原典講読『啓示された黙示録』 772

(1) 原文

772. [Vers. 12.] ” Merces auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritae,” significat quod haec illis non amplius sint, quia non illis sunt spiritualia bona et vera, quibus talia correspondent.-Per “merces illorum” non alia significantur quam quae ibi nominantur; nam quod illis aurum, argentum et lapis pretiosus et margaritae in copia sint, et quod illa per religiosa sua, quae fecerunt sancta Divina, lucrati sint, notum est. Talia fuerunt illis, qui e Babylonia erant, ante Ultimum Judicium; nam tunc concessum fuit illis sibi sicut Caelos formare, et per varias artes sibi talia e Caelo comparare, imo illis sicut in mundo cellaria implere: at post Ultimum Judicium, quando fictitii illorum Caeli destructi sunt, tunc omnia illa in pulverem et cinerem redacta sunt, et per ventum orientalem abducta, ac ut pulvis prophanus super inferna eorum constrata: sed de his legantur quae in Opusculo de Ultimo Judicio et Babylonia destructa, Londini 1758 edito, ex visis descripta sunt. [2] Post illam eversionem et illorum dejectionem in Infernum, in tam miserabili statu sunt, ut non sciant quid aurum, argentum, lapis pretiosus et margarita sunt. Causa est, quia “aurum,” “argentum,” et “lapis pretiosus” correspondent bonis et veris spiritualibus, ac “margaritae” cognitionibus illorum; et quia illis non aliqua vera et bona sunt, nec cognitiones illorum, sed pro illis mala et falsa et horum cognitiones, non possunt habere illa, sed talia quae correspondent, quae sunt materiae viles et tetri coloris, praeter aliqua conchilia, in quibus cor suum ponunt, sicut antea in pretiosis supra nominatis. [3] Sciendum est, quod in mundo spirituali sint omnia quae in mundo naturali, cum sola differentia, quod omnia in mundo spirituali sint correspondentiae, correspondent enim interioribus illorum, splendida et magnifica illis qui in sapientia ex Divinis veris et bonis a Domino per Verbum sunt, ac contraria illis qui in vesania ex falsis et malis sunt. Talis correspondentia ex creatione est, cum spirituale mentis in sensuale corporis demittitur; quare ibi quisque scit qualis alter est, dum in propriam ejus cameram venit. [4] Ex his constare potest quod per “merces auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritae” significetur quod haec illis non amplius sint; quia illis non sunt spiritualia bona et vera, nec cognitiones boni et veri, quibus talia correspondent. Quod “aurum” ex correspondentia significet bonum, et “argentum” verum, videatur supra, n. 211, 726. Quod “lapis pretiosus” significet verum spirituale, n. 231, 540, 726. Quod “margaritae” significent cognitiones veri et boni, n. 727.

 

(2) 直訳

772. [Vers. 12.] ” Merces auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritae,” significat quod haec illis non amplius sint, quia non illis sunt spiritualia bona et vera, quibus talia correspondent.- 772(12節)「商品、金のまた銀のまた宝石また真珠の」は、これらがもはや彼らにないことを意味する、彼らに霊的な善と真理がないからである、それらにこのようなものが対応する。

Per “merces illorum” non alia significantur quam quae ibi nominantur; 「彼らの商品」によって、他のものは意味されない、そこに名前を挙げられているもの以外に。

nam quod illis aurum, argentum et lapis pretiosus et margaritae in copia sint, et quod illa per religiosa sua, quae fecerunt sancta Divina, lucrati sint, notum est. なぜなら、彼らに、金、銀、また宝石、また真珠が豊富にあること、また、それらを自分の宗教的信念によって、それは聖なるもの、神的なものにした、利益を(もうけを)得たことが、よく知られているからである。

Talia fuerunt illis, qui e Babylonia erant, ante Ultimum Judicium; このようなものが彼らにあった、その者はバビロン(バビロニア)からであった、最後の審判の前に。

nam tunc concessum fuit illis sibi sicut Caelos formare, et per varias artes sibi talia e Caelo comparare, imo illis sicut in mundo cellaria implere: なぜなら、その時、彼らは自分自身に天界のようなものをつくり上げることを許された(concedo)からである、またいろいろな技巧(策略)によって自分自身にこのようなものを天界から得ること、実に、彼らに、世の中でのように、貯納室を満たすこと。

at post Ultimum Judicium, quando fictitii illorum Caeli destructi sunt, tunc omnia illa in pulverem et cinerem redacta sunt, et per ventum orientalem abducta, ac ut pulvis prophanus super inferna eorum constrata: しかし、最後の審判の後、彼らの架空の(でっちあげた)天界が破壊された時、その時、それらすべてのものが塵と灰の中に戻された、また東風☆1によって連れ去られた、そして彼らの地獄の上に汚れた塵として振りかけられた(consterno)☆2。

☆1 「東風」については『天界の秘義』5215参照(創世記41:6)。(風については841番、創世記8:1)。同じく『天界の秘義』7679番(出エジプト記10:13)。

☆2  ここのように consiterno に「振りかける・まく」の意味があり、『レキシコン』に漏れていました。

sed de his legantur quae in Opusculo de Ultimo Judicio et Babylonia destructa, Londini 1758 edito, ex visis descripta sunt. しかし、これらについて読まれる、それらは『最後の審判と滅ぼされたバビロニア』についての小著の中に、ロンドンで1758〔年〕出版、見られたものから述べられた。

[2] Post illam eversionem et illorum dejectionem in Infernum, in tam miserabili statu sunt, ut non sciant quid aurum, argentum, lapis pretiosus et margarita sunt. [2] そのひっくり返すことと地獄の中への彼らの投げ込むことの後、彼らはこれほどの悲惨なことの中にいる、何が金、銀、宝石また真珠であるか知らないような。

