原典講読『啓示された黙示録』 476

(1) 原文

476. ” Quod tempus non erit amplius,” significat quod non aliquis status Ecclesiae, seu aliqua Ecclesia, nisi agnoscitur unus Deus, et quod Dominus sit Ille.―Per “tempus” significatur status, et quia hic de Ecclesia agitur, significatur status Ecclesiae; inde per quod “tempus non erit amplius” significatur quod non aliquis status Ecclesiae: quod etiam intelligatur, quod non aliqua Ecclesia sit, nisi agnoscitur unus Deus, et quod Dominus sit Ille, sequitur. At quid hodie: quod Deus sit unus, non negatur, sed quod Dominus sit Ille, negatur; et tamen non datur unus Deus, et simul Trinitas in Quo, nisi Dominus: quod Ecclesia sit ab Ipso Qui est Salvator et Redemptor, non negatur, at quod Ipse ut Salvator et Redemptor immediate adeundus sit, negatur: inde patet, quod Ecclesia exspiratura sit, nisi Nova existat, quae Dominum Solum pro Deo Caeli et Terrae agnoscit, et propterea Ipsum immediate adit (videatur Matth. xxviii. 18); quare hoc, quod “tempus non erit amplius,” hoc est, quod non Ecclesia, se refert ad illa quae in hoc capite sequuntur (vers. 7), et haec ad illa quae in cap. xi. (vers. 15), ubi dicitur quod futura sit Ecclesia, quae Solius Domini erit. [2] Quod per “tempus” significetur status, est quia in mundo spirituali non metiuntur tempora per dies. septimanas, menses et annos, sed per status, qui sunt progressiones vitae eorum, ex quibus recordantur praeteritorum; de quibus videatur Opus de Caelo et InfernoLondini anno 1758 editum (n. 162-169), ubi de Tempore in Caelo actum est. Quod status Ecclesiae hic per “tempus” intelligatur, est quia dies et nox, mane et vespera, aestas et hyems, faciunt tempus in mundo, et illa in spirituali Sensu intellecta faciunt status Ecclesiae; quare dum hi status non amplius sunt, non est aliqua Ecclesia; et tunc non est, quando non bonum et verum est amplius, ita quando lux veri est caligo, et calor boni est frigus; haec sunt quae intelliguntur per quod “non tempus amplius.” Similia intelliguntur per haec in Verbo:

 

Bestia quarta “cogitabit immutare Tempora” (Dan. vii. 25);

“Erit dies unus qui notus Jehovae, non dies nec nox,” ita non tempus (Sach. xiv. 7);

“Occidere faciam solem in meridie, et obtenebrabo terram in die lucis,” ita nec tempus (Amos viii. 9);

“Malum unum ecce venit, finis venit, venit finis, venit mane super te habitator terrae, venit Tempus” (Ezech. vii. 5-7);

 

“mane” est principium Ecclesiae Novae (n. 151), quare dicitur “venit tempus.”

 

(2) 直訳

476. ” Quod tempus non erit amplius,” significat quod non aliquis status Ecclesiae, seu aliqua Ecclesia, nisi agnoscitur unus Deus, et quod Dominus sit Ille.― 476 「時は今後(これ以上、もはや)ないであろう」は、教会の何らかの状態がないことを意味する、すなわち、何らかの教会が、唯一の神が認められないなら、また主がその方であること。

Per “tempus” significatur status, et quia hic de Ecclesia agitur, significatur status Ecclesiae; 「時(間)」によって状態が意味される、またここに教会について扱われているので、教会の状態が意味される。

inde per quod “tempus non erit amplius” significatur quod non aliquis status Ecclesiae: ここから「時は今後(これ以上、もはや)ないであろう」ことによって、教会の何らかの状態がないことが意味される。

quod etiam intelligatur, quod non aliqua Ecclesia sit, nisi agnoscitur unus Deus, et quod Dominus sit Ille, sequitur. ~もまた意味されること、何らかの教会がないこと、唯一の神が認められないなら、また主がその方であること、結果として続く(~となる、~がいえる)。

At quid hodie: しかし、何が今日〔生じているか〕――

quod Deus sit unus, non negatur, sed quod Dominus sit Ille, negatur; 神が唯一であることは、否定されていない、しかし、主がその方であることは、否定されている。

et tamen non datur unus Deus, et simul Trinitas in Quo, nisi Dominus: またそれでも、唯一の神は存在しない、また同時にその方の中の三一性は、主でないなら。

quod Ecclesia sit ab Ipso Qui est Salvator et Redemptor, non negatur, at quod Ipse ut Salvator et Redemptor immediate adeundus sit, negatur: 教会はその方からであること、その方は救い主とあがない主、否定されない、しかし、救い主とあがない主として直接に近づかなくてはならないことは、否定されている。

inde patet, quod Ecclesia exspiratura sit, nisi Nova existat, quae Dominum Solum pro Deo Caeli et Terrae agnoscit, et propterea Ipsum immediate adit (videatur Matth. xxviii. 18); ここから明らかである、教会が消滅する(息絶える)であろうこと、新しいもの(教会)が存在するようにならないなら、それは主おひとりを天地の神として認める、また加えて、その方に直接に近づく(マタイ28:18に見られる)。

quare hoc, quod “tempus non erit amplius,” hoc est, quod non Ecclesia, se refert ad illa quae in hoc capite sequuntur (vers. 7), et haec ad illa quae in cap. xi. (vers. 15), ubi dicitur quod futura sit Ecclesia, quae Solius Domini erit. それゆえ、このことは、「時は今後(これ以上、もはや)ないであろう」こと、すなわち、教会がないこと、それらに関係する、それらはこの章の中に続けられる(7節)、またこれはそれらに〔関係する〕、それらは第11章(15節)の中に、そこに言われている、教会が存在するであろうこと、それは主おひとりのものである。

