circumindutus vestimento tincto sanguine, et vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei,” significat Divinum Verum in Sensu ultimo, seu Verbum in litera, cui violentia illata est [n. 825].

14. ” Et exercitus qui in Caelo{1} sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssino albo et mundo,” significat angelos in Caelo novo Christiano, qui conjuncti Domino in intellectu Verbi interiori et sic in puris et genuinis veris erant [n. 826].

@1 Caelo pro “Caelis”

15. ” Et ex ore Ipsius prodibat romphaea acuta,” significat dispersionem falsorum per doctrinam inde a Domino [n. 827]; ” ut per illam percutiat gentes; et Ipse pascet illam virga ferrea,” significat quod omnes qui in fide mortua sunt, per vera Sensus literae Verbi, et per rationalia, convincet [n. 828]; ” at Ipse calcat torcular [vini] furoris et irae Dei Omnipotentis,” significat quod Dominus solus sustinuerit omnia mala Ecclesiae, et omnem violentiam illatam Verbo, ita Sibi [n. 829].

16. ” Et habet super vestimento et super femore Suo Nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum,” significat quod Dominus doceat in Verbo qualis est, quod sit Divinum Verum Divinae Sapientiae et Divinum Bonum Divini Amoris, ita quod sit Deus universi [n. 830].

17. ” Et vidi unum Angelum stantem in Sole; et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus volantibus in medio Caeli, Venite et congregamini ad Caenam Magni Dei,” significat Dominum ex Divino Amore et inde ex Divino Zelo vocantem et convocantem omnes qui in affectione veri spirituali sunt, et de Caelo cogitant, ad Novam Ecclesiam, et ad conjunctionem Secum, ita ad vitam aeternam [n. 831].

18. ” Ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes (omnium) liberorum et servorum, et parvorum et magnorum,”significat appropriationem bonorum a Domino per vera Verbi et doctrinae inde, in omni sensu, gradu et genere [n. 832].

19. ” Et vidi Bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos facere bellum cum Sedente super Equo, et cum exercitu Ipsius,”significat quod omnes interius mali, qui professi sunt solam Fidem, cum antesignanis et eorum clientibus, impugnaturi sint Divina Vera Domini in Verbo Ipsius, et infestaturi illos qui e Nova Ecclesia Domini erunt [n. 833].

20. ” Et comprehensa est Bestia, et cum illa Pseudopropheta qui fecit signa coram illa, quibus seduxit accipientes characterem Bestiae, et adorantes imaginem ejus,” significat omnes illos qui professi sunt solam Fidem, ac interius mali erant, tam Laici et vulgus quam Clerici et docti, qui per ratiocinationes et contestationes, quod sola Fides sit unicum medium salutis, adduxerint{1} alios ad recipiendum illam fidem, et ad vivendum secundum illam [n. 834]; “vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardens sulphure,” significat quod omnes illi, sicut fuerunt, conjecti sint in Infernum, ubi amores falsi sunt et simul cupiditates mali [n. 835].

@1 adduxerunt pro “et adduxerunt”

21. ” Et reliqui occisi sunt ex romphaea Sedentis super Equo, procedente ex ore Ipsius,” significat quod omnes ex varia haeresi inter Reformatos, qui non vixerunt secundum praecepta Domini in Verbo, quae noverant, ex Verbo judicati pereant [n. 836]; ” et omnes aves satiatae sunt ex carnibus eorum,” significat quod genii infernales ex concupiscentiis mali eorum, quae sunt propria eorum, quasi alantur [n. 837].

 

(2) 直訳

1. ” Post haec audivi tanquam vocem turbae multae in Caelo, dicentis Alleluja,” significat gratiarum actionem, confessionem, et celebrationem Domini ab Angelis inferiorum Caelorum, propter remotionem Babyloniorum [n. 803]; 1. 「の後、私は天の中に多くの群衆の声のようなものを、〔このように〕言っているのを聞いた。ハレルヤ」は、低い天界の天使たちによる、主への感謝の行為、告白、また祝うことを意味する、バビロンの遠ざけること(除去)のために(803番)。

” Salus et Gloria et Honor et Potentia Domino Deo nostro,” significat quod nunc a Domino salvatio, quia nunc receptio Divini Veri et Divini Boni ex Divina Potestate Ipsius [n. 804]. 「救いと栄光と誉れと力が、私たちの神、主に〔ある〕」は、今や、主の救いが〔ある〕ことを意味する、今や、神的真理と神的善の受け入れが〔ある〕ので、その方の神的力から(804番)。

