原典講読『啓示された黙示録』 791

(1) 原文

791. [Vers. 21.] ” Et sustulit unus Angelus robustus lapidem quasi molarem magnum, et projecit in mare, dicens, Sic impetu dejicietur Babylon, illa magna urbs, et non invenietur amplius,” significat quod per fortem influxum Domini e Caelo Religiosum illud, cum omnibus ejus adulteratis veris Verbi, praeceps conjicietur in Infernum, et quod amplius nusquam angelis appariturum sit.-Per “sustulit unus Angelus robustus” significatur fortis influxus Domini e Caelo, per “Angelum” enim significatur Dominus, et operatio Ipsius, quae fit per Caelum (n. 258, 415, 465, 649); hic quia vocatur “Angelus robustus,” “et sustulit lapidem molarem magnum,” significatur fortis operatio, quae est fortis influxus: per “lapidem quasi molarem magnum” significantur adulterata et prophanata vera Verbi; per “lapidem” enim significatur verum, et per “molam” significatur inquisitio, scrutatio et confirmatio veri ex Verbo, (de qua n. 794), hic autem adulteratio et prophanatio veri Verbi, quia de Babylone: per “projicere in mare” significatur in Infernum: per “sic impetu dejicietur Babylon, illa magna urbs” significatur quod sic Religiosum illud praeceps conjicietur in Infernum: per “non invenietur amplius” significatur quod amplius nusquam angelis appariturum sit: [2] quod hoc significetur, est quia omnes ex illo Religioso qui in malis et falsis ejus sunt, quidem post mortem in Mundum spirituum veniunt, ille enim mundus est sicut Forum in quo primum congregantur omnes, et est sicut Ventriculus in quem omnes cibi primum colliguntur; ventriculus etiam correspondet isti mundo; ast hodie, quia est post Ultimum Judicium, quod peractum est Anno 1757, non conceditur illis, sicut prius, morari in illo mundo, et sibi sicut Caelos formare; sed ut primum illuc alluunt, delegantur ad societates ibi quae in conjunctione sunt cum infernis, in quae etiam per vices conjiciuntur; et sic praecautum est a Domino, ne illi amplius usquam apparituri sint angelis. Hoc itaque est, quod significatur per quod urbs illa, hoc est, Religiosum illud, “non invenietur amplius.” [3] Quoniam per “lapidem molarem” significatur verum Verbi adulteratum, et per “mare” Infernum, ideo dicit Dominus,

 

“Qui scandalizaverit unum parvorum credentium in Me, expedit ei ut suspendatur Mola asinaria in collum ejus, et demergatur in profundum maris” (Matth. xviii. 6).

(Dicitur “Lapis molaris” Marc. ix. 42; Luc. xvii. 2.)

 

De Babele paene simile dicitur apud Jeremiam:

 

“Cum absolveris legere librum hunc, ligabis super eum Lapidem, et projicies eum in medium Euphratis, ac dices, Sic submergetur Babel, nec resurget” (li. 63, 64);

 

per “medium Euphratis” intelligitur simile quod per “mare,” quia Euphrates fluvius terminabat et separabat Assyriam, ubi erat Babel, a Terra Canaane.

 

(2) 直訳

791. [Vers. 21.] ” Et sustulit unus Angelus robustus lapidem quasi molarem magnum, et projecit in mare, dicens, Sic impetu dejicietur Babylon, illa magna urbs, et non invenietur amplius,” significat quod per fortem influxum Domini e Caelo Religiosum illud, cum omnibus ejus adulteratis veris Verbi, praeceps conjicietur in Infernum, et quod amplius nusquam angelis appariturum sit.- 791(21節)「また、ひとりの強い天使が、大きなひき臼のような石を取り上げた、また海の中へ投げ込んだ、言って、このように攻撃(強打)でバビロンは投げ込まれる、その大きな都、またもはや見つけられない」は、天界からの主の強い流入によって、その宗教的信念が、みことばのその不純化されたすべてのものとともに、真っ逆さまに地獄の中に投げ込まれたことを意味する、またもはや決して(どこにも)天使に見られらないであろうこと。

Per “sustulit unus Angelus robustus” significatur fortis influxus Domini e Caelo, per “Angelum” enim significatur Dominus, et operatio Ipsius, quae fit per Caelum (n. 258, 415, 465, 649); 「ひとりの強い天使が取り上げた」によって、天界からの主の強い流入が意味される、というのは、主が、またその方の働きが意味されるから、それは天界を通して生じる(行なわれる)( 258, 415, 465, 649番)。

hic quia vocatur “Angelus robustus,” “et sustulit lapidem molarem magnum,” significatur fortis operatio, quae est fortis influxus: ここに「強い天使」と呼ばれ、「また大きなひき臼の〔ような〕石を取り上げた」ので、強い働きが意味される、それは強い流入である。

per “lapidem quasi molarem magnum” significantur adulterata et prophanata vera Verbi; 「大きなひき臼のような石」によって、みことばの不純化されたまた虚偽化された真理が意味される。

per “lapidem” enim significatur verum, et per “molam” significatur inquisitio, scrutatio et confirmatio veri ex Verbo, (de qua n. 794), hic autem adulteratio et prophanatio veri Verbi, quia de Babylone: というのは、「石」によって、真理が意味されるから、また「ひき臼」によって、みことばからの真理の調査、研究(熟読)また確信が意味され(それについて794番)、、けれども、ここにみことばの真理の不純化と冒涜が、バビロンについて〔である〕ので。

per “projicere in mare” significatur in Infernum: 「海の中へ投げ込むこと」によって、地獄の中へ、が意味される。

per “sic impetu dejicietur Babylon, illa magna urbs” significatur quod sic Religiosum illud praeceps conjicietur in Infernum: 「このように攻撃(強打)でバビロンは投げ込まれる、その大きな都」によって、このようにその宗教的信念は真っ逆さまに地獄の中へ投げ込まれることが意味される。

per “non invenietur amplius” significatur quod amplius nusquam angelis appariturum sit: 「もはや見つけられない」によって、もはや決して(どこにも)天使に見られない(未来完了)ことが意味される。

[2] quod hoc significetur, est quia omnes ex illo Religioso qui in malis et falsis ejus sunt, quidem post mortem in Mundum spirituum veniunt, ille enim mundus est sicut Forum in quo primum congregantur omnes, et est sicut Ventriculus in quem omnes cibi primum colliguntur; [2] このことが意味されることは、その宗教的信念からのすべての者は、その者はその悪と虚偽の中にいる、確かに(実際に)、死後、霊たちの世界にやって来るからである、というのは、その世界は広場のようであるから、その中に最初にすべての者が集められる、また胃のようである、その中にすべての食べ物が最初に集められる。

ventriculus etiam correspondet isti mundo; 胃もまた( そのとおり)その世界に対応する。

ast hodie, quia est post Ultimum Judicium, quod peractum est Anno 1757, non conceditur illis, sicut prius, morari in illo mundo, et sibi sicut Caelos formare; しかし、今日、最後の審判の後であるので、それは1757年になし遂げられた(起こった)、彼らに許されない、前のように、その世界の中にとどまること、また自分たちに天界のように(ようなものを)形成すること。

sed ut primum illuc alluunt, delegantur ad societates ibi quae in conjunctione sunt cum infernis, in quae etiam per vices conjiciuntur; しかし、そこへ着くとすぐに、そこに社会へ追い払われる、それは地獄と結合の中にある、それらの中へもまた時々、投げ込まれる。

et sic praecautum est a Domino, ne illi amplius usquam apparituri sint angelis. またこのように主により警戒されている、彼らがもはや決して天使たちに見られない(現われない)ように。

Hoc itaque est, quod significatur per quod urbs illa, hoc est, Religiosum illud, “non invenietur amplius.” そこで、このことである、その都が、すなわち、その宗教的信念が「もはや見つけられない」ことによって意味されること。

