原典講読『啓示された黙示録』 647

(1) 原文

647. [Vers. 17.] ” Et alius Angelus exivit e Templo quod in Caelo, habens et ille falcem acutam,” significat Caelos Regni spiritualis Domini et Divinum Verum Verbi apud illos.―Per “Angelum” significatur in supremo Sensu Dominus, tum Caelum angelicum, et quoque Divinum Verum procedens a Domino (videatur supra, n. 5, 65,{1} 170, 258, 342, 343,{2} 344, 415, 465{3}); hic autem per “Angelum” significantur Caeli Regni spiritualis, et inde Divina vera ibi, quia sequitur quod “alius Angelus exiverit ex Altari,” per quem significantur Caeli Regni caelestis Domini, ita Divina Bona ibi, de quo in articulo subsequente. Sunt duo Regna, in quae omnes Caeli distincti sunt, Regnum Spirituale et Regnum Caeleste; Regnum Spirituale est Regnum Sapientiae Domini, quia Angeli ibi in Sapientia ex Divinis Veris a Domino sunt; et Regnum Caeleste est Regnum Amoris Domini, quia Angeli ibi in amore a Domino sunt, et inde in omni bono. Quod sint duo Regna, in quae omnes Caeli distincti sunt, videatur in opere de Caelo et Inferno, Londini 1758 edito (n. 20-28); et in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, [Amstelodami] 1763 edita (n. 101, 381). Per “templum” significatur universum Caelum, ut supra (n. 644), at quia hic dicitur “templum quod in Caelo,” et postea “altare,” per “templum” significatur Caelum Regni spiritualis Domini, ut mox supra dictum est; et per “falcem acutam” significatur Divinum Verum Verbi, ut supra (n. 643, 645). [2] Quod supra dictum sit, quod “Sedens super nube miserit falcem Suam et demessa est terra,” et nunc quod “Angelus exiverit e Templo e Caelo, habens et ille falcem, et miserit illam in terram et vindemiaverit vineam terrae,” est quia per “terram,” quae a Sedente super nube, seu Domino, [demessa est,] significatur Ecclesia in universo terrarum orbe, at per “vineam terrae” significatur Ecclesia in Christiano orbe. Haec involvunt similia, quae Dominus praedixit in Parabola de Seminante et collectione Messis, Matth. xiii., quae supra (n. 645 ad fin.) adducta est, ubi dicitur quod “Messis sit Consummatio saeculi,” hoc est, finis Ecclesiae, et quod “Messores sint Angeli,” per quos significantur Divina Vera; Angeli enim non mittuntur ad metendum, hoc est, ad faciendum illa, sed Dominus id facit per Divina Vera Verbi Sui; Dominus enim dicit,

 

“Verbum quod locutus sum, judicabit in extremo die” (Joh. xii. 48);

 

videatur supra (n. 233, 273).

@1 65 pro “66” @2 343 pro “363” @3 465 pro “365”

 

(2) 直訳

647. [Vers. 17.] ” Et alius Angelus exivit e Templo quod in Caelo, habens et ille falcem acutam,” significat Caelos Regni spiritualis Domini et Divinum Verum Verbi apud illos.― 647(第17節) 「また、他の天使が神殿から出て来た、それは天の中に〔ある〕、また彼は鋭い鎌を持っている」は、主の霊的な王国の天界とそれらのもとのみことばの神的真理を意味する――

Per “Angelum” significatur in supremo Sensu Dominus, tum Caelum angelicum, et quoque Divinum Verum procedens a Domino (videatur supra, n. 5, 65,{1} 170, 258, 342, 343,{2} 344, 415, 465{3}); 「天使」によって、最高の意味の中で主が意味される、なおまた天使の天界が、そしてまた主から発出する神的真理が(上の5, 65, 170, 258, 342, 343, 344, 415, 465番に見られる)。

hic autem per “Angelum” significantur Caeli Regni spiritualis, et inde Divina vera ibi, quia sequitur quod “alius Angelus exiverit ex Altari,” per quem significantur Caeli Regni caelestis Domini, ita Divina Bona ibi, de quo in articulo subsequente. けれども、ここに、「天使」によって、霊的な王国の天界が意味される、またここからそこに神的真理、続けられるからである、「他の天使が祭壇から出て来た」ことが、それによって、主の天的な王国の天界が意味される、そのようにそこに神的善が、そのことについて次の節の中に。