[2] Quod per “tempus” significetur status, est quia in mundo spirituali non metiuntur tempora per dies. septimanas, menses et annos, sed per status, qui sunt progressiones vitae eorum, ex quibus recordantur praeteritorum; [2] 「時(間)」によって状態が意味されることは、霊界の中で、時間は、日、週、月また年によって計られない、しかし、状態によって、それは彼の生活(いのち)の進行(進展)である、それらから過去のものが思い出されるからである。

de quibus videatur Opus de Caelo et Inferno Londini anno 1758 editum (n. 162-169), ubi de Tempore in Caelo actum est. それらについて『天界と地獄』(ロンドンで1758年出版)についての著作に見られる、そこに天界の中の時間について扱われている(162-169番)。

Quod status Ecclesiae hic per “tempus” intelligatur, est quia dies et nox, mane et vespera, aestas et hyems, faciunt tempus in mundo, et illa in spirituali Sensu intellecta faciunt status Ecclesiae; ここに教会の状態が「時」によって意味されていることは、日と夜、朝と夕方、夏と冬は、世の中で時間をつくるからである、またそれらは霊的な意味の中で理解されて、教会の状態をつくる。

quare dum hi status non amplius sunt, non est aliqua Ecclesia; それゆえ、これらの状態がもはやない時、何らかの教会がない。

et tunc non est, quando non bonum et verum est amplius, ita quando lux veri est caligo, et calor boni est frigus; また、その時、存在しない、善と真理がもはやない時、そのように真理の光が暗黒である、また善の熱が冷たさである。

haec sunt quae intelliguntur per quod “non tempus amplius. “ これらである、それらは「時は今後(これ以上、もはや)ない」ことによって意味される。

Similia intelliguntur per haec in Verbo: 同様のものがみことばの中のこれらによって意味される――

Bestia quarta “cogitabit immutare Tempora” (Dan. vii. 25); 第四の獣は「時を改悪する(変える)ことを考えるであろう」(ダニエル7:25)。

“Erit dies unus qui notus Jehovae, non dies nec nox,” ita non tempus (Sach. xiv. 7); 「一つの日があるであろう、それはエホバに知られている、昼はなく夜もない」そのように時がない(ゼカリヤ14:7)。

“Occidere faciam solem in meridie, et obtenebrabo terram in die lucis,” ita nec tempus (Amos viii. 9); 「わたしは太陽を真昼の中で沈むことをする、またわたしは地を日の光の中で暗くする」そのように時もない(アモス8:9)。

“Malum unum ecce venit, finis venit, venit finis, venit mane super te habitator terrae, venit Tempus” (Ezech. vii. 5-7); 「見よ、一つの悪がやって来る、終わりがやって来る、終わりがやって来る、地の住民よ、あなたの上に朝がやって来る、時がやって来る」(エゼキエル7:5-7)。

“mane” est principium Ecclesiae Novae (n. 151), quare dicitur “venit tempus.” 「朝」は始まりである(151番)、それゆえ、「時がやって来る」と言われている。

 

(3) 訳文

 476 「時はもはやない」は、唯一の神が、また主がその方であることが認められないなら、教会の何らかの状態がない、すなわち、何らかの教会がないことを意味する。

 「時」によって状態が意味され、ここに教会について扱われているので、教会の状態が意味される。ここから「時はもはやないであろう」ことによって、教会の何らかの状態がないことが意味される。唯一の神が、また主がその方であること認められないなら、何らかの教会がないことがいえることもまた意味される。

 しかし、何が今日〔生じているか〕――神が唯一であることは否定されていない、しかし、主がその方であることは否定されている。それでも、主でないなら、唯一の神は、また同時にその方の中の三一性は存在しない。教会はその方からであり、その方は救い主とあがない主であることは否定されない、しかし、救い主とあがない主として直接に近づかなくてはならないことは否定されている。ここから、主おひとりを天地の神として認め(マタイ28:18に見られる)、また加えて、その方に直接に近づく新しい教会が存在するようにならないなら、〔今ある〕教会が消滅するであろうことが明らかである。それゆえ、「時はもはやないであろう」、すなわち、教会がないことは、この章の中に続けられる(7節)こと関係し、またこれは第11章(15節)に関係する、そこに、主おひとりのものである教会が存在するであろうことが言われている。

 [2] 「時」によって霊界の中で状態が意味されるのは、時間は、日、週、月また年によって計られず、状態によって計られ、それは彼の生活(いのち)の進行であり、それらから過去のものが思い出されるからである。それらについて『天界と地獄』の著作に見られ(ロンドンで1758年出版)、そこに天界の中の時間について扱われている(162-169番)。

 ここに教会の状態が「時」によって意味されているのは、日と夜、朝と夕方、夏と冬は、世で時間をつくり、またそれらは霊的な意味で理解されて、教会の状態をつくるからである。それゆえ、もはやこれらの状態がない時、何らかの教会がない。また、もはや善と真理がない時、そのように真理の光が暗黒であり、善の熱が冷たさである時、〔教会は〕その時、存在しない。これらが「時はもはやない」ことによって意味されている。

 同様のものが、みことばの中のこれらによって意味される――

 

 第四の獣は「時を変えることを考えるであろう」(ダニエル7:25)。

 「昼はなく夜もない一つの日があるであろう、それはエホバに知られている」(そのように時がない)(ゼカリヤ14:7)。

 「わたしは太陽を真昼に沈めさせる、またわたしは地を日の光の中で暗くする」(そのように時はない)(アモス8:9)。

 「見よ、一つの悪が来る、終わりが来る、終わりが来る、地の住民よ、あなたの上に朝が来る、時が来る」(エゼキエル7:5-7)。

 

 「朝」は始まりである(151番)、それゆえ、「時が来る」と言われている。

 

