原典講読『神の摂理』 91

 

(1) 原文


91.  Quod autem agnitio Domini, et quod agnitio quod omne bonum et verum sit ab Ipso, faciat ut homo reformetur et regeneretur, est quod pauci possunt intellectu videre; nam potest cogitari, Quid facit agnitio illa, cum Dominus omnipotens est, et vult omnium salutem? et inde quod possit et velit, modo ad misericordiam moveatur. Sed ita cogitare, non est ex Domino; ita nec est ex interiori visu intellectus, hoc est, ex aliqua illustratione: quare quid agnitio operatur, hic paucis dicetur. [2.] In mundo spirituali, ubi spatia sunt modo apparentiae, sapientia facit praesentiam, et amor facit conjunctionem; et vicissim. Datur agnitio Domini ex sapientia, et datur agnitio Domini ex amore. Agnitio Domini ex sapientia, quae in se spectata est solum cognitio, datur ex doctrina; et agnitio Domini ex amore datur ex vita secundam illam; haec dat conjunctionem, illa autem praesentiam: quae causa est, quod qui rejiciunt doctrinam de Domino, se removeant ab Ipso; et quia illi etiam rejiciunt vitam, se separent ab Ipso: at qui non rejiciunt doctrinam, sed vitam, illi praesentes sunt, sed usque separati: sunt sicut amici, qui colloquuntur inter se, sed non mutuo amant se; et sunt sicut duo, quorum unus tanquam amicus loquitur cum altero, sed tanquam inimicus odit illum. [3.] Quod ita sit, etiam a communi idea notum est, quod qui bene docet et bene vivit, salvetur, non autem qui bene docet et male vivit; tum quod qui non agnoscit Deum, non salvari possit. Ex his patet, qualis religio est, cogitare de Domino ex fide, ut vocatur, et non facere aliquid ex charitate. Quare dicit Dominus,


 


“Quid Me vocatis Domine, Domine, et non facitis quae dico? Omnis qui venit ad Me, et audit sermones meos, et facit illos,…. similis est homini aedificanti domum,…. et posuit fundamentum super petra: qui vero audit et non facit, similis est homini aedificanti domum super humo sine fundamento” (Luc. vi. 46-49).


 


(2) 直訳


Quod autem agnitio Domini, et quod agnitio quod omne bonum et verum sit ab Ipso, faciat ut homo reformetur et regeneretur, est quod pauci possunt intellectu videre;  けれども主の〔存在の〕認識は、またすべての善と真理はその方からであることの認識は、人間を改心させ、再生させるようにすることは、わずかな者に理解力で見ることができることである。


nam potest cogitari, Quid facit agnitio illa, cum Dominus omnipotens est, et vult omnium salutem? なぜなら、考えられることができるから、「その認識が何を行なうのか? 主が全能であられるとき、またすべての者の救いを望まれる。


et inde quod possit et velit, modo ad misericordiam moveatur. またここから、おできになり、望まれること、単に慈悲に向けて〔心を〕動かさせられること」。


Sed ita cogitare, non est ex Domino; しかし、このように考えることは、主からではない。


ita nec est ex interiori visu intellectus, hoc est, ex aliqua illustratione: このように理解力の内的な視覚からでもない、すなわち、何らかの照らしから。


quare quid agnitio operatur, hic paucis dicetur. それゆえ、何を認識が生み出すか、このことが簡単に言われる(未来)


[2.] In mundo spirituali, ubi spatia sunt modo apparentiae, sapientia facit praesentiam, et amor facit conjunctionem; [2.] 霊界の中に、そこに空間は単なる外観である、知恵は現在(現存)をつくる(生する)、また愛は結合を引き起こす☆。


多義語facioは、ここでは「引き起こす」がよいでしょう。


et vicissim. また反対に(逆に言えば)


通常vicissimはこう訳しますが、このままでは意味が通じません。もうひとつの訳語「相互に、交替に」で意味が通じます。この意味は、「現存と結合が交互ものである」ことです。すなわち、現存が結合を引き起こし、また結合が現存を引き起こすのです。


Datur agnitio Domini ex sapientia, et datur agnitio Domini ex amore. 主の認識は知恵から与えられる(存在する)、また主の認識は愛からから与えられる(存在する)


Agnitio Domini ex sapientia, quae in se spectata est solum cognitio, datur ex doctrina; 知恵からの主の認識は、本質的に眺められたそれは単なる知識である、教えから与えられる(存在する)


et agnitio Domini ex amore datur ex vita secundam illam; また愛からの主の認識は、それにしたがった生活から与えられる(存在する)


haec dat conjunctionem, illa autem praesentiam: これ〔生活〕は結合を与える(つくる)、けれども、それ〔教えは現在(現存)を。


quae causa est, quod qui rejiciunt doctrinam de Domino, se removeant ab Ipso; それが理由である、主についての教えを拒否する者が、その方から自分自身を遠ざける。


et quia illi etiam rejiciunt vitam, se separent ab Ipso: また彼らは、生活も拒否するので、その方から自分自身を分離する。


at qui non rejiciunt doctrinam, sed vitam, illi praesentes sunt, sed usque separati: しかし、教えを拒否しない者は、しかし、生活を〔拒否する〕、彼らは〔主のもとに☆〕現存する、しかし、それでも分離される。


