(2)直訳
461. His adjicietur hoc Memorabile.― 461.これらにこのメモラビリア(単数形)が加えられる――
Quondam loquutus sum cum spiritu novitio, qui dum fuit in mundo, de caelo et inferno multum meditatus est. かつて私は新参の霊と話した、その者は世の中にいた時、天界と地獄について多くのものを熟考した。
Per spiritus novitios intelliguntur homines noviter defuncti, qui quia tunc sunt homines spirituales, vocantur spiritus. 新参の霊によって新たに死んだ人間が意味される、その者はその時、霊的な人間であるからである、霊と呼ばれる。
Ille ut primum intravit in mundum spiritualem, coepit de caelo et inferno similiter meditari, et sibi visus est, cum de caelo, in gaudio, et cum de inferno, in tristitia. 彼は、霊界の中に入ったとすぐに、天界と地獄について同様に熟考し始めた、また自分自身に見られた、天界について〔熟考する〕とき、楽しさの中に、また地獄について〔熟考する〕とき、悲しみの中に。
Ille cum animadvertit se in mundo spirituali esse, statim quaesivit ubi caelum et ubi infernum, tum quid et quale unum et alterum. 彼は自分自身が霊界の中にいることを認めたとき、直ちに尋ねた(求めた)、天界がどこに、地獄がどこに、なおまた一つともう一つが何でどんなものか。
Et responderunt, "Caelum est supra caput tuum, et infernum est infra pedes tuos, nunc enim es in mundo spirituum, qui est medius inter caelum et infernum; また〔彼らは〕答えた、「天界はあなたの頭の上方にある、また地獄はあなたの足の下方にある、というのは、今や、あなたは霊たちの世界の中にいるから、それは天界と地獄の中央にある。
sed quid et quale caelum et infernum est, non possumus paucis describere:" しかし、天界と地獄が何でどんなものか、私たちは簡単に述べることができない」。
Et tunc quia flagrabat desiderio cognoscendi, projecit se super genua, et oravit devote ad Deum, ut instrueretur; またその時、知ることの願望が燃え立ったので、自分自身をひざの上に投げ出した、また神に信心深く祈った、教えられるように。
Et ecce apparuit angelus ad dextram ejus, et elevavit illum, et dixit, "Supplicavisti ut instruereris de caelo et inferno. また、見よ、天使が右に見られた(現われた)、また彼を上げた(=立たせた)、また言った、「あなたは教えられるように懇願した、天界と地獄について。
Inquire et disce quid Jucundum, et cognosces." 何が快さか探求せよ、また学べ、するとあなたは知る」。
Et angelus his dictis sublatus est. また、天使は、これらで言われて、上げられた(tollo)。
[2] Tunc spiritus novitius secum dixit, "Quid hoc, ‘Inquire et disce quid Jucundum, et cognosces quid et quale caelum et infernum est?" [2] その時、新参の霊は自分自身に言った、「これは何か、『何が快さか探求せよ、また学べ、するとあなたは天界と地獄が何でどんなものか知る』?」
sed e loco illo abiens circumvagatus est, et obvios alloquutus dixit, "Dicite quaeso, si placet, quid Jucundum." しかし、その場所から立ち去って、歩きまわった、また出会った者に話しかけて、言った、「言え、願わくば、もし喜びであるなら、何が快さか」。
Et dicebant aliqui, "Quae qualis est haec quaestio? また、ある者は言った、「何か、どんなものか、この質問は?
quis non scit quid Jucundum? だれが知らないか? 何が快さか。
estne gaudium et laetitia? 楽しさと喜びではないのか?
quare jucundum est jucundum, unum sicut alterum; それゆえ、快さは快さである、あるものがもう一つのように。
non scimus discrimen:" 私たちは違いを知らない」。
Alii dicebant, quod jucundum esset risus mentis, "dum enim mens ridet, est facies hilaris, loquela jocularis, gestus ludens, et totus homo in jucundo." 他の者たちは言った、快さは心のほほえみであったこと、「というのは、心がほほえむ時、顔は機嫌がよい(快活である)、話し方は冗談〔まじりである〕、身ぶりはふざけている、また人間全体は快さの中に〔いる〕から」。
Aliqui autem dicebant, "Jucundum nihil aliud est, quam epulari et edere lautitias, ac bibere et vino generoso inebriari, et tunc confabulari de rebus variis, imprimis de ludis Veneris et Cupidinis." けれども、ある者たちは言った、「快さは他のものでは決してない、祝宴(宴会)以外の、またおいしいもの(ごちそう)を食べること、そして飲むこと、また銘酒(優良銘柄のワイン)に酔うこと、またその時、いろいろな事柄についておしゃべりすること、特にウェヌスとクピドー☆(愛欲と欲望)の遊びについて。
☆ ウェヌスは別名ヴィーナス(ミロのヴィーナスが有名)であり、愛と美の女神です。クピドーは別名キューピッドです(恋の橋渡し役)。ここは砕けて言えば(自分自身のまた他人の)「恋愛談議」です。
[3] His auditis, spiritus novitius indignatus secum dixit, "Haec responsa sunt rusticalia et non forensia; [3] これらで聞いて、憤慨した新参の霊は自分自身に言った、「これらの答えは田舎者の(粗野な)ものである、また公共のものでない。
haec jucunda non sunt caelum nec infernum; これらの快さは天界でも地獄でもない。
