(1)原文
452. (vii.) Quod fornicatio levis sit, quantum spectat ad amorem conjugialem, et hunc praefert.― Sunt gradus qualitatum mali, sicut sunt gradus qualitatum boni; quare quodvis malum est levius et gravius, sicut quodvis bonum est melius et opimius. Simile est cum fornicatione, quae quia est libido, ac naturalis hominis nondum purificati, est malum; sed quia omnis homo purificari potest, ideo quantum accedit ad statum purificatum, tantum illud malum fit levius malum, nam tantum abstergitur; ita quantum fornicatio accedit ad amorem conjugialem, qui est status amoris sexus purificatus; quod malum fornicationis gravius sit, quantum accedit ad amorem adulterii, in subsequente articulo videbitur. [2] Quod fornicatio sit levis, quantum spectat ad amorem conjugialem, est quia tunc ex statu incasto in quo est, spectat ad statum castum; et quantum hunc praefert, tantum etiam in eo est quoad intellectum, et quantum non modo eum praefert, sed etiam praeamat, tantum in eo est etiam quoad voluntatem, sic quoad internum hominem; et tunc fornicatio, si nihilominus in illa perstat, illi est necessitas, cujus causae in explorato apud illum sunt. [3] Sunt binae rationes, quae efficiunt, quod fornicatio apud illos, qui praeferunt et praeamant statum conjugialem, sit levis: prima est, quod illis vita conjugialis sit propositum, intentio seu finis; altera est, quod apud se separent malum a bono. Quod primum attinet, quod illis vita conjugialis sit propositum, intentio seu finis, est quia homo talis homo est, qualis est in suo proposito, intentione seu fine, et quoque talis est coram Domino et coram angelis, imo etiam talis spectatur coram sapientibus in mundo; est enim intentio anima omnium actionum, ac facit in mundo inculpationes, et exculpationes, et post mortem imputationes. [4] Quoad alterum, quod qui amorem conjugialem praeferunt libidini fornicationis, separent malum a bono, ita incastum a casto [est quia separant illa perceptione ac intentione]; et qui separant illa duo perceptione ac intentione, antequam in bono aut casto sunt, etiam separantur et purificantur a malo illius libidinis, dum in statum conjugialem veniunt. Quod ita non fiat illis, qui in fornicatione spectant ad adulterium, in nunc sequente articulo videbitur.
@1. fornicatio pro "fornificatio"
(2)直訳
452. (vii.) Quod fornicatio levis sit, quantum spectat ad amorem conjugialem, et hunc praefert.― 452.(7) 結婚愛を目指す、またこれを優先させるほど、私通しようとする情欲は軽いこと。
Sunt gradus qualitatum mali, sicut sunt gradus qualitatum boni; 悪の特質(性質)の段階がある、善の特質(性質)の段階があるように。
quare quodvis malum est levius et gravius, sicut quodvis bonum est melius et opimius. それゆえ、それぞれの悪が軽いまた重い、それぞれの善はよりよい、また」最もよいように。
Simile est cum fornicatione, quae quia est libido, ac naturalis hominis nondum purificati, est malum; 私通に同様である、それは情欲であるので、そして自然的な人にまだ浄化されていない〔ものであるので〕、悪である。
sed quia omnis homo purificari potest, ideo quantum accedit ad statum purificatum, tantum illud malum fit levius malum, nam tantum abstergitur; しかし、すべての人間は浄化されることができるので、それゆえ、どれだけ浄化の状態へ近づくか〔によって〕、それだけその悪は軽い悪になる、なぜなら、それだけぬぐい取られるからである。
ita quantum fornicatio accedit ad amorem conjugialem, qui est status amoris sexus purificatus; そのように私通は結婚愛に近づくかぎり、それは浄化された性愛の状態である。
quod malum fornicationis gravius sit, quantum accedit ad amorem adulterii, in subsequente articulo videbitur. 私通の悪は重いこと、姦淫愛に近づくかぎり、次の節の中に見られる。
[2] Quod fornicatio sit levis, quantum spectat ad amorem conjugialem, est quia tunc ex statu incasto in quo est, spectat ad statum castum; [2] 私通は軽いこと、結婚愛を目指すかぎり、そのとき不貞の状態からその中にいるからである、貞潔な状態を目指す。