2. ” Quia vera et justa judicia Ipsius, quia judicavit Meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua,” significat quia ex justitia condemnatum est prophanum Religiosum Babylonicum, quod per foedas adulterationes Verbi Ecclesiam Domini destruxit [n. 805]; 2. 「その方のさばきは真実であり、正しいからである。地を自分の淫行で汚した大淫婦をさばいたからである」は、バビロンの汚れた(冒涜的な)宗教的信念が公正(義)から断罪されたからである、を意味する、それはみことばの不潔な不純化によって主の教会を破壊した(805番)。

” et vindicavit sanguinem servorum Suorum de manu ejus,” significat retributionem propter damna, et violentias illatas animabus cultorum Domini [n. 806]. 「またその〔女の〕手からご自分のしもべたちの血を復讐した」は、主の礼拝する者の霊魂に加えられた(infero)危害、また暴力のために(ゆえに)報いを意味する(806番)。

3. ” Et secundo dixerunt, Alleluja, [et] fumus ejus ascendit in saecula saeculorum,” significat ex gaudio gratiarum actionem et celebrationem Domini, quod prophanum illud Religiosum damnatum sit in aeternum(n.807). 3. 「また、第二に(次に)、彼らは言った、ハレルヤ。また、その煙は永遠に上る」は、楽しさからの感謝の行為と主への祝うことを意味する、その汚れた(冒涜的な)宗教的信念が永遠に断罪されたこと(807番)。

4. ” Et prociderunt Seniores viginti quatuor et quatuor Animalia, et adoraverunt Deum sedentem super Throno, dicentes, Amen, Alleluja,” significat adorationem Domini ut Dei Caeli et Terrae, ac ut Judicis universi,  ab Angelis superiorum Caelorum, et confirmationem gratiarum actionis, confessionis et celebrationis Domini ab Angelis inferiorum Caelorum [n. 808]. 4. 「また、二十四人の長老と四つの動物は平伏し、王座の上に座っている神を、アーメン、ハレルヤと言って崇拝した」は、天地の神として、そして、全世界の審判者として、主の崇拝を意味する、高い天界の天使たちによる、また感謝の行為、主の告白と祝うことの確証を、低い天界の天使たちによる(808番)。

5. ” Et vox e Throno exivit, dicens, Laudate. Deum nostrum, omnes servi Ipsius, et timentes Ipsum,” significat influxum a Domino in Caelum; 5. 「また、王座から声が出て、言った。私たちの神を称賛せよ、その方のすべてのしもべたち、その方を恐れる者たち」は、主からの天界の中への流入を意味する。

et sic unanimitatem Angelorum, quod omnes qui in veris fidei et in bonis amoris sunt, colant Dominum ut Solum Deum Caeli [n. 809]; またこのように、天使たちの一致を、信仰の真理の中にまた愛の善の中にいるすべての者が、主を天に界の唯一の神として礼俳しなければならないこと(809番)。

” et parvi et magni,” significat qui in minori et majori gradu colunt Dominum ex veris fidei et ex bonis amoris [n. 810]. 「小さい者も大きい者も」は、小さいまた大きい段階の中で主を礼拝する者を意味する、信仰の真理からと愛の善から(810番)。

6. ” Et audivi tanquam vocem turbae multae, et tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitruum vehementium, dicentium Alleluja, quia regnat Dominus Deus Omnipotens,” significat gaudium Angelorum infimi Caeli, Angelorum medii Caeli, et Angelorum supremi Caeli, quod Solus Dominus regnet in Ecclesia quae nunc ventura est [n. 811]. 6. 「また、私は多くの群衆の声のようなものを、また多くの水の声のようなものを、また激しい雷鳴の声のようなものを、〔このように〕言っているのを聞いた。ハレルヤ、全能の神、主が支配するからである」は、最も低い天界の天使たちの楽しさ(うれしさ)を意味する、中間の天界の天使たちの、また最高の天界の天使たちの、主おひとりが教会の中で支配すること、それは今ややって来ることになる(811番)。

7. ” Gaudeamus et exultemus et demus{1} gloriam Ipsi, quia venerunt nuptiae Agni,” significat gaudium animae et cordis, et inde glorificationem Domini, quod a nunc fiat plenum conjugium Ipsius cum Ecclesia [n. 812]; 7. 「私たちは楽しみ、小躍りし、その方に栄光を与えよう、小羊の結婚〔の時〕がやって来るからである」は、霊魂と心の楽しさ(うれしさ)を意味する、またここから主の栄光を、今から、教会とのその方の完全な結婚が生じること(812番)。