Causa est, quia “aurum,” “argentum,” et “lapis pretiosus” correspondent bonis et veris spiritualibus, ac “margaritae” cognitionibus illorum; 理由がある、「金」、「銀」また「宝石」は霊的な善と真理に対応するからである、そして「真珠」はそれらの認識(知識)に。

et quia illis non aliqua vera et bona sunt, nec cognitiones illorum, sed pro illis mala et falsa et horum cognitiones, non possunt habere illa, sed talia quae correspondent, quae sunt materiae viles et tetri coloris, praeter aliqua conchilia, in quibus cor suum ponunt, sicut antea in pretiosis supra nominatis. また、彼らに何らかの真理と善がないからである、それらの認識(知識)もない、しかし、それらの代わりに悪と虚偽またこれらの認識(知識)〔がある〕、それらを持つことができない、しかし、このようなものが〔ある〕それらは対応する、それらは卑しい(つまらない)また汚い色の物質である、ほかに何らかの貝殻、それらの中に自分の心を置いた、以前に~のように、上に名前を挙げられた貴重(高価)なものの中に。

[3] Sciendum est, quod in mundo spirituali sint omnia quae in mundo naturali, cum sola differentia, quod omnia in mundo spirituali sint correspondentiae, correspondent enim interioribus illorum, splendida et magnifica illis qui in sapientia ex Divinis veris et bonis a Domino per Verbum sunt, ac contraria illis qui in vesania ex falsis et malis sunt. [3] 知られなければ(知らなければ)ならない、霊界の中にすべてのものがあること、それらは自然界の中に、相違だけとともに、霊界の中のすべてのものは対応(物)であること、というのは彼らの内的なものに対応するから〔ここで区切るとよい〕、彼らに光り輝く(みごとな)ものとりっぱな(荘厳な)ものが〔ある〕、その者は、みことばによって主からの神的真理と善から知恵の中にいる、そして彼らに正反対のものが〔ある〕、その者は虚偽と悪から狂気の中にいる。

Talis correspondentia ex creatione est, cum spirituale mentis in sensuale corporis demittitur; このような対応が、創造から、ある、心の霊的なものが身体の感覚的なものの中に降ろされるとき。

quare ibi quisque scit qualis alter est, dum in propriam ejus cameram venit. それゆえ、そこに、それぞれの者は他の者がどんな者であるか(性質)を知る、彼のプロプリウムの(自己の)部屋☆にやって来る時。

☆ この部屋は、地獄のある領域にある「部屋」です。その部屋では他の者が(自分に対して)行なった悪事を知ることになります。『天界の秘義』817番参照。

[4] Ex his constare potest quod per “merces auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritae” significetur quod haec illis non amplius sint; [4] これらから明らかにすることができる、「商品、金のまた銀のまた宝石また真珠の」によって、これらが、もはや彼らにないことが意味される。

quia illis non sunt spiritualia bona et vera, nec cognitiones boni et veri, quibus talia correspondent. 彼らに霊的な善と真理がないからである、善と真理の認識(知識)もない、それらにこのようなものが対応する。

Quod “aurum” ex correspondentia significet bonum, et “argentum” verum, videatur supra, n. 211, 726. 「金」が対応から善を、また「銀」が真理を意味することが、上に見られる、211, 726番

Quod “lapis pretiosus” significet verum spirituale, n. 231, 540, 726. 「宝石」が霊的な真理を意味すること、231, 540, 726番。

Quod “margaritae” significent cognitiones veri et boni, n. 727. 「真珠」が善と真理の認識(知識)を意味すること、727番。

 

(3) 訳文

 772(12節)「金と銀と宝石と真珠の商品」は、これらがもはや彼らにないことを意味する、このようなものに対応する霊的な善と真理が彼らにないからである。

 「彼らの商品」によって、そこに名前を挙げられているもの以外に他のものは意味されない。なぜなら、彼らに、金、銀、宝石、また真珠が豊富にあること、また、自分の宗教的信念によって、聖なるもの、神的なものにしたものによって利益を得たことが、よく知られているからである。

最後の審判の前に、このようなものがバビロン(バビロニア)からの者にあった。なぜなら、その時、彼らが自分自身に天界のようなものをつくり上げること、またいろいろな策略によって自分自身にこのようなものを天界から得ること、実に、彼らに、世の中でのように貯納室を満たすことが許されたからである。しかし、最後の審判の後、彼らのでっちあげた天界が破壊された時、その時、それらすべてのものが塵と灰に帰し、東風☆1によって運ばれ、そして彼らの地獄の上に汚れた塵として振りかけられた。しかし、これらについて、見られたものから述べられたロンドンで1758〔年〕に出版の『最後の審判』の小著の中に読まれる。

 [2] そのひっくり返すことと彼らが地獄の中へ投げ込まれることの後、彼らは、金、銀、宝石また真珠が何がであるか知らないようなこれほどの悲惨の中にいる。

 その理由は、「金」、「銀」、「宝石」は霊的な善と真理に、そして「真珠」はそれらの認識に対応するからである。また、彼らに何らかの真理と善がなく、それらの認識もなく、しかし、それらの代わりに悪と虚偽とこれらの認識〔があり〕、それらを持つことができないからである、しかし、以前に前に名前を挙げられた貴重なものの中に自分の心を置いたようなものに対応する卑しい(つまらない)また汚い色の物質、ほかに何らかの貝殻がある。

 [3] 自然界の中にあるすべてのものが、相違だけとともに、霊界の中にあること、霊界の中のすべてのものは対応するものであることを知らなければならない、というのは、彼らの内的なものに対応するから。みことばによって主からの神的真理と善から知恵の中にいる者に、みごとなものと荘厳なものがあり、そして虚偽と悪から狂気の中にいる者に正反対のものがある。

心の霊的なものが身体の感覚的なものの中に降ろされるとき、創造からこのような対応がある。それゆえ、自己の部屋☆2にやって来る時、そこでそれぞれの者は他の者がどんな者であるか知る。

 [4] これらから、「金と銀と宝石と真珠の商品」によって、これらが、もはや彼らにないことが意味されることを明らかにすることができる。彼らにこのようなものに対応する霊的な善と真理がなく、善と真理の認識もないからである。

対応から「金」が善を、「銀」が真理を意味することが、前に見られる、211, 726番。「宝石」が霊的な真理を意味すること、231, 540, 726番。「真珠」が善と真理の認識を意味すること、727番。

