(1)原文
454. (ix.) Quod libido fornicandi gravior sit, sicut vergit ad cupidinem varietatum, et ad cupidinem deflorationis.― Causa est, quia haec duo sunt accessoria adulterii, ita aggravantia illud: dantur enim adulteria mitia, gravia, et graviora, ac penduntur singula secundum oppositionem et inde destructionem amoris conjugialis; quod cupido varietatum, et cupido deflorationis per actualitates firmatae, amorem conjugialem depopulentur, et submergant quasi in fundo maris, in transactionibus insequentibus de illis videbitur.
(2)直訳
454. (ix.) Quod libido fornicandi gravior sit, sicut vergit ad cupidinem varietatum, et ad cupidinem deflorationis.― 454.(9) 多様性の欲望へ、また処女凌辱の欲望へ向かうほど、私通しようとする情欲はさらに重いこと。
Causa est, quia haec duo sunt accessoria adulterii, ita aggravantia illud: 理由がある、これらの二つは姦淫の付加的なものであるからである、そのようにそれを悪くする(重くする)もの〔である〕。
dantur enim adulteria mitia, gravia, et graviora, ac penduntur singula secundum oppositionem et inde destructionem amoris conjugialis; というのは、穏やかな、重い(厳しい)、またさらに重い(厳しい)姦淫が存在するから、そして、個々のものは評価される(はかりにかけられる)、結婚愛の対立するものと破壊するものにしたがって。
quod cupido varietatum, et cupido deflorationis per actualitates firmatae, amorem conjugialem depopulentur, et submergant quasi in fundo maris, in transactionibus insequentibus de illis videbitur. 確定した実現化によって多様性の欲望、また処女凌辱の欲望は、結婚愛は荒廃させられる、またあかたも海の底の中にように、沈めることは、続く論文(章)の中にそれらについて見られる。
(3)訳文
454.(9) 多様性の欲望へ、また処女凌辱の欲望へ向かうほど、私通しようとする情欲はさらに重い。
その理由は、これらの二つは姦淫の付加的なものであり、そのようにそれを重くするものであるからである。というのは、穏やかな、重い、またさらに重い姦淫が存在し、そして、個々のものは、結婚愛の対立するものと破壊するものにしたがってはかりにかけられるからである。多様性の欲望、また処女凌辱の欲望は確定した実現化によって、結婚愛を荒廃させ、あかたも海の底にかのように沈めることは、それらについて続く章の中で見られる。
(1)原文
455. (x.) Quod sphaera libidinis fornicandi, qualis est in principio, sit media inter sphaeram amoris scortatorii et sphaeram amoris conjugialis, et faciat aequilibrium.― De binis sphaeris, amoris scortatorii et amoris conjugialis, in priori capite actum est; ac ostensum, quod sphaera amoris scortatorii ascendat ex inferno, et quod sphaera amoris conjugialis descendat e caelo (n. 435): quod binae illae sphaerae sibi obvient in utroque mundo, sed non se conjungant (n. 436): quod inter binas illas sphaeras aequilibrium sit, et quod homo in illo sit (n. 437): quod homo se convertere possit ad quam sphaeram libet, sed quod quantum se convertit ad unam, tantum se avertat ab altera (n. 438); quid per sphaeras intelligitur (n. 434, et ex locis ibi citatis). [2] Quod sphaera libidinis fornicandi sit media inter binas illas sphaeras, et faciat aequilibrium, est quia dum quis in illa est, potest se convertere ad sphaeram amoris conjugialis, hoc est, ad hunc amorem, et quoque ad sphaeram amoris adulterii, hoc est, ad hujus amorem; sed si ad amorem conjugialem, convertit se ad caelum; si ad amorem adulterii, convertit se ad infernum; utrumque in arbitrio, lubitu, et voluntate hominis est, propter causam, ut agere possit libere secundum rationem, et non ex instinctu, proinde ut sit homo ac appropriet sibi influxum, et non bestia, quae nihil ejus sibi appropriat. Dicitur libido fornicationis qualis est in principio, quia tunc in medio statu est. Quis non scit, quod quicquid homo in principio agit, sit ex concupiscentia, quia ex naturali homine? et quis non scit, quod illa concupiscentia non imputetur, dum a naturali fit spiritualis? Simile est cum libidine fornicationis, dum amor hominis fit conjugialis.