◎ ふと思ったよけいなこと、このブログを覗いているあなたがた読者は、「(ここに)何を求め、どこへ行こうとしているのか?」(私自身は、もちろん、励みとなるので覗いてくださる方に感謝しています)

原典講読『啓示された黙示録』 477

(1) 原文

477. [Vers. 7.] ” Sed in diebus vocis septimi Angeli, quando futurus clangere” significat explorationem et manifestationem status Ecclesiae finalem, quod peritura [sit], si non Nova a Domino instauretur.―Quod per “clangere tuba” significetur explorare et manifestare statum vitae illorum qui ab Ecclesia sunt, proinde etiam statum Ecclesiae, videatur supra (n. 397); et quia septem Angeli clangebant, per “vocem septimi Angeli” significatur exploratio et manifestatio finalis, quae est quod Ecclesia peritura sit, si non Nova a Domino instauretur; quod peritura sit, intelligitur per quod “tempus non erit amplius” (n. 476), et quod nova Ecclesia a Domino instauranda sit, intelligitur per illa quae nunc sequuntur.

 

(2) 直訳

477. [Vers. 7.] ” Sed in diebus vocis septimi Angeli, quando futurus clangere” significat explorationem et manifestationem status Ecclesiae finalem, quod peritura [sit], si non Nova a Domino instauretur.― 477(7節)  「しかし、第七の天使の声の日の中で、らっぱを吹くことが起こるであろう時」は、教会の最終の状態の調査と明示を意味する、それは滅びるであろう、もし新しいものが主により設立されないなら。

Quod per “clangere tuba” significetur explorare et manifestare statum vitae illorum qui ab Ecclesia sunt, proinde etiam statum Ecclesiae, videatur supra (n. 397); 「らっぱを吹くこと」によって、彼らの生活(いのち)の状態の調査することと明示することが意味されることは、その者は教会からである、したがって教会の状態もまた、上に見られる(397番)。

et quia septem Angeli clangebant, per “vocem septimi Angeli” significatur exploratio et manifestatio finalis, quae est quod Ecclesia peritura sit, si non Nova a Domino instauretur; また七人の天使が吹いたので、「第七の天使の声」によって、最終の調査と明示が意味される、それは、教会が滅びるであろうこと、もし主により新しいもの(教会)が設立されないなら。

quod peritura sit, intelligitur per quod “tempus non erit amplius” (n. 476), et quod nova Ecclesia a Domino instauranda sit, intelligitur per illa quae nunc sequuntur. 滅びるであろうことが「時がもはやないであろう」ことによって意味される(476番)、また新しい教会が主により設立されるであろうこと、それらが意味される、それらは今から続けられる。

 

(3) 訳文

 477(7節) 「しかし、第七の天使の声の日に、らっぱを吹くことが起こる時に」は、教会の最終の状態の調査と明示を意味する、それは、もし新しいものが主により設立されないなら滅びるであろう。

 「らっぱを吹くこと」によって、教会からの者のの生活(いのち)の状態を、したがって、教会の状態もまた調査することと明示することが意味されることは、前に見られる(397番)。また七人の天使が吹いたので、「第七の天使の声」によって、最終の調査と明示が意味される、それは、もし主により新しいもの(教会)が設立されないなら、教会が滅びるであろうことである。滅びるであろうことが、「時がもはやないであろう」ことによって意味される(476番)、また新しい教会が主により設立されるであろうことが意味され、それらは今から続けられる。

原典講読『啓示された黙示録』 478(原文と直訳[3]まで)

(1) 原文

478. ” Et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit Suis servis Prophetis,” significat quod tunc appariturum sit quod in Verbo utriusque Testamenti praedictum est et hactenus occultatum, quod post Ultimum Judicium super illos qui devastaverunt Ecclesiam, venturum sit Regnum Domini.―Per “consummari” significatur impleri, finem habere, et tunc apparere; per “mysterium Dei evangelizatum prophetis” significatur id quod a Domino praedictum est in Verbo et hactenus occultatum; per “evangelizare” significatur annuntiare Adventum Domini et Regnum Ipsius, “Evangelium” enim est laetus nuntius; quod hoc exstiturum sit, postquam Ultimum Judicium super illos qui devastaverunt Ecclesiam factum est, etiam in Verbo praedictum est, quale hoc quoque significatur. Ex his constare potest, quod haec omnia per illa verba intelligantur.

[2] Hic primum aliquid de praedictione Adventus Domini et Regni Ipsius in Verbo utriusque Testamenti, dicetur. In Verbo Veteris Testamenti, quod Propheticum vocatur, in Sensu ejus spirituali, et quoque, ubi ille Sensus elucet, in Sensu naturali, agitur de Solo Domino, videlicet de Adventu Ipsius in plenitudine temporum, quae est, quando non amplius bonum charitatis et verum fidei in Ecclesia esset, qui status ejus vocatur consummatio, devastatio, desolatio, et decisio; tum de Pugnis Ipsius cum Infernis ac de Victoriis super illa, quae etiam sunt Ultimum Judicium ab Ipso factum; et post haec, de Creatione Novi Caeli et de Instauratione Novae Ecclesiae, quae sunt Regnum Domini venturum; de his quoque agitur in Verbo Novi Testamenti, quod Apostolicum vocatur, et in Specie in Apocalypsi. [3] Quod sit Regnum Domini, quod in “diebus vocis Septimi Angeli evangelizabitur,” patet in capite sequente (xi.), ex his:

 

“Et septimus Angelus clanxit, et factae sunt voces magnae in Caelo, dicentes, Facta sunt Regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum: et viginti quatuor Seniores ceciderunt super facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes, Gratias agimus Tibi Domine Deus, Qui Es et Qui Eras et Qui Venturus, quod adeptus sis potentiam Tuam magnam, et Regnum inieris” (vers. 15-17).