 

☆1 「東風」については『天界の秘義』5215番(創世記41:6)、7679番(出エジプト記10:13)参照。(風については841番、創世記8:1)。

☆2 この部屋は、地獄のある領域にある「部屋」です。その部屋では他の者が(自分に対して)行なった悪事を知ることになります。『天界の秘義』817番参照。

原典講読『啓示された黙示録』 773

(1) 原文

773. ” Et byssi et purpurae et serici et coccini” significat quod haec illis non amplius sint, quia illis non sunt caelestia bona et vera quibus talia correspondent.-Per supra nominata, quae erant “aurum, argentum, lapis pretiosus et margarita,” in genere significantur spiritualia bona et vera, ut supra (n. 772) dictum est; per haec autem, quae sunt “byssus, purpura, sericum et coccinum,” in genere significantur caelestia bona et vera; sunt enim apud illos, qui in Caelo et in Ecclesia sunt, bona et vera spiritualia, et sunt bona et vera caelestia; bona et vera spiritualia sunt sapientiae, ac bona et vera caelestia sunt amoris; et quia haec bona et vera nec illis sunt, sed mala et falsa illis opposita, ideo haec dicuntur; sequuntur enim in ordine. Nunc quia similis res cum his est, quae cum prioribus, non opus est ulteriore explicatione, quam quae in praecedente articulo facta est. Quid in specie “byssus” significat, dicetur in sequente capite, ad haec ibi:

 

“Byssinum sunt justitiae sanctorum” (vers. 8; n. 814, 815);

 

quod “purpura” significet bonum caeleste, et “coccinum” verum caeleste, videatur supra (n. 725): per “sericum” significatur bonum et verum caeleste medians, bonum ex mollitie et verum ex splendore; nominatur solum Ezech. xvi. 10, 13.

 

(2) 直訳

773. ” Et byssi et purpurae et serici et coccini” significat quod haec illis non amplius sint, quia illis non sunt caelestia bona et vera quibus talia correspondent.- 773「また亜麻布と紫色と絹と緋色」は、これらがもはや彼らにないことを意味する、彼らに天的な善と真理がないからである、それらにこのようなものが対応する。

Per supra nominata, quae erant “aurum, argentum, lapis pretiosus et margarita,” in genere significantur spiritualia bona et vera, ut supra (n. 772) dictum est; 上に名前を挙げられたものによって、それらは「金、銀、宝石と真珠」であった、全般的に霊的善と真理が意味される、上に言われたように(772番)。

per haec autem, quae sunt “byssus, purpura, sericum et coccinum,” in genere significantur caelestia bona et vera; けれども、これらによって、それらは「亜麻布、紫色、絹と緋色」である、全般的に天的善と真理が意味される。

sunt enim apud illos, qui in Caelo et in Ecclesia sunt, bona et vera spiritualia, et sunt bona et vera caelestia; というのは、彼らのもとにあるからである、その者は天界の中にまた教会の中にいる、霊的な善と真理が、また天的な善と真理が。

bona et vera spiritualia sunt sapientiae, ac bona et vera caelestia sunt amoris; 霊的な善と真理は知恵のものである、そして、天的な善と真理は愛のものである。

et quia haec bona et vera nec illis sunt, sed mala et falsa illis opposita, ideo haec dicuntur; また、これらの善と真理が彼らにないので、しかし、悪と虚偽が彼らにある、それゆえ、これらが言われた。

sequuntur enim in ordine. というのは、順序の中で続けられるから。

Nunc quia similis res cum his est, quae cum prioribus, non opus est ulteriore explicatione, quam quae in praecedente articulo facta est. さて、これらと同様の事柄であるので、それらは前のものと、さらなる説明は必要ない、~以上に、それらは先行する節の中で行なわれた。

Quid in specie “byssus” significat, dicetur in sequente capite, ad haec ibi: 何を、特に「亜麻布」が意味するか、続く(次の)章の中で言われる、これらについてそこに――

“Byssinum sunt justitiae sanctorum” (vers. 8; n. 814, 815); 「亜麻布は聖徒たちの公正(義)である」(8節、814, 815節)。

quod “purpura” significet bonum caeleste, et “coccinum” verum caeleste, videatur supra (n. 725): 「紫色」が天的な善を意味すること、また「緋色」が天的な真理を、上に見られる(725番)。

per “sericum” significatur bonum et verum caeleste medians, bonum ex mollitie et verum ex splendore; 「絹」によって、媒介する天的な善と真理が意味される、柔らかさから善が、また光輝から真理が。

nominatur solum Ezech. xvi. 10, 13. 「エゼキエル(書)」16:10, 13だけに名前が挙げられている。

 

(3) 訳文

773「また亜麻布と紫色と絹と緋色」は、これらがもはや彼らにないことを意味する、このようなものに対応する天的な善と真理が彼らにないからである。

 前に名前を挙げられた「金、銀、宝石と真珠」によって、前に言われたように、全般的に霊的善と真理が意味される(772番)。けれども、「亜麻布、紫色、絹と緋色」よって、全般的に天的善と真理が意味される。というのは、天界の中にまた教会の中にいる者のもとに、霊的な善と真理、また天的な善と真理があるからである。霊的な善と真理は知恵のものであり、そして、天的な善と真理は愛のものである。また、これらの善と真理が彼らになく、しかし、悪と虚偽が彼らにあるいので、それゆえ、これらが言われた。というのは、順序の中で続けられるから。

 さて、これらは前のものと同様の事柄であるので、先行する節の中で行なわれた説明以上のさらなる説明は必要ない。

 特に「亜麻布」が何を、意味するか、次章の「亜麻布は聖徒たちの公正(義)である」(8節、814, 815節)のところで言われる。

 「紫色」が天的な善を、「緋色」が天的な真理を意味することが、前に見られる(725番)。「絹」によって、媒介する天的な善と真理が、柔らかさから善が、光輝から真理が意味される。〔これは〕「エゼキエル書」16:10, 13だけに名前が挙げられている。

