原典講読『真のキリスト教』 589

(1) 原文
589. Sciendum est, quod facultas elevandi intellectum usque ad intelligentiam in qua sunt angeli caeli, a creatione cuivis homini insit, tam malo quam bono, immo etiam omni diabolo in inferno, nam omnes qui in inferno sunt fuerunt homines; hoc mihi per vivam experientiam saepius ostensum est. Ast quod non sint in intelligentia, sed in insania in spiritualibus, est quia non volunt bonum sed malum; inde aversantur scire et intelligere vera, nam vera sunt pro bono, et contra malum. Ex his etiam patet, quod primum novae generationis sit receptio veritatum intellectu, et quod secundum ejus sit, quod velit facere secundum veritates, et tandem facere illas. Verum enim vero non potest aliquis dici reformatus per solas cognitiones veritatum, nam homo ex facultate elevandi intellectum supra amorem voluntatis potest apprehendere illas, et quoque loqui, docere et praedicare illas; sed ille reformatus est, qui in affectione veritatis est propter veritatem, nam haec affectio conjungit se cum voluntate, et si pergit, conjungit voluntatem intellectui; et tunc incipit regeneratio. Quomodo autem regeneratio postea progreditur et perficitur, in sequentibus dicetur.
 
(2) 直訳
589. Sciendum est, quod facultas elevandi intellectum usque ad intelligentiam in qua sunt angeli caeli, a creatione cuivis homini insit, tam malo quam bono, immo etiam omni diabolo in inferno, nam omnes qui in inferno sunt fuerunt homines; 知らなくてはならない、理解力を高揚させる能力は、知性まで、その中に天界の天使がいる、創造からそれぞれの人間に内在すること、悪い者も善い者も、それどころか、地獄の中のすべての悪魔に、なぜなら、すべての者は、その者は地獄の中にいる、人間であったからである。
hoc mihi per vivam experientiam saepius ostensum est. このことは私に生き生きとした経験によってしばしば示された。
Ast quod non sint in intelligentia, sed in insania in spiritualibus, est quia non volunt bonum sed malum; しかし、知性の中にいない、しかし霊的なものの中で狂気の中に、善を欲しない、しかし、悪を〔欲する〕からである。
inde aversantur scire et intelligere vera, nam vera sunt pro bono, et contra malum. ここから、真理を知ること、また理解することを退ける、なぜなら、真理は善のための(味方する)、また悪に反対するものであるからである。
Ex his etiam patet, quod primum novae generationis sit receptio veritatum intellectu, et quod secundum ejus sit, quod velit facere secundum veritates, et tandem facere illas. これらからもまた明らかである、新しい生産の最初の(第一の)ものは理解力に〝真理〟を受けることであること、またその第二のものである、〝真理〟にしたがって行なうことを欲すること、また最後にそれを行なうこと。
Verum enim vero non potest aliquis dici reformatus per solas cognitiones veritatum, nam homo ex facultate elevandi intellectum supra amorem voluntatis potest apprehendere illas, et quoque loqui, docere et praedicare illas; しかしながら☆、ある者が〝真理〟の知識だけによって改心されると言われることができない、なぜなら、人間は意志の愛の上に理解力を高揚させる能力からそれらをつかむことができるからである、そしてまた、話すこと、それらを教えることと、説教すること。
verum enim vero で「しかしながら」の意味です。直訳は「けれども、というのは、けれども」です。
sed ille reformatus est, qui in affectione veritatis est propter veritatem, nam haec affectio conjungit se cum voluntate, et si pergit, conjungit voluntatem intellectui; しかし、彼は改心される、その者は〝真理〟のために〝真理〟の情愛の中にいる、なぜなら、この情愛はそれ自体を意志に結合させるからである、またもし続けるなら、意志を理解力に結合させる。
et tunc incipit regeneratio. またその時、再生が始まる。
Quomodo autem regeneratio postea progreditur et perficitur, in sequentibus dicetur. けれども、どのように再生が、その後、進むか、また完成されるか、続くものの中で言われる。
 
(3) 訳文
589. 天界の天使にある知性まで理解力を高揚させる能力は、創造からそれぞれの人間に、悪い者も善い者も、それどころか、地獄の中のすべての悪魔にも、内在すること知らなくてはならない、なぜなら、地獄の中にいるすべての者は人間であったからである。このことは、私に生き生きとした経験によってしばしば示された。
 しかし、霊的なものの中で知性の中にいないで、狂気の中にいる、善を欲しないで、悪を欲するからである。ここから、真理を知り、理解することを退ける、なぜなら、真理は、善に味方し、悪に反対するものであるからである。
 これらから新しい生産の第一の)のは、理解力に〝真理〟を受けることであり、またその第二のものは、〝真理〟にしたがって行なうことを欲し、最後にそれを行なうことであることもまた明らかである。
 しかしながら、ある者が〝真理〟の知識だけによって改心されると言われるとができない、なぜなら、人間は意志の愛の上に理解力を高揚させる能力からそれらをつかみ、そしてまた、話し、それらを教え、説教することができるからである。しかし、〝真理〟のために〝真理〟の情愛の中にいる者は改心される、なぜなら、この情愛はそれ自体を意志に結合させ、またもし続けるなら、意志を理解力に結合させ、またその時、再生が始まるからである。
 けれども、再生が、その後、どのように進み、完成されるか、続くものの中で言われる。

原典講読『真のキリスト教』 590

(1) 原文
590. Sed hoc, qualis homo est, cujus intellectus elevatus est, et non per hunc amor voluntatis, illustrabitur per comparationes. Est sicut aquila volans in alto, sed ut primum videt escas infra, ut gallinas, pullos [1]olorum, immo catulos ovium, momento se dejicit, et devorat. Est etiam sicut adulter, qui inferius in cella recondit scortum, et per vices surgit in supremam regionem domus, et cum commorantibus ibi in praesentia uxoris suae loquitur sapienter de castitate, ac alternis ex consortiis se proripit, et lasciviam suam infra satiat cum scorto. Est quoque similis muscis paludis, quae in columna volant super capite equi currentis; quae quiescente equo decidunt, et immergunt se paludi suae. Talis est homo, qui in elevatione est quoad intellectum, at amor voluntatis infra ad pedem subsistit immersus immundis naturae, et libidinosis sensuum. At quia lucent sicut ex sapientia quoad intellectum, et voluntas est contra illam, possunt assimilari etiam serpentibus qui lucent squamis, et cantharidibus, quae fulgent sicut ex auro, tum etiam ignibus fatuis in paludibus, lignis putribus lucentibus, et phosphoris. Inter illos sunt, qui possunt mentiri angelos lucis, tam inter homines in mundo, quam post mortem apud angelos caeli; sed hi post brevem explorationem deprivantur vestibus, et nudi dejiciuntur. Simile tamen non fieri potest in mundo, quia ibi non apertus est spiritus illorum, sed superinductus vultu, qualis est comoedis super theatro. Quod facie et ore mentiri possint angelos lucis, est causa et quoque indicium quod intellectum possint elevare paene ad sapientiam angelicam, supra amorem voluntatis, ut dictum est. Nunc quia internum et externum hominis possunt ita in contrarium abire, et quia corpus projicitur et spiritus manet, constat quod furvus spiritus possit habitare sub candida facie, et igneus sub blando ore. Quare, mi amice, cognoscite hominem non ex ejus ore sed ex ejus corde, hoc est, non ex sermone, sed ex factis; nam dicit Dominus,
 
"Cavete vobis a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in indumentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces; e fructibus eorum cognoscite eos" (Matth. vii. 15, 16).
 