” et Uxor Ipsius paravit se,” significat quod illi qui ab Ecclesia hac, quae est Nova Hierosolyma, erunt, colligantur, inaugurentur et instruantur [n. 813]. 「その方の妻が用意した」は、彼らが、その者はこの教会からの者に、それは新しいエルサレムである、なる、集められ、訓練され、また教えられることを意味する(813番)。

@1 demus pro “demum” 注1「demum」の代わりに demus

8. ” Et datum illi ut amiceretur byssino mundo et splendido,” significat quod illi instruantur in veris genuinis et puris per Verbum a Domino [n. 814]; 8. 「また彼女に、きれいな光り輝く亜麻布を着せられるのが許された」は、彼らは、主からみことなによって、本物の純粋な真理の中で教えられることを意味する(814番)。

” nam{1} byssinum justitiae sanctorum,” significat quod per vera ex Verbo sint bona vitae illis qui ad Ecclesia Domini sunt [n. 815]. 「なぜなら、亜麻布は聖徒たちの公正(義)であるからである」は、みことばからの真理によって彼らに生活の善があること意味する、その者は主の教会から〔の者〕である(815番)。

@1 nam pro “et” 注1「et」の代わりに nam

9. ” Et dixit mihi, Scribe, Beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt,” significat unum Angelum e Caelo missum ad Johannem, et loquentem cum illo de Nova Ecclesia Domini, et dicentem, quod daretur scire in terris, quod vita aeterna sit illis qui recipiunt illa quae istius Ecclesiae sunt [n. 816]; 9. 「また、彼は私に言った、書け、小羊の結婚式の晩餐に呼ばれた者は幸いだ」は、天界からのひとりの天使がヨハネに遣わされ、また彼と、主の新しい教会について話した〔ことを〕意味する、地の中に知ることが与えられたこと、彼らに永遠のいのちがあること、その者はそれを受け入れた、それはその教会のものである(816番)。

” et dixit, Haec verba vera sunt Dei,” significat quod hoc credendum sit quia a Domino [n. 817]. 「また、言った、これらは神の真実のことばである」は、これは信じられなければならないことを意味する、主から〔である〕ので(817番)。

10. ” Et procidi ante pedes ejus adorare illum; et dixit, Vide, ne, conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu; Deum adora,” significat quod angeli Caeli non adorandi et invocandi sint, quia nihil Divinum est illis, sed quod associati sint hominibus, ut fratres fratribus, illis qui colunt Dominum, et sic quod Solus Dominus in consociatione cum illis adorandus sit [n. 818]; 10. 「また、私は彼を崇拝するためにその足の前に平伏した。また、彼は私に言った、見よ、〔し〕ないように、私はあなたの仲間のしもべ、イエスの証しを持っているあなたの兄弟である。神を崇拝せよ」は、天界の天使たちは崇拝され、加護を祈られてはならないことを意味する、神性が彼らに何もないからである、しかし、人間に仲間ととならなければならない、兄弟のように兄弟に、彼らに、その者は主を礼拝する、またこのように主おひとりを彼らの徒の交わりの中で崇拝しなければならない(818番)。

” nam testimonium Jesu est spiritus prophetiae,” significat quod Agnitio quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et simul Vitam secundum praecepta Ipsius, sit in universali sensu omne Verbi et doctrinae inde [n. 819]. 「なぜなら、イエスの証しは預言の霊であるからである」は、認知〔である〕ことを意味する、主が天地のカニであること、また同時にその方の戒めにしたがった生活が、普遍的な意味の中で、みことばの、またここから教えのすべてのものであること(819番)。

11. ” Et vidi Caelum apertum, et ecce Equus albus,” significat Sensum spiritualem Verbi a Domino revelatum, et per id intellectum Verbi interiorem detectum, quod est Adventus Domini [n. 820]; 11. 「また、私は開かれた天を見た。見よ、白い馬を」は、主によりみことばの霊的意味が啓示された、を意味する、またそれによってみことばの内的な理解が明かされた、それは主の来臨である(820番)。

” et Sedens super illo vocatur fidelis et verus, et in justitia judicat et pugnat,” significat Dominum quoad Verbum, quod sit Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, ex quo utroque facit judicium [n. 821]. 「その上に乗っている方は、「忠実で真実な方」と呼ばれ、公正(義)の中でさばき、戦う」は、みことばに関する主を意味する、神的善と神的真理そのものであること、その両方のものから審判を行なう(821番)。