[3] Quoniam per “lapidem molarem” significatur verum Verbi adulteratum, et per “mare” Infernum, ideo dicit Dominus, [3] 「ひき臼の石」によって、みことばの不純化された真理が意味されるので、また「海」によって地獄が、それゆえ、主は言った、

“Qui scandalizaverit unum parvorum credentium in Me, expedit ei ut suspendatur Mola asinaria in collum ejus, et demergatur in profundum maris” (Matth. xviii. 6). 「わたしを信じている小さい者のひとりをつまずかせる者は、彼に得策である、彼の首にロバのひく石臼を掛けるように〔すること〕、また海の深みの中に押さえられる(沈められる)」(マタイ18:6)。

(Dicitur “Lapis molaris” Marc. ix. 42; Luc. xvii. 2.) (「ひき臼の石」が言われている、マルコ9:42、ルカ17:6)。

De Babele paene simile dicitur apud Jeremiam: バベルについてほとんど同様のものが「エレミヤ(書)」のものとに言われている――

“Cum absolveris legere librum hunc, ligabis super eum Lapidem, et projicies eum in medium Euphratis, ac dices, Sic submergetur Babel, nec resurget” (li. 63, 64); 「あなたがこの書物を読むことを完成した(接続)時、その上に石を縛る(未来)、またそれをユーフラテス川の真ん中の中に投げ込む(未来)、そして言う(未来)、このようにバベルは沈められる、再び起き上がりもしない」(51:63, 64)。

per “medium Euphratis” intelligitur simile quod per “mare,” quia Euphrates fluvius terminabat et separabat Assyriam, ubi erat Babel, a Terra Canaane. 「ユーフラテス川の真ん中」によって、同様のものが意味される、それは「海」によって、ユーフラテス川の川がアッシリアを境界とした、また分離したからである、そこにバベルがあった、カナンの地から。

 

(3) 訳文

 791(21節)「また、ひとりの強い天使が、大きなひき臼のような石を取り上げ、海の中へ投げ込んで、言った、『このような強打で、その大きな都バビロンは投げ込まれ、もはや見つけられない」は、天界からの主の強い流入によって、その宗教的信念が、みことばのその不純化されたすべてのものとともに、真っ逆さまに地獄の中に投げ込まれたこと、またもはや決して使に見られらないであろうことを意味する。

 「ひとりの強い天使が取り上げた」によって、天界からの主の強い流入が意味される、というのは、主が、またその方の働きが意味され、それは天界を通して行なわれるから( 258, 415, 465, 649番)。ここに「強い天使」と呼ばれ、「また大きなひき臼の〔ような〕石を取り上げた」ので、強い働きが意味され、それは強い流入である。「大きなひき臼のような石」によって、みことばの不純化され、虚偽化された真理が意味される。というのは、「石」によって真理が、また「ひき臼」によって、みことばからの真理の調査、研究、確信が意味される(それについて794番)、けれども、ここにバビロンについて〔である〕ので、みことばの真理の不純化と冒涜が意味されるからである。

「海の中へ投げ込むこと」によって、地獄の中へ、が意味される。「このような強打で、その大きな都バビロンは投げ込まれる」によって、このようにその宗教的信念は真っ逆さまに地獄の中へ投げ込まれることが意味される。「もはや見つけられない」によって、もはや決して天使に見られないことが意味される。

 [2] このことが意味されるのは、その宗教的信念からのその悪と虚偽の中にいるすべての者は、実際に、死後、霊たちの世界にやって来るからである、というのは、その世界は広場のようであり、その中に最初にすべての者が集められる、また胃のようであり、その中にすべての食べ物が最初に集められるからである。しかり(そのとおり)胃はその世界に対応する。しかし、今日、1757年に起こった最後の審判の後であるので、前のように、彼らに、その世界の中にとどまること、また自分たちに天界のようなものを形成することは許されない。しかし、そこへ着くとすぐに、地獄と結合しているそこの社会へ追い払われる、時々、地獄の中へもまた投げ込まれる。また、彼らがもはや決して天使たちに見られないように主により警戒されている。

そこで、このことが、その都が、すなわち、その宗教的信念が「もはや見つけられない」ことによって意味されることである。

 [3] 「ひき臼の石」によって、みことばの不純化された真理が、また「海」によって地獄が意味されるので、それゆえ、主は言われた、

 

 「わたしを信じている小さい者のひとりをつまずかせる者は、彼の首にロバのひく石臼を掛け、海の深みの中に沈められるようにすることが彼にとって得策である」(マタイ18:6)。 (「ひき臼の石」と言われている、マルコ9:42、ルカ17:6)。

 

 バベルについてほとんど同様のものが「エレミヤ書」に言われている――

 

 「あなたがこの書物を読むことを完了した時、その上に石を縛りつけ、それをユーフラテス川の真ん中の中に投げ込み、そして言わなければならない、このようにバベルは沈められ、再び起き上がらない」(51:63, 64)。

 

 「ユーフラテス川の真ん中」によって、「海」によってと同様のものが意味される、ユーフラテス川がそこにバベルがあったアッシリアを境界とし、カナンの地から分離したからである。

原典講読『啓示された黙示録』 792

(1) 原文

792. [Vers. 22.] ” Et vox citharaedorum et musicorum, et tibicinum et buccinatorum non audietur in te amplius,”significat quod apud illos non erit aliqua affectio veri et boni spiritualis, nec affectio veri et boni caelestis.―Per “vocem” intelligitur sonus, et omnis sonus correspondet affectioni quae amoris, quoniam inde oritur. Ex eo est, quod soni citharae, musices, tibiae, ex correspondentia significent affectiones. Sed affectiones sunt duplicis generis, spirituales et caelestes; affectiones spirituales sunt affectiones sapientiae, et affectiones caelestes sunt affectiones amoris: differunt inter se quemadmodum Caeli, qui quod distincti sint in duo Regna, caeleste et spirituale, supra aliquoties dictum est. Sunt itaque instrumenta musica, quorum soni se referunt ad affectiones spirituales, et sunt quae se referunt ad affectiones caelestes; vox seu sonus “citharaedorum et musicorum” ad affectiones spirituales, et vox seu sonus “tibicinum et buccinatorum” ad affectiones caelestes: instrumenta enim, quorum soni discreti sunt, ut chordacea, ad classem affectionum spiritualium pertinent, et instrumenta quorum soni sunt continui, ut inflatoria, ad classem affectionum caelestium pertinent. Inde est, quod vox seu sonus “citharaedorum et musicorum” significet affectionem veri et boni spiritualis, ac vox seu sonus “tibicinum et buccinatorum” significet affectionem veri et boni caelestis. Quod sonus citharae ex correspondentia significet confessionem ex affectione veri spiritualis, videatur (n. 276, 661). [2] Quod nullae affectiones veri et boni spiritualis, nec affectiones veri et boni caelestis, sint illis qui in malis et falsis Religiosi Catholico Romani sunt, intelligitur hic; quia dicitur, quod “vox citharaedorum et musicorum, et tibicinum et buccinatorum, non audietur in te amplius.” Quod non sint, est quia non possunt dari apud illos, non enim est illis aliquod verum ex Verbo, et quia non verum, nec est aliquod bonum. Hoc solum datur apud illos qui desiderant vera; at non alii desiderant vera ex affectione spirituali quam qui adeunt Dominum; hi secundum id desiderium suum, post mortem instruuntur ab angelis, et recipiunt illa. Affectiones externae, in quibus sunt dum audiunt Missas, et in aliis devotionibus, quae sunt absque veris a Domino per Verbum, non sunt nisi quam mere naturales, sensuales et corporeae; et quia tales sunt, et absque internis ex Domino, non mirum est quod in caligine et caecitate illa ferantur ad cultum hominum vivorum et mortuorum, et ad sacrificia daemonum qui Plutones vocantur, ut expient pro animabus illorum.