   @1 olorum pro “olerum”
 
(2) 直訳
590. Sed hoc, qualis homo est, cujus intellectus elevatus est, et non per hunc amor voluntatis, illustrabitur per comparationes. しかし、このことは、人間がどんなものであるか、その理解力が高揚される、またこのことによって意志の愛が〔高揚され〕ない、たとえによって説明される。
Est sicut aquila volans in alto, sed ut primum videt escas infra, ut gallinas, pullos [1]olorum, immo catulos ovium, momento se dejicit, et devorat. 高い(ところの)を飛ぶワシのようである、しかし見ると直ぐに、下方の食物を、例えば、メンドリ、ハクチョウのヒナ、それどころか羊の子、瞬間に飛び込む、また食い尽す。
Est etiam sicut adulter, qui inferius in cella recondit scortum, et per vices surgit in supremam regionem domus, et cum commorantibus ibi in praesentia uxoris suae loquitur sapienter de castitate, ac alternis ex consortiis se proripit, et lasciviam suam infra satiat cum scorto. さらにまた姦通者のようである、その者は下方の小部屋の中に娼婦を隠す、また時々、家の最も高い領域の中に上がる、またそこに滞在するとき、自分の妻の居合わせる中で貞潔について賢く話す、そして交替で交わりから自分自身を突進する、また自分の好色を満足させる、娼婦と。
Est quoque similis muscis paludis, quae in columna volant super capite equi currentis; 湿地のハエも同様である、それらは走っている馬の頭の上を柱の中で飛ぶ。
quae quiescente equo decidunt, et immergunt se paludi suae. それらは馬の休みで遠ざかる、また自分たちの湿地で自分自身を浸す。
Talis est homo, qui in elevatione est quoad intellectum, at amor voluntatis infra ad pedem subsistit immersus immundis naturae, et libidinosis sensuum. このような人間である、その者は理解力に関して高揚の中にいる、しかし意志の愛は下方の足にとどまる、自然の汚れに浸されて、また感覚の好色に。
At quia lucent sicut ex sapientia quoad intellectum, et voluntas est contra illam, possunt assimilari etiam serpentibus qui lucent squamis, et cantharidibus, quae fulgent sicut ex auro, tum etiam ignibus fatuis in paludibus, lignis putribus lucentibus, et phosphoris. しかし、理解力に関して知恵からのように輝く、また意志はそれらに反するので、さらにまたヘビにたとえられることができる、それはうろこで輝く、またハンミョウに、金からできているように輝く、さらにまた湿地の中の鬼火、腐った木材の輝くものに、また燐光に。
Inter illos sunt, qui possunt mentiri angelos lucis, tam inter homines in mundo, quam post mortem apud angelos caeli; 彼らの間にいる、その者は光の天使を偽る(装う)ことができる、世の中の人間の間にも、死後、天界の天使のもとにも。
sed hi post brevem explorationem deprivantur vestibus, et nudi dejiciuntur. しかし、これらの者は短い取り調べの後、衣服を奪われる、また裸で追い払われる。
Simile tamen non fieri potest in mundo, quia ibi non apertus est spiritus illorum, sed superinductus vultu, qualis est comoedis super theatro. それでも、世の中で同様に行なわれることができない、そこに彼らの霊はあからさまでないからである、しかし、外見を重ねて着ている、劇場(舞台)の上の喜劇役者のようである。
Quod facie et ore mentiri possint angelos lucis, est causa et quoque indicium quod intellectum possint elevare paene ad sapientiam angelicam, supra amorem voluntatis, ut dictum est. 顔と口で光の天使を偽る(装う)とができることは、理由がある、そしてまた証拠(しるし)、理解力がほとんど天使の知恵へ高揚することができること、意志の愛の上方、言われたように。
Nunc quia internum et externum hominis possunt ita in contrarium abire, et quia corpus projicitur et spiritus manet, constat quod furvus spiritus possit habitare sub candida facie, et igneus sub blando ore. さて、人間の内なるものと外なるものは、そのように正反対のものに変わることができるので、また身体は捨てる(投げ出す)また霊は留まるので、明らかである、黒ずんだ霊が白く輝く顔の下に住む(宿る)ことができること、また火のような〔霊が〕優しい口の下に。
Quare, mi amice, cognoscite hominem non ex ejus ore sed ex ejus corde, hoc est, non ex sermone, sed ex factis; それゆえ、私の友よ、(あなたがたは)人間を知れ、彼の口からでなく、彼の心から、すなわち、話しからでなく、しかし、行為から。
nam dicit Dominus, なぜなら、主は言っているからである、
"Cavete vobis a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in indumentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces; 「あなたがたに用心せよ、偽預言者たちから、その者はあなたがたに羊の衣服でやって来る、けれども、内部で獰猛な(強欲な)オオカミである。
e fructibus eorum cognoscite eos" (Matth. vii. 15, 16). 彼らの実から(あなたがたは)彼らを知れ」(マタイ7:15, 16)
 