(2)直訳
455. (x.) Quod sphaera libidinis fornicandi, qualis est in principio, sit media inter sphaeram amoris scortatorii et sphaeram amoris conjugialis, et faciat aequilibrium.― 455.(10) 私通しようとする情欲のスフェアは、始まりの中で、淫行愛のスフェアと結婚愛のスフェアの間の中央にあり、均衡をつくるようなものであること。
De binis sphaeris, amoris scortatorii et amoris conjugialis, in priori capite actum est; 二つのスフェアについて、淫行愛と結婚愛の、前の章の中に扱われた。
ac ostensum, quod sphaera amoris scortatorii ascendat ex inferno, et quod sphaera amoris conjugialis descendat e caelo (n. 435): そして示された、淫行愛のスフェアが地獄から上昇すること、また結婚愛のスフェアは天界から下降すること(435番)。
quod binae illae sphaerae sibi obvient in utroque mundo, sed non se conjungant (n. 436): それらの二つのスフェアはそれら自体(互いに)両方の世界の中で出会うこと、しかし互いに結合しないこと(436番)。
quod inter binas illas sphaeras aequilibrium sit, et quod homo in illo sit (n. 437): それらの二つのスフェアの間に均衡があること、また人間はその中にいること(437番)。
quod homo se convertere possit ad quam sphaeram libet, sed quod quantum se convertit ad unam, tantum se avertat ab altera (n. 438); 人間は自分自身を、好むところであるそのスフェア☆へ向けることができる、しかし、どれだけ一方へ向けるか〔によって〕、それだけ自分自身をもう一方から背かせる(向きを変える)こと(438番)。
quid per sphaeras intelligitur (n. 434, et ex locis ibi citatis). スフェアによって何が意味されるか(434番、またそこに引用された箇所から)。
[2] Quod sphaera libidinis fornicandi sit media inter binas illas sphaeras, et faciat aequilibrium, est quia dum quis in illa est, potest se convertere ad sphaeram amoris conjugialis, hoc est, ad hunc amorem, et quoque ad sphaeram amoris adulterii, hoc est, ad hujus amorem; [2] 私通の情欲のスフェアはそれらの二つのスフェアの間の中央にある、また均衡をつくることは、だれかがその中にいる時、結婚愛のスフェアへ〔向けて〕自分自身を向けることができるからである、すなわち、この愛へ〔向けて〕、そしてまた姦淫愛のスフェアへ〔向けて〕、すなわち、この愛へ〔向けて〕。
sed si ad amorem conjugialem, convertit se ad caelum; しかし、もし結婚愛へ〔向ける〕なら、自分自身を天界へ向ける。
si ad amorem adulterii, convertit se ad infernum; もし姦淫愛へ〔向ける〕なら、自分自身を地獄へ向ける。
utrumque in arbitrio, lubitu, et voluntate hominis est, propter causam, ut agere possit libere secundum rationem, et non ex instinctu, proinde ut sit homo ac appropriet sibi influxum, et non bestia, quae nihil ejus sibi appropriat. 両方とも人間の選択(自由な裁量)、随意(自由な選択)、また意志の中にある、理由のために、理性にしたがって、また本能からでなく、自由に行動することができるように、それゆえに、人間であるように、そして自分自身に流入を自分のものにする、また獣でない、それはその何もそれ自身に自分のものにしない。
Dicitur libido fornicationis qualis est in principio, quia tunc in medio statu est. 私通の情欲が言われる、初めにどんなものであるか、その時、中間の状態の中にあるからである。
Quis non scit, quod quicquid homo in principio agit, sit ex concupiscentia, quia ex naturali homine? だれが知らないか? それぞれの人間が始まりの中で行なうことは、欲望からである、自然的な人からなので。
et quis non scit, quod illa concupiscentia non imputetur, dum a naturali fit spiritualis? また、だれが知らないか? その欲望は帰せられないこと、自然的なものから霊的なものになる時。
Simile est cum libidine fornicationis, dum amor hominis fit conjugialis. 私通の情欲に同様である、人間の愛が結婚〔愛〕になる時。
(3)訳文
455.(10) 私通しようとする情欲のスフェアは、始まりの中で、淫行愛のスフェアと結婚愛のスフェアの間の中央にあり、均衡をつくるようなものである。
二つのスフェアについて、淫行愛と結婚愛の、前の章の中に扱われた。そして、淫行愛のスフェアが地獄から上昇すること、また結婚愛のスフェアは天界から下降することが示された(435番)。それらの二つのスフェアは互いに両方の世界の中で出会う、しかし互いに結合しない(436番)。それらの二つのスフェアの間に均衡があり、人間はその中にいる(437番)。人間は自分自身を、好むところであるそのスフェアへ向けることができる、しかし、一方へ向ければ向けるほど、それだけ自分自身をもう一方から背かせる(438番)。スフェアによって何が意味されるか(434番、またそこに引用された箇所から)。
[2] 私通の情欲のスフェアはそれらの二つのスフェアの間の中央にあり、均衡をつくっていることは、だれかがその中にいる時、結婚愛のスフェアへ、すなわち、この愛へ自分自身を向けることができるからである、そしてまた姦淫愛のスフェアへ、すなわち、この愛へ。しかし、もし結婚愛へ向けるなら、自分自身を天界へ向ける。もし姦淫愛へ向けるなら、自分自身を地獄へ向ける。両方とも人間の選択、随意、意志の中にある、その理由は、本能からでなく理性にしたがって、自由に行動することができ、それゆえ、人間であり、そして流入を自分のものにすることができるためであり、またその何も自分のものにしない獣でないためである。
私通の情欲が初めにどんなものであるか言われる〔のは〕、その時、中間の状態の中にあるからである。
それぞれの人間が始まりの中で行なうことは、自然的な人からなので、欲望からであることを、だれが知らないか? また、自然的なものから霊的なものになる時、その欲望は〔その人間に〕帰せられないことを、だれが知らないか?
私通の情欲も、人間の愛が結婚愛になる時、同様である。