形容詞praesensは「ある、いる」という意味です、「どこに」と言えば、文脈から「主の前に」です。


sunt sicut amici, qui colloquuntur inter se, sed non mutuo amant se; 友のようである、彼らは互いに会話する、しかし、相互に愛さない(自分自身を)


et sunt sicut duo, quorum unus tanquam amicus loquitur cum altero, sed tanquam inimicus odit illum. また二人のようである、彼らの一人は他の者とあたかも友のように話す、しかし、あたかも敵のように彼を憎む。


[3.] Quod ita sit, etiam a communi idea notum est, quod qui bene docet et bene vivit, salvetur, non autem qui bene docet et male vivit; [3.] このようであることは、さらにまた普通の(一般の)念からよく知られていること、よく教えるまたよく生きる者は、救われること、けれども、善く教え、悪く生きる者は〔救われ〕ない。


tum quod qui non agnoscit Deum, non salvari possit. さらに、神を認めない者は、救われることができないこと。


Ex his patet, qualis religio est, cogitare de Domino ex fide, ut vocatur, et non facere aliquid ex charitate. これらから明らかである、どのような宗教であるか、神について信仰から考えること、呼ばれているように、また仁愛から何かを行なわないこと。


Quare dicit Dominus, それゆえ、主は言われる、


“Quid Me vocatis Domine, Domine, et non facitis quae dico? 「だれか?☆、わたしをあなたがたが主、主と呼ぶ、そしてわたしが言うことをあなたがたは行なわない〔のは〕


ここは新改訳聖書で「なぜ」とありますが、原文にはquidを意味するギリシア語が使われており、ほとんど「なぜ」としては用いません。私も、ここは「何か?」がよい訳だと思います(「だれか?」もありえますが)、すなわち、「なぜ」などと理由を聞く必要などなく、(言っても、そのことをしないで)「主よ、主よ」と呼ばわることは、一体、何なのか、という気持ちです。ここで「どうして」と言ってしまうと、「なぜ」につながりますが、そんな理由など聞くまでもありません。


Omnis qui venit ad Me, et audit sermones meos, et facit illos,…. similis est homini aedificanti domum,…. et posuit fundamentum super petra: わたしのところに来て、わたしの談話(説教)を聞き、それを行なうすべての者は……家を建てる人間に似ている……また岩の上に基礎を置く。


qui vero audit et non facit, similis est homini aedificanti domum super humo sine fundamento” (Luc. vi. 46-49). しかし、聞いて行なわない者は、基礎のない土の上に家を建てる人間に似ている」(ルカ6:46-49)


 


(3) 訳文


91.  けれども、主の〔存在の〕認識によって、またすべての善と真理はその方からであることの認識によって、人間は改心し、再生するようにすることは、理解力で見ることがわずかな者にしかできないことである。なぜなら、「主が全能であられ、またすべての者の救いを望まれ、またここから、単に慈悲に向けて〔心を〕動かさせられることができ、望まれるとき、その認識が何を行なうのか?」と考えることができるから。しかし、このように考えることは、主からではない。したがって、理解力の内的な視覚から、すなわち、何らかの照らしからでもない。それゆえ、何を認識が生み出すか、このことを簡単に述べよう。


[2.] 霊界の中では、そこでは空間は単なる外観でああり、知恵は現存を引き起こし、愛は結合を引き起こす。またそれらが相互のものであることが言える。主の認識は知恵から与えられ、主の認識は愛からから与えられる知恵からの主の認識は、本質的に眺められたときそれは単なる知識であって、教えから与えられるまた愛からの主の認識は、それにしたがった生活から与えられるこの生活は結合を与えるが、けれども、その教えは現存を与える。それが、主についての教えを拒否する者が、その方から自分自身を遠ざける理由である。また彼らは、生活も拒否するので、その方から自分自身を分離する。しかし、教えを拒否しないけれども、生活を拒否する者は、主の前にいるが、しかし、それでも分離される。彼らは互いに会話するが、しかし、愛し合うことのない友のようであり、また、彼らの一人は他の者とあたかも友のように話すが、しかし、彼をあたかも敵のように憎む二人のようである。


[3.] このようであることは、さらにまた、よく教えるまたよく生きる者は、救われること、けれども、善く教え、悪く生きる者は救われない、さらに、神を認めない者は救われることができない、という普通の考えからよく知られている。これらから、神について信仰から考えて、仁愛から何も行なわない、と言われているような宗教が、どのような宗教であるか、明らかである。それゆえ、主は言われる、


 


 「あなたがたは、わたしを主、主と呼ぶ、そしてわたしが言うことをあなたがたは行なわない、〔これは〕何か? わたしのところに来て、わたしの話しを聞き、それを行なうすべての者は……家を建てる人間に似ている……また岩の上に基礎を置く。しかし、聞いて行なわない者は、基礎のない土の上に家を建てる人間に似ている」(ルカ6:46-49)

原典講読『神の摂理』 92

 

(1) 原文


92. [1]  (vi.) Quod conjunctio Domini cum homine, et reciproca hominis cum Domino, per binas illas facultates fiat. Conjunctio cum Domino et regeneratio unum sunt, nam quantum quis conjunctus est Domino, tantum regeneratus est. Quare omne quod supra dictum est de regeneratione, dici potest [de] conjunctione; et quod hic dicitur de conjunctione, dici potest de regeneratione. Quod conjunctio Domini cum homine sit et reciproca hominis cum Domino, docet Ipse Dominus apud Johannem,


 


“Manete in Me, etiam Ego in vobis;….qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum” (xv. 4, 5). “In die illo cognoscetis, quod…vos in Me et Ego in vobis (xiv. 20).