@1 olorum pro “olerum” 注1 olerum」の代わりにolorum
 
(3) 訳文(ここは『霊魂と身体の交流』14番から引用された部分がある)
590. しかし、このことは、人間の理解力が高揚され、またこのことによって意志の愛が高揚されない〔なら〕、人間がどんなものであるか、たとえによって説明される。
 高いところの中を飛ぶワシのようである、しかし下方の食物を、例えば、メンドリ、ハクチョウのヒナ、それどころか羊の子を見ると直ぐに、瞬間に飛びかかり、むさぼり食う。
 さらにまた姦通者のようである、その者は下方の小部屋の中に娼婦を隠す、また時々、家の最も高い領域に上がる、またそこに滞在するとき、自分の妻の居合わせる中で貞潔について賢く話す、そして交替に交わりから急いで去り、娼婦と自分の好色を満足させる。
湿地のハエも同様である、それらは走っている馬の頭の上を柱のように飛ぶ。それらは馬が休むとき遠ざかり、自分たちの湿地で浸る。
このような人間が、理解力に関して高揚の中にいる、しかし意志の愛は、自然の汚れに、また感覚の好色に浸されて、下方の足にとどまる。
しかし、理解力に関して知恵からのように輝き、また意志はそれらに反するので、さらにまたうろこの輝くヘビに、また金からできているかのように輝くハンミョウに、さらにまた湿地の中の鬼火、腐った木材の輝くもの、また燐光にたとえられることができる。
 彼らの間に、その光の天使を装うことができる者が、世の中の人間の間にも、死後、天界の天使のもとにもいる。しかし、これらの者は短い取り調べの後、衣服を奪われ、裸で追い払われる。
 それでも、世の中で同様に行なわれることができない、そこに彼らの霊はあからさまでなく、しかし、外見を重ねて着ているからであり、舞台の上の喜劇役者のようである。
 顔と口で光の天使を装うことができる理由は、そしてまたしるしは、言われたように、理解力が意志の愛の上方へ、ほとんど天使の知恵へ高揚することができることである。
さて、人間の内なるものと外なるものは、そのように正反対のものに変わることができるので、また身体は捨てられ、霊は留まるので、黒ずんだ霊が白く輝く顔の下に、また火のような霊が優しい口の下に宿ることができることが明らかである。
 それゆえ、私の友よ、(あなたがたは)人間を、彼の口からでなく、彼の心から、すなわち、話しからでなく、しかし、行為から知れ。なぜなら、主は言っているからである、
 
「あなたがたは、偽預言者たちに用心せよ、その者はあなたがたに羊の衣服でやって来る、けれども、内部で強欲なオオカミである。彼らの実から彼らを知れ」(マタイ7:15, 16)

原典講読『真のキリスト教』 591,592

[VI.]
QUOD INTERNUS HOMO PRIMUM REFORMANDUS SIT,
ET PER HUNC EXTERNUS, ET QUOD HOMO SIC REGENERETUR.
内なる人が最初に再生されなければならないこと、
またこれによって外なる〔人が〕、また人間はこのように再生されること。

 
(1) 原文
591. Quod internus homo primum regenerandus sit et per illum externus, in ecclesia hodie communiter dicitur; sed per internum hominem non aliud cogitatur, quam fides, quae est, ut Deus Pater imputet meritum et justitiam Filii sui, et mittat Spiritum Sanctum. Hanc fidem credunt facere internum hominem, et ex illo profluere externum, qui est moralis naturalis homo, et quod hic sit appendix ejus, comparative sicut cauda equi aut bovis, aut sicut cauda pavonis vel avis paradisiacae, quae continuatur volis ejus, praeter quod cohaereat; nam dicitur, quod charitas sequatur fidem illam, sed si charitas ex voluntate hominis intrat, fides illa pereat. Verum quia non alius internus homo in ecclesia hodie agnoscitur, non est aliquis internus homo; nam nemo scit num fides illa ei donata sit; quod etiam non dabilis sit, et inde imaginaria, supra ostensum est. Inde sequitur, quod hodie apud illos, qui se in fide illa confirmaverunt, non sit alius internus homo quam naturalis ille, qui a nativitate scatet malis in omni copia. Accedit, quod regeneratio et sanctificatio sequatur fidem illam ex se, et quod cooperatio hominis, per quam unice fit regeneratio excludenda sit. Inde est, quod regeneratio non sit scibilis in ecclesia hodierna, cum tamen Dominus dicit quod qui non regeneratur, non videre possit regnum Dei.
 
(2) 直訳
591. Quod internus homo primum regenerandus sit et per illum externus, in ecclesia hodie communiter dicitur; 内なる人が最初に再生されなければならないことは、またそれによって外なる〔人〕が、今日の教会の中で一般的に(普通に)われている。
sed per internum hominem non aliud cogitatur, quam fides, quae est, ut Deus Pater imputet meritum et justitiam Filii sui, et mittat Spiritum Sanctum. しかし、内なる人によって他のものが意味されない、信仰以外の、それである、たとえば、父なる神が自分の子に功績と義を転嫁する、また聖霊を送る。
Hanc fidem credunt facere internum hominem, et ex illo profluere externum, qui est moralis naturalis homo, et quod hic sit appendix ejus, comparative sicut cauda equi aut bovis, aut sicut cauda pavonis vel avis paradisiacae, quae continuatur volis ejus, praeter quod cohaereat; この信仰を信じる〔ことが〕、内なる人をつくること、それから外なる〔人が〕流れ出ること、その者は道徳的な自然的な人である、またこれにその付属物があること、比較的に馬または牛の尾のような、またはクジャクまたはゴクラクチョウの尾のような、それらはその掌(てのひら)に続けられる、加えて密着している。
nam dicitur, quod charitas sequatur fidem illam, sed si charitas ex voluntate hominis intrat, fides illa pereat. なぜなら、言われるからである、仁愛はその信仰に続くこと、しかし、もし仁愛が人間の意志から入るなら、その信仰は滅びる。
Verum quia non alius internus homo in ecclesia hodie agnoscitur, non est aliquis internus homo; けれども、今日の教会の中に他の内なる人は認められないので、何らかの内なる人はいない。
nam nemo scit num fides illa ei donata sit; なぜなら、だれも知らないからである、その信仰が彼に与えられているかどうか。
quod etiam non dabilis sit, et inde imaginaria, supra ostensum est. さらにまた、ありえないこと、またここから想像〔上のものである〕、上に示された。
Inde sequitur, quod hodie apud illos, qui se in fide illa confirmaverunt, non sit alius internus homo quam naturalis ille, qui a nativitate scatet malis in omni copia. ここからいえる、今日、彼らのもとに、その者は自分自身にその信仰を確信した、その自然的な〔人〕以外に他の霊的な人はいない、その者は出生からすべての量の中で悪で富んでいる。
Accedit, quod regeneratio et sanctificatio sequatur fidem illam ex se, et quod cooperatio hominis, per quam unice fit regeneratio excludenda sit. ~という事実がある(追加の事実は)、再生と聖別(清め)はそれ自体からその信仰に続くこと、また人間の協力、それによってもっぱら再生が生じること、〔それが〕締め出されている。
Inde est, quod regeneratio non sit scibilis in ecclesia hodierna, cum tamen Dominus dicit quod qui non regeneratur, non videre possit regnum Dei. ここからである、再生が今日の教会の中で知られることができないこと、そのときそれでも主は言っている、再生されない者は、神の王国を見ることができないこと。
 