Sunt duo Regna, in quae omnes Caeli distincti sunt, Regnum Spirituale et Regnum Caeleste; 二つの王国がある、すべての天界はそれらの中に区別される、霊的な王国と天的な王国。

Regnum Spirituale est Regnum Sapientiae Domini, quia Angeli ibi in Sapientia ex Divinis Veris a Domino sunt; 霊的な王国は主の知恵の王国である、そこに天使たちは主による(からの)神的真理からの知恵の中にいるからである。

et Regnum Caeleste est Regnum Amoris Domini, quia Angeli ibi in amore a Domino sunt, et inde in omni bono. 天的な王国は主の愛の王国である、そこに天使たちは主による(からの)愛の中にいるからである、またここからすべての善の中に。

Quod sint duo Regna, in quae omnes Caeli distincti sunt, videatur in opere de Caelo et Inferno, Londini 1758 edito (n. 20-28); 二つの王国があることは、それらの中にすべての天界が区別されている、著作『天界と地獄』の中に見られる(ロンドンで1758年出版)(20-28番)。

et in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, [Amstelodami] 1763 edita (n. 101, 381). また、『天使の知恵 神的愛と神的知恵について』の中に(アムステルダムで1763年出版)(101, 381番)。

Per “templum” significatur universum Caelum, ut supra (n. 644), at quia hic dicitur “templum quod in Caelo,” et postea “altare,” per “templum” significatur Caelum Regni spiritualis Domini, ut mox supra dictum est; 「神殿」によって全天界が意味される、上のように(644番)、しかし、ここに「神殿、それは天の中に〔ある〕」、またその後、「祭壇」が言われるので、「神殿」によって、主の霊的な王国の天界が意味される、直ぐ上に言われたように。

et per “falcem acutam” significatur Divinum Verum Verbi, ut supra (n. 643, 645). また、「鋭い鎌」によって。みことばの神的真理が意味される、上のように(643, 645番)。

[2] Quod supra dictum sit, quod “Sedens super nube miserit falcem Suam et demessa est terra,” et nunc quod “Angelus exiverit e Templo e Caelo, habens et ille falcem, et miserit illam in terram et vindemiaverit vineam terrae,” est quia per “terram,” quae a Sedente super nube, seu Domino, [demessa est,] significatur Ecclesia in universo terrarum orbe, at per “vineam terrae” significatur Ecclesia in Christiano orbe. [2] 上に言われたこと、「雲の上に座っている者が自分の鎌を地の上へ送った、また地は刈り取られた」こと、また今や「天使が天から神殿から出て来た、また彼は鎌を持っている、またそれを地の中へ送った、またブドウ畑を(ブドウを)収穫した」ことは、「地」によって、それは雲の上に座っている方、すなわち、主、〔収穫された〕、(地球の)全地の中の教会が意味されるからである。

Haec involvunt similia, quae Dominus praedixit in Parabola de Seminante et collectione Messis, Matth. xiii., quae supra (n. 645 ad fin.) adducta est, ubi dicitur quod “Messis sit Consummatio saeculi,” hoc est, finis Ecclesiae, et quod “Messores sint Angeli,” per quos significantur Divina Vera; これらは同様のものを含んでいる、それらを主は種を蒔く者と収穫を集めることについてのたとえの中で予言した、マタイ第13章、それらは上に(645番の終わりに)提示された、そこに言われている、「収穫は世代の完了(世の終わり)である」こと、すなわち、教会の終わり、また「「収穫する者は天使である」こと、その者によって神的真理が意味される。