 

(2) 直訳

792. [Vers. 22.] ” Et vox citharaedorum et musicorum, et tibicinum et buccinatorum non audietur in te amplius,”significat quod apud illos non erit aliqua affectio veri et boni spiritualis, nec affectio veri et boni caelestis.― 792(22節)「また、立琴のまた音楽の、また笛を吹く者のまたらっぱ吹きの声は、あなたの中でもはや聞かれない」は、彼らのもとに霊的な真理と善の何らかの情愛はなくなるであろうことを意味する、天的な善と真理の情愛もない。

Per “vocem” intelligitur sonus, et omnis sonus correspondet affectioni quae amoris, quoniam inde oritur. 「声」によって、音が意味される、またすべての音は情愛に対応する、それは愛のもの、ここから起こる(生じる)ので。

Ex eo est, quod soni citharae, musices, tibiae, ex correspondentia significent affectiones. そのことからである、立琴のまた音楽の、また笛を吹く者の音は、対応から、情愛を意味すること。

Sed affectiones sunt duplicis generis, spirituales et caelestes; しかし、二様の種類の情愛がある、霊的なものと天的なもの。

affectiones spirituales sunt affectiones sapientiae, et affectiones caelestes sunt affectiones amoris: 霊的な情愛は知恵の情愛である、また天的な情愛は愛の情愛である。

differunt inter se quemadmodum Caeli, qui quod distincti sint in duo Regna, caeleste et spirituale, supra aliquoties dictum est. 天界のように互いの間に相違がある、それは二つの王国に分離されている、天的な者と霊的なもの、上に数回、言われた。

Sunt itaque instrumenta musica, quorum soni se referunt ad affectiones spirituales, et sunt quae se referunt ad affectiones caelestes; そこで、(音楽の)楽器(音楽の道具)がある、それらの音が霊的な情愛に関係する、またそれらは天的な情愛に関係する。

vox seu sonus “citharaedorum et musicorum” ad affectiones spirituales, et vox seu sonus “tibicinum et buccinatorum” ad affectiones caelestes: 「立琴のまた音楽の」声または音は霊的な情愛に〔関係する〕、また「笛を吹く者のまたらっぱ吹きの」声または音は天的な情愛に。

instrumenta enim, quorum soni discreti sunt, ut chordacea, ad classem affectionum spiritualium pertinent, et instrumenta quorum soni sunt continui, ut inflatoria, ad classem affectionum caelestium pertinent. というのは、楽器は、それらの音が分離された(区別された)、弦楽器のような、霊的な情愛の部類に属するから、また楽器は、その音が連続する、管楽器のような、天的な情愛の部類に属する。

Inde est, quod vox seu sonus “citharaedorum et musicorum” significet affectionem veri et boni spiritualis, ac vox seu sonus “tibicinum et buccinatorum” significet affectionem veri et boni caelestis. ここからである、「立琴のまた音楽の」声または音は霊的な真理と善の情愛を意味する、そして「笛を吹く者のまたらっぱ吹きの」声または音は天的な真理と善の情愛を意味する。

Quod sonus citharae ex correspondentia significet confessionem ex affectione veri spiritualis, videatur (n. 276, 661). 立琴の音が対応から霊的な真理の情愛からの告白を意味することが、見られる(276, 661番)。

[2] Quod nullae affectiones veri et boni spiritualis, nec affectiones veri et boni caelestis, sint illis qui in malis et falsis Religiosi Catholico Romani sunt, intelligitur hic; [2] 霊的な真理と善の情愛が何もない、天的な真理と善の情愛もないことが、彼らに、その者はローマカトリックの宗教的信念の悪と虚偽の中にいる、ここに意味される。

quia dicitur, quod “vox citharaedorum et musicorum, et tibicinum et buccinatorum, non audietur in te amplius.” 言われるからである、「立琴のまた音楽の、また笛を吹く者のまたらっぱ吹きの声は、あなたの中でもはや聞かれない」ことが。

Quod non sint, est quia non possunt dari apud illos, non enim est illis aliquod verum ex Verbo, et quia non verum, nec est aliquod bonum. 〔情愛が〕ないことは、彼らのもとに与えられることができないからである、というのは、彼らに、みことばからの何らかの真理がないから、また真理がないので、何らかの善もない。

Hoc solum datur apud illos qui desiderant vera; これは彼らのもとにだけ存在する(与えられる)、その者は真理を望む。

at non alii desiderant vera ex affectione spirituali quam qui adeunt Dominum; しかし、他の者たちは霊的な情愛から真理を望まない、その者は主に近づく以外の。

hi secundum id desiderium suum, post mortem instruuntur ab angelis, et recipiunt illa. これらの者は、自分のその願望にしたがって、死後、天使たちにより教えられる、またそれらを受ける。

Affectiones externae, in quibus sunt dum audiunt Missas, et in aliis devotionibus, quae sunt absque veris a Domino per Verbum, non sunt nisi quam mere naturales, sensuales et corporeae; 外なる情愛は、それらの中にいる、ミサを聞く、また他の献身の中に〔いる〕時、それらはみことばを通した主からの真理なしである、単なる自然的なもの、感覚的なもの、また身体的なもの以外のものでないならない。

et quia tales sunt, et absque internis ex Domino, non mirum est quod in caligine et caecitate illa ferantur ad cultum hominum vivorum et mortuorum, et ad sacrificia daemonum qui Plutones vocantur, ut expient pro animabus illorum. またこのようなものであるので、また主からの内なるもの〔情愛〕なし、驚くべきことではない、暗黒と盲目の中で、それら〔情愛〕が、生きているまた死んでいる人間の礼拝へ運ばれること、また悪鬼(ダイモーン)のいけにえへ、その者はプルートーン(冥界の神)のやから(たち)と呼ばれる、彼らの霊魂のために浄化する(償う)ために。

 

(3) 訳文

792(22節)「また、立琴や音楽の、笛を吹く者やらっぱ吹きの声は、あなたの中で、もはや聞かれない」は、彼らのもとに霊的な真理と善の何らかの情愛が、天的な善と真理の何らかの情愛も、なくなるであろうことを意味する。

 「声」によって、音が意味される、またすべての音は愛のものである情愛に対応する、ここから起こるからである。そのことから、立琴のまた音楽の、また笛を吹く者の音は、対応から、情愛を意味する。

 しかし、霊的なものと天的なものである二種類の情愛がある。霊的な情愛は知恵の情愛であり、天的な情愛は愛の情愛である。前に数回、言われたが、天的なものと霊的なものの二つの王国に分離されている天界のように、互いの間に相違がある。

 そこで、霊的な情愛に関係する音の楽器があり、天的な情愛に関係する音の楽器がある。「立琴のまた音楽の」声または音は霊的な情愛に、また「笛を吹く者のまたらっぱ吹きの」声または音は天的な情愛に〔関係する〕。というのは、弦楽器のようなそれらの音が分離された楽器は、霊的な情愛の部類に属し、また管楽器のような音が連続する楽器は、天的な情愛の部類に属するから。

 ここから、「立琴のまた音楽の」声または音は霊的な真理と善の情愛を意味し、そして「笛を吹く者のまたらっぱ吹きの」声または音は天的な真理と善の情愛を意味する。

対応から、立琴の音が霊的な真理の情愛からの告白を意味することが、見られる(276, 661番)。

 [2] ローマカトリックの宗教的信念の悪と虚偽の中にいる者に、霊的な真理と善の情愛が何もなく、天的な真理と善の情愛もないことが、ここに意味される。「立琴のまた音楽の、また笛を吹く者のまたらっぱ吹きの声は、あなたの中で、もはや聞かれない」ことが言われるからである。