(3) 訳文
591. 内なる人が最初に、またそれによって外なる〔人〕が再生されなければならないことは、今日の教会の中で一般的にわれている。しかし、内なる人によって信仰以外の他のものが意味されない、それは、たとえば、父なる神が自分の子に功績と義を転嫁し、聖霊を送ることである。
 この信仰を信じる〔ことが〕、内なる人をつくり、それから外なる〔人が〕流れ出ることである、その外なる人は道徳的な自然的な人である、またこれにその付属物がある、比較すれば馬または牛の尾のような、またはクジャクまたはゴクラクチョウの尾のようなものであり、それらはその掌(てのひら)に続けられ、加えて密着している。なぜなら、仁愛はその信仰に続くことが言われるからである、しかし、もし仁愛が人間の意志から入るなら、その信仰は滅びる。
 けれども、今日の教会の中に他の内なる人は認められないので、何らかの内なる人はいない。なぜなら、その信仰が彼に与えられているかどうか、だれも知らないからである。さらにまた、ありえないし、またここから想像上のものであることが、前に示された。
 ここから、今日、自分自身にその信仰を確信した者のもとに、その自然的な〔人〕以外に他の霊的な人はいないといえる、その者は出生からすべての量の悪で富んでいる。
 追加の事実は、再生と聖別(清め)が、それ自体からその信仰に続き、また人間の協力によってもっぱら再生が生じる、〔が、それが〕締め出されている〔ことである〕。
 ここから、再生が今日の教会の中で知られることができない、そのときそれでも主は言っている、再生されない者は、神の王国を見ることができないこと。
 
(1) 原文
592. Sed internus et externus homo Novae Ecclesiae sunt prorsus alii. Internus homo est ejus voluntatis, ex qua cogitat, dum sibi relictus est, quod fit domi; at externus homo est ejus actio et loquela, quae ab illo fiunt in coetu, ita foris; proinde internus homo est charitas, quia haec est voluntatis, et simul fides quae est cogitationis. Uterque ille ante regenerationem facit naturalem hominem, qui sic est divisus in internum et externum; hoc patet ex eo, quod non liceat homini agere et loqui in coetu aut foris, sicut dum sibi relictus est, seu domi. Causa divisionis hujus est, quia leges civiles praescribunt punitiones pro illis qui male agunt, et remunerationes pro illis qui bene, et sic se cogunt ad separandum externum hominem ab interno; nam nullus vult puniri, et unusquisque vult remunerari, quod fit per opes et honores; utrumque hoc non assequitur homo, si non secundum illas leges vivit. Inde est, quod detur moralitas et benevolentia in externis, etiam apud illos quibus nulla moralitas et benevolentia est in internis. Ex hac origine est omnis hypocrisis, assentatio et simulatio.
 
(2) 直訳
592. Sed internus et externus homo Novae Ecclesiae sunt prorsus alii. しかし、新しい教会の内なる人と外なる〔人〕は、まったく別のものである。
Internus homo est ejus voluntatis, ex qua cogitat, dum sibi relictus est, quod fit domi; 内なる人は彼の意志のものである、それから考える、自分自身に残される時、それは家で生じる。
at externus homo est ejus actio et loquela, quae ab illo fiunt in coetu, ita foris; しかし、外なる人は彼の活動と話すことである、それはそれらから集団の中で生じる、そのように外部に。
proinde internus homo est charitas, quia haec est voluntatis, et simul fides quae est cogitationis. それゆえに、内なる人は仁愛である、これは意志のものであるから、また同時に信仰〔である〕、それは思考のものである。
Uterque ille ante regenerationem facit naturalem hominem, qui sic est divisus in internum et externum; それらの両方は再生前、自然的な人をつくる、その者はこのように内なるものまた外なるものの中に分割されている。
hoc patet ex eo, quod non liceat homini agere et loqui in coetu aut foris, sicut dum sibi relictus est, seu domi. このことはそのことから明らかである、人間に許されないこと、集団または外部で行動することと話すことが、自分自身に残されている時のように、または家に。
Causa divisionis hujus est, quia leges civiles praescribunt punitiones pro illis qui male agunt, et remunerationes pro illis qui bene, et sic se cogunt ad separandum externum hominem ab interno; この分割されている理由は、市民の法律がそれらのため懲罰を定めているからである、その者は悪く行動する、またそのために報酬を、その者は善く〔行動する〕、またこのように自分自身を強いる、内なる人から外なる人を分離するように。
nam nullus vult puniri, et unusquisque vult remunerari, quod fit per opes et honores; なぜなら、だれも罰せられることを欲しないからである、またそれぞれの者が報いられることを欲する、それは富と名誉によって行なわれる。
utrumque hoc non assequitur homo, si non secundum illas leges vivit. この両方のものを人間は獲得しない、もしそれらの法律にしたがって生きないなら。
Inde est, quod detur moralitas et benevolentia in externis, etiam apud illos quibus nulla moralitas et benevolentia est in internis. ここからである、道徳(礼儀正しさ)と好意が外なる〔人〕の中に存在する、さらにまた彼らのもとにその者に何も道徳(礼儀正しさ)と好意が内なる〔人〕の中にない。
Ex hac origine est omnis hypocrisis, assentatio et simulatio. ここの起源から、すべての偽善、へつらい(追従)、また見せかけがある。
 
(3) 訳文
592. しかし、新しい教会の内なる人と外なる〔人〕は、まったく別のものである。
 内なる人は彼の意志のものであり、自分自身に残される時、それから考え、それは家で生じる。しかし、外なる人は彼の活動と話すことであり、それはそれらから集団の中で、そのように外部に生じる。それゆえに、内なる人は、これは意志のものであるから、仁愛であり、また同時に信仰〔であり〕、それは思考のものである。
 それらの両方は再生前、自然的な人をつくる、その自然的な人はこのように内なるものまた外なるものの中に分割されている。このことは、自分自身にまたは家に残されている時のように、人間に、集団または外部でか行動することと話すことが許されないことから明らかである。
 この分割されている理由は、市民の法律が、は悪く行動する者にそれらのため懲罰を、また善く行動する者のために報酬を定めており、またこのように自分自身を、内なる人から外なる人を分離するように強いるからである。なぜなら、だれも罰せられることを欲しない、またそれぞれの者が富と名誉によって報いられることを欲するからである。この両方のものを人間は、もしそれらの法律にしたがって生きないなら、得しない。
 ここから、礼儀正しさと好意が外なる人の中に存在し、さらにまた彼らのもとにの内なる人の中に何も礼儀正しさと好意がない。
 ここに、すべての偽善、へつらい(追従)、見せかけの起源がある。