原典講読『啓示された黙示録』 774

(1) 原文

774. ” Et omne lignum thyinum et omne vas eburneum,”significat quod haec illis non amplius sint, quia non illis sunt naturalia bona et vera, quibus talia correspondent.-Haec similia sunt cum illis, quae supra (n. 772, 773) explicata sunt, cum sola differentia, quod per primum nominata intelligantur bona et vera spiritualia, de quibus supra (n. 772); et quod per secundo nominata intelligantur bona et vera caelestia, de quibus mox supra (n. 773); et quod per haec nunc nominata, quae sunt “lignum thyinum et vas eburneum” intelligantur bona et vera naturalia. [2] Sunt enim tres gradus sapientiae et amoris, et inde tres gradus veri et boni; primus gradus vocatur caelestis, secundus spiritualis, et tertius naturalis. Hi tres gradus sunt ex nativitate apud unumquemvis hominem, et quoque sunt in communi in Caelo et in Ecclesia; quae causa est quod Caeli tres sint, supremum, medium et ultimum, inter se prorsus distincti secundum illos gradus; similiter Ecclesia Domini in terris; sed qualis est apud illos qui in gradu caelesti sunt, et qualis apud illos qui in gradu spirituali sunt, et qualis apud illos qui in gradu naturali sunt, non hujus loci est exponere, sed videatur de illis in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, in Classe Tertia, ubi de Gradibus actum est; hic solum, quod apud illos qui e Babylone sunt, non sint bona et vera spiritualia, nec bona et vera caelestia, et ne quidem bona et vera naturalia. Quod spiritualia primo loco nominentur, est quia multi ex illis possunt spirituales esse, modo sanctum habeant Verbum corde, sicut ore dicunt; at non possunt caelestes fieri, quia non adeunt Dominum, sed adeunt homines vivos et mortuos, et colunt; haec causa est, quod caelestia secundo loco nominentur. [3] Quod per “lignum thyinum” significetur bonum naturale, est quia “lignum” in Verbo significat bonum, et “lapis” verum, ac “lignum thyinum” ducit suam denominationem ex duo, ac “duo” etiam significant bonum: quod sit bonum naturale, est quia lignum non est materia pretii, sicut est aurum, argentum, lapis pretiosus, margarita, byssus, purpura, sericum et coccinum; similiter lapis. Simile est cum ebore, per quod significatur verum naturale; quod “ebur” significet verum naturale, est quia est album, et poliri potest, et quia protenditur ex ore elephantis et quoque facit robur ejus. Ut “ebur” sit verum naturale illius boni quod significatur per “lignum thyinum,” dicitur “vas eburneum;” per “vas” enim significatur continens, hic verum continens boni. [4] Quod “lignum” significet bonum aliquatenus constare potest [ex] his:

 

Quod aquae amarae in Marah dulces factae sint per Lignum injectum (Exod. xv. 25{1});

Quod Tabulae lapideae, quibus Lex fuit inscripta, in Arca ex lignis schittim facta, fuerint repositae (Exod. xxv. 10-16);

Quod Templum Hierosolymitanum Ligno fuerit tectum ac intus vestitum (1 Reg. vi. 10, 15);

Quod Altare in deserto ex Ligno factum fuerit (Exod. xxvii. 1,6).

 

Praeter ex his: 

 

“Lapis e pariete clamat, et trabs ex Ligno respondet” (Hab. ii. 11);

“Diripient opes tuas, et depraedabuntur merces tuas, et lapides tuos et Ligna tua in medium maris dabunt” (Ezech. xxvi. 12{2});

Dictum ad Prophetam, ut sumeret unum Lignum, ut scriberet super illo nomen Judae et filiorum Israelis, et quoque nomen Josephi et Ephraimi; “et faciam illos in Lignum unum” (Ezech. xxxvii. 16, 19{3});

“Aquas nostras pro argento bibimus, et Ligna nostra pro pretio veniunt” (Thren. v. 4);

“Si quis cum socio venit in sylvam, et cadit securis e Ligno in socium ut moriatur, fugiet in urbem azyli” (Deutr. xix. 5);

 

hoc ideo, quia “lignum” significat bonum, et sic quod non morti dederit socium ex malo seu mala intentione, sed ex errore, quia in bono fuit; praeter alibi. [5] Per “lignum” autem in opposito sensu significatur malum et maledictum, ut quod

 

Fecerint sculptilia ex ligno et adoraverint illa (Deutr. iv. 23-28; Esaj. xxxvii. 19; cap. xl. 20; Jerem. x. 3,8; Ezech. xx. 32);

 

tum quod

 

Suspensio super Ligno esset maledictio (Deutr. xxi. 22,23).

 

Quod “ebur” significet verum naturale, constare etiam potest ex locis ubi ebur nominatur

 

(Ut Ezech. xxvii. 6, 15; Amos iii. 15; cap. vi.{4} 4; Psalm. xlv.{5} 9 [B. A. 8]).

 

@1 25 pro “35” @2 12 pro “11” @3 19 pro “17” @4 vi. pro “v.” @5 xlv. pro “xl.”

 

(2) 直訳

774. ” Et omne lignum thyinum et omne vas eburneum,”significat quod haec illis non amplius sint, quia non illis sunt naturalia bona et vera, quibus talia correspondent.- 774「またすべてのシトロン材の木(木材)とすべての象牙の器」は、これらがもはや彼らにないことを意味する、彼らに自然的な善と真理がないからである、それらにこのようなものが対応する。

Haec similia sunt cum illis, quae supra (n. 772, 773) explicata sunt, cum sola differentia, quod per primum nominata intelligantur bona et vera spiritualia, de quibus supra (n. 772); これらはそれらと同様のものである、それらは上に説明された(772, 773番)、単なる相違とともに、最初に名前を挙げられたものによって霊的な善と真理が意味されること、それらについて上に(772番)。

et quod per secundo nominata intelligantur bona et vera caelestia, de quibus mox supra (n. 773); また第二に名前を挙げられたものによって天的な善と真理が意味されること、それらについて上に(773番)。

et quod per haec nunc nominata, quae sunt “lignum thyinum et vas eburneum” intelligantur bona et vera naturalia. また、今や名前を挙げられたこれらによって、それらは「シトロン材の木(木材)と象牙の器」である、自然的な善と真理が意味されること。