 情愛がないのは、彼らのもとに与えられることができないからである、というのは、彼らに、みことばからの何らかの真理がない、また真理がないので、何らかの善もないから。

 これは真理を望む者にだけ与えられる。しかし、主に近づく者以外の他の者たちは霊的な情愛から真理を望まない。これらの者は、自分のその願望にしたがって、死後、天使たちにより教えられ、それらを受ける。

 外なる情愛は、ミサを聞く、また他の献身の中にいる時、それらの中にいるが、みことばを通した主からの真理がなく、単なる自然的なもの、感覚的なもの、また身体的なものでしかない。このようなものであり、また主からの内なるものがないものなので、暗黒と盲目の中で、それら〔の情愛〕が、生きているまた死んでいる人間の礼拝へ、またプルートーン(冥界の神)のやからと呼ばれる悪鬼(ダイモーン)たちのいけにえへ、彼らの霊魂を償うために運ばれることは驚くべきことではない。

原典講読『啓示された黙示録』 793 

(1) 原文

793. ” Et omnis artifex omnis artis in te non invenietur amplius,” significat quod illis qui in Religioso illo ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, non sit aliquis intellectus veri spiritualis, et inde nec aliqua cogitatio veri spiritualis, quantum a se.-Per “artificem” in Sensu spirituali Verbi significatur intelligens, et ex intellectu cogitans; in sensu bono ex intellectu cogitans vera, quae caelestia, et in sensu malo ex intellectu cogitans falsa, quae infernalia: et quia haec et illa sunt plurium generum, et quodlibet genus plurium specierum, et quaelibet species iterum plurium generum et specierum, quae tamen particularia et singularia vocantur, ideo dicitur “artifex omnis artis:” etiam per “artifices,” ex artificiis et artibus eorum, ex correspondentia significantur talia quae sapientiae, intelligentiae et scientiae sunt. Ex correspondentia dicitur, quia omne opus hominis correspondet, similiter omnis operatio, modo sit alicujus usus, talibus quae intelligentiae angelicae sunt; ast aliis rebus aut subjectis intelligentiae angelicae, quae artificum auri, argenti et lapidum pretiosorum sunt, aliis quae artificum aeris, ferri, ligni et lapidis sunt, et aliis quae artificum aliorum usuum desiderabilium sunt, ut pannorum, linteorum, vestium, et indumentorum varii generis. Haec omnia correspondent, ut dictum est, quia sunt opera. Ex his constare potest, quod per “artificem omnis artis,” qui non invenietur in Babylone, non intelligatur quod non aliquis artifex ibi, sed quod non aliquis intellectus veri spiritualis, et inde nec aliqua cogitatio veri spiritualis; sed ita solum illis, qui in Religioso illo ex doctrina ejus et ex vita secundum illam sunt, et quoque quantum ex se. [2] Quod “artifex” significet illos qui in intellectu veri sunt, et inde in cogitatione veri, constare potest ex his:

 

Bezaleel et Aholiabus Artifices facient Tabernaculum, quia impleti sapientia, intelligentia, et scientia (Exod. xxxi. 3; cap. xxxvi. 1, 2);

“Fecerunt, omnis sapiens corde inter facientes opus, habitaculum, opere Artificis” (Exod. xxxvi. 8);

“Facies Habitaculum, xylinum intertextum, et hyacinthinum et purpuram, et coccineum dibaphum, et cherubos; opere Artificis facies illa” (Exod. xxvi. 1);

“Facies velum” similiter “opere Artificis” ([Exod. xxvi.] vers. 31; cap. xxxv. 35);

Similiter Ephodum opere Artificis: ut et Pectorale (Exod. xxviii. 6; cap. xxxix. 8);

 

artifex ibi nominatur voce quae etiam significat Excogitatorem.

 

“Sculpes duos lapides” quos pones super humeris Ephodi, “opere Artificis gemmarum” (Exod. xxviii. 11).

 

[3] In opposito sensu per “opus artificis” significatur id opus quod fit ex propria intelligentia, ex qua non aliud produci potest quam falsum. Hoc intelligitur per “opus artificis” in his locis:

 

“Facient fusile ex argento suo in intelligentia sua, opus Artificum totum (Hosch. xiii. 2);

“Sculptile fundit Artifex, et conflator auro obducit, et catenas argenti conflat; Artificem sapientem quaerit” (Esaj. xl. 19, 20);

“Lignum de sylva excidit, opus manuum fabri; argentum ex Tharshish adfertur, et aurum ex Uphaso, opus Artificis; hyacinthinum et purpura vestis eorum, opus sapientum tota” (Jerem. x. 3, 9).

(Tum, Deutr. xxvii. 15.)

 

Quod “idola” significent falsa cultus et religionis ex propria intelligentia, videatur supra (n. 459, 460).

 

(2) 直訳

793. ” Et omnis artifex omnis artis in te non invenietur amplius,” significat quod illis qui in Religioso illo ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, non sit aliquis intellectus veri spiritualis, et inde nec aliqua cogitatio veri spiritualis, quantum a se.- 793「またすべての技術のすべての職人はあなたの中でもはや見つからない」は、彼らに、その者は教えからまたそれにしたがった生活からその宗教的信念の中にいる、霊的な真理の何らかの理解(力)が、またここから霊的な真理の何らかの思考がないことを意味する、自分自身から〔のものの中にいる〕かぎり。

Per “artificem” in Sensu spirituali Verbi significatur intelligens, et ex intellectu cogitans; 「職人」によって、みことばの霊的な意味の中で、理解しているものが意味される、また理解(力)から考えているものが。

in sensu bono ex intellectu cogitans vera, quae caelestia, et in sensu malo ex intellectu cogitans falsa, quae infernalia: 善い意味の中で、理解(力)から考えている真理が、それは天界のもの〔である〕、また悪い意味の中で、理解(力)から考えている虚偽が、それは地獄のもの〔である〕。

et quia haec et illa sunt plurium generum, et quodlibet genus plurium specierum, et quaelibet species iterum plurium generum et specierum, quae tamen particularia et singularia vocantur, ideo dicitur “artifex omnis artis:” またこれらまたそれらは数多くの種類(属)があるので、またどんな種類(属)は〔にも〕数多くの種類(種)、またどんな種類(種)は〔にも〕再び数多くの種類(属)と種類(種)〔がある〕、それらはそれでもなお、個別なものと個々のものと呼ばれる、ここから「すべての技術の職人」と言われている。

etiam per “artifices,” ex artificiis et artibus eorum, ex correspondentia significantur talia quae sapientiae, intelligentiae et scientiae sunt. さらにまた「職人」によって、彼らの職人のものまた技術のものから、対応から、このようなものが意味される、それらは知恵の、知性の、また知識のものである。

Ex correspondentia dicitur, quia omne opus hominis correspondet, similiter omnis operatio, modo sit alicujus usus, talibus quae intelligentiae angelicae sunt; 対応からと言われる、人間のすべての働き(作品)が対応するからである、同様に、仕事(働き、活動)が、何らかの役立ちであるかぎり、このようなものに、それらは天使の知性のものである。

ast aliis rebus aut subjectis intelligentiae angelicae, quae artificum auri, argenti et lapidum pretiosorum sunt, aliis quae artificum aeris, ferri, ligni et lapidis sunt, et aliis quae artificum aliorum usuum desiderabilium sunt, ut pannorum, linteorum, vestium, et indumentorum varii generis. しかし、天使の知性の他の☆事柄または主題〔である〕、それらは金、銀、また宝石の職人のものである、他のもの〔である〕それらは青銅、鉄、木材と石のものである、また他のもの〔である〕それらは他の職人の他の好ましい役立ちのものである、布切れの、亜麻布の、衣服の、またいろいろな種類の衣服の。

☆ 「他のものがある」、「他のものがある」・・・は「いろいろなものがある」と意訳してよいでしょう。

Haec omnia correspondent, ut dictum est, quia sunt opera. これらすべてのものは対応する、言われたように、働き(作品)であるので。