原典講読『真のキリスト教』 593,594

(1) 原文
593. Quod divisionem naturalis hominis in binas formas attinet, est actualis divisio tam voluntatis quam cogitationis ibi; nam omnis actio hominis proficiscitur a voluntate ejus, et omnis loquela a cogitatione; quare alia voluntas ab homine formata est infra priorem, similiter alia cogitatio, sed usque utraque haec constituit naturalem hominem. Haec voluntas quae ab homine formatur, vocari potest voluntas corporea, quia agit corpus ad gesticulandum se moraliter; et illa cogitatio vocari potest cogitatio pulmonaris, quia agit linguam et labra ad loquendum talia quae intellectus sunt. Haec cogitatio et illa voluntas simul comparari possunt philyrae quae intus adhaeret cortici arboris, ac membranae quae testae ovi; inter quas est internus naturalis homo; qui si malus, comparari potest ligno arboris putris, circum quod dictus ille cortex cum sua philyra apparet integer, et quoque ovo putido intra testam albam. Qualis autem internus naturalis homo est a nativitate, dicetur. Voluntas ejus inclinat ad mala omnis generis, et cogitatio inde ad falsa etiam omnis generis: hic itaque internus homo est, qui regenerandus est; nam nisi hic regeneratur, non est nisi odium contra omnia quae charitatis sunt, et inde excandescentia contra omnia quae fidei sunt. Inde sequitur quod primum regenerandus sit naturalis internus homo, et per hunc externus, hoc enim secundum ordinem est; at regenerare internum per externum contra ordinem est: internum enim est sicut anima in externo, non modo in communi, sed etiam in omni particulari, proinde in singulis quae loquitur, inest illis, praeter quod homo id sciat. Inde est, quod angeli ex una actione hominis percipiant qualis ejus voluntas est, et ex una loquela ejus qualis ejus cogitatio, sive infernalis sive caelestis sit: inde noscunt totum hominem; ex sono percipiunt affectionem ejus cogitationis, et ex gestu seu forma actionis amorem ejus voluntatis; illa percipiunt, utcunque simulat Christianum et civem moralem.
 
(2) 直訳
593. Quod divisionem naturalis hominis in binas formas attinet, est actualis divisio tam voluntatis quam cogitationis ibi; 二つの形の中への自然的な人の分割については、実際の分割である、そこに意志にも思考にも
nam omnis actio hominis proficiscitur a voluntate ejus, et omnis loquela a cogitatione; なぜなら、人間のすべての活動(行為)は彼の意志から出発するからである、またすべての話すことは思考から。
quare alia voluntas ab homine formata est infra priorem, similiter alia cogitatio, sed usque utraque haec constituit naturalem hominem. それゆえ、もう一つの意志が人間により前のものの下に形作られる、同様に、もう一つの思考が、しかしそれでも両方のこれらが自然的な人を構成する。
Haec voluntas quae ab homine formatur, vocari potest voluntas corporea, quia agit corpus ad gesticulandum se moraliter; この意志が、それは人間により形作られる、形体的(身体的)な意志と呼ばれることができる、身体を動かすからである、道徳的にそれ自体を身振りをすることへ向けて。
et illa cogitatio vocari potest cogitatio pulmonaris, quia agit linguam et labra ad loquendum talia quae intellectus sunt. また、その思考は肺の思考と呼ばれることができる、舌と唇をこのようなものを話すことへ向けて動かすからである、それらは理解力である。
Haec cogitatio et illa voluntas simul comparari possunt philyrae quae intus adhaeret cortici arboris, ac membranae quae testae ovi; この(後者の)思考とその(前者の)意志は一緒に(内側の)樹皮にたとえられることができる、それは内部で木の(最も外側の)樹皮にくっついている、そして膜にそれは卵の殻に。
inter quas est internus naturalis homo; その間に(中に)内なる自然的な人がいる。
qui si malus, comparari potest ligno arboris putris, circum quod dictus ille cortex cum sua philyra apparet integer, et quoque ovo putido intra testam albam. その者がもし悪い者なら、腐った木の材木にたとえられることができる、そのまわりは、それは(最も外側の)皮と言われる、その(内側の)樹皮とともに完全に(そこなわていない)見えても、そしてまた白いからの内部の腐った卵に〔たとえられることができる〕。
Qualis autem internus naturalis homo est a nativitate, dicetur. けれども、内なる自然的な人が出生からどのようなものであるか、言われる。
Voluntas ejus inclinat ad mala omnis generis, et cogitatio inde ad falsa etiam omnis generis: 彼の意志はすべての種類の悪へ傾いている、またここからの思考は虚偽へ、さらにまたすべての種類の。
hic itaque internus homo est, qui regenerandus est; そこで、この内なる人である、その者が再生されなければならない。
nam nisi hic regeneratur, non est nisi odium contra omnia quae charitatis sunt, et inde excandescentia contra omnia quae fidei sunt. なぜなら、これが再生されないなら、すべてのものに反する憎しみでないならないから、それらは仁愛のものである、またここから、すべてのものに反する憤り、それらは信仰のものである。
Inde sequitur quod primum regenerandus sit naturalis internus homo, et per hunc externus, hoc enim secundum ordinem est; ここからいえる、最初に、内なる自然的な人が再生しなくてはならないこと、またこれによって外なる〔自然的な人〕が、というのは、これが秩序にしたがっているから。
at regenerare internum per externum contra ordinem est: しかし、内なるもの〔人〕を外なるもの〔人〕によって再生することは秩序に反している――
internum enim est sicut anima in externo, non modo in communi, sed etiam in omni particulari, proinde in singulis quae loquitur, inest illis, praeter quod homo id sciat. というのは、内なるもの〔人〕は外なるもの〔人〕の中の霊魂のようであるから、全般的にだけでなく、しかしすべての個別のものの中で、それゆえに(したがって)々のものの中で、それらは話す、それらに内在する、人間がそれを知ることを除いて。
Inde est, quod angeli ex una actione hominis percipiant qualis ejus voluntas est, et ex una loquela ejus qualis ejus cogitatio, sive infernalis sive caelestis sit: ここからである、天使たちは人間の一つの行動から知覚すること、彼の意志がどんなものであるか、また彼の一つの話し方から、彼の思考がどんなものか、あるいは地獄的なものはあるいは天界的なものであるか。
inde noscunt totum hominem; ここから人間の全部が知られる。
ex sono percipiunt affectionem ejus cogitationis, et ex gestu seu forma actionis amorem ejus voluntatis; 音声から彼の思考の情愛を知覚する、また身振り(振る舞い)または行動の形から彼の意志の愛を。
illa percipiunt, utcunque simulat Christianum et civem moralem. それらを知覚する、どれほどキリスト教徒をまた道徳的な市民を偽り装っても。
 