 

[4] Hoc mysterium paene similiter ut hic in Apocalypsi, describitur apud Danielem, ubi haec:

 

“Audivi virum indutum linteis, quod sustulerit manus suas ad Caelum, et juraverit per Viventem in aeternum, quod ad tempus statum temporum statorum et dimidium,” quum consummanda sunt omnia haec: verum dixit, “Abi Daniel, quia occlusa et obsignata verba usque ad tempus finis” (xii. 7, 9);

 

“usque ad tempus finis” est usque ad hoc tempus. Quod tunc Filius Hominis accepturus sit Regnum, praedicit his verbis:

 

“Videns fui in Visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum, sicut Filius Hominis, veniens fuit; et Huic datum est Dominium, et Gloria, et Regnum, et omnes populi, gentes et linguae Ipsum colent; Dominium Ipsius Dominium saeculi quod non transibit, et Regnum Ipsius quod non peribit” (Dan. vii. 13, 14).

 

[5] Quod “evangelizare” significet Adventum Domini, et tunc Regnum Ipsius, patet ex his locis:

 

“Super Montem ascende tibi, Evangelizatrix Sion: extolle cum virtute vocem tuam, Evangelizatrix Hierosolyma; dic, Ecce Deus vester: ecce Dominus Jehovih in forti venit, et brachium Ipsius dominabitur Ipsi” (Esaj. xl. 9, 10{1});

“Quam jucundi sunt super montibus pedes Evangelizantis, audire facientis pacem, Evangelizantis bonum, audire facientis salutem, dicentis Sioni, Regnabit Deus{2} tuus” (Esaj. lii. 7, 8; Hab. ii. 1 [B.A. i. 15];

“Cantate Jehovae, benedicite in Nomine Ipsius, Evangelizate de die in diem Salutem Ipsius; Jehovah quia venit” (Psalm. xcvi. 2, 13);

“Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Jehovah Me ad Evangelizandum pauperibus, ad praedicandum captivis libertatem, ac proclamandum annum beneplaciti Jehovae” (Esaj. lxi. 1, 2);

“Angelus ad Sachariam, ecce uxor tua pariet filium, qui praecedet coram Domino Deo in spiritu et virtute Eliae, et ad parandum Domino populum ego sum Gabriel, et missus sum ad Evangelizandum tibi hoc” (Luc. i. 13, 17, 19);

“Angelus dixit pastoribus, Ne timete, ecce Evangelizo vobis gaudium magnum: quia natus est vobis hodie Salvator, Qui est Christus Dominus, in urbe Davidis” (Luc. ii. 10, 11);

Quod Dominus Evangelizaverit Regnum Dei (Matth. iv. 23; cap. ix. 35{3}; Marc. i. 15; Luc. vii. 22; cap. viii. 1; cap. ix. 1, 2);

Quod Johannes Baptista (Luc. iii. 18);

Jesus etiam dixit ad Discipulos, “Euntes in universum mundum, prae dicate Evangelium omni creaturae” (Marc. xvi. 15).

 

Hoc etiam est “Evangelium aeternum” quod Angelus volans in medio Caeli habebat, “ad evangelizandum habitantibus super terra” (Apoc. xiv. 6). [6] Dicitur quod “consummabitur mysterium Dei,” per quod intelligitur, quod nunc implebitur quod non impletum est prius; quod est, quod Regnum futurum sit Domini: non enim impletum est a Judaeis, quia illi non agnoverunt Dominum; nec impletum est a Christianis, quia hi nec agnoscunt Dominum pro Deo Caeli et Terrae etiam quoad Humanum, Hoc enim faciunt simile humano alterius hominis; quare non Ipsum immediate adeunt, cum tamen Ipse est Jehovah Qui in mundum venit.

@1 10 pro “10, 11″ @2 Deus pro “Rex” (Conf. n. 306; tum A.C. n. 3780, 8331; Ap. Ex. n. 365, 405, 612; V.C.R. n. 303; Dicta Prob. p. 54.) @3 35 pro “3”

 

(2) 直訳

478. ” Et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit Suis servis Prophetis,” significat quod tunc appariturum sit quod in Verbo utriusque Testamenti praedictum est et hactenus occultatum, quod post Ultimum Judicium super illos qui devastaverunt Ecclesiam, venturum sit Regnum Domini.― 478 「また神の奥義が完了(成就)させられるであろう、ご自分のしもべの預言者たちが福音をもたらす(宣べ伝える)ように」は、その時、現われる(見える)ことを意味する、両方の契約のみことばの中に予言された、また今まで隠された、最後の審判の後、彼らの上の、その者は教会を荒廃させた、主の王国がやって来ること。

Per “consummari” significatur impleri, finem habere, et tunc apparere; 「完了(成就)させられる」ことによって、満たされること(完成させられること)、終わりを持つこと、またその時、現われることが意味される。

per “mysterium Dei evangelizatum prophetis” significatur id quod a Domino praedictum est in Verbo et hactenus occultatum; 「預言者たちが福音をもたらした(宣べ伝えた)神の奥義」によって、そのことが意味される、みことばの中に予言されている、またこれまで隠されたこと。

per “evangelizare” significatur annuntiare Adventum Domini et Regnum Ipsius, “Evangelium” enim est laetus nuntius; 「福音をもたらす(宣べ伝える)こと」によって、主の来臨とその方の王国を告げることが意味される、というのは、「福音」は喜ばしい使者☆であるから。

☆「福音」のギリシア語の意味は「善い+使者」です。

quod hoc exstiturum sit, postquam Ultimum Judicium super illos qui devastaverunt Ecclesiam factum est, etiam in Verbo praedictum est, quale hoc quoque significatur. このことは存在するようになった、彼らの上の最後の審判の後、その者は教会を荒廃させた、行なわれた、みことばの中でも予言された、このことがどんなものかもまた意味されている。