Ex his constare potest, quod per “artificem omnis artis,” qui non invenietur in Babylone, non intelligatur quod non aliquis artifex ibi, sed quod non aliquis intellectus veri spiritualis, et inde nec aliqua cogitatio veri spiritualis; これらから明らかにすることができる、「すべての技術の職人」によって、その者はバビロンの中で見られないこと、そこにだれか職人が〔い〕ないことが意味されないこと、しかし、ある者に霊的な真理の理解力がない、またここから霊的な真理の何らかの思考もないこと。

sed ita solum illis, qui in Religioso illo ex doctrina ejus et ex vita secundum illam sunt, et quoque quantum ex se. しかし、そのようなことは彼らにだけで〔である〕、その者はその宗教的信念から、またそれにしたがって生活から、そしてまたどれだけ自分自身から。

[2] Quod “artifex” significet illos qui in intellectu veri sunt, et inde in cogitatione veri, constare potest ex his: [2] 「職人」が彼らを意味することは、その者は真理の理解(力)の中にいる、またここから真理の思考の中に、これらから明らかにすることができる――

Bezaleel et Aholiabus Artifices facient Tabernaculum, quia impleti sapientia, intelligentia, et scientia (Exod. xxxi. 3; cap. xxxvi. 1, 2); 職人ベツァルエルとオホリアブは幕屋をつくる(未来)、知恵、知性、また知識に満たされていたからである(出エジプト記31:3、第36章1, 2)。

“Fecerunt, omnis sapiens corde inter facientes opus, habitaculum, opere Artificis” (Exod. xxxvi. 8); 「彼らはつくった、作品をつくっている〔者の〕間で、心で賢明なすべての者は、職人の働きで、住まいを」(出エジプト記36:8)。

“Facies Habitaculum, xylinum intertextum, et hyacinthinum et purpuram, et coccineum dibaphum, et cherubos; 「あなたはつくる(未来)、住まいを、織り込まれた木綿を、また青色と紫色を、また二度染めの緋色を、またケルビムを。

opere Artificis facies illa” (Exod. xxvi. 1); 職人の働きで、あなたはそれらつくる(未来)」(出エジプト記26:1)。

“Facies velum” similiter “opere Artificis” ([Exod. xxvi.] vers. 31; cap. xxxv. 35); 「あなたは垂れ幕をつくる(未来)」同様に「職人の働きで」(出エジプト記26:31、第35章35)。

Similiter Ephodum opere Artificis: 同様に、エポデを、職人の働きで――

ut et Pectorale (Exod. xxviii. 6; cap. xxxix. 8); そのようにまた胸当て(出エジプト記28:6、第39章8)。

artifex ibi nominatur voce quae etiam significat Excogitatorem. 職人はそこに言葉で名前を挙げられている、それは工夫する者(案出者)もまた意味する。

“Sculpes duos lapides” quos pones super humeris Ephodi, “opere Artificis gemmarum” (Exod. xxviii. 11). 「あなたは二つの石に刻む(未来)」、それを、あなたはエポデの肩の上に置く(未来)、「宝石の職人の働きで」(出エジプト記28:11)。

[3] In opposito sensu per “opus artificis” significatur id opus quod fit ex propria intelligentia, ex qua non aliud produci potest quam falsum. [3] 正反対の意味の中で「職人の働き」によって、その働きが意味される、それは自己知性から生じる、それからは虚偽以外の何らかのものが生み出されることができない。

Hoc intelligitur per “opus artificis” in his locis: このことが「職人の働き」によって、これらの箇所の中で意味される――

“Facient fusile ex argento suo in intelligentia sua, opus Artificum totum (Hosch. xiii. 2); 「彼らは鋳造したものをつくる、自分の銀から、自分の知性の中で、すべては職人の働き(作品)」(ホセア12:2)。

“Sculptile fundit Artifex, et conflator auro obducit, et catenas argenti conflat; 「職人は彫像を鋳造する、また金細工人は金をかぶせる、また銀の鎖を鋳造する。

Artificem sapientem quaerit” (Esaj. xl. 19, 20); 彼らは賢明な(熟練工の)職人を求める」(イザヤ40:19, 20)。

“Lignum de sylva excidit, opus manuum fabri; 「森から木材を切り出す、職人(制作人)の手の働き。

argentum ex Tharshish adfertur, et aurum ex Uphaso, opus Artificis; 銀はタルシシュから運ばれる(affero)、また金はウファズから、職人の働き(作品)。

hyacinthinum et purpura vestis eorum, opus sapientum tota” (Jerem. x. 3, 9). 彼らの衣服は青色と紫色、すべては賢明な者の働き(作品)」(エレミヤ10:3, 9)。

(Tum, Deutr. xxvii. 15.) (なおまた、申命記27:15)。

 

Quod “idola” significent falsa cultus et religionis ex propria intelligentia, videatur supra (n. 459, 460). 「偶像」が、自己知性からの礼拝と宗教の虚偽を意味することが、上に見られる(450, 460番)。

 

(3) 訳文

793「またすべての技術のすべての職人は、もはやあなたの中で見つからない」は、教えからまたそれにしたがった生活からその宗教的信念の中にいる者に、自分自身から〔のものの中にいる〕かぎり、霊的な真理の何らかの理解が、またここから霊的な真理の何らかの思考がないことを意味する。

 「職人」によって、みことばの霊的な意味で、理解しているものが、また理解から考えているものが意味される。善い意味で、理解から考えている真理が、それは天界のもの〔である〕、また悪い意味で、理解から考えている虚偽が〔意味され〕、それは地獄のもの〔である〕。またこれらまたそれらは数多くの種属があり、またどんな種属にも数多くの種類が、またどんな種類にも再び数多くの種属と種類があり、それらはそれでもなお、個別なものと個々のものと呼ばれ、ここから「すべての技術の職人」と言われているからである。さらにまた「職人」によって、彼らの職人のものまた技術のものから、対応から、知恵、知性、た知識に属すようなものが意味される。

 対応からと言われる、人間のすべての働き(作品)が、同様に、仕事(活動)が、何らかの役立ちであるかぎり、天使の知性に属すようなものに対応するからである。しかし、天使の知性の事柄または主題にはいろいろものがあり、それらは金、銀、宝石の職人のものであり、それらは青銅、鉄、木材と石のものであり、またそれらは他の職人の、布切れの、亜麻布の、衣服の、またいろいろな種類の衣服の好ましい役立ちものである。

 これらすべてのものが、言われたように、働き(作品)であるので対応する。

 これらから、バビロンの中で見られない「すべての技術の職人」によって、そこの職人のだれかがいないことが意味されないで、ある者に霊的な真理の理解力がない、またここから霊的な真理の何らかの思考もないことを明らかにすることができる。しかし、そのようなことは、その宗教的信念から、またそれにしたがって生活から、そしてまたどれだけ自分自身から〔そのようであった〕者にだけで〔である〕。

 [2] 「職人」が、真理の理解の中にいる者、またここから真理の思考の中にいる者を意味することはこれらから明らかにすることができる――

 

 職人のベツァルエルとオホリアブは、幕屋をつくらなければならない、知恵、知性、た知識に満たされていたからである(出エジプト記31:3、36:1, 2)。

 「作品をつくっている〔者の〕間で、心で賢明なすべての者は、職人の働きで、住まいをつくった」(出エジプト記36:8)。

 「あなたは、住まいを、織り込まれた木綿を、また青色と紫色を、また二度染めの緋色を、またケルビムをつくらなければならない。職人の働きで、あなたはそれらつくらなければならない)」(出エジプト記26:1)。

 「あなたは垂れ幕をつくらなければならない」同様に「職人の働きで」(出エジプト記26:31、35:35)。

 同様に、エポデを、職人の働きで――そのようにまた胸当てを(出エジプト記28:6、39:8)。

 