(3) 訳文
593. 二つの形の中への自然的な人の分割については、意志も思考も実際の分割である。なぜなら、人間のすべての活動(行為)は彼の意志から、またすべての話すことは思考から出発するからである。それゆえ、人間により、前のものの下にもう一つの意志が同様にもう一つの思考が形作られる、しかしそれでも、両方のこれらが自然的な人を構成する。
人間により形作られるこの意志が、身体的な意志と呼ばれることができる、道徳的にそれ自体を身振りをすることへ向けて身体を動かすからである。また、その思考は肺の思考と呼ばれることができる、舌と唇をこのようなものを理解力である話すことへ向けて動かすからである。
 後者の思考と前者の意志は一緒に(内側の)樹皮にたとえられることができる、それは内部で木の(最も外側の)樹皮に、そして卵の殻の膜にくっついている。その中に内なる自然的な人がいる。その者が悪い者なら、腐った木の材木にたとえられることができる、(最も外側の)皮と言われるそのまわりは、その(内側の)樹皮とともにそこなわていないように見えても、そしてまた白いからの内部の腐った卵に〔たとえられることができる〕。
 けれども、内なる自然的な人が出生からどのようなものであるか、言われる。
 彼の意志はすべての種類の悪へ、さらにまたここからの思考はすべての種類の虚偽へ傾いている――そこで、再生されなければならないのは、この内なる人である。なぜなら、これが再生されないなら、仁愛のものであるすべてのものに反する憎しみ、またここから、信仰のものであるすべてのものに反する憤りしかないからである。
 ここから、最初に、内なる自然的な人が、またこれによって外なる〔自然的な人〕が、再生しなくてはならないことがいえる、というのは、これが秩序にしたがっているから。しかし、内なる人を外なる人によって再生することは秩序に反している――というのは、内なる人は外なる人の中の霊魂のようであるから、全般的にだけでなく、しかしすべての個別のものの中で、それゆえ、話す々のものの中で、人間がそれを知ることを除いて、それらに内在する。
 ここから、天使たちは人間の一つの行動から知覚する、彼の意志がどんなものであるか、また彼の一つの話し方から、彼の思考がどんなものか、あるいは地獄的なものはあるいは天界的なものであるか――ここから人間の全部が知られる。音声から彼の思考の情愛を、また振る舞いまたは行動の形から彼の意志の愛を知覚する。それらを、どれほどキリスト教徒をまた道徳的な市民を偽り装っても知覚する。
 
(1) 原文
594. Regeneratio hominis describitur apud Ezechielem per "ossa arida," super quae inducebantur nervi, postea caro, et cutes, et demum inspiratus est spiritus, per quae revixerunt (xxxvii. 1-14): quod per illa repraesentata sit regeneratio, patet clare ab his ibi:
 
"Ossa haec sunt tota domus Israelis" (vers. 11).
 
Comparatur etiam ibi cum sepulcris, nam legitur,
 
Quod aperturus sit sepulcra, et ascendere facturus ossa inde, et daturus spiritum in illis, et collocaturus illos super terra Israelis (vers. 12-14):
 
per "terram Israelis" intelligitur ibi et alibi ecclesia. Quod repraesentatio regenerationis facta sit per ossa et sepulcra, est quia homo non regeneratus vocatur mortuus, et regeneratus vivus; in hoc enim est vita spiritualis, in illo autem mors spiritualis.
 
(2) 直訳
594. Regeneratio hominis describitur apud Ezechielem per "ossa arida," super quae inducebantur nervi, postea caro, et cutes, et demum inspiratus est spiritus, per quae revixerunt (xxxvii. 1-14): 人間の再生が「エゼキエル()」のもとに「乾いた骨」によって描かれている、その上に神経()が着せられる、その後、肉、また皮膚、また最後に息が吹き込まれた、それによって生き返った(37:1-14)
quod per illa repraesentata sit regeneratio, patet clare ab his ibi: それらによって、再生が表象されていることは、そこにこれらからはっきりと明らかである――
"Ossa haec sunt tota domus Israelis" (vers. 11). 「これらの骨はイスラエルの全家である」(11)
Comparatur etiam ibi cum sepulcris, nam legitur, さらにまたそこに墓と比較されている(たとえられている)、なぜなら、読まれるからである、
Quod aperturus sit sepulcra, et ascendere facturus ossa inde, et daturus spiritum in illis, et collocaturus illos super terra Israelis (vers. 12-14): 墓が開かれたこと、またここから骨が上ること、またそれらの中に霊が与えられる、またそれらを置く、イスラエル地の上に(12-14)
per "terram Israelis" intelligitur ibi et alibi ecclesia. 「イスラエルの地」によって、ここにまた他のところに教会が意味される。
Quod repraesentatio regenerationis facta sit per ossa et sepulcra, est quia homo non regeneratus vocatur mortuus, et regeneratus vivus; 再生の表象が骨と墓によって行なわれることは、再生しない人間は死んでいると呼ばれるからである、また再生する〔人間は〕生きている。
in hoc enim est vita spiritualis, in illo autem mors spiritualis. というのは、この中に霊的ないのちがあるから、けれども、その中に霊的な死。
 
(3) 訳文
594. 人間の再生が「エゼキエル書」のもとに「乾いた骨」の上に腱、その後、肉、また皮膚が着せられ、最後に息が吹き込まれ、それによって生き返ったその「乾いた骨」によって描かれている(37:1-14)。それらによって、再生が表象されていることは、そこのこれらからはっきりと明らかである――
 
 「これらの骨はイスラエルの全家である」(11)
 
 さらにまた、そこの墓にたとえられている、なぜなら、読まれるからである、
 
 墓が開かれ、ここから骨がのぼること、またそれらの中に霊が与えられ、またそれらを、イスラエル地の上に置くこと(12-14)
 
 「イスラエルの地」によって、ここにまた他のところに教会が意味される。
 再生の表象が骨と墓によって行なわれることは、再生しない人間は死んでいる、また再生する人間は生きていると呼ばれるからである。というのは、この中に霊的ないのちが、けれども、その中に霊的な死があるから。