 


[2.] Quisque potest ex sola ratione videre, quod non sit aliqua conjunctio animorum nisi etiam sit reciproca, et quod reciprocum conjungat. Si quis alterum amat et non vicissim amatur, tunc sicut unus accedit, alter recedit; at si vicissim amatur, tunc sicut unus accedit, alter etiam accedit, et fit conjunctio. Amor etiam vult amari; hoc ei insitum est; et quantum redamatur, tantum in se est et in suo jucundo. Ex his patet, si Dominus solum amat hominem, et non vicissim ab homine amaretur, accederet Dominus, et recederet homo; ita Dominus continue vellet convenire hominem et ad illum ingredi, et homo retro se verteret et abiret. Cum illis qui in inferno sunt, ita est; at cum illis qui in caelo sunt, est mutua conjunctio. [3.] Quoniam Dominus vult conjunctionem cum homine, propter ejus salvationem, providit etiam ut apud hominem sit reciprocum. Reciprocum apud hominem est, quod bonum quod ex libero vult et facit, et verum quod ex illo velle secundum rationem cogitat et loquitur, appareat sicut ab illo; et quod bonum illud in voluntate ejus, et verum illud in intellectu ejus, appareat sicut ejus; immo illa apparent homini sicut ex se et sicut ejus, prorsus sicut forent ejus; non est aliquod discrimen; animadverte num aliquis aliter omni sensu percipit. De apparentia illa sicut a se, videatur supra (n. 74-77), et de appropriatione sicut ejus (n. 78-81): sola differentia est, quod homo agnoscere debeat, quod non ex se faciat bonum, et cogitet verum, sed a Domino; et inde quod bonum quod facit, et verum quod cogitat, non sit ejus. Ita cogitare, ex aliquo amore voluntatis, quia veritas est, facit conjunctionem; nam sic homo aspicit Dominum et Dominus aspicit hominem.


@1 92 pro “90”


 


(2) 直訳


(vi.) Quod conjunctio Domini cum homine, et reciproca hominis cum Domino, per binas illas facultates fiat.― (vi.) 人間との主の結合は、また主との人間の相互のもの〔結合〕は、二つのこれらの能力によって生じる(行なわれる)こと―


Conjunctio cum Domino et regeneratio unum sunt, nam quantum quis conjunctus est Domino, tantum regeneratus est. 主との結合と再生は一つである、なぜなら、どれだけだれかが主と結合するか〔によって〕、それだけ再生するから。


Quare omne quod supra dictum est de regeneratione, dici potest [de] conjunctione; それゆえ、再生について上に言われていることは、結合〔について〕言われることができる。


et quod hic dicitur de conjunctione, dici potest de regeneratione. またここに結合について言われることは、再生について言われることができる。


Quod conjunctio Domini cum homine sit et reciproca hominis cum Domino, docet Ipse Dominus apud Johannem, 人間との主の結合があること、また主との人間の相互のもの〔結合〕〔がある〕、主ご自身がヨハネのもとで教えられている、


“Manete in Me, etiam Ego in vobis; 「わたしの中にとどまれ、わたしもまたあなたがたの中に。


….qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum” (xv. 4, 5). ……わたしの中にとどまる者は、またわたしが彼の中に、この者は多くの実を結ぶ(与える)(15:4, 5)


“In die illo cognoscetis, quod…vos in Me et Ego in vobis (xiv. 20). 「その日に、あなたがたは知る(未来)……あなたがたがわたしの中に、またわたしがあなたがたに……ことを」(14:20)


[2.] Quisque potest ex sola ratione videre, quod non sit aliqua conjunctio animorum nisi etiam sit reciproca, et quod reciprocum conjungat. [2.] だれでも理性だけから見ることができる、何からのアニムス(外的な心☆)の結合がないこと、もし相互のものもまたないなら、また相互に結合したものが〔ないなら〕。


animusは「心」でも自然的な外的な心を意味することが多く、「気質、性格」と訳すこともあります。私はmens「心」に対して区別のため「アニムス」と訳すようにしています。


なお長島訳はここで「たましい」としていますが、「たましい」は別の言葉animaであり、まったくの誤訳となります。


Si quis alterum amat et non vicissim amatur, tunc sicut unus accedit, alter recedit; もし、だれかが他の者を愛し、相互に(逆に)愛されないなら、その時、一人の者が近づき、もう一人の者が去るような〔ものである〕。


副詞vicissimは「相互に、お互いに」と「逆に、逆に言えば」と訳せますが、ここではどちらかといえば「逆に」がよいようです。


at si vicissim amatur, tunc sicut unus accedit, alter etiam accedit, et fit conjunctio. しかし、相互に(逆に)愛されるなら、その時、一人が近づき、もう一人もまた近づくような〔ものであり〕、また結合が生じる。


Amor etiam vult amari; 愛は愛されることを欲する。


hoc ei insitum est; このことはそれに植え付けられている。


et quantum redamatur, tantum in se est et in suo jucundo. またどれだけ愛し返されるか〔によって〕、それだけそれ自体の中にある(本質的なものとなる)、またその快さの中に〔ある〕。


