(1) 原文
539. Sunt duo debita, quae homini incumbunt facere post explorationem: supplicatio et confessio. Supplicatio erit, ut misereatur, det potentiam resistendi malis, quorum paenituit, et suppeditet inclinationem et affectionem faciendi bonum,
Quoniam homo sine Ipso non potest facere quicquam (Joh. xv. 5).
Confessio erit, quod videat, cognoscat et agnoscat sua mala, et deprehendat se miserum peccatorem. Coram Domino non opus est enumeratione peccatorum, nec supplicare de remissione illorum. Quod non opus sit enumeratione peccatorum, est causa, quia illa apud se exploravit et vidit, et inde illa apud Dominum praesentia sunt quia apud se; Dominus etiam in exploratione duxit illum, et aperuit illa, et inspiravit maerorem, et una cum hoc conatum desistendi ab illis, et inchoandi novam vitam. Quod coram Domino supplicatio de remissione peccatorum non fieri debeat, sunt hae causae: Prima, quia peccata non abolentur, sed removentur, et removentur sicut homo postea desistit ab illis, et novam vitam ingreditur; sunt enim innumerae concupiscentiae, quae cuivis malo, ut in [1]glomo, inhaerent, quae non possunt momento amoveri, sed successive sicut homo se patitur reformari et regenerari. Altera causa est, quod Dominus, quia est ipsa Misericordia, remittat omnibus sua peccata, nec unum alicui imputet, dicit enim, "Non sciunt quid faciunt;" sed usque non ideo ablata sunt, nam Petro interroganti, quoties remitteret fratri suo delicta, num usque ad septies, dixit,
"Non dico tibi ad septies, sed usque ad septuagies septies" (Matth. xviii. 21, 22);
quid non Dominus? Sed usque non nocet, quod quis gravatus conscientia, ut levetur, coram ministro ecclesiae peccata sua enumeret, causa absolutionis; quia sic introducitur in habitum explorandi se, et super mala cottidiana reflectendi; sed haec confessio est naturalis, supra descripta autem est spiritualis.
@1 “glomo:”―sic edition princeps; sic Tafel. Forte legeritis glomore, vel globo.
(2) 直訳
539. Sunt duo debita, quae homini incumbunt facere post explorationem: 二つの義務(負い目)がある、それらは人間に行なうことが課せられる(のしかかる)、調査の後――
supplicatio et confessio. 懇願と告白〔である〕。
Supplicatio erit, ut misereatur, det potentiam resistendi malis, quorum paenituit, et suppeditet inclinationem et affectionem faciendi bonum, 懇願がなくてはならない、哀れみを示されるために、〔主が〕悪に抵抗する力を与える、それらを後悔する、また善を行なう傾向と情愛を与える。
Quoniam homo sine Ipso non potest facere quicquam (Joh. xv. 5). 人間はその方なしに何も行なうことができないからである(ヨハネ15:5)。
Confessio erit, quod videat, cognoscat et agnoscat sua mala, et deprehendat se miserum peccatorem. 告白がなくてはならない、自分の悪を見る、知る、また認めること、また自分自身を悲惨な罪人と発見する。
Coram Domino non opus est enumeratione peccatorum, nec supplicare de remissione illorum. 主の前で罪の列挙(数え上げること)は必要としない、それらの許しについて懇願することも〔必要とし〕ない。
Quod non opus sit enumeratione peccatorum, est causa, quia illa apud se exploravit et vidit, et inde illa apud Dominum praesentia sunt quia apud se; 罪の列挙(数え上げること)を必要としないことは、理由がある、それらを自分自身のもとで調べた、また見た、またここからそれらは主のもとに現在する、自分自身のもとに〔ある〕ので。
Dominus etiam in exploratione duxit illum, et aperuit illa, et inspiravit maerorem, et una cum hoc conatum desistendi ab illis, et inchoandi novam vitam. 主もまた調査の中で彼を導く、またそれを明らかにした(開けた)、また悲嘆を呼び起こす、またこれと一緒にそれらを(から)やめる努力を、また新しい生活を始まる(始める)。
Quod coram Domino supplicatio de remissione peccatorum non fieri debeat, sunt hae causae: 主の前に罪の許しについての懇願は行なわれるべきでないことは、これらの理由がある――
Prima, quia peccata non abolentur, sed removentur, et removentur sicut homo postea desistit ab illis, et novam vitam ingreditur; 最初のものは、罪は除かれないからである、しかし、遠ざけられる、また、人間がそれらを(から)やめた後、また新しい生活を始めるほど遠ざけられる。
sunt enim innumerae concupiscentiae, quae cuivis malo, ut in [1]glomo, inhaerent, quae non possunt momento amoveri, sed successive sicut homo se patitur reformari et regenerari. というのは、無数の欲望があるから、それらはそれぞれの悪に〔ある〕、丸い群れ(糸玉)の中のように、こびりつく、それらは瞬間に取り除かれることができない、しかし、連続的に、人間が改心と再生されることを(自分自身に)赦すように。
Altera causa est, quod Dominus, quia est ipsa Misericordia, remittat omnibus sua peccata, nec unum alicui imputet, dicit enim, "Non sciunt quid faciunt;" もう一つの(別の)理由がある、主は、慈悲そのものであるので、すべての者にその罪を赦す、一つもある者に帰さない、というのは言うから、「〔彼らは〕何を行なっているか、知らない」。
sed usque non ideo ablata sunt, nam Petro interroganti, quoties remitteret fratri suo delicta, num usque ad septies, dixit, しかしそれでも、それゆえ、取り除かれない、なぜなら、ペテロに質問に、自分の兄弟の過失(違反)を赦すたびごとに、七度までかどうか、〔イエスは〕言った、
"Non dico tibi ad septies, sed usque ad septuagies septies" (Matth. xviii. 21, 22); 「わたしはあなたに七度までと言わない、しかし、七度の七十回まで」(マタイ18:21, 22)。
quid non Dominus? 何を主は〔許さ〕ないか?