et quantum hunc praefert, tantum etiam in eo est quoad intellectum, et quantum non modo eum praefert, sed etiam praeamat, tantum in eo est etiam quoad voluntatem, sic quoad internum hominem; また、どれだけ優先させるか〔によって〕、それだけその中にもまた理解力に関している、またどれだけそれを優先させるだけでなく、しかし、さらにまたさらに愛するかによって〕、それだけその中にもまた意志に関している、このように内なる人に関して。
et tunc fornicatio, si nihilominus in illa perstat, illi est necessitas, cujus causae in explorato apud illum sunt. またその時、私通は、もしそれでもなおその中に固執する(やり通す・持続する)なら、彼に必要である、その理由は彼のもとの調査〔したもの〕の中にある。
[3] Sunt binae rationes, quae efficiunt, quod fornicatio apud illos, qui praeferunt et praeamant statum conjugialem, sit levis: [3] 二つの論証(論拠)がある、それは有効である、彼らのもとの私通は、その者は結婚の状態を優先させる、またさらに愛する、軽いこと。
prima est, quod illis vita conjugialis sit propositum, intentio seu finis; 第一の(最初の)ものである、彼らに結婚の生活が目標(意図)、意図または目的であること。
altera est, quod apud se separent malum a bono. 第二の(他の)ものである、自分自身のもとの悪を善から分離していること。
Quod primum attinet, quod illis vita conjugialis sit propositum, intentio seu finis, est quia homo talis homo est, qualis est in suo proposito, intentione seu fine, et quoque talis est coram Domino et coram angelis, imo etiam talis spectatur coram sapientibus in mundo; 「第一のもの」については、彼らに結婚の生活が目標(意図)、意図または目的である、人間がそのような人間であるからである、そのような者である、自分の目標(意図)、意図または目的の中で、そしてまた、主の前と天使の前でそのような者である、それどころか、世の中の賢明な者の前でもまたそのような者に見られている。
est enim intentio anima omnium actionum, ac facit in mundo inculpationes, et exculpationes, et post mortem imputationes. というのは、意図はすべての行動の霊魂であるからである、そして、世の中で批難を、また弁解(無罪の証明)を引き起こす、また死後、転嫁を。
[4] Quoad alterum, quod qui amorem conjugialem praeferunt libidini fornicationis, separent malum a bono, ita incastum a casto [est quia separant illa perceptione ac intentione]; [4] 「第二のもの」に関して、その者は結婚愛を私通の情欲に優先させる、悪を善から分離する、そのように不貞を貞潔から(☆)。☆ ここに直後の論証に続けるために原文にない補足があります。意味は「その知覚そして意図を分離するからである」。
et qui separant illa duo perceptione ac intentione, antequam in bono aut casto sunt, etiam separantur et purificantur a malo illius libidinis, dum in statum conjugialem veniunt. またそれらの二つの知覚そして意図を分離する者は、善または貞潔の中にいる前に、その情欲の愛からもまた分離され、浄化されている、結婚の状態の中にやって来る時。
Quod ita non fiat illis, qui in fornicatione spectant ad adulterium, in nunc sequente articulo videbitur. そのように彼らに生じないことは、その者は私通の中で姦淫へ目を向ける(目指す)、今や、続く節の中で見られる。
@1. fornicatio pro "fornificatio" 注1 「fornificatio」の代わりに fornicatio
(3)訳文
452.(7) 結婚愛を目指す、またこれを優先させるほど、私通しようとする情欲は軽い。
善の性質に段階があるように、悪の性質に段階がある。それゆえ、それぞれの善がよりよい、また」最もよいように、それぞれの悪は軽いまた重い。
私通も同様である、それは情欲であり、そして自然的な人にまだ清められていないものであるので、悪である。しかし、すべての人間は清められることができるので、それゆえ、清めの状態へ近づけば近づくほど、それだけその悪は軽い悪になる、なぜなら、それだけぬぐい取られるからである。そのように私通は、清められた性愛の状態である結婚愛に近づくかぎり〔そうなる〕。私通の悪は姦淫愛に近づくかぎり重いことが次の節の中に見られる。
[2] 私通が結婚愛を目指すかぎり軽いのは、そのとき不貞の状態から貞潔な状態を目指す中にいるからである。また、優先させればさせるほど、それだけ理解力に関してもまたその中にいる、またそれを優先させるだけでなく、しかし、さらにまたさらに愛せば愛すほど、それだけ意志に関してもまたこのように内なる人に関してその中にいる。またその時、私通は、もしそれでもなおその中で続けるなら、彼に必要であり、その理由は彼のもとの調査〔したもの〕の中にある。
[3] 彼らのもと、その者は結婚の状態を優先させ、またさらに愛する者のもとの私通は軽いことに、有効である二つの論証(論拠)がある。第一のものは、彼らに結婚の生活が目標、意図、すなわち、目的であることである。第二のものは、自分自身のもとの悪を善から分離していることである。
「第一のもの」については、彼らに結婚の生活が目標、意図、すなわち、目的である、人間がそのような人間であるからである、そのような者は、自分の目標、意図、すなわち、目的の中で、そしてまた、主の前と天使の前でそのような者である、それどころか、世の中の賢明な者の前でもまたそのような者に見られている。
というのは、意図はすべての行動の霊魂であり、そして、世の中で批難を、また弁解を、また死後、転嫁を引き起こすからである。
[4] 「第二のもの」に関して、結婚愛を私通の情欲に優先させ、悪を善から、そのように不貞を貞潔から分離する者は〔その知覚そして意図を分離するからである〕。
また善または貞潔の中にいる前に、それらの二つの知覚と意図を分離する者は、結婚の状態の中にやって来る時、その情欲の愛からもまた分離され、清められる。
私通の中で姦淫を目指す者に、そのようにじないことは、今から、続く節の中で見られる。