Ex his patet, si Dominus solum amat hominem, et non vicissim ab homine amaretur, accederet Dominus, et recederet homo; これらから明らかである、もし主が単に人間を愛し、また逆に(相互に)人間により愛されないなら、主が近づいた、また人間が去った☆。


条件文なので「接続法の現在と未完了」が使われています。


ita Dominus continue vellet convenire hominem et ad illum ingredi, et homo retro se verteret et abiret. このように(したがって)、主は絶えず人間に会うことを望まれる、また彼に入ること、また人間は後ろに自分自身を向きを変える、また立ち去る。


Cum illis qui in inferno sunt, ita est; 彼らに、地獄にいる者、このようである。


at cum illis qui in caelo sunt, est mutua conjunctio. しかし、彼らに、天界にいる者、相互の結合がある。


[3.] Quoniam Dominus vult conjunctionem cum homine, propter ejus salvationem, providit etiam ut apud hominem sit reciprocum. [3.] 主は人間との結合を望まれるので、彼の救いのために、さらにまた人間のもとに相互のものがあるように備えられた。


Reciprocum apud hominem est, quod bonum quod ex libero vult et facit, et verum quod ex illo velle secundum rationem cogitat et loquitur, appareat sicut ab illo; 人間のもとに相互のものがある、それは善、自由から欲し行なうもの、また真理、理性にしたがってその意志することから考え、話す、それらからのように見える。


et quod bonum illud in voluntate ejus, et verum illud in intellectu ejus, appareat sicut ejus; また、それは彼の意志の中のその善、また彼の理解力の中のその真理、〔それらが〕彼のもののように見える。


immo illa apparent homini sicut ex se et sicut ejus, prorsus sicut forent ejus; それどころか、それらが人間に自分自身からのようにまた彼(自分)もの〔である〕ように見える、まったく彼(自分)ものであった。


non est aliquod discrimen; 何かの相違はない。


animadverte num aliquis aliter omni sensu percipit. 気づけ(認めよ)、ある者が〔そのことを〕他のすべての感覚で知覚するかどうか。


De apparentia illa sicut a se, videatur supra (n. 74-77), et de appropriatione sicut ejus (n. 78-81): 自分自身のものからのようなその外観については上に見られる(74-77)、また彼のもののような専有(自分自身のものとすること)について(78-81)


sola differentia est, quod homo agnoscere debeat, quod non ex se faciat bonum, et cogitet verum, sed a Domino; (単なる)相違だけがある、人間は認めるべきであること、自分自身から善を行なわないこと、また真理を考えない、しかし、主から。


et inde quod bonum quod facit, et verum quod cogitat, non sit ejus. またここから、行なう善、また考える真理は、彼(自分)ものでないこと。


Ita cogitare, ex aliquo amore voluntatis, quia veritas est, facit conjunctionem; このように考えることが、何らかの意志の愛から、真理であるからと、結合をつくる(生む)


nam sic homo aspicit Dominum et Dominus aspicit hominem. なぜなら、このように人間は主を見る、また主は人間を見るから。


@1 92 pro “90” 1 90」の代わりに92


 


(3) 訳文


92.  (vi.) 人間との主の結合は、また主との人間の相互のもの〔結合〕は、二つのこれらの能力によって行なわれること。


 主との結合と再生は一つである、なぜなら、だれかがどれだけ主と結合するかによって、それだけ再生するから。それゆえ、再生について前に言われていることは、結合についても言われることができ、またここに結合について言われることは、再生について言われることができる。人間との主の結合があること、また主との人間の相互のものがあることは、主ご自身がヨハネ福音書で教えられている、


 


 「わたしの中にとどまりなさい、わたしもまたあなたがたの中にとどまります。……わたしの中にとどまり、またわたしがその中にとどまる者は、その者は多くの実を結びます」(15:4, 5)


「その日に、あなたがたは……あなたがたがわたしの中に、またわたしがあなたがたにいる……ことを知ります(14:20)


 


[2.] だれでも理性だけから、何からのアニムス(外的な)の結合が、もし相互のものもまたないなら、また相互に結合したものがないなら見ることができる。もし、だれかが他の者を愛し、逆に愛されないなら、その時、一人の者が近づき、もう一人の者が去るようなものである。しかし、逆に愛されるなら、その時、一人が近づき、もう一人もまた近づくようなものであり、また結合が生じる。


 愛は愛されることを欲する。このことは愛に植え付けられている。またどれだけ愛し返されるかによって、それだけそれ自体の中にある(本質的なものとなる)、またその快さの中にある。これらから、もし主が人間を愛するだけで、逆に人間により愛されないなら、主は近づくけれども、人間が去ってしまうことは明らかである。このように、主は絶えず人間に会い、また彼に入ることを望まれるが、人間自身が後ろに向きを変え、立ち去るのである。地獄にいる者は、このよう者である。しかし、天界にいる者には相互の結合がある。


[3.] 主は人間との結合を、その救いのために、望まれるので、さらにまた人間のもとに相互のものがあるように備えられた。人間のもとに相互のものがあるが、それは、自由から欲し行なう善、また理性にしたがってその意志することから考え、話す真理が、それらからのように見えることであり、また、それは彼の意志の中の善、また彼の理解力の中の真理が彼のもののように見えることである。それどころか、それらが人間に自分自身からのように、自分のものであり、まったく自分のものであったように見えることである。〔そこに〕何の相違も〔見られ〕ない。だれが〔そのことを〕他のすべての感覚で知覚するかどうか、気づけ。