12. ” Et oculi Ipsius tanquam flamma ignis,” significat Divinam Sapientiam Divini Amoris Domini [n. 822]; 12. 「また、その方の目は火の炎のよう〔であった〕」は、主の神的愛の神的知恵を意味する(822番)。

” et super capite Ipsius diademata multa,” significat Divina vera Verbi ab Ipso [n. 823]; 「その方の頭の上に多くの王冠が〔あった〕」は、その方からのみことばの神的真理を意味する(823番)。

” habens Nomen scriptum quod nemo novit nisi Ipse,” significat quod quale est Verbum in Sensu spirituali et caelesti ejus, nemo videat quam Dominus, et cui Ipse revelat [n. 824]. 「書かれた名前を持っており、その方でないなら、それをだれも知らない」は、みことががどんなものか、その霊的なまた天的な意味の中の、だれも見ないことを意味する、主以外に、またその者にその方が啓示した(現わした) (824番)。

13. ” Et circumindutus vestimento tincto sanguine, et vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei,” significat Divinum Verum in Sensu ultimo, seu Verbum in litera, cui violentia illata est [n. 825]. 13. 「また〔その方は〕血で染められた衣服を着ていて、その方の名前は「神のことば」と呼ばれる」は、最終的な意味の中の神的真理を意味する、すなわち、文字の中のみことば、それに暴力が加えられた(infero) (825番)。

14. ” Et exercitus qui in Caelo{1} sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssino albo et mundo,” significat angelos in Caelo novo Christiano, qui conjuncti Domino in intellectu Verbi interiori et sic in puris et genuinis veris erant [n. 826]. 14. 「また、天の中の軍勢は、白い馬の上に〔乗って〕、白いまたきれいな亜麻布を着て、その方に従った」は、新しいキリスト教の天界の中の天使たちを意味する、その者はみことばの内的な理解力の中で主と結合している、またこのように純粋な本物の真理の中にいることになる(826番)。

@1 Caelo pro “Caelis” 注1「Caelis」の代わりに Caelo

15. ” Et ex ore Ipsius prodibat romphaea acuta,” significat dispersionem falsorum per doctrinam inde a Domino [n. 827]; 15. 「また、その方の口から鋭い剣が出ていた」は、虚偽の消散(させること)を意味する、教えによって、ここから主から(827番)。

” ut per illam percutiat gentes; et Ipse pascet illam virga ferrea,”significat quod omnes qui in fide mortua sunt, per vera Sensus literae Verbi, et per rationalia, convincet [n. 828]; 「それによって諸国民を打つために。その方は鉄の杖で彼らを牧する」は、すべての者が、その者は死んだ信仰の中にいる、みことばの文字どおりの意味の真理によって、また正しい推論(推理力)によって、納得(確信)させられることを意味する(828番)。

” at Ipse calcat torcular [vini] furoris et irae Dei Omnipotentis,”significat quod Dominus solus sustinuerit omnia mala Ecclesiae, et omnem violentiam illatam Verbo, ita Sibi [n. 829]. 「またその方は、全能の神の憤激と怒りのぶどう酒の酒ぶねを踏む」は、主おひとりが教会のすべての悪を受けた(耐えた)ことを意味する、またみことばに、加えられた(infero)すべての暴力に、そのように、自分自身に(829番)。

16. ” Et habet super vestimento et super femore Suo Nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum,” significat quod Dominus doceat in Verbo qualis est, quod sit Divinum Verum Divinae Sapientiae et Divinum Bonum Divini Amoris, ita quod sit Deus universi [n. 830]. 16. 「また、衣服の上に、ももの上に「王の王、主の主」と書かれた自分の名前を持っている」は、主はみことばの中で〔ご自分が〕どのようなものであるから教えていることを意味する、神的知恵の神的真理と神的愛の神的善であること、そのように全世界の神であること(830番)。

