原典講読『神の摂理』 106

 

(1) 原文


106.  (ii.) Quod externum cogitationis hominis in se sit quale ejus internum. Quod homo a capite ad calcem sit qualis est amor vitae ejus, prius ostensum est. Hic itaque primum aliquid de amore vitae hominis dicetur, quoniam non prius aliquid dici potest de affectionibus quae una cum perceptionibus faciunt internum hominis, ac de affectionum jucundis una cum cogitationibus quae faciunt externum ejus. Amores sunt multiplices, sed bini sunt illorum sicut domini et reges, amor caelestis et amor infernalis. Amor caelestis est amor in Dominum et erga proximum, et amor infernalis est amor sui et mundi. Hi et illi amores sunt sibi oppositi sicut sunt caelum et infernum; nam qui in amore sui et mundi est, non vult alicui bonum quam sibi; at qui in amore in Dominum et in amore erga proximum est, ille vult omnibus bonum. Hi bini amores sunt amores vitae hominis, sed cum multa varietate. Amor caelestis est amor vitae illorum quos Dominus ducit, et amor infernalis est amor vitae illorum, quos diabolus ducit. [2.] Sed amor vitae cujusvis non potest dari absque derivationibus, quae vocantur affectiones. Derivationes amoris infernalis sunt affectiones mali et falsi, proprie concupiscentiae; et derivationes amoris caelestis sunt affectiones boni et veri, proprie dilectiones. Affectiones amoris infernalis, quae proprie sunt concupiscentiae, sunt totidem quot mala, et affectiones amoris caelestis, quae proprie sunt dilectiones, sunt totidem quot bona. Amor in suis affectionibus habitat sicut dominus in suo dominio, aut sicut rex in suo regno: dominium et regnum eorum est super illa quae sunt mentis, hoc est, quae sunt voluntatis et intellectus hominis, et inde corporis. Amor vitae hominis per suas affectiones et inde perceptiones, ac per sua jucunda et inde cogitationes regit totum hominem; internum mentis ejus per affectiones et inde perceptiones, et externum mentis per jucunda affectionum et inde cogitationes.


 


(2) 直訳


(ii.) Quod externum cogitationis hominis in se sit quale ejus internum.― (ii.) 人間の思考の外なるものは、本質的にその内なるものがどんなものであるか、であること―


Quod homo a capite ad calcem sit qualis est amor vitae ejus, prius ostensum est. 人間が頭から踵までどんなものであるかは、彼のいのちの愛であること、以前に示された。


Hic itaque primum aliquid de amore vitae hominis dicetur, quoniam non prius aliquid dici potest de affectionibus quae una cum perceptionibus faciunt internum hominis, ac de affectionum jucundis una cum cogitationibus quae faciunt externum ejus. そこでここに最初に人間のいのち(生活)の愛についてなんらかのものが言われなくてはならない、前もってなんらかのものが言われることができないので、情愛について、それらは思考と一緒に人間の内なるものをつくる、そして情愛の快さについて、思考と一緒に、それらは彼の外なるものをつくる。


Amores sunt multiplices, sed bini sunt illorum sicut domini et reges, amor caelestis et amor infernalis. 愛は多種多様である、しかし、それらの〔うちの〕二つのものは主人と王のようである、天界の愛と地獄の愛である。


Amor caelestis est amor in Dominum et erga proximum, et amor infernalis est amor sui et mundi. 天界の愛は主への愛と、隣人に対する〔愛〕である、また地獄の愛は自己と世への愛である。


Hi et illi amores sunt sibi oppositi sicut sunt caelum et infernum; これらとそれら(後者と前者)は天界と地獄のように対立している。


nam qui in amore sui et mundi est, non vult alicui bonum quam sibi; なぜなら、自己と世への愛の中にいる者は、自分自身に以外に何らかの善を欲さないから。


at qui in amore in Dominum et in amore erga proximum est, ille vult omnibus bonum. しかし、主へのまた隣人に対する愛の中にいる者は、彼らはすべての善を欲する。


Hi bini amores sunt amores vitae hominis, sed cum multa varietate. これら二つの愛は人間の(生活)の愛である、しかし、多くの変化(多様性)とともに。