 職人はそこに工夫する者(案出者)もまた意味する言葉で名前を挙げられている。

 

 「あなたは二つの石に刻まなければならない」、それを「宝石の職人の働きで」、あなたはエポデの肩の上に置かなければならない(出エジプト記28:11)。

 

 [3] 正反対の意味で「職人の働き」によって、自己知性から生じ、それからは虚偽以外の何らかのものが生み出されることができないその働きが意味される。

 このことが「職人の働き」によって、これらの箇所の中で意味されている――

 

 「彼らは自分の知性の中で、自分の銀から鋳造したものをつくる。〔その〕すべては職人の働き(作品)」(ホセア12:2)。

 「職人は彫像を鋳造し、金細工人は金をかぶせ、銀の鎖を鋳造する。彼らは賢明な職人を求める」(イザヤ40:19, 20)。

 「森から木材を切り出す、〔それは〕職人の手の働き。銀はタルシシュから、金はウファズから運ばれる、〔それは〕職人の働き。彼らの衣服は、青色と紫色、すべては賢明な者の働き〔である〕」(エレミヤ10:3, 9)。 (なおまた、申命記27:15)。

 

 「偶像」が自己知性からの礼拝と宗教の虚偽を意味することは、前に見られる(450, 460番)。

原典講読『啓示された黙示録』 794

(1) 原文

794. ” Et vox molae non audietur in te amplius,” significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina ejus et ex vita secundum illam sunt, non sit aliqua inquisitio, scrutatio et confirmatio veri spiritualis, quia obstat falsum receptum et confirmatum et sic implantatum.-Per “vocem molae” non aliud significatur quam inquisitio, scrutatio et confirmatio veri spiritualis, imprimis, ex Verbo. Quod haec per “vocem molae” seu per molitionem significetur, est quia per triticum et hordeum, quae moluntur, significatur bonum caeleste et spirituale, et inde per similam et farinam significatur verum ex bono illo: omne enim verum est ex bono; et omne verum quod non est ex bono spirituali, non est spirituale. Dicitur “vox molae,” quia spiritualia per instrumentalia, quae sunt ultima naturae, passim in Verbo designantur; sicut spiritualia vera et bona per poculos, phialas, utres, patinas, et plura alia vasa (videatur supra, n. 672). Quod per “triticum” significetur bonum Ecclesiae ex Verbo (n. 315); et quod per “similam ex tritico”, significetur verum ex illo bono (n. 778). [2] Quod “mola” significet inquisitionem, scrutationem et confirmationem veri spiritualis, videri potest ex his locis:

 

Jesus dixit, In consummatione saeculi, “duo erunt in agro; unus assumetur et alter derelinquetur: duae erunt Molentes; una assumetur et altera derelinquetur” (Matth. xxiv. 40, 41);

 

per “consummationem saeculi” intelligitur finis Ecclesiae, quando Ultimum Judicium: per “agrum” significatur Ecclesia, quia ibi messis; per “molentes” significantur qui in Ecclesia inquirunt vera; per “assumptos” significantur qui illa inveniunt et recipiunt, et per “derelictos” qui non inquirunt nec recipiunt quia in falsis sunt.

 

“Abrogabo ex illis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et sponsae, vocem Molarum, et lucem lucernae” (Jerem.{1} xxv. 10);

 

per “vocem molarum” hic simile significatur quod hic in Apocalypsi.

 

[3] “Non in pignus accipies Molam aut Molarem, quia animam ille accipit in pignus” (Deutr. xxiv. 6);

 

“mola” hic vocatur “anima,” quia per “animam” significatur verum sapientiae et fidei (n. 681).

In opposito sensu per “molam” significatur scrutatio et confirmatio falsi, ut patet ex his locis:

 

“Juvenes ad Molendum abduxerunt, et pueri in ligno corruunt” (Thren. v. 13);

“Sede super pulvere, filia Babelis, sume Molam et Mole farinam, revela crines tuos, revela femur, transi flumina; reveletur nuditas tua, et videatur opprobrium tuum” (Esaj. xlvii. 1-3);

 

“sume molam et mole farinam” significat ut inquirant ac scrutentur, ut confirment falsa.

@1 Jerem. pro “Esaj.

 

(2) 直訳

794. ” Et vox molae non audietur in te amplius,” significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina ejus et ex vita secundum illam sunt, non sit aliqua inquisitio, scrutatio et confirmatio veri spiritualis, quia obstat falsum receptum et confirmatum et sic implantatum.- 794「またひき臼の声(音)はあなたの中でもはや聞かれない」は、彼らに、その者は教えからまたそれにしたがった生活からその宗教的信念の中にいる、霊的な真理の何らかの調査、(注意深い)研究また確信がないことを意味する、虚偽が受け入れたものや確信されたものまたこのように植え付けられたものを妨げる(妨害する)からである。

Per “vocem molae” non aliud significatur quam inquisitio, scrutatio et confirmatio veri spiritualis, imprimis, ex Verbo. 「ひき臼の声(音)」によって、霊的な真理の何らかの調査、(注意深い)研究また確信以外の何らかのものが意味されない、特に、みことばからの。

Quod haec per “vocem molae” seu per molitionem significetur, est quia per triticum et hordeum, quae moluntur, significatur bonum caeleste et spirituale, et inde per similam et farinam significatur verum ex bono illo: これらが「ひき臼の声(音)」によって、すなわち、(ひき臼で)挽くことによって、意味されることは、小麦と大麦によって、それらは(ひき臼で)挽かれる、天的なまた霊的な善が意味されるからである、またここから、小麦粉と粉によってそれらの善からの真理が意味される。

omne enim verum est ex bono; というのは、すべての真理は善からであるから。

et omne verum quod non est ex bono spirituali, non est spirituale. また、すべての真理は、それは霊的な善からではない、霊的なものではない。

Dicitur “vox molae,” quia spiritualia per instrumentalia, quae sunt ultima naturae, passim in Verbo designantur; 「ひき臼の声(音)」が言われる、霊的なものが道具によって、それらは自然的なものの最終的なものである、しばしば、みことばの中で、(詳細に)記されているからである。

sicut spiritualia vera et bona per poculos, phialas, utres, patinas, et plura alia vasa (videatur supra, n. 672). 霊的な真理と善が、杯、鉢、びん(つぼ)、皿、また多くの他の器によって〔記されている〕ように(上の672番に見られる)。

Quod per “triticum” significetur bonum Ecclesiae ex Verbo (n. 315); 「小麦」によって、みことばからの教会の善が意味される(315番)。

et quod per “similam ex tritico”, significetur verum ex illo bono (n. 778). また「小麦からの小麦粉」によって、その善からの真理が意味されること(778番)。

[2] Quod “mola” significet inquisitionem, scrutationem et confirmationem veri spiritualis, videri potest ex his locis: [2] 「ひき臼」が霊的な真理の調査、(注意深い)研究また確信を意味することは、これらの箇所から見ることができる――

Jesus dixit, In consummatione saeculi, “duo erunt in agro; イエスは言った、世代の完了の中で、「ふたりが畑の中にいるであろう。

unus assumetur et alter derelinquetur: ひとりは選ばれる、またもうひとりは見捨てられるであろう。

duae erunt Molentes; ひき臼を挽いているふたり(女)がいるであろう。

una assumetur et altera derelinquetur” (Matth. xxiv. 40, 41); ひとりは選ばれる、またもうひとりは見捨てられるであろう」(マタイ24:40, 41)。

per “consummationem saeculi” intelligitur finis Ecclesiae, quando Ultimum Judicium: 「世代の完了」によって、教会の終わりが意味される、最後の審判の時の。

per “agrum” significatur Ecclesia, quia ibi messis; 「畑」によって、教会が意味される、そこに収穫が〔ある〕からである。

per “molentes” significantur qui in Ecclesia inquirunt vera; 「ひき臼を挽いている者」によって、教会の中で真理を捜し求める(調査する)者が意味される。

per “assumptos” significantur qui illa inveniunt et recipiunt, et per “derelictos” qui non inquirunt nec recipiunt quia in falsis sunt. 「選ばれる者」によって、それらを見つける、また受ける者が意味される、また「見捨てられる者」によって、捜し求めない、受けもしない者が、虚偽の中にいるからである。