[2] Sunt enim tres gradus sapientiae et amoris, et inde tres gradus veri et boni; [2] というのは、知恵と愛の三つの段階があるから、またここから真理と善の三つの段階。

primus gradus vocatur caelestis, secundus spiritualis, et tertius naturalis. 最初の段階は天的と呼ばれる、第二は霊的、また第三は自然的。

Hi tres gradus sunt ex nativitate apud unumquemvis hominem, et quoque sunt in communi in Caelo et in Ecclesia; これらの三つの段階は出生からそれどれの人間のもとにある、そしてまた、全般的に天界の中にまた教会の中に〔ある〕。

quae causa est quod Caeli tres sint, supremum, medium et ultimum, inter se prorsus distincti secundum illos gradus; それが原因である、三つの天界があること、最高の、中間の、また最も低い、それら自体の間は、それら段階にしたがって完全に分離されている。

similiter Ecclesia Domini in terris; 同様に、主の教会は三つの段階の中に〔分離されている〕。

sed qualis est apud illos qui in gradu caelesti sunt, et qualis apud illos qui in gradu spirituali sunt, et qualis apud illos qui in gradu naturali sunt, non hujus loci est exponere, sed videatur de illis in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, in Classe Tertia, ubi de Gradibus actum est; しかし、どんなものであるか、彼らのもとで、その者は天的な段階の中にいる、またどんなものか、彼らのもとで、その者は霊的な段階の中にいる、またどんなものか、彼らのもとで、その者は自然的な段階の中にいる、この場所でではない、説明すること、しかし、それらについて『神的愛と神的知恵について天使の知恵』の中に、第三部類の中に見られる、そこに「段階」について扱われている。

hic solum, quod apud illos qui e Babylone sunt, non sint bona et vera spiritualia, nec bona et vera caelestia, et ne quidem bona et vera naturalia. ここに単に(~だけ)、彼らのもとに、その者はバビロンからである、霊的な善と真理がない、天的な善と真理もない、また自然的な善と真理でさえない。

Quod spiritualia primo loco nominentur, est quia multi ex illis possunt spirituales esse, modo sanctum habeant Verbum corde, sicut ore dicunt; 霊的なものが最初の場所に名前を挙げられている、彼らからの多くの者は霊的な者であることができるからである、彼らは心で、そのように口で言う、みことばを聖なるもの〔として〕持ちさえすれば。

at non possunt caelestes fieri, quia non adeunt Dominum, sed adeunt homines vivos et mortuos, et colunt; しかし、天的な者になることはできない、主に近づかないので、しかし、生きているまた死んでいる人間に近づく、また礼拝する。

haec causa est, quod caelestia secundo loco nominentur. これが理由である、天的なものが第二の場所に名前を挙げられていること。

[3] Quod per “lignum thyinum” significetur bonum naturale, est quia “lignum” in Verbo significat bonum, et “lapis” verum, ac “lignum thyinum” ducit suam denominationem ex duo, ac “duo” etiam significant bonum: [3] 「シトロン材の木(木材)」によって、自然的な善が意味されることは、みことばの中の「木(木材)」は善を意味するからである、また「石」は真理を、そして「シトロン材の木(木材)」は、その名称を「二」から導いている☆、そして「二」もまた善を意味する。

☆ このこと(名称を「二」から導いている)について、私にはまったく確認できません。(なおギリシア語の「シトロン材の木(木材)」と「二」はまったく別の言葉です)

quod sit bonum naturale, est quia lignum non est materia pretii, sicut est aurum, argentum, lapis pretiosus, margarita, byssus, purpura, sericum et coccinum; 自然的な善であることは、木材は価値ある物質ではないからである、金、銀、宝石、真珠、亜麻布、紫色、絹また緋色のように。

similiter lapis. 同様、石に。

Simile est cum ebore, per quod significatur verum naturale; 象牙に同様である、それによって自然的な真理が意味される。

quod “ebur” significet verum naturale, est quia est album, et poliri potest, et quia protenditur ex ore elephantis et quoque facit robur ejus. 「象牙」が自然的な真理を意味することは、白いからである、また、磨かれる☆ことができる、また象の口からのばされている、そしてまたその力をつくる。

☆ polio(磨く)のことばが『レキシコン』にありませんでした。

Ut “ebur” sit verum naturale illius boni quod significatur per “lignum thyinum,” dicitur “vas eburneum;” 「象牙」が善のその自然的真理であるように、それは「シトロン材の木(木材)」によって意味される、「象牙の器」が言われる。

per “vas” enim significatur continens, hic verum continens boni. というのは、「器」によって、容器(として役立つもの)が意味される、ここに善の容器(として役立つ)真理〔である〕から。

[4] Quod “lignum” significet bonum aliquatenus constare potest [ex] his: [4] 「木(木材)」が善を意味することは、ある程度、これらから明らかにすることができる――

Quod aquae amarae in Marah dulces factae sint per Lignum injectum (Exod. xv. 25{1}); マラの中の苦い水は、投げ入れられた木(木材)によって甘いものにされたこと(出エジプト記15:25)。

Quod Tabulae lapideae, quibus Lex fuit inscripta, in Arca ex lignis schittim facta, fuerint repositae (Exod. xxv. 10-16); 石の板は、それらに律法が刻まれた、シッテムの木材から作られた箱の中に、しまわれたこと(出エジプト記25:10-14)。

Quod Templum Hierosolymitanum Ligno fuerit tectum ac intus vestitum (1 Reg. vi. 10, 15); エルサレムの神殿は木(木材)であったこと、屋根はそして内部で着せられたものは(列王記Ⅰ6:10, 15)。

Quod Altare in deserto ex Ligno factum fuerit (Exod. xxvii. 1,6). 荒野の中の祭壇は木(木材)からつくられたこと(出エジプト記27:1, 6)。