自分自身のものからのようなその外観については前に(74-77)、また彼のもののような専有(自分自身のものとすること)について(78-81)に見られる。ただ相違は、人間は、自分自身から善を行なわない、また真理を考えないが、しかし、〔それらを〕主から行ない、考え、またここから、行なう善、また考える真理は、自分のものでない、と認めるべきであることだけである。何らかの意志の愛から、真理であるからと、このように考えることが結合を生む。なぜなら、このように人間は主を見、また主は人間を見るから。

原典講読『神の摂理』 93

 

(1) 原文


93.  Quale discrimen est inter illos, qui omne bonum credunt a Domino esse, et qui credunt bonum a se esse, datum est in mundo spirituali et audire et videre. Qui bonum credunt a Domino, illi vertunt faciem ad Ipsum, ac recipiunt jucundum et beatum boni; at qui credunt bonum a se esse, illi spectant semet, et cogitant apud se quod meruerint; et quia spectant semet, non possunt aliter quam jucundum sui boni percipere, quod non est jucundum boni sed jucundum mali; nam proprium hominis est malum; ac jucundum mali perceptum ut bonum, est infernum. Illi qui bonum fecerunt, et crediderunt id a se, si non post mortem recipiunt id verum, quod omne bonum sit a Domino, commiscent se geniis infernalibus, et tandem unum cum illis faciunt; at illi qui recipiunt illud verum, reformantur: sed non alii recipiunt, quam qui spectaverunt ad Deum in vita sua. Spectare ad Deum in vita sua, non aliud est quam fugere mala ut peccata.


 


(2) 直訳


Quale discrimen est inter illos, qui omne bonum credunt a Domino esse, et qui credunt bonum a se esse, datum est in mundo spirituali et audire et videre. それらの間の相違がどのようなものであるか、すべての善は主から存在すると信じる者たち、また善は自分自身から存在すると信じる者たち、霊界の中で、また聞くことと、また見ることが与えられた。


Qui bonum credunt a Domino, illi vertunt faciem ad Ipsum, ac recipiunt jucundum et beatum boni; 善は主からと信じる者たちは、彼らはその方へ顔を向ける、そして善の快さと幸福を受ける。


at qui credunt bonum a se esse, illi spectant semet, et cogitant apud se quod meruerint; しかし、善は自分自身から存在することを信じる者たちは、彼らは自分自身に目を向ける、また自分自身のもとに値するものを考える。


et quia spectant semet, non possunt aliter quam jucundum sui boni percipere, quod non est jucundum boni sed jucundum mali; また、自分自身に目を向ける(眺める)で、自分の善の快さ以外に異なって知覚することができない、それは善の快さでなく、しかし、悪の快さ〔である〕。


nam proprium hominis est malum; なぜなら、人間のプロプリウムは悪であるから。


ac jucundum mali perceptum ut bonum, est infernum. そして善として知覚される悪の快さは地獄である。


Illi qui bonum fecerunt, et crediderunt id a se, si non post mortem recipiunt id verum, quod omne bonum sit a Domino, commiscent se geniis infernalibus, et tandem unum cum illis faciunt; 彼らは、善を行なった者たち、またそれは自分自身からと信じた、もし、死後、その(id)☆真理を受けないなら、すべての善は主からであること(quod)、自分自身を地獄の悪鬼たちと交わらせる、またついに彼らと一つになる。


idquod以下を指します。


at illi qui recipiunt illud verum, reformantur: しかし、彼らは、その真理を受ける者たち、改心される。


sed non alii recipiunt, quam qui spectaverunt ad Deum in vita sua. しかし、他の者たちは受けない、自分の生活の中で神へ目を向けなかった者以外の。


Spectare ad Deum in vita sua, non aliud est quam fugere mala ut peccata. 自分の生活の中で神へ目を向けることは、悪を罪として避けること以外の他のものではない。


 


(3) 訳文


93.  すべての善は主から存在すると信じる者たち、また善は自分自身から存在すると信じる者たちのそれらの間の相違がどのようなものであるか、霊界の中で、聞くことと見ることが与えられた。 善は主からと信じる者たちは、その方へ顔を向け、そして善の快さと幸福を受ける。しかし、善は自分自身から存在することを信じる者たちは、自分自身に目を向け、自分自身のもとに値するものを考える。また、自分自身に目を向けるで、自分の善の快さしか知覚することができない、それは善の快さでなく、しかし、悪の快さである。なぜなら、人間のプロプリウムは悪であるから。そして善として知覚される悪の快さは地獄である。


 善を行ない、それは自分自身からと信じた者たちは、もし、死後、すべての善は主からであるという真理を受けないなら、地獄の悪鬼たちと交わり、ついに彼らと一つになる。しかし、その真理を受ける者たちは改心する。しかし、自分の生活の中で神へ目を向けなかった者以外の他の者たちは受けない。自分の生活の中で神へ目を向けることは、悪を罪として避けること以外の何ものでもない。

原典講読『神の摂理』 94, 95

 