原典講読『真のキリスト教』 595

(1) 原文
595. In omni creato in mundo tam vivo quam mortuo est internum et externum, non datur unum ubi non alterum, sicut non effectus absque causa, et omne creatum aestimatur secundum bonitatem internam, et vilipenditur ex malignitate interna; similiter bonitas externa in qua est malignitas interna. Omnis sapiens in mundo, et omnis angelus in caelo ita judicat. Sed qualis homo non regeneratus est, et qualis regeneratus, illustrari potest per comparationes. Homo non regeneratus, qui simulat civem moralem et hominem Christianum, comparari potest cadaveri, quod aromaticis involvitur, quod usque spargit putorem, quo aromatica inficit, et in nares se insinuat, et laedit cerebrum: et quoque comparari potest cum mumia inaurata, aut in cippo argenteo locata, qui cum introspicitur, in aspectum venit corpus deformiter nigrum. [2.] Comparari potest cum ossibus seu sceletis in sepulcro ex lapide lazuli et pretiositatibus aliis exornato: comparari etiam potest diviti, qui induebatur purpura et bysso, cujus tamen internum fuit infernale (Luc. xvi. [19]). Comparari ulterius potest veneno saccharini saporis; cicutae florescenti; fructibus in crustis nitentibus, quorum nuclei a vermibus erosi sunt; et quoque ulceri obducto emplastro et postea levi cute, in quo non nisi quam sanies est. Internum potest ab externo aestimari in mundo, sed modo ab illis quibus non internum bonum est, et qui ideo judicant ex apparentia; aliter vero in caelo; nam cum corpus versatile circum spiritum, et flexibile a malo ad bonum, per mortem separatur, tunc manet internum, hoc enim facit spiritum ejus, et tunc apparet et e longinquo sicut serpens depositis exuviis, aut sicut lignum putre nudatum libro seu cortice, in quo splenduit. [3.] Aliter vero regeneratus; hujus internum est bonum, et externum simile externo alterius; hujus externum a prioris differt, sicut caelum ab inferno, quoniam anima boni inest, et nihil refert, sive sit magnas, et habitet in palatio, ac incedat cinctus satellitiis, sive habitet in casa, et serviatur a puero: immo sive sit Primas incinctus pallio ex purpura, et cidari duorum graduum, sive sit pastor aliquot ovium in silva, et integatur toga laxa rustica, et quoad caput tectus [1]capapello. [4.] Aurum usque est aurum, sive admotum igni fulgeat, sive super fumo quoad superficiem denigratum sit; tum sive fusum sit in formam pulchram sicut infantis, sive in formam impulchram sicut muris; mures ex auro facti, et juxta arcam positi, etiam acceptabantur et placabant (1 Sam. vi. 35 seq.). Aurum enim significat internum bonum. Adamas et rubinus, in quacunque matrice, calcaria et lutea, exempti, ex bonitate sua interna similiter aestimantur, sicut illa in collario reginae, et sic porro. Ex his patet, quod externum aestimetur ab interno, et non vicissim.
 
   @1 “capapello:”sic editiones priores; sed a Doctore Tafel legeretur “capapelle.” Vide Du Congem s, v. Capapellis.
 
(2) 直訳
595. In omni creato in mundo tam vivo quam mortuo est internum et externum, non datur unum ubi non alterum, sicut non effectus absque causa, et omne creatum aestimatur secundum bonitatem internam, et vilipenditur ex malignitate interna; 世の中のすべての被造物の中に、生きているものも死んでいるものも、内なるものと外なるものがある、あるもの(一方)は存在しない、そこにもう一つのもの(もう一方)がない、原因なしに結果がないように、またすべての被造物は内なる善良にしたがって判断される(評価される)、また内なる悪意(有害)からさげすまれる。
similiter bonitas externa in qua est malignitas interna. 同様に〔さげすまれる〕、外なる善良は、その中に内なる内なる悪意(有害)がある。
Omnis sapiens in mundo, et omnis angelus in caelo ita judicat. 世の中のすべての賢明な者は、また天界の中のすべての天使は、そのように判断する。
Sed qualis homo non regeneratus est, et qualis regeneratus, illustrari potest per comparationes. しかし、再生されていない人間がどのようなものか、また再生された〔人間がどのようなものか〕、たとえによって説明されることができる。
Homo non regeneratus, qui simulat civem moralem et hominem Christianum, comparari potest cadaveri, quod aromaticis involvitur, quod usque spargit putorem, quo aromatica inficit, et in nares se insinuat, et laedit cerebrum: 再生されていない人間は、その者は道徳的な市民とキリスト教徒の人間を偽り装う、死体にたとえられることができる、それは芳香(香料)で包まれている、それはそれでも腐臭をまき散らす、そこへ芳香が汚す(そこなう)また鼻の中にしみ込む、また脳を害する。
et quoque comparari potest cum mumia inaurata, aut in cippo argenteo locata, qui cum introspicitur, in aspectum venit corpus deformiter nigrum. そしてまた、金箔を被せたミイラにたとえられることができる、または銀の棺の中に置かれた、それは内側を見られる(注意深く調べられる)とき、視覚の中にやって来る、醜く黒い身体が。
[2.] Comparari potest cum ossibus seu sceletis in sepulcro ex lapide lazuli et pretiositatibus aliis exornato: [2] 墓の中の骨または骸骨にたとえられることができる、ラピスラズリや他の高価なもの(石)の装飾からの。
comparari etiam potest diviti, qui induebatur purpura et bysso, cujus tamen internum fuit infernale (Luc. xvi. [19]). 金持ちにもまたたとえられることができる、その者は紫色〔の服〕と亜麻布〔の服〕着ている、それでもその内なるものは地獄のものであった(ルカ16:19)
Comparari ulterius potest veneno saccharini saporis; さらに進んでたとえられることができる、砂糖の風味の毒物に。
cicutae florescenti; 花咲く毒ニンジンに。
fructibus in crustis nitentibus, quorum nuclei a vermibus erosi sunt; 光り輝く(美しい)殻の中の実に、それらの種は虫にかじられている。
et quoque ulceri obducto emplastro et postea levi cute, in quo non nisi quam sanies est. そしてまた潰瘍に、膏剤(ばんそうこう)で包まれたまたその後、軽い皮膚で、その中に膿以外でないならない。
Internum potest ab externo aestimari in mundo, sed modo ab illis quibus non internum bonum est, et qui ideo judicant ex apparentia; 世の中で内なるものが外なるものから判断される(評価される)ことができる、しかし、単にそれらから、それらに内なる善がない、またそれゆえ、その者は外観から判断する。
aliter vero in caelo; けれでも、天界の中で異なって〔いる〕。
nam cum corpus versatile circum spiritum, et flexibile a malo ad bonum, per mortem separatur, tunc manet internum, hoc enim facit spiritum ejus, et tunc apparet et e longinquo sicut serpens depositis exuviis, aut sicut lignum putre nudatum libro seu cortice, in quo splenduit. なぜなら、霊のまわりの気まぐれな身体が、また悪から善へたわめられる(曲げられる)死によって分離されるとき、その時、内なるものが残るからである、というのは、これは彼の霊をつくるから、またその時、見られる、また遠くからぬけがらを捨てたヘビのように、または(内側の)樹皮または(最も外側の)樹皮で裸にされた腐った材木のよう〔である〕、その中で輝いた。
[3.] Aliter vero regeneratus; [3] けれども、再生された〔人間は〕異なって〔いる〕。
hujus internum est bonum, et externum simile externo alterius; この内なるものは善である、また外なるものは他の者の外なるものと似ている。
hujus externum a prioris differt, sicut caelum ab inferno, quoniam anima boni inest, et nihil refert, sive sit magnas, et habitet in palatio, ac incedat cinctus satellitiis, sive habitet in casa, et serviatur a puero: この内なるものは前のものから異なる、天界と地獄のように、善の霊魂が内在するので、また何も重要ではない、あるいは重要人物である、また宮殿の中に住んでいる、そして護衛で取り囲まれて行く、あるいは小屋(あばら屋)中に住む、また少年により仕えられる。
immo sive sit Primas incinctus pallio ex purpura, et cidari duorum graduum, sive sit pastor aliquot ovium in silva, et integatur toga laxa rustica, et quoad caput tectus [1]capapello. それどころか、あるいは紫色からのガウンで囲まれた高位聖職者、また二つの段階の司教冠、または森の中のいくつかの羊の羊飼いである、また田舎じみた(野暮な)だぶだぶのローブ(ガウン)を覆い隠す、また頭に関して頭巾でおおって。
[4.] Aurum usque est aurum, sive admotum igni fulgeat, sive super fumo quoad superficiem denigratum sit; [4] 金はそれでも金である、あるいは火を近づけて輝く、あるいは炉の上で表面に関して黒くされる。
tum sive fusum sit in formam pulchram sicut infantis, sive in formam impulchram sicut muris; なおまた、あるいは幼児のような美しい形の中に鋳造される(fundo)、あるいはネズミのような美しくない形の中に。
mures ex auro facti, et juxta arcam positi, etiam acceptabantur et placabant (1 Sam. vi. 35 seq.). 金からつくられたネズミが、また箱の近くに置かれた、さらにまた受け入れられた、また喜ばれた(サムエル記Ⅰ6:35以降)
Aurum enim significat internum bonum. というのは、金は内なる善を意味するから。
Adamas et rubinus, in quacunque matrice, calcaria et lutea, exempti, ex bonitate sua interna similiter aestimantur, sicut illa in collario reginae, et sic porro. ダイヤモンドとルビーは、どんな母岩、石灰、また泥から連れ出されても(eximo)、その内なる善良(優良)から同じように判断される(評価される)、女王の首飾りの中のそれらのように、その他。
Ex his patet, quod externum aestimetur ab interno, et non vicissim. これらから明らかである、外なるものが内なるものから判断される(評価される)、また逆でないこと。
 