Ex his constare potest, quod haec omnia per illa verba intelligantur. これらから明らかにすることができる、これらすべてのものがそれらのことばによって意味されること。

[2] Hic primum aliquid de praedictione Adventus Domini et Regni Ipsius in Verbo utriusque Testamenti, dicetur. [2] ここに、最初に、主の来臨とその方の王国の予言について何らかのものが、両方の契約のみことばの中の、言われる。

In Verbo Veteris Testamenti, quod Propheticum vocatur, in Sensu ejus spirituali, et quoque, ubi ille Sensus elucet, in Sensu naturali, agitur de Solo Domino, videlicet de Adventu Ipsius in plenitudine temporum, quae est, quando non amplius bonum charitatis et verum fidei in Ecclesia esset, qui status ejus vocatur consummatio, devastatio, desolatio, et decisio; 旧い契約のみことばの中に、それは預言と呼ばれている、その霊的な意味の中で、その意味が輝き出ている(現われている)とことに、自然的な意味の中に、主おひとりが扱われている、すなわち、時満ちて(定めの時に)、その方の来臨について、それは~である、仁愛の善と信仰の真理が教会の中にもはや存在しない時、それはその教会の、終結(完了)、荒廃、荒涼、また決定と呼ばれる。

tum de Pugnis Ipsius cum Infernis ac de Victoriis super illa, quae etiam sunt Ultimum Judicium ab Ipso factum; なおまた、地獄とのその方の戦い(複数)について、そしてその上の勝利(複数)について、それらもまたその方により行なわれた最後の審判である。

et post haec, de Creatione Novi Caeli et de Instauratione Novae Ecclesiae, quae sunt Regnum Domini venturum; またこれらの後、新しい天界の創造についてと新しい教会の設立について、それらは来たるべき主の王国である。

de his quoque agitur in Verbo Novi Testamenti, quod Apostolicum vocatur, et in Specie in Apocalypsi. これらもまた新しい約束のみことばの中に扱われている、それは使徒のものと呼ばれる、また特に「黙示録」の中に。

[3] Quod sit Regnum Domini, quod in “diebus vocis Septimi Angeli evangelizabitur,” patet in capite sequente (xi.), ex his: 主の王国であることは、それは「第七の天使の声の日に、福音をもたらす(宣べ伝える)であろう」の中に、続く(第11)章の中に明らかである、これらの中に――

 

“Et septimus Angelus clanxit, et factae sunt voces magnae in Caelo, dicentes, Facta sunt Regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum: 「また、第七の天使がらっぱを吹いた、また天の中に大きな声があった、言って、世の王国は、私たちの主のもの、またその方のキリストのものになった、また永遠に支配する――

et viginti quatuor Seniores ceciderunt super facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes, Gratias agimus Tibi Domine Deus, Qui Es et Qui Eras et Qui Venturus, quod adeptus sis potentiam Tuam magnam, et Regnum inieris” (vers. 15-17). また二十四人の長老たちは自分の顔の上に伏せた(cado)、また神を崇拝した、言って、私たちはあなたに感謝する、主なる神よ、その方はいる、またその方はいた、またその方はやって来る、あなたがあなたの偉大な力を得た(adipiscor)こと、またあなたが王国を引け受けた(入ったineo)」(15-17節)。

原典講読『啓示された黙示録』 478(直訳[4]~[6]と訳文)

[4] Hoc mysterium paene similiter ut hic in Apocalypsi, describitur apud Danielem, ubi haec: [4] この奥義がほとんど同様にここにのように「黙示録」の中に、「ダニエル書」のもとに述べられている、そこにこれらが――

“Audivi virum indutum linteis, quod sustulerit manus suas ad Caelum, et juraverit per Viventem in aeternum, quod ad tempus statum temporum statorum et dimidium,” quum consummanda sunt omnia haec: 「私は亜麻布を着た男を見た、自分の手を天へ向けて上げていること、また永遠に生きる方によって誓う、このことを、一定の時(複数)の一定の時に向けて、また半分の〔時〕」、そのとき、これらすべてのものが完了 (完成)しなければならない――。

verum dixit, “Abi Daniel, quia occlusa et obsignata verba usque ad tempus finis” (xii. 7, 9); けれども、彼は言った、「ダニエルよ、行け。〔この〕ことばは閉ざされ、封じられているからである、終わりの時まで」(12:7, 9)。

“usque ad tempus finis” est usque ad hoc tempus. 「終わりの時まで」はこの時までも、である。

Quod tunc Filius Hominis accepturus sit Regnum, praedicit his verbis: その時、人の子が王国を受け取ることは、これらのことばで予言されている――

“Videns fui in Visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum, sicut Filius Hominis, veniens fuit; 「私は夜の幻の中で見た、また、見よ、天の雲とともに、人の子のような〔方が〕、やって来た。

et Huic datum est Dominium, et Gloria, et Regnum, et omnes populi, gentes et linguae Ipsum colent; またこの方に、主権と栄光と王国が与えられた、またすべての民族と国民と言語はその方を礼拝した。

Dominium Ipsius Dominium saeculi quod non transibit, et Regnum Ipsius quod non peribit” (Dan. vii. 13, 14). その方の主権は永遠の主権、それは過ぎ去らない、またその方の王国は、それは滅びない」(ダニエル12:13, 14)。

[5] Quod “evangelizare” significet Adventum Domini, et tunc Regnum Ipsius, patet ex his locis: [5] 「福音をもたらす(宣べ伝える)こと」が主の来臨を意味すること、またその時、その方の王国を、これらの箇所から明らかである――