Angeli enim non mittuntur ad metendum, hoc est, ad faciendum illa, sed Dominus id facit per Divina Vera Verbi Sui; というのは、天使たちは、収穫するため送られないから、すなわち、それらを行なうために、しかし、主がそれをご自分のみことばの神的真理によって行なう。

Dominus enim dicit, というのは、主は言ったから、

“Verbum quod locutus sum, judicabit in extremo die” (Joh. xii. 48); 「ことばが、それをわたしが話した、最後の日にさばくであろう」(ヨハネ12:48)。

videatur supra (n. 233, 273). 上に見られる(233, 273番)。

@1 65 pro “66” 注1 「66」の代わりに 65

@2 343 pro “363” 注2 「363」の代わりに 343

@3 465 pro “365” 注1 「365」の代わりに 465

 

(3) 訳文

 647(第17節)「また、鋭い鎌を持っている他の天使が天の中の神殿から出て来た」は、主の霊的な王国の天界とそれらのもとのみことばの神的真理を意味する。

 「天使」によって、最高の意味の中で主が、なおまた天使の天界が、そしてまた主から発出する神的真理が意味される(前の5, 65, 170, 258, 342, 343, 344, 415, 465番に見られる)。けれども、ここに、「天使」によって、霊的な王国の天界が、またここからそこに神的真理が意味される、「他の天使が祭壇から出て来た」ことが続けられ、それによって、主の天的な王国の天界が、そのようにそこに神的善が意味されるからである、そのことについて次の節の中に。

霊的な王国と天的な王国の二つの王国があり、すべての天界はそれらの中に分けられる。

 霊的な王国は主の知恵の王国である、そこの天使たちは主による(からの)神的真理からの知恵の中にいるからである。天的な王国は主の愛の王国である、そこの天使たちは主による(からの)愛の中に、またここからすべての善の中にいるからである。

 二つの王国があることは、それらの中にすべての天界が分けられている、著作『天界と地獄』(ロンドンで1758年出版)の中に(20-28番)、また、『神の愛と知恵』(アムステルダムで1763年出版)の中に(101, 381番)見られる。「神殿」によって全天界が意味される、前のように(644番)、しかし、ここに「天の中にある神殿」、またその後、「祭壇」が言われるので、「神殿」によって、直前に言われたように、主の霊的な王国の天界が意味される。また、「鋭い鎌」によって。前のように(643, 645番)、みことばの神的真理が意味される。

[2] 前に言われたこと、「雲の上に座っている者が自分の鎌を地の上へ送った、また地は刈り取られた」こと、また今や「天使が天から神殿から出て来た、また彼は鎌を持っている、またそれを地の中へ送った、またブドウ畑を(ブドウを)収穫した」のは、「地」によって、それは雲の上に座っている方、すなわち、主、〔収穫された〕、全地の教会が意味されるからである。

 これらは、主が種を蒔く者と収穫を集めることについてのたとえの中で予言された(マタイ第13章)と同様のものを含んでいる、それらは前に(645番の終わりに)示され、そこに、「収穫は世代の完了(世の終わり)である」こと、すなわち、教会の終わり、また「「収穫する者は天使である」こと、その者によって神的真理が意味されることが言われている。

 というのは、天使たちは、収穫するため、すなわち、それらを行なうために送られない、しかし、主がそれをご自分のみことばの神的真理によって行なわれるからである。

 というのは、主は言われたから、

 

 「わたしが話したことばが、最後の日にさばく」(ヨハネ12:48)。

原典講読『啓示された黙示録』 648

(1) 原文

648. [Vers. 18.] ” Et alius Angelus exivit ex Altari, habens potestatem super ignem,” significat Caelos Regni caelestis Domini, qui in Bono Amoris a Domino sunt.―Per “alium Angelum” hic significantur Caeli Regni caelestis Domini, quia visus est exire ex altari; per “altare” enim significatur cultus Domini ex amore, videatur supra (n. 392); et per “ignem” significatur amor (n. 468); et per “ignem super altari” significatur Amor Divinus (n. 395): quod dicatur quod “habuerit potestatem super ignem,” est quia angeli custodiunt apud se illum amorem.