“Abrogabo ex illis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et sponsae, vocem Molarum, et lucem lucernae” (Jerem.{1} xxv. 10); 「わたしは、彼らから楽しみの声と喜びの声を、花婿と声と花嫁の声を、石臼の声を、また油ランプの光を終わりにする」(エレミヤ25:10)。

per “vocem molarum” hic simile significatur quod hic in Apocalypsi. 「石臼の声」によって、ここに同様のものが意味される、それはここに「黙示録」の中に。

[3] “Non in pignus accipies Molam aut Molarem, quia animam ille accipit in pignus” (Deutr. xxiv. 6); [3] 「担保品として(あなたは)ひき臼または石臼を受け取ってはならない、彼は霊魂を担保品として受け取るからである」(申命記24:6)。

“mola” hic vocatur “anima,” quia per “animam” significatur verum sapientiae et fidei (n. 681). 「ひき臼」はここに「霊魂」と呼ばれている、「霊魂」によって知恵のまた信仰の真理が意味されるからである(681番)。

In opposito sensu per “molam” significatur scrutatio et confirmatio falsi, ut patet ex his locis: 正反対の意味の中で「ひき臼」によって、虚偽の(注意深い)研究また確信が意味される、これらの箇所から明らかなように――

“Juvenes ad Molendum abduxerunt, et pueri in ligno corruunt” (Thren. v. 13); 「若者はひき臼へ連れ去られた、また少年は木材(薪)の中で倒れた」(哀歌5:13)。

“Sede super pulvere, filia Babelis, sume Molam et Mole farinam, revela crines tuos, revela femur, transi flumina; 「ちりの上に座れ、バベルの娘よ、ひき臼を取れ、またひき臼で粉を挽け、あなたの髪を現わせ、腿を現わせ、流れを渡れ。

reveletur nuditas tua, et videatur opprobrium tuum” (Esaj. xlvii. 1-3); あなたの裸が現わされる、またあなたの恥辱が見られる」(イザヤ47:1-3)。

“sume molam et mole farinam” significat ut inquirant ac scrutentur, ut confirment falsa. 「ひき臼を取ること、また粉をひき臼で挽くこと」は、虚偽を調査するために、そして(注意深く)研究する、確信するために、を意味する。

@1 Jerem. pro “Esaj.“  注1「Esaj.」の代わりに Jerem.

 

(3) 訳文

 794「またひき臼の音は、もはやあなたの中で聞かれない」は、教えからまたそれにしたがった生活からその宗教的信念の中にいる者に、霊的な真理の何らかの調査、研究、確信がないことを意味する、受け入れたものや確信されたものまたこのように植え付けられたものを虚偽が妨げるからである。

 「ひき臼の声(音)」によって、特に、みことばからの霊的な真理の何らかの調査、研究、確信以外の何らかのものが意味されない。

 これらが「ひき臼の声(音)」によって、すなわち、(ひき臼で)挽くことによって、意味されるのは、(ひき臼で)挽かれる小麦と大麦によって、天的なまた霊的な善が意味され、またここから、小麦粉と粉によってそれらの善からの真理が意味されるからである――というのは、すべての真理は善からであり、また、霊的な善からではないすべての真理は、霊的なものではないから。

 「ひき臼の声(音)」が言われる、しばしば、みことばの中で、霊的なものが自然的な最終的なものである道具によって、記されているからである。霊的な真理と善が、杯、鉢、びん(つぼ)、皿、また多くの他の器によって〔記されている〕ように(前の672番に見られる)。

 「小麦」によって、みことばからの教会の善が意味される(315番)。また「小麦からの小麦粉」によって、その善からの真理が意味される(778番)。

 [2] 「ひき臼」が霊的な真理の調査、研究、確信を意味することは、これらの箇所から見ることができる――

 

 イエスは言われた、世代の完了の中で、「ふたりが畑の中にいて、ひとりは選ばれ、もうひとりは見捨てられるであろう。ひき臼を挽いているふたり女がいて、ひとりは選ばれ、もうひとりは見捨てられるであろう」(マタイ24:40, 41)。

 

 「世代の完了」によって、最後の審判の時の教会の終わりが意味される。「畑」によって、教会が意味される、そこに収穫が〔ある〕からである。「ひき臼を挽いている者」によって、教会の中で真理を捜し求める者が意味される。「選ばれる者」によって、それらを見つけ、受ける者が意味される、また「見捨てられる者」によって、虚偽の中にいるので、捜し求めず、受けもしない者が意味される。

 

 「わたしは、彼らから楽しみの声と喜びの声を、花婿と声と花嫁の声を、石臼の声を、また油ランプの光を終わりにする」(エレミヤ25:10)。

 

 ここの「石臼の声」によって、ここの「黙示録」の中と同様のものが意味される。

 

 [3] 「担保品として、ひき臼または石臼を受け取ってはならない、霊魂を担保品として受け取るからである」(申命記24:6)。

 

 「ひき臼」はここに「霊魂」と呼ばれている、「霊魂」によって知恵のまた信仰の真理が意味されるからである(681番)。

 正反対の意味で「ひき臼」によって、これらの箇所から明らかなように虚偽の研究や確信が意味される――

 

 「若者はひき臼へ連れ去され、少年は薪の中で倒れた」(哀歌5:13)。

 「ちりの上に座れ、バベルの娘よ、ひき臼を取れ、ひき臼で粉を挽け、あなたの髪を現わせ、腿を現わせ、流れを渡れ。あなたの裸が現わされ、あなたの恥辱が見られる」(イザヤ47:1-3)。

 

 「ひき臼を取ること、また粉をひき臼で挽くこと」は、虚偽を調査し、そして研究するために、確信するために、を意味する。

原典講読『啓示された黙示録』 795

(1) 原文

795. Sed illustretur hoc per exemplum. Quis non videre potest, quod illi qui in Babylone sunt, inquisiverint et scrutati sint, quomodo possent confirmare hoc enorme falsum, quod Panis et Vinum in Eucharistia divideretur, ut daretur Laicis Panis et Clericis Vinum. Hoc videri potest ex lecta solum Confirmatione in Concilio Tridentinofacta, et per Bullam constabilita, quae talis est:

 

“Quod statim post consecrationem, verum Jesu Christi Corpus, et verus Sanguis, sub Panis et Vini specie, una cum Ipsius Anima et Divinitate, vere, realiter et substantialiter contineatur, Corpus sub specie Panis, et Sanguis sub specie Vini, ex vi Verborum: at ipsum Corpus sub specie Vini, et Sanguis sub specie Panis, ac Anima sub utraque, vi naturalis connexionis et concomitantiae qua partes Domini Christi inter se copulantur, et Divinitas propter admirabilem illam cum Corpore et Anima hypostaticam unionem; et quod tantundem sub altera specie atque sub utraque contineatur; ac quod totus et integer Christus sub Panis specie, et sub quavis istius speciei parte, ac totus etiam sub Vini specie et hujus partibus existat.” Tum “quod aqua vino miscenda.”