Sed usque non nocet, quod quis gravatus conscientia, ut levetur, coram ministro ecclesiae peccata sua enumeret, causa absolutionis; しかし、それでも害ではない、だれか良心を重くされた(悩まされた)者が、軽くされる(減らされる)ために、教会の聖職者の前で自分の罪を列挙する、赦免の理由で。
quia sic introducitur in habitum explorandi se, et super mala cottidiana reflectendi; このように、自分自身を調べる習慣の中に導き入れられるからである、また日々の悪について熟考する(反省する)。
sed haec confessio est naturalis, supra descripta autem est spiritualis. しかし、この告白は自然的なものである、けれども、上に述べられたもの〔主への告白〕は霊的なものである。
@1 “glomo:”―sic edition princeps; sic Tafel. 注1 「glomo」――このように初版。このようにターフェル〔ターフェルは第二版を出しています〕。
Forte legeritis glomore, vel globo. おそらく、あなたがたはglomoreまたはgloboと読む。〔前者は文法上の変化の問題で、どちらもあえます、後者はミスプリかもしれない、ということです、意味はほとんど変わりません〕
(3) 訳文
539. それらは (のしかかる)、調査の後、人間に行なうことが課せられる二つの義務がある――懇願と告白〔である〕。
「懇願」がなくてはならない、〔主が〕哀れみを示し、悪に抵抗する力を与え、それらを後悔し、また善を行なう傾向と情愛を与えるために。
人間はその方なしに何も行なうことができないからである(ヨハネ15:5)。
「告白」がなくてはならない、自分の悪を見、知り、認め、また自分自身を悲惨な罪人と発見すること〔の告白である〕。
主の前で罪を数え上げることは必要としない、それらの許しについて懇願することも〔必要とし〕ない。
罪を数え上げることを必要としないことは、その理由は、それらを自分自身のもとで調べ、また見た、またここから自分自身のもとに〔ある〕ので、それらは主のもとに現在する〔からである〕。
主もまた調査の中で彼を導き、またそれを明らかにし、また悲嘆を、またこれと一緒にそれらをやめ、また新しい生活を始める努力を呼び起こす。
主の前に罪の許しについての懇願は行なわれるべきでないことには、これらの理由がある――
最初のものは、罪は除かれない、しかし、遠ざけられるからである、また、人間がそれらをやめた後、また新しい生活を始めるほど遠ざけられる。というのは、無数の欲望があり、それらはそれぞれの悪に〔あって〕、丸い群れ(糸玉)の中のように、こびりついており、それらは瞬間に取り除かれることができないから、しかし、連続的に、人間が改心と再生されることを(自分自身に)赦すように〔して取り除かれる〕。
もう一つの理由がある、主は、慈悲そのものであるので、すべての者にその罪を赦す、一つもある者に帰さない、というのは、「〔彼らは〕何を行なっているか、知らない」と言われるから。しかしそれでも、それゆえ、取り除かれない、なぜなら、自分の兄弟の過失(違反)を赦すのは、七度までかどうか、とのペテロの質問に、〔イエスは〕言われたからである、
「わたしはあなたに七度までと言わない、しかし、七度の七十回まで」(マタイ18:21, 22)。
〔そうなら〕何を主は〔許さ〕ないか?
しかし、それでも、だれか良心を重くされた者が、軽くされるために、赦免の理由で、教会の聖職者の前で自分の罪を列挙するのは有害ではない。このように、自分自身を調べ、また日々の悪について熟考する(反省する) 習慣の中に導き入れられるからである。しかし、この告白は自然的なものである、けれども、前に述べられたもの〔主への告白〕は霊的なものである。