 

(2) 直訳

648. [Vers. 18.] ” Et alius Angelus exivit ex Altari, habens potestatem super ignem,” significat Caelos Regni caelestis Domini, qui in Bono Amoris a Domino sunt.― 648(第18節)「また、他の天使が祭壇から出て来た、火の上に力(権限)を持っている」は、主の天的な王国の中の天界を意味する、それは主からの愛の善の中にある――

Per “alium Angelum” hic significantur Caeli Regni caelestis Domini, quia visus est exire ex altari; 「他の天使」によって、主の天的な王国の天界が意味される、祭壇から出て来ることが見られたからである。

per “altare” enim significatur cultus Domini ex amore, videatur supra (n. 392); というのは、「祭壇」によって、愛からの主の礼拝が意味されるから、上に見られる(392番)。

et per “ignem” significatur amor (n. 468); また「火」によって、愛が意味される(468番)。

et per “ignem super altari” significatur Amor Divinus (n. 395): また「祭壇の上の火」によって、神的な愛が意味される(395番)。

quod dicatur quod “habuerit potestatem super ignem,” est quia angeli custodiunt apud se illum amorem. 「火の上に力(権限)を持っている」ことが言われることは、天使は自分自身のもとでその愛を守っているからである。

 

(3) 訳文

 648(第18節)「また、火の上に力(権限)を持っている他の天使が祭壇から出て来た」は、主からの愛の善の中にある主の天的な王国の中の天界を意味する。

 「他の天使」によって、主の天的な王国の天界が意味される、祭壇から出て来ることが見られたからである。というのは、「祭壇」によって、愛からの主の礼拝が意味されるからである、前に見られる(392番)。また「火」によって、愛が意味される(468番)。また「祭壇の上の火」によって、神的な愛が意味される(395番)。「火の上に力(権限)を持っている」ことが言われるのは、天使は自分自身のもとでその愛を守っているからである。

原典講読『啓示された黙示録』 649

(1) 原文

649. ” Et clamavit clamore magno habenti falcem acutam, dicens, Mitte tuam falcem acutam, et vindemia botros vineae terrae,” significat operationem Domini ex Bono Amoris Sui per Divinum Verum Verbi Sui in opera charitatis et fidei, quae apud homines Ecclesiae Christianae sunt.―Hic est Sensus spiritualis horum verborum, quoniam per binos illos “Angelos” significantur Caeli Regni spiritualis et Regni caelestis Domini (n. 647, 648); ac Caeli nihil faciunt ex se, sed a Domino, angeli enim in Caelis sunt modo recipientes; quare nihil aliud in Sensu spirituali significatur quam operatio Domini, hic in Ecclesiam in Christiano orbe, inque opera charitatis et fidei apud homines ibi; per “vineam” enim significatur illa Ecclesia (de qua in articulo 651 sequente), et per “botros” et “uvas” significantur opera charitatis; quod haec per “botros” et “uvas” significentur, est quia sunt fructus vitis in vinea, et per “fructus” in Verbo significantur bona opera. [2] Quod “Angelus exiens ex Altari dixerit ad Angelum qui exivit e Templo, quod hic mitteret falcem et vindemiaret,” est quia per “Angelum exeuntem ex Altari” significantur Caeli Regni caelestis seu Caeli qui in bonis amoris sunt, et per “Angelum exeuntem e Templo” significantur Caeli Regni spiritualis seu Caeli qui in veris sapientiae sunt, ut supra dictum est; ac bonum amoris non operatur aliquid ex se, sed per verum sapientiae, nec verum sapientiae operatur aliquid ex se, sed ex bono amoris; quod ita sit, multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia; haec causa est, quod “Angelus exiens ex Altari” dixerit ad “Angelum qui exivit e Templo,” ut “mitteret falcem et vindemiaret botros vineae terrae:” inde nunc est, quod per illa significetur Operatio Domini ex Bono Amoris Sui per Divinum Verum Verbi Sui. [3] Quod “uvae” et “botri” significent bona et opera charitatis, constare potest ex sequentibus locis:

 

“Vae Mihi, factus sum sicut collectiones aestatis, sicut racemationes Vindemiae; non botrus ad comedendum, primitivum desiderat anima mea; perit sanctus e terra, et rectus inter homines” (Mich. vii. 1,2);

“Uvae eorum uvae fellis, botri amaritudinum illis” (Deutr. xxxii. 32);

“Vinea fuit Dilecto meo; exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas” (Esaj. v. 1, 2, 4);

“Hi respicientes ad deos alienos, amantes lagenas uvarum” (Hosch. iii. 1);

“Omnis arbor ex proprio fructu cognoscitur; non ex spinis colliguntur ficus, neque ex rubo Vindemiant uvam” (Luc. vi. 44);

“Erit in medio terrae quasi racemationes, quando consummata est Vindemia” (Esaj. xxiv. 13{1});

“Si Vindemiatores venerint tibi, non relinquent racemationes” (Jerem. xlix. 9; Obad. vers. 4, 5);

“Super Vindemiam tuam vastator cecidit” (Jerem. xlviii. 32, 33);

“Commovebimini confidentes, quia consummatur Vindemia, collectio non veniet” (Esaj. xxxii. 9, 10). (Praeter alibi, ubi dicitur “fructus vineae,” et “ex vite.”)

 

Sunt bona amoris caelestis, et sunt bona amoris spiritualis; bona amoris caelestis sunt amoris in Dominum, et bona amoris spiritualis sunt amoris erga proximum; haec bona vocantur bona charitatis, ac intelliguntur per “fructus vineae,” quae sunt uvae et botri; at bona amoris in Dominum intelliguntur in Verbo per “fructus arborum,” imprimis per “olivas.”

@1 13 pro “12, 13”

 

(2) 直訳

649. ” Et clamavit clamore magno habenti falcem acutam, dicens, Mitte tuam falcem acutam, et vindemia botros vineae terrae,” significat operationem Domini ex Bono Amoris Sui per Divinum Verum Verbi Sui in opera charitatis et fidei, quae apud homines Ecclesiae Christianae sunt.― 649「また大きな叫び声で叫んだ、鋭い鎌を持つ者に、言って、あなたの鋭い鎌を送れ、また地のぶどう畑のブドウの房を収穫せよ」は、主の働き(活動)を意味する、ご自分の愛の善から、ご自分のみことばの真理を通して、仁愛と信仰の働きの中へ、それらはキリスト教の教会の人間のもとにある――

Hic est Sensus spiritualis horum verborum, quoniam per binos illos “Angelos” significantur Caeli Regni spiritualis et Regni caelestis Domini (n. 647, 648); これがこれらのことばの霊的な意味である、それらの二つの「天使」によって主の霊的な王国の天界と天的な王国の天界が意味されるからである。

ac Caeli nihil faciunt ex se, sed a Domino, angeli enim in Caelis sunt modo recipientes; そして、天界はそれ自体からでは何も行なわない、しかし、主から、というのは、天界の中の天使は単なる受け入れるものであるから。

quare nihil aliud in Sensu spirituali significatur quam operatio Domini, hic in Ecclesiam in Christiano orbe, inque opera charitatis et fidei apud homines ibi; それゆえ、霊的な意味の中で何らかのものが何も意味されない、主の働き以外に、ここにキリスト教界の中の教会の中へ、そして、そこに人間のもとの仁愛と信仰の働きの中へ。

per “vineam” enim significatur illa Ecclesia (de qua in articulo 651 sequente), et per “botros” et “uvas” significantur opera charitatis; というのは、「ブドウ畑」によって、その教会が意味されるから(それについてら続く651番の節の中に)、また「ブドウの房」と「ブドウ(の実)」によって仁愛の働きが意味される。

quod haec per “botros” et “uvas” significentur, est quia sunt fructus vitis in vinea, et per “fructus” in Verbo significantur bona opera. これらが「ブドウの房」と「ブドウ(の実)」によって意味されることは、ブドウ畑のブドウの木の実であるからである、また、みことばの中で「実」によって働きの善が意味される。