Amor caelestis est amor vitae illorum quos Dominus ducit, et amor infernalis est amor vitae illorum, quos diabolus ducit. 天界の愛は彼らのいのち(生活)の愛である、その者たちを主が導く、また地獄の愛は彼らのいのち(生活)の愛である、その者たちを悪魔が導く。


[2.] Sed amor vitae cujusvis non potest dari absque derivationibus, quae vocantur affectiones. [2.] しかし、それぞれの者の(生活)の愛は、派生物なしに存在することができない、それらは情愛と呼ばれる。


Derivationes amoris infernalis sunt affectiones mali et falsi, proprie concupiscentiae; 地獄の愛の派生物は悪と虚偽の情愛である、正確には欲望。


et derivationes amoris caelestis sunt affectiones boni et veri, proprie dilectiones. また天界の愛の派生物は善と真理の情愛である、正確には愛すこと(行動)


Affectiones amoris infernalis, quae proprie sunt concupiscentiae, sunt totidem quot mala, et affectiones amoris caelestis, quae proprie sunt dilectiones, sunt totidem quot bona. 地獄の愛の情愛は、それらは正確には欲望、悪と同数のそれだけ多くある、また天界の情愛は、正確には愛すること(行動)である、善と同数のそれだけ多くある。


Amor in suis affectionibus habitat sicut dominus in suo dominio, aut sicut rex in suo regno: 愛はその情愛の中に自分の領域の中に主人のように住む、または、自分の王国の中に王のように。


dominium et regnum eorum est super illa quae sunt mentis, hoc est, quae sunt voluntatis et intellectus hominis, et inde corporis. 彼らの支配と王国はそれらの上にある、それらは心に属するもの、すなわち、それらは人間の意志と理解力である、またここから身体に属するもの。


Amor vitae hominis per suas affectiones et inde perceptiones, ac per sua jucunda et inde cogitationes regit totum hominem; 人間のいのち(生活)の愛は、その情愛とここからの知覚によって、そしてその快さとそこからの思考によって、人間全体を支配する。


internum mentis ejus per affectiones et inde perceptiones, et externum mentis per jucunda affectionum et inde cogitationes. 彼の心の内なるものを情愛とそこからの知覚によって、また心の外なるものを情愛の快さとそこからの思考によって〔支配する〕。


 


(3) 訳文


106.  (ii.) 人間の思考の外なるものは、本質的にその内なるものがどんなものであるかによること。


 人間が頭から踵までがどんなものであるかは、彼のいのちの愛によることは以前に示された。思考と一緒に人間の内なるものをつくる情愛について、そして彼の外なるものをつくる思考と一緒に情愛の快さについて、前もって何らかのものが言われることができないので、そこでここに最初に人間のいのち(生活)の愛について何らかのものが言われなくてはならない。


愛は多種多様である、しかし、それらの〔うちの〕二つのものは天界の愛と地獄の愛であり、主人と王のようである。天界の愛は主への愛と隣人に対する愛である、また地獄の愛は自己と世への愛である。後者と前者は天界と地獄のように対立している。なぜなら、自己と世への愛の中にいる者は、自分自身に以外に何らかの善を欲さない、しかし、主へのまた隣人に対する愛の中にいる者は、すべての善を欲するから。これら二つの愛は人間の(生活)の愛である、しかし、多くの変化とともにある。天界の愛は、主が導く者たちのいのち(生活)の愛である、また地獄の愛は、悪魔が導く者たちのいのち(生活)の愛である。


[2.] しかし、それぞれの者の(生活)の愛は、情愛と呼ばれる派生物なしに存在することができない。地獄の愛の派生物は悪と虚偽の情愛であり、正確には欲望である。また天界の愛の派生物は善と真理の情愛であり、正確には愛する行動である。地獄の愛の情愛は、それらは正確には欲望であり、悪と同数のそれだけ多くある、また天界の情愛は、正確には愛する行動であり、善と同数のそれだけ多くある。


 愛はその情愛の中に自分の領域の中の主人のように、または、自分の王国の中に王のように住む。彼らの支配と王国は、心に属するもの、すなわち、人間の意志と理解力であり、またここから身体に属するものにおよぶ。人間のいのち(生活)の愛は、その情愛とここからの知覚によって、そしてその快さとそこからの思考によって、人間全体を支配し、彼の心の内なるものを情愛とそこからの知覚によって、また心の外なるものを情愛の快さとそこからの思考によって支配する。

コメントを残す