17. ” Et vidi unum Angelum stantem in Sole; et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus volantibus in medio Caeli, Venite et congregamini ad Caenam Magni Dei,” significat Dominum ex Divino Amore et inde ex Divino Zelo vocantem et convocantem omnes qui in affectione veri spirituali sunt, et de Caelo cogitant, ad Novam Ecclesiam, et ad conjunctionem Secum, ita ad vitam aeternam [n. 831]. 17. 「また、私は太陽の中に立っているひとりの天使を見た。また、大きな声で叫んで、天の真ん中に飛んでいるすべての鳥に言った、神の大きな晩餐にやって来い、集まれ」は、主が神的愛からまたおこから神的熱意からすべての者を呼び出す、また招集する〔こと〕を意味する、その者は霊的な真理への情愛の中にいる、また天界について考える、新しい教会へ、またその方との結合へ、そのように永遠のいのちへ(831番)。

18. ” Ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes (omnium) liberorum et servorum, et parvorum et magnorum,”significat appropriationem bonorum a Domino per vera Verbi et doctrinae inde, in omni sensu, gradu et genere [n. 832]. 18. 「王の肉を、千人隊長の肉を、力ある者の肉を、馬とその上に座っている者の肉を、すべての自由人と奴隷の肉を、小さい者も大きい者も食べよ」は、主からの善の占有(自分のものとすること)を意味する、みことばの真理とここからの教えによって、すべての意味、段階と種類の中で(832番)。

19. ” Et vidi Bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos facere bellum cum Sedente super Equo, et cum exercitu Ipsius,”significat quod omnes interius mali, qui professi sunt solam Fidem, cum antesignanis et eorum clientibus, impugnaturi sint Divina Vera Domini in Verbo Ipsius, et infestaturi illos qui e Nova Ecclesia Domini erunt [n. 833]. 19. 「また、私は獣と地の王たちとそれらの軍勢が集まっているのを、馬の上に座っている方とまたその方の軍勢と戦うのを見た」は、内的に悪いすべての者が、その者は信仰のみを言明した、指導者と彼らの隷属者とともに、主の神的真理を攻撃することを意味する、その方のみことばの中の、また彼らを悩ます、その者は主の新しい教会からの者になるであろう(833番)。

20. ” Et comprehensa est Bestia, et cum illa Pseudopropheta qui fecit signa coram illa, quibus seduxit accipientes characterem Bestiae, et adorantes imaginem ejus,” significat omnes illos qui professi sunt solam Fidem, ac interius mali erant, tam Laici et vulgus quam Clerici et docti, qui per ratiocinationes et contestationes, quod sola Fides sit unicum medium salutis, adduxerint{1} alios ad recipiendum illam fidem, et ad vivendum secundum illam [n. 834]; 20. 「また、獣は捕えられた、またそれとともに、その〔獣の〕前でしるしを行ない、それらで獣のしるし(記号)を受けた者を、またその像を崇拝した者を惑わしたにせ預言者が〔捕えられた〕」は、彼らのすべての者を意味する、その者は信仰のみを言明した、そして内的に悪い者であった、平信徒と大衆も、聖職者と学問ある者も、その者は誤まった推論と証言によって、信仰のみが唯一の救いの手段であることを、他の者に提示した、その信仰を受け入れるように向けて、またそれにしたがって生きるように向けて(834番)。

“vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardens sulphure,” significat quod omnes illi, sicut fuerunt, conjecti sint in Infernum, ubi amores falsi sunt et simul cupiditates mali [n. 835]. 「これらふたりは硫黄で燃える火の池の中に、生きながら入れられた」は、彼らすべての者が、彼らはそのようであった、地獄の中に投げ込まれたことを意味する、そこに虚偽の悪がまた同時に悪の欲望がある(835番)。

@1 adduxerunt pro “et adduxerunt” 注1「et adduxerunt」の代わりにadduxerunt

21. ” Et reliqui occisi sunt ex romphaea Sedentis super Equo, procedente ex ore Ipsius,” significat quod omnes ex varia haeresi inter Reformatos, qui non vixerunt secundum praecepta Domini in Verbo, quae noverant, ex Verbo judicati pereant [n. 836]; 21. 「また、残りの者は、馬の上に座っている方の口から出ている剣で殺された」は、改革派教会の者の間のいろいろな異端からのすべての者が、その者はみことばの中の主の戒めにしたがって生きなかった、それらを知っていた、みことばから審判されて、滅んだ(836番)。

” et omnes aves satiatae sunt ex carnibus eorum,” significat quod genii infernales ex concupiscentiis mali eorum, quae sunt propria eorum, quasi alantur [n. 837]. 「また、すべての鳥は彼らの肉を飽きるほど食べた」は、地獄の悪鬼たちが彼らの悪の欲望から、それらは彼らの固有のものである、あたかも養われるかのようであることを意味する(837番)。