(1) 原文


94.  Conjunctio Domini cum homine et reciproca hominis cum Domino fit per amare proximum sicut se ipsum, et amare Dominum super omnia. Amare proximum sicut se ipsum non aliud est quam non insincere et injuste agere cum illo, non odio habere ac vindicta flagrare contra illum, non blasphemare et diffamare illum, non adulterari cum uxore ejus, et similia alia non facere contra illum. Quis non videre potest, quod illi qui talia faciunt, non ament proximum sicut se ipsum; at qui talia non faciunt quia sunt mala contra proximum, et simul peccata contra Dominum, illi sincere, juste, amice, fideliter agunt cum proximo; et quia Dominus similiter facit, fit conjunctio reciproca. Et cum conjunctio reciproca est, tunc quicquid homo proximo facit, a Domino facit, et quicquid homo a Domino facit, est bonum; et tunc proximus illi non est persona, sed bonum in persona. Amare Dominum super omnia, non aliud est, quam non malum facere Verbo, quia in Verbo est Dominus, nec malum facere sanctis ecclesiae, quia in sanctis ecclesiae est Dominus, nec malum facere alicujus animae, quia anima cujusvis in manu Domini est. Qui illa mala fugiunt sicut peccata enormia illi, amant Dominum super omnia; sed hoc non possunt alii, quam qui amant proximum sicut se ipsum, conjuncta enim sunt.


 


(2) 直訳


Conjunctio Domini cum homine et reciproca hominis cum Domino fit per amare proximum sicut se ipsum, et amare Dominum super omnia. 人間との主の結合と主との人間の相互のもの〔結合〕は隣人を愛することによって生じる、自分自身そのもののように、またすべてにまさって主を愛すること。


Amare proximum sicut se ipsum non aliud est quam non insincere et injuste agere cum illo, non odio habere ac vindicta flagrare contra illum, non blasphemare et diffamare illum, non adulterari cum uxore ejus, et similia alia non facere contra illum. 隣人を自分自身そのもののように愛することは他のものではない、不誠実にまた不正に彼に行動すること〔をし〕ない以外の、彼に対して憎しみを持ち、そして復讐を燃え上がらせること〔をし〕ない、彼を悪く言う(そしる)ことと中傷すること〔をし〕ない、彼の妻と姦淫することをし〕ない、また彼に対して他の同様のことを行なわないこと。


Quis non videre potest, quod illi qui talia faciunt, non ament proximum sicut se ipsum; だれが見ることができないか、彼らが、このようなことを行なう者が、自分自身そのもののように隣人を愛さないこと。


at qui talia non faciunt quia sunt mala contra proximum, et simul peccata contra Dominum, illi sincere, juste, amice, fideliter agunt cum proximo; しかし、このようなことを行なわない者は、隣人に対する悪であるので、また、同時に神に対する罪、彼らに誠実に、公正に、親切に、忠実に、隣人に行動する。


et quia Dominus similiter facit, fit conjunctio reciproca. また主は同様に行なわれるので、相互の結合が生じる。


Et cum conjunctio reciproca est, tunc quicquid homo proximo facit, a Domino facit, et quicquid homo a Domino facit, est bonum; また、相互の結合があるとき、その時、どんなものでも人間が隣人に行なうものは、主から行なう、またどんなものでも人間が主から行なうものは、善である。


et tunc proximus illi non est persona, sed bonum in persona. またその時、隣人は彼に人物ではない、しかし、人物の中の善〔である〕。


Amare Dominum super omnia, non aliud est, quam non malum facere Verbo, quia in Verbo est Dominus, nec malum facere sanctis ecclesiae, quia in sanctis ecclesiae est Dominus, nec malum facere alicujus animae, quia anima cujusvis in manu Domini est. すべてにまさって主を愛することは、他のものではない、みことばに悪を行なわない以外の、みことばの中に主がおられるからと、また教会の聖なるものに悪を行なわない、教会の聖なるものの中に主がおられるからと、ある者の霊魂に悪を行なわない、それぞれの者の霊魂は、主の手の中にあるからと。


Qui illa mala fugiunt sicut peccata enormia illi, amant Dominum super omnia; これらの悪をそれらの憎むべき罪として避ける者は、すべてにまさって主を愛する。


sed hoc non possunt alii, quam qui amant proximum sicut se ipsum, conjuncta enim sunt. しかし、このことは他の者にできない、隣人を自分自身そのもののように愛する者以外に、結合しているので。


 


(3) 訳文


94.  人間との主の結合と主との人間の相互の結合は、自分自身のように隣人を愛すること、またすべてにまさって主を愛することによって生じる。隣人を自分自身のように愛することは、彼に不誠実にまた不正に行動しないこと、彼に対して憎しみを持ち、復讐を燃え上がらせないこと、彼を悪く言う中傷しない、彼の妻と姦淫しない、また彼に対して他の同様のことを行なわないこと以外の他のものではない。このようなことを行なう者が自分自身のように隣人を愛さないことをだれが見ることができないか。しかし、隣人に対する悪であり、同時に神に対する罪であるので、このようなことを行なわない者は、隣人に誠実に、公正に、親切に、忠実に行動する。また主は同様に行なわれるので、相互の結合が生じる。また、相互の結合があるとき、その時、人間が隣人に行なうどんなものでも主から行ない、また人間が主から行なうどんなものでも善である。またその時、隣人は彼にとって人物ではなく、しかし、人物の中の善である。すべてにまさって主を愛することは、みことばの中に主がおられるからと、みことばに悪を行なわず、また教会の聖なるものの中に主がおられるからと教会の聖なるものに悪を行わず、それぞれの者の霊魂は主の手の中にあるからとある者の霊魂に悪を行なわない以外の他のものではない。これらの悪をそれらの憎むべき罪として避ける者は、すべてにまさって主を愛する。しかし、このことは、隣人を自分自身のように愛する者以外の他の者にはできない、結合しているからである。