@1 “capapello:”sic editiones priores; sed a Doctore Tafel legeretur “capapelle.” Vide Du Congem s, v. Capapellis. 注1 capapello」――このように前の版に。しかしターフェル博士により「capapelle」と読まれる。『Du Cogem』(これは何でしょうか? 本(辞書)だと思います)を見よ、Capapellisという語をみよ(sub verbo=under the word)
 
(3) 訳文
595. 世の中のすべての被造物の中に、生きているものも死んでいるものも、内なるものと外なるものがある、原因なしに結果がないように、そこにもう一方のものがない〔ような〕あるものは存在しない、またすべての被造物は内なる善良さにしたがって評価され、内なる有害さからさげすまれる。同様に、その中に内なる内なる有害さがある外なる善良は〔さげすまれる〕。
 世の中のすべての賢明な者は、また天界の中のすべての天使は、そのように判断する。
 しかし、再生されていない人間が、また再生された人間がどのようなものか、たとえによって説明されることができる。
 道徳的な市民とキリスト教徒の人間を偽り装う再生されていない人間は、死体にたとえられることができる、それは芳香で包まれている、それはそれでも腐臭をまき散らす、そこへ芳香が汚す(そこなう)また鼻の中にしみ込み、脳を害する。そしてまた、金箔を被せたまたは銀の棺の中に置かれたミイラにたとえられることができる、それは内側を見られるとき、視覚の中に、醜く黒い身体がやって来る。
 [2] ラピスラズリや他の高価なの装飾からの墓の中の骨または骸骨にたとえられることができる。金持ちにもまたたとえられることができる、その者は紫色〔の服〕と亜麻布〔の服〕着ている、それでもその内なるものは地獄のものであった(ルカ16:19)
 さらに、砂糖の風味の毒物に、花咲く毒ニンジンに、光り輝く(美しい)殻の中の実に、たとえられることができる、それらの種は虫にかじられている。そしてまた、膏剤(ばんそうこう)でまたその後、軽い皮膚で包まれた潰瘍に〔たとえられる〕、その中に膿しかない。
 世の中で内なるものが外なるものから評価されることができる、しかし、単にそれらに内なる善がないそれらから、またそれゆえ、その者は外観から判断する。けれども、天界の中で異なって〔いる〕。なぜなら、霊のまわりの気まぐれな、悪から善へたわめられる(曲げられる)身体が死によって分離されるとき、その時、内なるものが残るから、というのは、これは彼の霊をつくるから、またその時、、また遠くからぬけがらを捨てたヘビのように、または(内側の)樹皮または(最も外側の)樹皮が、その中で輝いたが、裸にされた腐った材木のように見られる。
 [3] けれでも、再生された〔人間は〕異なって〔いる〕。この内なるものは善であり、外なるものは他の者の外なるものと似ている。この内なるものは前のものから、天界と地獄のように異なる、善の霊魂が内在するからである、また、重要人物であるか、宮殿の中に住み、そして護衛で取り囲まれて行くか、あるいは小屋中に住み、少年により仕えられるかは、それどころか、紫色からのガウンで囲まれ、二つの段の司教冠をかぶった高位聖職者であるか、または森の中のいくつかの羊の羊飼いで、また田舎じみただぶだぶのローブで、また頭に関して頭巾でおおって隠しているかは、何も重要ではない。
 [4] 金は、火を近づけて輝いても、あるいは炉の上で表面に関して黒くされても、なおまた、あるいは幼児のような美しい形の中に、あるいはネズミのような美しくない形の中に鋳造されても、それでも金である。金からつくられたネズミが、〔あがないの〕箱の近くに置かれ、さらにまた受け入れられ、また喜ばれた(サムエル記Ⅰ6:35以降)。というのは、金は内なる善を意味するから。
 ダイヤモンドとルビーは、どんな母岩、石灰、また泥から連れ出されても、その内なる優良さから、女王の首飾りの中のそれらのように、同じように評価される、その他。
 これらから、外なるものが内なるものから評価され、また逆でないことが明らかである。