 

Haec sunt ipsa illorum verba, quae quod sint contra vim verborum Domini, ipsi fatentur. Quis qui in judicio sano est, non videt ibi ipsa Vera inversa, et conversa in falsa per ratiocinia, quae recti corde non possunt non abominari. Sed cur hoc; annon solum propter Missas, quas vocant Sacrificia propitiatoria, sanctissima, pura, et non nisi sanctum in illis, per quas infunderent sensibus corporeis hominum sanctitatem, et simul noctem in omnibus fidei et vitae spiritualis, et haec propter causam ut in caligine dominentur et lucrentur: tum ut de Ministris sit idea, quod pleni sint Domino, et Dominus in illis; ut et ne defatigentur, sit illis vinum, et ne inebrientur, sit aqua in vino.

 

(2) 直訳

795. Sed illustretur hoc per exemplum. 795 しかし、このことは、例によって説明される。

Quis non videre potest, quod illi qui in Babylone sunt, inquisiverint et scrutati sint, quomodo possent confirmare hoc enorme falsum, quod Panis et Vinum in Eucharistia divideretur, ut daretur Laicis Panis et Clericis Vinum. だれが見ることができないか、彼らが、その者はバビロンの中にいる、調査した、また研究したこと、どのようにこの憎むべき虚偽を確信(証明)することができるか、聖体(聖餐)の中のパンとブドウ酒が分けられること、平信徒にパンが与えられるように、また聖職者にブドウ酒が。

Hoc videri potest ex lecta solum Confirmatione in Concilio Tridentinofacta, et per Bullam constabilita, quae talis est: このことは読まれるものだけから見られることができる、「トレント公会議」の中で行なわれた確証〔されたもの〕、また大勅書によって確定された、それらはこれらである――

“Quod statim post consecrationem, verum Jesu Christi Corpus, et verus Sanguis, sub Panis et Vini specie, una cum Ipsius Anima et Divinitate, vere, realiter et substantialiter contineatur, Corpus sub specie Panis, et Sanguis sub specie Vini, ex vi Verborum: 「~こと、聖別(神聖にすること)の後。直ちに、イエス・キリストの真の身体は、また真の血は、パンとブドウ酒の姿(外見)の下に、その方の霊魂と神性と一緒に、真に、実際にまた実体的に(物質的に)、含まれる、身体がパンの姿(外見)の下に、また血がブドウ酒の姿(外見)の下に、「ことばの力から」。

at ipsum Corpus sub specie Vini, et Sanguis sub specie Panis, ac Anima sub utraque, vi naturalis connexionis et concomitantiae qua partes Domini Christi inter se copulantur, et Divinitas propter admirabilem illam cum Corpore et Anima hypostaticam unionem; しかし、身体そのものはブドウ酒の姿(外見)の下に、また血はパンの姿(外見)の下に、そして霊魂は両方の下に、連結物のまた随行の(付随の)☆自然的な力で、それらで主キリストの部分に互いに連結されている、また神性はそれらの驚くべきもののために、身体や霊魂と〔連結されている〕、位格的結合〔の〕。

☆ 英語の concomitance には〖カトリック用語〗併存(聖体の各形色(特にパンの中)にキリストのからだと血が併存すること)の意味があります。

et quod tantundem sub altera specie atque sub utraque contineatur; また、(ちょうど)それだけ☆他の姿(外見)の下に、そして両方のものの下に含まれる。

☆ tamtundem が『レキシコン』に載っていません。

ac quod totus et integer Christus sub Panis specie, et sub quavis istius speciei parte, ac totus etiam sub Vini specie et hujus partibus existat.” そして、全部のまた完全なキリストがパンの姿(外見)の下に、またその姿(外見)のそれぞれの部分の下に、そして全部もまたブドウ酒の姿(外見)の下に、またこの部分に存在する」。

Tum “quod aqua vino miscenda.” なおまた「水がブドウ酒に混ぜられなればならないこと」。

Haec sunt ipsa illorum verba, quae quod sint contra vim verborum Domini, ipsi fatentur. これらが、それらのことばそのものである、それらは主のことばの力に反していること、それ自体が認めている(公言している)。

Quis qui in judicio sano est, non videt ibi ipsa Vera inversa, et conversa in falsa per ratiocinia, quae recti corde non possunt non abominari. だれが、その者は健全な判断力の中にいる、そこに、推論の誤用(誤まった推理)によってひっくり返されたまた、虚偽の中へ向きを変えられた真理そのものを見ないか、それらは正しい心で忌み嫌われないことができない。

Sed cur hoc; しかし、なぜ〔であるのか〕、このことは。

annon solum propter Missas, quas vocant Sacrificia propitiatoria, sanctissima, pura, et non nisi sanctum in illis, per quas infunderent sensibus corporeis hominum sanctitatem, et simul noctem in omnibus fidei et vitae spiritualis, et haec propter causam ut in caligine dominentur et lucrentur: ミサのためにだけではないのか、それを、最も聖なる、純粋な、なだめ(和解)のいけにえと呼ぶ、またそれらの中に聖なるものがないならない、それによって人間の身体の感覚に聖性を注ぎ込む、また同時に、霊的な信仰と生活のすべてのものの中に夜を、またこれは理由のために、暗黒の中で、彼らが支配するまたもうける(利益を得る)。

tum ut de Ministris sit idea, quod pleni sint Domino, et Dominus in illis; なおまた、しもべ(聖職者)について観念があるために、主に満ちている、また主が彼らの中にいること。

ut et ne defatigentur, sit illis vinum, et ne inebrientur, sit aqua in vino. そのようにまた、〔会衆が〕退屈させられないように、彼らにブドウ酒がある、また酔わされないように、水がブドウ酒の中にある。

 

(3) 訳文

 795 しかし、このことは、例によって説明される。

 バビロンの中にいる者が、聖体の中のパンとブドウ酒が平信徒にパンが、また聖職者にブドウ酒が与えられるように分けられること、この憎むべき虚偽をどのように証明することができるか、調査し、研究したことを、だれが見ることができないか。

 このことは、「トレント公会議」の中で確証され、勅書によって確定されたものを読むだけで、見られることができ、それらはこれらである――

 

 「聖別の後。直ちに、イエス・キリストの真の身体は、また真の血は、パンとブドウ酒の姿(外見)の下に、その方の霊魂と神性と一緒に、真に、実際に、実体的に(物質的に)、みことばの力から、身体がパンの姿(外見)の下に、また血がブドウ酒の姿(外見)の下に含まれる。しかし、身体そのものはブドウ酒の姿(外見)の下に、また血はパンの姿(外見)の下に、そして霊魂は両方の下に、それらで主キリストの部分に互いに連結されている連結のまた付随の自然的な力で、また神性は位格的結合のそれらの驚くべきもののために、身体や霊魂と連結されている。また、ちょうどそれだけ他の姿(外見)の下に、そして両方のものの下に含まれる。そして、全部のまた完全なキリストが、パンの姿(外見)の下に、またその姿(外見)のそれぞれの部分の下に、そして全部もまたブドウ酒の姿(外見)の下に、またこの部分に存在する」。

 なおまた「ブドウ酒に水が混ぜられなればならないこと」。

 

 これらが、それらのことばそのものであり、それらは主のことばの力に反していることを、それ自体が認めている。

 健全な判断力の中にいるだれが、そこに、推論の誤用によってひっくり返されたまた、虚偽の中へ向きを変えられた真理そのものを見ないか、それらは正しい心で忌み嫌われざるをえない。

 しかし、このことは、なぜなのか。ミサのためにだけではないのか、それを、最も聖なる、純粋な、なだめ(和解)のいけにえと呼び、それらの中には聖なるものしかなく、それによって人間の身体の感覚に聖性を、また同時に、霊的な信仰と生活のすべてのものの中に夜を注ぎ込む、またこれは、暗黒の中で、彼らが支配し、利益を得る理由のためである。

なおまた、聖職者について、主に満ちている、主が彼らの中にいる、という観念をもつためである。そのようにまた、〔会衆が〕退屈させられないように、彼らにブドウ酒があり、酔わないように、ブドウ酒の中に水がある。