“Super Montem ascende tibi, Evangelizatrix Sion: 「あなたに、山の上に上れ、福音を説く女、シオン。

extolle cum virtute vocem tuam, Evangelizatrix Hierosolyma; 力とともにあなたの声を上げよ、福音を説く女、エルサレム。

dic, Ecce Deus vester: 言え、見よ、あなたがたの神を。

ecce Dominus Jehovih in forti venit, et brachium Ipsius dominabitur Ipsi” (Esaj. xl. 9, 10{1}); 見よ、主エホビは力の中でやって来る、またその方の腕はその方(のため)に統治する」(イザヤ40:9, 10)。

“Quam jucundi sunt super montibus pedes Evangelizantis, audire facientis pacem, Evangelizantis bonum, audire facientis salutem, dicentis Sioni, Regnabit Deus{2} tuus” (Esaj. lii. 7, 8; Hab. ii. 1 [B.A. i. 15]; 「山の上で福音をもたらす(宣べ伝える)者の足は何と快いか、あなたがたは平和を聞くことをつくる、善いことを宣べ伝える、救いを聞くことをする、シオンに言う、あなたの神が支配するであろう〔と〕」(イザヤ52:7, 8、ハバクク1:15)。

“Cantate Jehovae, benedicite in Nomine Ipsius, Evangelizate de die in diem Salutem Ipsius; 「エホバに歌え、その方の名前の中で祝福せよ、日について、その方の救いの日の中で福音をもたらせ(宣べ伝えよ)。

Jehovah quia venit” (Psalm. xcvi. 2, 13); エホバがやって来られるからである」(詩篇96:2, 13)。

“Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Jehovah Me ad Evangelizandum pauperibus, ad praedicandum captivis libertatem, ac proclamandum annum beneplaciti Jehovae” (Esaj. lxi. 1, 2); 「主エホバの霊が私の上に〔ある〕、それゆえ、エホバは私に油を注いだ(ungo)、貧しい者に福音をもたらす(宣べ伝える)ために、捕えられた者に解放を語る(宣べ伝える)ために、そしてエホバの喜ばれる年を宣言(布告)するために」(イザヤ61:1, 2)。

“Angelus ad Sachariam, ecce uxor tua pariet filium, qui praecedet coram Domino Deo in spiritu et virtute Eliae, et ad parandum Domino populum ego sum Gabriel, et missus sum ad Evangelizandum tibi hoc” (Luc. i. 13, 17, 19); 「天使はザカリヤに〔言った〕、見よ、あなたの妻は子を産む、その者はエリアの霊と力の中で主なる神の前を先行する(=前触れとなる)、また私はこのことをあなたに福音を宣べ伝えるために遣わされた」(ルカ1:13, 17, 19)。

“Angelus dixit pastoribus, Ne timete, ecce Evangelizo vobis gaudium magnum: 「天使は羊飼いたちに言った、恐れるな、見よ、私はあなたがたに大いなる楽しさ(喜び)の福音をもたらす(宣べ伝える)――

quia natus est vobis hodie Salvator, Qui est Christus Dominus, in urbe Davidis” (Luc. ii. 10, 11); あなたがたに、今日、救い主が生まれたからである、その方は主キリストである、ダビデの都の中で」(ルカ2:10, 11)。

Quod Dominus Evangelizaverit Regnum Dei (Matth. iv. 23; cap. ix. 35{3}; Marc. i. 15; Luc. vii. 22; cap. viii. 1; cap. ix. 1, 2); 主は神の王国の福音をもたらした(宣べ伝えた)こと(マタイ4:23、第9章35、マルコ1:15、ルカ7:22、第8章1、第9章1, 2)。

Quod Johannes Baptista (Luc. iii. 18); バプテスマのヨハネ〔も福音を宣べ伝えた〕こと(ルカ3:18)。

Jesus etiam dixit ad Discipulos, “Euntes in universum mundum, prae dicate Evangelium omni creaturae” (Marc. xvi. 15). イエスもまた弟子たちに言われた、「全世界の中に行き、すべての被造物の前に福音を言え」(マルコ16:15)。

Hoc etiam est “Evangelium aeternum” quod Angelus volans in medio Caeli habebat, “ad evangelizandum habitantibus super terra” (Apoc. xiv. 6). これもまた「永遠の福音」である、それを天の真ん中を飛んでいる天使が持っていた、「地の上の住民に福音をもたらす(宣べ伝える)ために」(黙示録16:6)。

[6] Dicitur quod “consummabitur mysterium Dei,” per quod intelligitur, quod nunc implebitur quod non impletum est prius; [6] 「神の奥義が完了(完成)させられるであろう」ことが言われる、そのことによって意味される、今や満たされる(成就される)こと、それは以前に満たされなかった(成就されなかった)。

quod est, quod Regnum futurum sit Domini: それである、王国が主のものになること。

non enim impletum est a Judaeis, quia illi non agnoverunt Dominum; というのは、ユダヤ人によって成就されなかったから、彼らは主を認めなかったからである。

nec impletum est a Christianis, quia hi nec agnoscunt Dominum pro Deo Caeli et Terrae etiam quoad Humanum, Hoc enim faciunt simile humano alterius hominis; キリスト教徒によっても成就されなかった、これらの者は主を天地の神として認めなかった、人間性に関しても、というのは、これ〔主の人間性〕を他の人間の人間性と同様のものとしたから。

quare non Ipsum immediate adeunt, cum tamen Ipse est Jehovah Qui in mundum venit. それゆえ、その方に直接に近づかない、そのときそれでも、その方がエホバである、その方が世にやって来た。

@1 10 pro “10, 11″ 注1 「10, 11」の代わりに10

@2 Deus pro “Rex” (Conf. n. 306; tum A.C. n. 3780, 8331; Ap. Ex. n. 365, 405, 612; V.C.R. n. 303; Dicta Prob. p. 54.) 注2 「Rex」の代わりに Deus(306番参照。なおまた『天界の秘義』3780, 8331番、『黙示録講解』365, 405, 612番、『真のキリスト教』303番、『是認された教令☆』54ページ) ☆『是認された教令?』(不詳)はスヴェーデンボリの著作ではありません。