Praeter ex his: さらにこれらから――

“Lapis e pariete clamat, et trabs ex Ligno respondet” (Hab. ii. 11); 「石は壁から叫ぶ、また梁は木材から答える」(ハバクク2:11)。

“Diripient opes tuas, et depraedabuntur merces tuas, et lapides tuos et Ligna tua in medium maris dabunt” (Ezech. xxvi. 12{2}); 「彼らはあなたの富を略奪する、またあなたの商品を奪う、またあなたの石とあなたの木材を海の真ん中の中に与えるであろう」(エゼキエル26:12)。

Dictum ad Prophetam, ut sumeret unum Lignum, ut scriberet super illo nomen Judae et filiorum Israelis, et quoque nomen Josephi et Ephraimi; 預言者に言われた、一つの木材を取るように、その上にユダとイスラエルの子たちの名前を、そしてまた、ヨセフとエフライムの名前を書くように。

“et faciam illos in Lignum unum” (Ezech. xxxvii. 16, 19{3}); 「また、わたしはそれらを一つの木材の中にする」(エゼキエル37:16, 19)。

“Aquas nostras pro argento bibimus, et Ligna nostra pro pretio veniunt” (Thren. v. 4); 「私たちの水を銀のために私たちは飲む、また私たちの木材は代価のためにやって来る☆」(哀歌5:4)。

☆ 異様な文ですが、ヘブル原文もこの通りの意味です。

“Si quis cum socio venit in sylvam, et cadit securis e Ligno in socium ut moriatur, fugiet in urbem azyli” (Deutr. xix. 5); 「もし、だれかが仲間ともに森の中に行く、また木材から斧が仲間の中に落るなら、死ぬように、彼は避難所の都の中に逃げる(未来)」(申命記19:5)。

hoc ideo, quia “lignum” significat bonum, et sic quod non morti dederit socium ex malo seu mala intentione, sed ex errore, quia in bono fuit; それゆえ、このことは、「木(木材)」が善を意味する、またこのように、仲間を、死で与えなかったこと、悪、すなわち、悪の意図から、しかし、間違いから、善の中にいたからである。

praeter alibi. ほかに他の箇所に。

[5] Per “lignum” autem in opposito sensu significatur malum et maledictum, ut quod [5] けれども、「木(木材)」によって正反対の意味の中で悪と呪いが意味される、例えば、~こと

Fecerint sculptilia ex ligno et adoraverint illa (Deutr. iv. 23-28; Esaj. xxxvii. 19; cap. xl. 20; Jerem. x. 3,8; Ezech. xx. 32); 木(木材)から彫像を作る、またそれらを崇拝する(申命記4:23-28、イザヤ37:17、第40章20、エレミヤ10:3, 8、エゼキエル20:32)。

tum quod なおまた~こと

Suspensio super Ligno esset maledictio (Deutr. xxi. 22,23). 木(木材)の上につるすことは呪いであった(申命記21:22, 23)。

Quod “ebur” significet verum naturale, constare etiam potest ex locis ubi ebur nominator 「象牙」が自然的真理を意味することは、そこに象牙が名前を挙げられている箇所からもまた明らかにすることができる

(Ut Ezech. xxvii. 6, 15; Amos iii. 15; cap. vi.{4} 4; Psalm. xlv.{5} 9 [B. A. 8]). (例えば、エゼキエル27:6, 15、アモス3:15、第6章4、詩篇45:8)。

@1 25 pro “35” 注1「35」の代わりに 25

@2 12 pro “11” 注2「11」の代わりに 12

@3 19 pro “17” 注3「17」の代わりに 19

@4 vi. pro “v.”  注4「v.」の代わりに vi.

@5 xlv. pro “xl.”  注5「xl.」の代わりに xlv.

 

(3) 訳文

 774「またすべてのシトロン材の木とすべての象牙の器」は、これらがもはや彼らにないことを意味する、このようなものに対応する自然的な善と真理が彼らにないからである。

 これらは前に説明された(772, 773番)それらと同様のものであり、単に、最初に名前を挙げられたものによって霊的な善と真理が意味されることが相違している、それらについて前に〔説明された〕(772番)。また二番目に名前を挙げられたものによって天的な善と真理が意味されること、それらについて前に〔説明された〕 (773番)。また、今、名前を挙げられた「シトロン材の木と象牙の器」によって、自然的な善と真理が意味される。

 [2] というのは、知恵と愛の三つの段階が、またここから真理と善の三つの段階があるからである。最初の段階は天的、第二は霊的、また第三は自然的と呼ばれる。

 これらの三つの段階は出生からそれどれの人間のもとにあり、そしてまた、全般的に天界の中にまた教会の中にある。それが、最高の、中間の、また最も低い三つの天界があり、、それら自体の間は、それら段階にしたがって完全に分離されていることの原因である。同様に、主の教会は三つの段階に〔分離されている〕。しかし、天的な段階の中にいる者のもとでどんなものであるか、また霊的な段階の中にいる者のもとでどんなものか、また自然的な段階の中にいる者のもとでどんなものか説明することは、ここでではない、しかし、それらについて『神の愛と知恵』の第三部の中に見られ、そこに「段階」について扱われている。ここで、霊的な善と真理がなく、天的な善と真理もなく、自然的な善と真理さえもない、バビロンからの者だけが〔扱われる〕。

最初の場所に霊的なものが名前を挙げられている、みことばは聖なるものを持っていると心で、そのように口で言いさえすれば、彼らからの多くの者は霊的な者であることができるからである。しかし、主に近づかず、生きているまた死んでいる人間に近づき、礼拝するので、天的な者になることはできない。これが天的なものが第二の位置に名前を挙げられている理由である。

 [3] 「シトロン材の木(木材)」によって、自然的な善が意味されるのは、みことばの中の「木(木材)」は善を、また「石」は真理を意味し、そして「シトロン材の木(木材)」は、その名称を「二」から導いている☆1、そして「二」もまた善を意味するからである。自然的な善であることは、木材は、金、銀、宝石、真珠、亜麻布、紫色、絹また緋色のように、価値ある物質ではないからである。石も同様。