 


(1) 原文


95.  Quoniam conjunctio Domini cum homine est, et hominis cum Domino, ideo duae tabulae legis sunt, una pro Domino, et altera pro homine. Quantum homo sicut ex se facit leges suae tabulae, tantum Dominus dat ut faciat leges Ipsius tabulae: at homo, qui non facit leges suae tabulae, quae omnes se referunt ad amorem proximi, non potest facere leges tabulae Domini, quae omnes se referunt ad amorem Domini. Quomodo potest homicidia, fur, adulter, et falsus testator amare Dominum? Annon ratio dictat, quod talis esse et amare Deum, contradictiorium sit? Estne diabolus talis? Num ille potest aliter quam odio habere Deum? At cum homo homicidia, adulteria, furta et falsa testimonia aversatur ut infernalia, tunc potest nam tunc avertit faciem a diabolo ad Dominum; ac cum vertit faciem ad Dominum, datur ei amor et sapientia: haec intrant hominem per faciem, et non per cervicem ejus. Quia ita et non aliter fit conjunctio cum Domino, ideo binae illae tabulae vocatae sunt foedus; ac foedus est inter duos.


 


(2) 直訳


Quoniam conjunctio Domini cum homine est, et hominis cum Domino, ideo duae tabulae legis sunt, una pro Domino, et altera pro homine. 人間との主の結合があるので、また主と人間の、それゆえ、律法の二つの石板がある、一つは主のため、またもう一つは人間のための。


Quantum homo sicut ex se facit leges suae tabulae, tantum Dominus dat ut faciat leges Ipsius tabulae: どれだけ人間が自分自身からのように石板のその律法を行なうか〔によって〕、それだけ主は石板のその律法を行なうように与えられる。


at homo, qui non facit leges suae tabulae, quae omnes se referunt ad amorem proximi, non potest facere leges tabulae Domini, quae omnes se referunt ad amorem Domini. しかし、人間は、石板の自分の律法を行なわない者、それらはすべて隣人に関係する、主の石板の律法を行なうことができない、それらはすべて主の愛に関係する。


Quomodo potest homicidia, fur, adulter, et falsus testator amare Dominum? どのように、殺人者、泥棒、姦淫者、また偽りの証人は主を愛することができるのか?


Annon ratio dictat, quod talis esse et amare Deum, contradictiorium sit? 理性は〔確か☆〕断言しないか? そのような者であり、また神を愛することは、矛盾している。


annonは肯定の答えを期待する疑問です。


Estne diabolus talis? 悪魔はそのようなものではないか?


Num ille potest aliter quam odio habere Deum? 彼らは神に憎しみを持つこと以外に異なってできない〔のではない〕か?


At cum homo homicidia, adulteria, furta et falsa testimonia aversatur ut infernalia, tunc potest nam tunc avertit faciem a diabolo ad Dominum; しかし、人間が殺人、姦淫、盗みや偽りの証言を地獄のものとして退けられるとき、その時、できる、なぜなら、その時、顔を悪魔から神へ変えさせるから。


ac cum vertit faciem ad Dominum, datur ei amor et sapientia: そして、顔を神へ変えるとき、彼に愛と知恵が与えられる(存在する)


haec intrant hominem per faciem, et non per cervicem ejus. これらは人間に顔を通して入る、またその首を通して、〔入ら〕ない☆。


「首を通って入らない」は唐突過ぎて、私にはその意味がわかりません。


Quia ita et non aliter fit conjunctio cum Domino, ideo binae illae tabulae vocatae sunt foedus; 主との結合はこのようであり、また他のものではないので、それゆえ、石板のそれらの律法は契約と呼ばれる。


ac foedus est inter duos. そして契約は二つのもの(二人)間にある。


 


(3) 訳文


95.  人間との主の結合が、また主と人間の結合があるので、それゆえ、一つは主のため、またもう一つは人間のための律法の二つの石板がある。どれだけ人間が自分自身からのように石板のその〔人間の〕律法を行なうかによって、それだけ主は石板のその〔ご自分の〕律法を行なうようにと与えられている。しかし、すべて隣人に関係するものである石板の人間の律法を行なわない人間は、主の愛に関係するものである主の石板の律法を行なうことができない。殺人者、泥棒、姦淫者、また偽りの証人は、どのように主を愛することができるのか? そのような者であり、また神を愛することは矛盾している、と理性により断言されないか? 悪魔はそのようなものではないか? 彼らは神に憎しみを持つことしかできないのではないか? しかし、人間が殺人、姦淫、盗みや偽りの証言を地獄のものとして退けるとき、その時、できる、なぜなら、その時、顔を悪魔から神へ向きを変るから。そして、顔を神へ変えるとき、彼に愛と知恵が与えられる。これらは人間に顔を通って入るが、首を通って入らない。主との結合はこのようであり、また他のものではないので、それゆえ、石板のそれらの律法は契約と呼ばれる。そして契約は二つのもの間にある。

原典講読『神の摂理』 96(原文)

 