@3 35 pro “3” 注3 「3」の代わりに 35

 

(3) 訳文

 478 「また、ご自分のしもべの預言者たちが福音を宣べ伝えるように神の奥義が成就する」、その時、両契約のみことばの中に予言され、また今まで隠されたものが現われる(見える)こと、教会を荒廃させた者の上の最後の審判の後、主の王国がやって来ることを意味する。

 「成就させられる」ことによって、完成させられること、終わりを持つこと、またその時、現われることが意味される。「預言者たちが福音を宣べ伝えた神の奥義」によって、みことばの中に予言されていて、これまで隠されたことが意味される。「福音を宣べ伝えること」によって、主の来臨とその方の王国を告げることが意味される、というのは、「福音」は喜ばしい使者☆であるから。このことは、教会を荒廃させた者の上に、みことばの中でも予言された最後の審判が行なわれたの後、存在するようになった、このことがどんなものかもまた意味されている。

 これらから、これらすべてのものがそれらのことばによって意味されることを明らかにすることができる。

 [2] ここに、最初に、主の来臨とその方の王国の予言について、両契約のみことばの中の何らかのものが言われる。

預言と呼ばれている旧い契約のみことばの中に、その霊的な意味で、その意味が輝き出ている自然的な意味の中に、主おひとりが扱われている、すなわち、定めの時に、その方の来臨について、それは、仁愛の善と信仰の真理が教会の中にもはや存在しない時であり、それはその教会の終結(完了)、荒廃、荒涼、決定と呼ばれる。なおまた、地獄とのその方の戦いについて、そしてその勝利について、それらもまたその方により行なわれた最後の審判である。またこれらの後、新しい天界の創造と新しい教会の設立について、それらは来たるべき主の王国である。これらもまた使徒のものと呼ばれる新しい契約のみことばの中に、また特に「黙示録」の中に扱われている。

 [3] 主の王国であることは、「第七の天使の声の日に、福音を宣べ伝えるであろう」ことの中に、続く(第11)章の中に、これらの中に明らかである――

 

 「また、第七の天使がらっぱを吹いた、また天の中に大きな声があり、言っていた、『世の王国は、私たちの主のもの、またその方のキリストのものになった、また永遠に支配する』――二十四人の長老たちは自分の顔の上に伏せ、神を崇拝し、言った、『私たちはあなたに、主なる神よ、その方はいる、またその方はいた、またその方はやって来る、あなたがあなたの偉大な力を得たこと、あなたが王国を引け受けたことを感謝する』」(15-17節)。

 [4] ここの「黙示録」の中とほとんど同様こ奥義が、「ダニエル書」のもとに述べられている、そこにこれらが――

 

 「私は、亜麻布を着て、自分の手を天へ向けて上げ、永遠に生きる方によって、このことを誓う男を見た、定まった〔いくつかの〕時の定まった時に、また半分の時に向けて」、そのとき、これらすべてのものが(完成しなければならない――けれども、彼は言った、「ダニエルよ、行け。〔この〕ことばは、終わりの時まで閉ざされ、封じられているからである」(12:7, 9)。

 

 「終わりの時まで」はこの時までも、である。その時、人の子が王国を受け取ることは、これらのことばで予言されている――

 

 「私は夜の幻の中で見た、また、見よ、天の雲とともに、人の子のような〔方が〕、やって来た。この方に、主権と栄光と王国が与えられ、すべての民族と国民と言語はその方を礼拝した。その方の主権は永遠の主権、それは過ぎ去らない、またその方の王国は、それは滅びない」(ダニエル12:13, 14)。

 

 [5] 「福音を宣べ伝えること」が主の来臨を、またその時、その方の王国を意味することは、これらの箇所から明らかである――

 

 「あなたに、山の上に上れ、福音を説く女シオン。力とともにあなたの声を上げよ、福音を説く女エルサレム。言え、見よ、あなたがたの神を。見よ、主エホビは力の中でやって来る、またその方の腕はその方のために統治する」(イザヤ40:9, 10)。

 「山の上で福音を宣べ伝える者の足は何と快いのか、あなたがたは平和を聞くことをする、善いことを宣べ伝える、救いを聞くことをする、シオンに言う、あなたの神が支配するであろう〔と〕」(イザヤ52:7, 8、ハバクク1:15)。

 「エホバに歌え、その方の名前で祝福せよ、日について、その方の救いの日の中で福音を宣べ伝えよ。エホバがやって来られるからである」(詩篇96:2, 13)。

 「主エホバの霊が私の上に〔ある〕、それゆえ、エホバは、貧しい者に福音を宣べ伝えるために、捕えられた者に解放を告げるために、そしてエホバの喜ばれる年を宣言するために、私に油を注いだ」(イザヤ61:1, 2)。

 「天使はザカリヤに〔言った〕、見よ、あなたの妻は子を産む、その者はエリアの霊と力で主なる神の前を先行する。私はこのことをあなたに福音を宣べ伝えるために遣わされた」(ルカ1:13, 17, 19)。

 「天使は羊飼いたちに言った、恐れるな、見よ、私はあなたがたに大いなる喜びの福音を宣べ伝える――

あなたがたに、今日、救い主がダビデの都の中で生まれたからである、その方は主キリストである」(ルカ2:10, 11)。

 主は神の王国の福音を宣べ伝えられたこと(マタイ4:23、9:35、マルコ1:15、ルカ7:22、8:1、9:1, 2)。

 バプテスマのヨハネ〔も福音を宣べ伝えた〕こと(ルカ3:18)。

 イエスもまた弟子たちに言われた、「全世界に行き、造られたべての者の前に福音を言え」(マルコ16:15)。

 