 象牙も同様であり、それによって自然的な真理が意味される。「象牙」が自然的な真理を意味するのは、白い、また、磨かれることができ、象の口からのばされており、そしてまたその力をつくるからである。

 「象牙」が善のその自然的真理であり、それは「シトロン材の木(木材)」によって意味されるように、「象牙の器」が言われる。というのは、「器」によって、容器(として役立つもの)が意味され、ここに善の容器(として役立つ)真理であるからである。

 [4] 「木(木材)」が善を意味することは、ある程度、これらから明らかにすることができる――

 

 マラの中の苦い水は、投げ入れられた木(木材)によって甘いものにされたこと(出エジプト記15:25)。

律法が刻まれた石板は、シッテムの木材から作られた箱の中に、しまわれたこと(出エジプト記25:10-14)。

 エルサレムの神殿は、屋根と内部で着せられたものは木(木材)であったこと(列王記Ⅰ6:10, 15)。

 荒野の中の祭壇は木(木材)からつくられたこと(出エジプト記27:1, 6)。

 

 さらにこれらから――

 

 「石は壁から叫び、梁は木材から答える」(ハバクク2:11)。

 「彼らはあなたの富を略奪し、あなたの商品を奪い、あなたの石とあなたの木材を海の真ん中の中に与えるであろう」(エゼキエル26:12)。

 預言者に、一つの木材を取るように、その上にユダとイスラエルの子たちの名前を、そしてまた、ヨセフとエフライムの名前を書くように言われた。「わたしはそれらを一つの木材の中にする」(エゼキエル37:16, 19)。

 「私たちの水を銀のために私たちは飲む、私たちの木材は代価のためにやって来る☆2」(哀歌5:4)。

 「もし、だれかが仲間ともに森の中に行き、木材から斧が仲間に死ぬようにと落るなら、彼は避難の都の中に逃げてよい」(申命記19:5)。

 

 それゆえ、このことは、「木(木材)」が善を意味し、善の中にいたので、このように、仲間を、悪、すなわち、悪の意図から死を与えなかった、しかし、間違いからであった。ほかに他の箇所に。

 [5] けれども、「木(木材)」によって正反対の意味で、悪と呪いが意味される。例えば、木(木材)から彫像を作り、それらを崇拝すること(申命記4:23-28、イザヤ37:17、40:20、エレミヤ10:3, 8、エゼキエル20:32)。なおまた、木(木材)の上につるすことは呪いであったこと(申命記21:22, 23)。

 「象牙」が自然的真理を意味することは、そこに象牙が名前を挙げられている箇所からもまた明らかにすることができる(例えば、エゼキエル27:6, 15、アモス3:15、6:4、詩篇45:8)。

 

☆1 このこと(名称を「二」から導いている)について、私にはまったく確認できません。

☆2 異様な文ですが、ヘブル原文もこの通りの意味です。

原典講読『啓示された黙示録』 775

(1) 原文

775. ” Et omne vas ex ligno pretioso et aere et ferro et marmore,” significat quod haec illis non amplius sint, quia non sunt illis scientifica bona et vera in rebus Ecclesiae, quibus talia correspondent.-Haec similia sunt cum illis, quae supra (n. 772, 773, 774) explicata sunt; cum differentia, quod per haec significentur scientifica, quae ultima naturalis mentis hominis sunt; quae, quia differunt qualitate ex essentia quae in illis, dicuntur “vasa ex ligno pretioso, ex aere, ex ferro et ex marmore,” per “vasa” enim significantur scientifica, hic in rebus Ecclesiae; quia scientifica sunt continentia boni et veri, sicut sunt vasa continentia olei et vini. Scientifica etiam sunt in multa varietate, et receptaculum eorum est memoria. Quod sint ex multa varietate, est quia interiora hominis sunt in illis; immittuntur etiam in memoriam vel ex intellectuali cogitatione, vel ex auditione, vel ex lectione, et tunc secundum variam perceptionem ex rationali; haec omnia intus in scientificis sunt, quod apparet quando reproducuntur, quod fit cum homo loquitur aut cogitat. [2] Quid autem per “vasa ex ligno pretioso, ex aere, ex ferro et ex marmore” significatur, paucis dicetur: per “vas ex ligno pretioso” significatur scientificum ex bono et vero rationali; per “vas ex aere” significatur scientificum ex bono naturali; per “vas ex ferro” significatur scientificum ex vero naturali; et per “vas ex marmore” significatur scientificum ex apparentia boni et veri. Quod “lignum” significet bonum, videatur mox supra (n. 774{1}); quod hic per “lignum pretiosum” significetur bonum et simul verum rationale, est quia “lignum” significat bonum, et “pretiosum” praedicatur de vero; nam aliud bonum significatur per lignum ex arbore oleae, aliud ex arbore cedri, ficus, abietis, populi et quercus. Quod “vas ex aere et ferro” significet scientificum ex bono et vero naturali, est quia omnia metalla, ut aurum, argentum, aes, ferrum, stannum, plumbum, in Verbo significant bona et vera; significant quia correspondent, et quia correspondent etiam in Caelo sunt; sunt enim omnia ibi correspondentiae. [3] Quid autem singula metalla ex correspondentia significant, non est hujus loci ex Verbo confirmare, solum aliquibus quod “aes” significet bonum naturale, et inde “ferrum” verum naturale, ut videri potest ex his:

 

Quod Pedes Filii Hominis visi sint similes Aeri, tanquam in camino igniti (Apoc. i. 15);

Quod Danieli visus sit Vir cujus pedes erant sicut splendor Aeris laevigati (Dan. x. 5, 6);

Quod etiam Cheruborum pedes visi sint micantes sicut splendor Aeris laevigati (Ezech. i. 7) ;

 

quod “pedes” significent naturale, videatur n. 49, 468, 470, 510;

 

Quod Angelus visus sit sicut aspectus Aeris (Ezech. xl. 3);

Quod Statua Nebuchadnezari visa quoad caput esset aurum, quoad pectus et brachia argentum, quoad ventrem et latus Aes, quoad crura Ferrum (Dan. ii. 32,33);

 

per quam statuam repraesentati sunt successivi status Ecclesiae, qui ab antiquis dicti fuerunt saecula, aureum, argenteum, aeneum, et ferreum. Quoniam “aes” significabat naturale, et populus Israeliticus fuit mere naturalis, ideo Naturale Domini repraesentatum est per

 

Serpentem Aeneum, quem morsi a serpentibus aspicerent, et sanarentur (Num. xxi. 6, 8, 9; Joh. iii. 14,15).