(1) 原文

96.  (vii.) Quod Dominus binas illas facultates apud hominem illibatas ac ut sanctas in omni Divinae suae Providentiae progressione custodiat. Causae sunt, quod homini absque binis illis facultatibus non forent intellectus et voluntas, et sic ille non foret homo; tum, quod homo absque binis illis facultatibus non potuisset conjungi Domino, et sic non reformari et regenerari; ut et, quod homini absque binis illis facultatibus non foret immortalitas, et vita aeterna. Quod ita sit, ex cognitione quid libertas et rationalitas, (quae sunt binae illae facultates,) quae data est in praecedentibus, quidem videri potest: sed non clare, nisi illa ut conclusiones sistantur ad visum, quare illustranda sunt. [2.] Quod homini absque binis illis facultatibus non forent voluntas et intellectus, et sic ille non foret homo; non enim aliunde est homini voluntas, quam quod possit libere velle sicut ex se; ac libere velle sicut ex se, est ex facultate illi a Domino continue data, quae vocatur libertas: et non aliunde est homini intellectus, quam quod possit sicut ex se intelligere num rationis sit vel non; ac intelligere num rationis sit vel non, est ex altera facultate illi a Domino continue data, quae vocatur rationalitas. Hae facultates se conjungunt apud hominem sicut voluntas et intellectus; quod nempe quia homo potest velle, etiam possit intelligere; nam velle non datur absque intelligere; intelligere est ejus consors seu compar, sine qua non potest esse: quare cum facultate quae vocatur libertas, datur facultas quae vocatur rationalitas: etiam si aufers velle ab intelligere, nihil intelligis: [3.] et quantum vis, tantum potes intelligere, modo adsint vel simul aperiantur adminicula, quae vocantur cognitiones, nam hae sunt sicut instrumentalia operanti. Dicitur quantum vis, potes intelligere, hoc est, quantum amas intelligere, nam voluntas et amor unum agunt. Hoc quidem apparet sicut paradoxon; sed ita apparet illis, qui non amant intelligere, et inde non volunt: et qui non volunt, dicunt se non posse. Quinam autem non possunt, et quinam aegre possunt, dicetur in sequente articulo. [4.] Absque confirmatione patet, quod nisi homini foret voluntas ex facultate quae vocatur libertas, ac intellectus ex facultate quae vocatur rationalitas, ille non foret homo. Bestiis non illae facultates sunt. Apparet sicut quod bestiae etiam possint velle, et quod possint intelligere, sed non possunt. Est affectio naturalis, quae in se est cupido, cum ejus compare scientia, quae unice ducit et fert illas ad faciendum quod faciunt. Civile et morale est quidem in illarum scientia, sed non sunt supra illam, quia illis non est spirituale, quod dat percipere morale, et inde analytice cogitare illud. Doceri quidem possunt aliquid facere, sed hoc solum est naturale, quod se addit scientiae et simul affectioni illarum, ac reproducitur vel per visum vel per auditum, sed nusquam fit cogitationis, et minus rationis apud illas. Aliqua de hac re videantur supra (n. 74). [5.] Quod homo absque binis illis facultatibus non potuisset conjungi Domino, et sic non reformari et regenerari, ostensum est supra. Nam Dominus in binis illis facultatibus residet apud homines tam malos quam bonos, et per illas Se conjungit unicuivis homini. Inde est, quod tam malus quam bonus possit intelligere, et inde illi in potentia est voluntas boni ac intellectus veri, quod non actu sint, est ex abusu illarum facultatum. Quod Dominus in illis facultatibus apud unumquemvis hominem resideat, est ex influxu voluntatis Domini, quod velit recipi ab homine, et mansionem apud illum habere, ac dare ei felicia vitae aeternae; haec voluntatis Domini sunt, quia Divini Amoris Ipsius sunt. Haec Domini voluntas est, quae facit ut appareat in homine sicut ejus quod cogitat, loquitur, vult et facit. [6.] Quod influxus voluntatis Domini id operetur, multis confirmari potest ex mundo spirituali. Quandoque enim Dominus implet angelum suo Divino, ita ut angelus non sciat aliter quam quod sit Dominus. Ita impleti sunt angeli visi Abrahamo, Hagari, Guideoni, qui inde se vocaverunt Jehovam, de quibus in Verbo. Ita quoque potest unus spiritus impleri ab altero, usque ut non sciat quam quod alter sit: hoc saepius mihi visum est. Notum etiam est in caelo, quod Dominus operetur omnia per velle, et quod fiat quod vult. Ex his patet, quod binae illae facultates sint, per quas Dominus Se conjungit homini, et per quas facit ut homo reciproce conjungatur. Quomodo autem homo per illas facultates reciproce conjungitur, consequenter quomodo per illas reformatur et regeneratur, supra dictum est, et de eo infra plura dicentur. [7.] Quod homini absque binis illis facultatibus non foret immortalitas et vita aeterna, sequitur ex nunc dictis, quod per illas sit conjunctio cum Domino, tum reformatio et regeneration; per conjunctionem est homini immortalitas, ac per reformationem et regenerationem est vita aeterna: et quia per illas facultates est conjunctio Domini cum omni homine, tam malo quam bono, ut dictum est, ideo omni homini immortalitas est; sed illi homini vita aeterna, hoc est, vita caeli, apud quem est conjunctio reciproca ab intimis ad ultima. Ex his videri possunt causae, cur Dominus binas illas facultates apud hominem illibatas ac ut sanctas in omni Divinae suae Providentiae progressione custodiat.