 これもまた「永遠の福音」である、それを天の真ん中を飛んでいる天使が、「地の上の住民に福音を宣べ伝えるために」持っていた(黙示録16:6)。

 [6] 「神の奥義が完成させられるであろう」ことが言われ、そのことによって、以前に成就されなかったことが今や成就されることが意味される。それは、王国が主のものになることである。というのは、ユダヤ人によって成就されなかったから、彼らは主を認めなかったからである。キリスト教徒によっても成就されなかった、これらの者は主を天地の神として、人間性に関しても認めなかった、というのは、これ〔主の人間性〕を他の人間の人間性と同様のものとしたから。それゆえ、その方に直接に近づかない、そのときそれでも、その方が世にやって来たエホバである。

 

☆「福音」のギリシア語の意味は「善い+使者」です。

原典講読『啓示された黙示録』 479

(1) 原文

479. [Vers. 8.] ” Et vox quam audivi e Caelo iterum loquens cum me, dicens, Recipe Libellum apertum in manu Angeli stantis super mari et super terra,” significat mandatum e Caelo ut haurirent{1} illam doctrinam de Domino, sed ut manifestaretur per Johannem quomodo illa in Ecclesia reciperetur, antequam illi qui per “Draconem,” “Bestiam,” et “Pseudoprophetam” intelliguntur, remoti sunt.―Per “vocem quam audivit e Caelo” nunc iterum loquentem cum illo, intelligitur vox quae dixit illi, quod obsignaret quae locuta sunt septem tonitrua, et ne illa scriberet (vers. 4), per quae significatum est, quod doctrina illa de Domino non reciperetur, quam postquam illi, qui per “Draconem,” “Bestiam” et “Pseudoprophetam” intelliguntur, e Mundo spirituum ejecti sunt, quia periculum si prius, videatur supra (n. 473); quod ita sit, manifestatur nunc per Johannem, per quod “devoraret Libellum,” de quo sequitur: quod per “Libellum” intelligatur Doctrina de Domino (videatur n. 469, 472); et quod per “Angelum stantem super mari et terra “intelligatur Dominus (n. 465, 470).

@1 haurirent pro “hauriret

 

(2) 直訳

479. [Vers. 8.] ” Et vox quam audivi e Caelo iterum loquens cum me, dicens, Recipe Libellum apertum in manu Angeli stantis super mari et super terra,” significat mandatum e Caelo ut haurirent{1} illam doctrinam de Domino, sed ut manifestaretur per Johannem quomodo illa in Ecclesia reciperetur, antequam illi qui per “Draconem,” “Bestiam,” et “Pseudoprophetam” intelliguntur, remoti sunt.― 479(8節)  「また声が、それを私は天から聞いた、再び私に話している、また言っている、〔海の上と〕地の上に立っている天使の手の中の開かれた小さな本(巻き物)を受けよ」は、天界からの命令を意味する、「主について」のその教えを吸収する(学ぶ)ように、しかし、ヨハネによって明らかにされるように、それらをどのように教会の中に受け入れられるか、彼らが、その者は「竜」、「獣」また「偽預言者」によって意味される、遠ざけられる前に。

Per “vocem quam audivit e Caelo” nunc iterum loquentem cum illo, intelligitur vox quae dixit illi, quod obsignaret quae locuta sunt septem tonitrua, et ne illa scriberet (vers. 4), per quae significatum est, quod doctrina illa de Domino non reciperetur, quam postquam illi, qui per “Draconem,” “Bestiam” et “Pseudoprophetam” intelliguntur, e Mundo spirituum ejecti sunt, quia periculum si prius, videatur supra (n. 473); 「声、それを〔彼が〕天から聞いた」によって、今や、再び彼と話した、声が意味される、それを彼が言った、封じること、それらを七つの雷鳴が話した、またそれらを書いてはならない(4節)、それらによって意味されている、主についてのその教えが受け入れられないこと、彼らが、その者は「竜」、「獣」また「偽預言者」によって意味される、霊界から追い出される後に、以外に、もし以前になら危険〔である〕からある、上に見られる(473番)。

quod ita sit, manifestatur nunc per Johannem, per quod “devoraret Libellum,” de quo sequitur: そのようであることは今や、ヨハネによって明らかにされる、「小さな本(巻き物)を食い尽す」ことによって、そのことについて続けられる――

quod per “Libellum” intelligatur Doctrina de Domino (videatur n. 469, 472); 「小さな本(巻き物)」によって主についての教えが意味される(469, 472番に見られる)。

et quod per “Angelum stantem super mari et terra “intelligatur Dominus (n. 465, 470). また、「地と海の上に立っている天使」によって主が意味される(465, 470番)。

 

@1 haurirent pro “hauriret“ 注1 「haurire」の代わりに haurirent

 

(3) 訳文

 479(8節)  「また私が天から聞いた声が、再び私に話して、言った、『海の上と地の上に立っている天使の手の中の開かれた小さな巻き物を受けよ』」は、「竜」、「獣」、「偽預言者」によって意味される者が遠ざけられる前に、「主について」のその教えを学ぶようにとの天界からの命令を意味する、しかし、それらをどのように教会の中に受け入れられるかヨハネによって明らかにされるように〔ならなければならない〕。

 「天から聞いた声」によって、今や、再び彼と話した、声が意味され、それは天使が、七つの雷鳴が話したことを封じ、またそれらを書いてはならない、言ったものである(4節)、それらによって「竜」、「獣」、「偽預言者」によって意味される者が、霊界から追い出された後でないなら、主についてのその教えが受け入れられないことが意味されている、もし以前になら危険〔である〕からある、〔このことが〕前に見られる(473番)。そのようであることは、今や、ヨハネによって、「小さな巻き物が食い尽くされる」ことによって明らかにされ、そのことについて続けられる――「小さな巻き物」によって主についての教えが意味される(469, 472番に見られる)。 また、「地と海の上に立っている天使」によって主が意味される(465, 470番)。