utinam conveniam sapientes;" ~てくれたらよいのに、私は賢明な者に出会う」。
Et abivit ab illis, et quaesivit, "Ubi sunt sapientes?" また彼らから去った、また求めた、「どこに賢明な者はいるのか?」
Et tunc visus est a quodam spiritu angelico, qui dixit, "Percipio quod accensus sis desiderio sciendi id, quod est universale caeli et universale inferni, et quia hoc est jucundum, deducam te super collem, ubi quotidie conveniunt illi, qui rimantur effectus, et illi qui investigant causas, et illi qui explorant fines: また、その時、天使的なある霊により見られた、その者は言った、「私は知覚した、あなたがそのことを知る願望にかき立てられていること、それは天界の全般的なもの、また地獄の全般的なもの、またこのこと〔天界と地獄〕は快さであるので、私はあなたを丘の上に導く、そこに毎日、彼らが集まる、その者は結果を調べる(研究する)、また彼らはその者は原因を探し求める(調べる)、また彼らはその者は目的を調べる(見つけ出す)――
sunt tres coetus, et illi qui rimantur effectus vocantur spiritus scientiarum, et abstracte Scientiae; 三つの集団がある、また、彼らはその者は結果を調べる(研究する)、知識の霊と、また抽象的に「知識」と呼ばれる。
et illi qui investigant causas, vocantur spiritus intelligentiae, abstracte Intelligentiae; また彼らはその者は原因を探し求める(調べる)、知的な霊と、また抽象的に「知性」と呼ばれる。
et illi qui explorant fines, vocantur spiritus sapientiae, abstracte Sapientiae: また彼らはその者は目的を調べる(見つけ出す)、知恵の霊と、また抽象的に「知恵」と呼ばれる。
directe supra illos in caelo, sunt angeli, qui ex finibus vident causas et ex causis effectus; 彼らのまっ直ぐ上方に、天界の中に天使がいる、彼らは目的から原因を見る、また原因から結果を。
ex his angelis est tribus illis coetibus illustratio." これらの天使から、それらの三つの集団に照らしがある」。
[4] ille tunc spiritum novitium prehendens manu duxit super collem, et ad coetum, qui erat ex illis, qui explorant fines, et vocantur Sapientiae. [4] 彼は、その時、新参の霊を、手をつかまえて、丘の上へ導いた、また集団へ、その者たちは彼らからであった、その者は目的を調べる(見つけ出す)、また「知恵」と呼ばれる。
His dixit, "Ignoscite quod ad vos ascenderim: 彼らに言った、「許せ、あなたがたへ私が上ること。
causa est, quia a pueritia meditatus sum de caelo et inferno, et in hunc mundum nuper veni, et quidam mihi tunc associati dixerunt, quod hic caelum sit supra caput meum, et infernum sub pedibus meis; 理由がある、子供時代から天界と地獄について私は熟考したからである、またこの世界の中に近ごろ私はやって来た、また私と仲間となったある者が、その時、言った、ここに天界は私の頭の上方にある、そして地獄は私の足の下方に。
sed non dixerunt, quid et quale unum et alterum; しかし、言わなかった、一つのもう一つのものが何でどんなものか。
quare ex constante cogitatione de illis anxius factus oravi ad Deum; それゆえ、それらについて不断の思考から悩まされて、私は神に祈った。
et tunc adstitit angelus, et dixit, ‘Inquire et disce quid Jucundum, et cognosces.’ またその時、天使がそばに立った、また言った、『何が「快さ」か探求せよ、また学べ、するとあなたは知る』。
Inquisivi, sed adhuc in vanum: 私は探求した、しかし、依然としてむだ(むなしい)――
peto itaque, ut, si libet, doceatis me, quid jucundum." それで、私は懇願する、それでよろしかったら、あなたがたは私を教える、何が快さか」。
[5] Ad haec Sapientiae respondebant, "Jucundum est omne vitae omnibus in caelo, ac omne vitae omnibus in inferno: [5] これに「知恵(の霊たち)」が答えた、「快さは、天界の中のすべての者のいのちのすべてである、また地獄の中のすべての者のいのちのすべてである――
illis qui in caelo sunt, est jucundum boni et veri; 彼らに、その者は天界の中にいる、善と真理の快さがある。
illis autem qui in inferno sunt, est jucundum mali et falsi; けれども、彼らに、その者は地獄の中にいる、悪と虚偽の快さがある。
omne enim jucundum est amoris, et amor est esse vitae hominis; というのは、すべての快さは愛の者であり、また愛は人間のいのちのエッセ(存在)であるから。
quare sicut homo est homo secundum quale sui amoris, ita est homo secundum quale sui jucundi; それゆえ、人間が自分の愛のどんなものか(性質)にしたがって人間であるように、そのように人間は自分の快さのどんなものか(性質)にしたがって人間である。
activitas amoris facit sensum jucundi; 愛の活動が快さの感覚をつくる。
activitas ejus in caelo est cum sapientia, et activitas ejus in inferno est cum insania; 天界の中でその活動は知恵をともにある、また地獄の中でその活動は狂気をともにある。
utraque in suis subjectis sistit jucundum. 両方のものはその対象の中で快さをひき起こす。