[2] Quod “Angelus exiens ex Altari dixerit ad Angelum qui exivit e Templo, quod hic mitteret falcem et vindemiaret,” est quia per “Angelum exeuntem ex Altari” significantur Caeli Regni caelestis seu Caeli qui in bonis amoris sunt, et per “Angelum exeuntem e Templo” significantur Caeli Regni spiritualis seu Caeli qui in veris sapientiae sunt, ut supra dictum est; [2] 「祭壇から出て来ている天使が天使に言った、その者は神殿から出て来た、この者が鎌を送る、また収穫すること」ことは、「祭壇から出て来た天使」によって、天的な王国の天界が意味されるからである、すなわち、天界、その者は愛の善の中にいる、また「神殿から出て来た天使」によって、霊的な王国の天界が意味されるからである、すなわち、天界、その者は知恵の真理の中にいる、上に言われたように。

ac bonum amoris non operatur aliquid ex se, sed per verum sapientiae, nec verum sapientiae operatur aliquid ex se, sed ex bono amoris; そして、愛の善はそれ自体からでは何らかのものを(働きによって)生み出さない、しかし、知恵の真理によって、知恵の真理もそれ自体からでは何らかのものを(働きによって)生み出さない、しかし、愛の善から。

quod ita sit, multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia; そのようであることは、大いに示されている『天使の知恵神的愛と神的知恵について』の中に。

haec causa est, quod “Angelus exiens ex Altari” dixerit ad “Angelum qui exivit e Templo,” ut “mitteret falcem et vindemiaret botros vineae terrae:” これらが理由である、「祭壇から出て来ている天使」が「祭壇から出て来た天使」に言ったこと、「鎌を送る、また地のぶどう畑のブドウの房を収穫する」ように。

inde nunc est, quod per illa significetur Operatio Domini ex Bono Amoris Sui per Divinum Verum Verbi Sui. さて、ここからである、それらによってご自分の愛の善から、ご自分のみことばの神的真理によっての主の働きが意味されること。

[3] Quod “uvae” et “botri” significent bona et opera charitatis, constare potest ex sequentibus locis: [3] 「ブドウ(の実)」と「ブドウの房」が仁愛の善と働きを意味することは、続く箇所から明らかにすることができる――

“Vae Mihi, factus sum sicut collectiones aestatis, sicut racemationes Vindemiae; 「私にわざわいだ、私は夏の集めたもののようになった、ブドウ収穫人のブドウの取り残り☆のように。

☆「ブドウの取り残り」とは「ブドウの収穫の後、ブドウの木に残ったもの」です。

non botrus ad comedendum, primitivum desiderat anima mea; 食べるためのブドウの房はない、原始のものを私の霊魂は望む。

perit sanctus e terra, et rectus inter homines” (Mich. vii. 1,2); 地から聖なる者は滅んだ、また人間の間の正しい者は」(ミカ7:1, 2)。

“Uvae eorum uvae fellis, botri amaritudinum illis” (Deutr. xxxii. 32); 「彼らのブドウ(の実)は胆汁のブドウ(の実)、ブドウの房は、彼らににがい」(申命記32:32)。

“Vinea fuit Dilecto meo; 「わたしの愛された者にブドウ畑があった。

exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas” (Esaj. v. 1, 2, 4); 彼は期待した、ブドウ(の実)をつくる(生む)ように、しかし、野ブドウの実をつくった(生んだ)」(イザヤ5:1, 2, 4)。

“Hi respicientes ad deos alienos, amantes lagenas uvarum” (Hosch. iii. 1); 「これらの者は他の神々を受け入れている、ブドウ(の実)びん☆を愛している」(ホセア3:1)。

☆ 「びん」は欽定訳聖書と同じです。ヘブル原文とは異なります、このような訳も存在するのでしょう(それをスヴェーデンボリが引用した)。

“Omnis arbor ex proprio fructu cognoscitur; 「すべての木は固有の(それ自体の)実から知られる。

non ex spinis colliguntur ficus, neque ex rubo Vindemiant uvam” (Luc. vi. 44); イバラからイチジクは集められない、また~ない、野バラ(イバラの茂み)からブドウ(の実)を収穫する」(ルカ6:44)。

“Erit in medio terrae quasi racemationes, quando consummata est Vindemia” (Esaj. xxiv. 13{1}); 「地の真ん中の中にブドウの取り残りのようなもの〔がある〕、収穫の終わった時」(イザヤ24:13)。

“Si Vindemiatores venerint tibi, non relinquent racemationes” (Jerem. xlix. 9; Obad. vers. 4, 5); 「もし、ブドウ収穫人があなたにやって来るなら、ブドウの取り残りを残さない」(エレミヤ49:9、オバデヤ4, 5節)。

“Super Vindemiam tuam vastator cecidit” (Jerem. xlviii. 32, 33); 「あなたのブドウの収穫の上に、荒らす者が倒れた☆」(エレミヤ48:32, 33)。

☆ ヘブル原文も「倒れた」です。

“Commovebimini confidentes, quia consummatur Vindemia, collectio non veniet” (Esaj. xxxii. 9, 10). 「あなたがたは揺り動かされる、信頼している(あてにしている)者よ、収穫したものが食い尽されるからである、集めることがやって来ない」(イザヤ32:9, 10)。

(Praeter alibi, ubi dicitur “fructus vineae,” et “ex vite.”) (ほかに、他の箇所に、そこに「ブドウ畑の実」と「ブドウの木から」が言われている)。

Sunt bona amoris caelestis, et sunt bona amoris spiritualis; 天的な愛の善がある、また霊的な愛の善がある。

bona amoris caelestis sunt amoris in Dominum, et bona amoris spiritualis sunt amoris erga proximum; 天的な愛の善は主への愛の善のものである、また霊的な愛の善は隣人に対する愛のものである。

haec bona vocantur bona charitatis, ac intelliguntur per “fructus vineae,” quae sunt uvae et botri; この(後者の)善は仁愛の善と呼ばれる、そして、「ブドウ畑の実」によって意味される、それらは「ブドウ(の実)」と「ブドウの房」である。

at bona amoris in Dominum intelliguntur in Verbo per “fructus arborum,” imprimis per “olivas.” しかし、主への愛の善は、みことばの中で「木の実」によって、特に「オリーブの木」によって意味される。

@1 13 pro “12, 13″ 注1 「12, 13」の代わりに 13

 

(3) 訳文

 649「鋭い鎌を持つ者に、大きな叫び声で叫んで、言った、あなたの鋭い鎌を送り、地のぶどう畑のブドウの房を収穫せよ」は、ご自分の愛の善から、ご自分のみことばの真理を通して、キリスト教の教会の人間のもとにある仁愛と信仰の働きの中への主の働きを意味する。

 これがこれらのことばの霊的な意味である、それらの二つの「天使」によって主の霊的な王国の天界と天的な王国の天界が意味されるからである。そして、天界はそれ自体からでは何も行なわない、しかし、主から行なう、というのは、天界の中の天使は単なる受け入れるものであるから。それゆえ、霊的な意味で、ここにキリスト教界の中の教会の中へ、そして、そこに人間のもとの仁愛と信仰の働きの中への何らかのものが何も意味されない。というのは、「ブドウ畑」によって、その教会が意味され(それについてら続く651番の節の中に)、また「ブドウの房」と「ブドウ(の実)」によって仁愛の働きが意味されるから。これらが「ブドウの房」と「ブドウ(の実)」によって意味されることは、ブドウ畑のブドウの木の実であり、みことばの中で「実」によって働きの善が意味されるからである。

 [2] 「祭壇から出て来ている天使が神殿から出て来た天使に、鎌を送り、収穫せよ、と言った」ことは、「祭壇から出て来た天使」によって、天的な王国の天界、すなわち、愛の善の中にいる天界が意味されるからである、また「神殿から出て来た天使」によって、前に言われたように、霊的な王国の天界、すなわち、知恵の真理の中にいる天界が意味されるからである。そして、愛の善はそれ自体からでは何らかのものを(働きによって)生み出さない、しかし、知恵の真理によって、知恵の真理もそれ自体からでは何らかのものを(働きによって)生み出さない、しかし、愛の善から〔生み出す〕。そのようであることは、『神の愛と知恵』の中に大いに示されている。これらが、「祭壇から出て来ている天使」が「祭壇から出て来た天使」に、「鎌を送り、地のぶどう畑のブドウの房を収穫する」ように言った理由である。ここから、今や、それらによってご自分の愛の善から、ご自分のみことばの神的真理によっての主の働きが意味されている。

 [3] 「ブドウ(の実)」と「ブドウの房」が仁愛の善と働きを意味することは、続く箇所から明らかにすることができる――

 

 「私にわざわいだ、私は夏の集めたもののように、ブドウ収穫人のブドウの取り残し☆のようになった。食べるためのブドウの房はない、原始のものを私の霊魂は望む。地から聖なる者は、また人間の間の正しい者は滅んだ」(ミカ7:1, 2)。

 「彼らのブドウ(の実)は胆汁のブドウ(の実)。ブドウの房は、彼らににがい」(申命記32:32)。

 「わたしの愛した者にブドウ畑があった。彼は、ブドウ(の実)を生むように期待した、しかし、野ブドウの実を生んだ」(イザヤ5:1, 2, 4)。

 「これらの者は他の神々を受け入れ、ブドウ(の実)びんを愛している」(ホセア3:1)。

 「すべての木はそれ自体の実から知られる。イバラからイチジクは集められない、そして野バラからブドウ(の実)は収穫されない」(ルカ6:44)。

 「収穫の終わった時、地の真ん中にブドウの取り残りのようなもの〔がある〕」(イザヤ24:13)。

 「もし、ブドウ収穫人があなたにやって来るなら、ブドウの取り残りを残さない」(エレミヤ49:9、オバデヤ4, 5節)。

 「あなたのブドウの収穫の上に、荒らす者が倒れた」(エレミヤ48:32, 33)。

「あてにしている者よ、あなたがたは揺り動かされる。収穫したものが食い尽され、集めることがやって来ないるからである」(イザヤ32:9, 10)。

(ほかに、他の箇所に、そこに「ブドウ畑の実」と「ブドウの木から」が言われている)。

 

天的な愛の善があり、霊的な愛の善がある。天的な愛の善は主への愛の善のものであり、霊的な愛の善は隣人に対する愛のものである。後者の善は仁愛の善と呼ばれ、そして、「ブドウ畑の実」によって意味される、それらは「ブドウ(の実)」と「ブドウの房」である。しかし、主への愛の善は、みことばの中で「木の実」によって、特に「オリーブの木」によって意味される。

 

☆「ブドウの取り残し」とは「ブドウの収穫の後、ブドウの木に残ったもの」です。

 

◎ 18日~25日、旅行します。宿願であった「アルハンブラ宮殿」と「フラメンコ」その他(「裸のマヤ」など)を見ます(サグダラファミリアは以前に見ています、これは最高に美しい教会です)。

なので、この講座の再開は早ければ25日の夜半となるでしょう。