 

Quod “aes” significet bonum naturale, etiam videri potest

 

Apud Esaj. lx. 17; Jerem. xv. 20, 21; Ezech. xxvii. 13; Deutr. viii. 7, 9; cap. xxxiii. 24, 25.

 

@1 774 pro “764”

 

(2) 直訳

775. ” Et omne vas ex ligno pretioso et aere et ferro et marmore,” significat quod haec illis non amplius sint, quia non sunt illis scientifica bona et vera in rebus Ecclesiae, quibus talia correspondent.- 775「また貴重な木と青銅と鉄と大理石の器」は、これらがもはや彼らにないことを意味する、彼らに教会の事柄の中の記憶知の善と真理がないからである、それらにこのようなものが対応する。

Haec similia sunt cum illis, quae supra (n. 772, 773, 774) explicata sunt; これらはそれらと同様のものである、それらは上に説明された(772, 773, 774番)。

cum differentia, quod per haec significentur scientifica, quae ultima naturalis mentis hominis sunt; 相違とともに、これらによって記憶知が意味されること、それは人間の自然的心の最外部(最も低いもの)である。

quae, quia differunt qualitate ex essentia quae in illis, dicuntur “vasa ex ligno pretioso, ex aere, ex ferro et ex marmore,” per “vasa” enim significantur scientifica, hic in rebus Ecclesiae; それは、本質から性質で異なっているので、それはそれらの中にある、「貴重な木からまた青銅からまた鉄からまた大理石からの器」と言われる、というのは、「器」によって記憶知が意味されるから、ここに教会の事柄の中の。

quia scientifica sunt continentia boni et veri, sicut sunt vasa continentia olei et vini. 記憶知は善と真理の容器である、器がオリーブ油とぶどう酒の容器であるように。

Scientifica etiam sunt in multa varietate, et receptaculum eorum est memoria. 記憶知にもまたいろいろな多くのものがある、またそれらの容器は記憶である。

Quod sint ex multa varietate, est quia interiora hominis sunt in illis; いろいろな多くのものからであることは、人間の内的なものがそれらの中にあるからである。

immittuntur etiam in memoriam vel ex intellectuali cogitatione, vel ex auditione, vel ex lectione, et tunc secundum variam perceptionem ex rationali; 記憶の中にもまた入れられる(持ち込まれる)、あるいは知的な思考から、あるいは聞くことから、あるいは読むことから、またその時、理性からのいろいろな知覚にしたがって。

haec omnia intus in scientificis sunt, quod apparet quando reproducuntur, quod fit cum homo loquitur aut cogitat. これらすべてのものが内部に記憶知の中にあり、それが見られる、再現される時、それは生じる、人間が話すかまたは考えるとき。

[2] Quid autem per “vasa ex ligno pretioso, ex aere, ex ferro et ex marmore” significatur, paucis dicetur: [2] けれども、「貴重な木からまた青銅からまた鉄からまた大理石からの器」によって何が意味されるか、簡単に言われる。

per “vas ex ligno pretioso” significatur scientificum ex bono et vero rationali; 「貴重な木からの器」によって、理性的な善と真理からの記憶知が意味される。

per “vas ex aere” significatur scientificum ex bono naturali; 「青銅からの器」によって、自然的な善からの記憶知が意味される。

per “vas ex ferro” significatur scientificum ex vero naturali; 「鉄からの器」によって、自然的な真理からの記憶知が意味される。

et per “vas ex marmore” significatur scientificum ex apparentia boni et veri. また「大理石からの器」によって、善と真理の外観からの記憶知が意味される。

Quod “lignum” significet bonum, videatur mox supra (n. 774{1}); 「木(木材)」が善を意味することが、直ぐ上に見られる(774番)。

quod hic per “lignum pretiosum” significetur bonum et simul verum rationale, est quia “lignum” significat bonum, et “pretiosum” praedicatur de vero; ここに「貴重な木」によって、理性的な善と同時に真理が意味される、「木(木材)」が善を意味する、また「貴重なもの」が真理について述べられる(属性づけられる)からである。

nam aliud bonum significatur per lignum ex arbore oleae, aliud ex arbore cedri, ficus, abietis, populi et quercus. なぜなら、他の☆善がオリーブの木からの木材によって意味されるからである、他のもの☆〔善〕がヒマラヤスギの木から、イチジクの、モミの、ポプラの、またオーク〔ナラやカシ〕の。

☆ 「別のもの」~「別のもの」は「別ものである」とも訳せます。

Quod “vas ex aere et ferro” significet scientificum ex bono et vero naturali, est quia omnia metalla, ut aurum, argentum, aes, ferrum, stannum, plumbum, in Verbo significant bona et vera; 「青銅と鉄からの器」が自然的な善と真理からの記憶知を意味することは、すべての金属は、金、銀、青銅、鉄、錫、鉛のような、みことばの中で、善と真理を意味するからである。

significant quia correspondent, et quia correspondent etiam in Caelo sunt; 意味する、対応するので、また対応するので天界の中にもある。

sunt enim omnia ibi correspondentiae. というのは、そこにすべてのものは対応するものであるから。

[3] Quid autem singula metalla ex correspondentia significant, non est hujus loci ex Verbo confirmare, solum aliquibus quod “aes” significet bonum naturale, et inde “ferrum” verum naturale, ut videri potest ex his: [3] けれども、個々の金属が対応から何を意味するか、みことばから確認(確証)することは、この場所にではない、単に何らかのもので、「青銅」が自然的な善を意味すること、またここから「鉄」が自然的な真理を、これらから〔そのことが〕見られることができるように〔しておく〕――

Quod Pedes Filii Hominis visi sint similes Aeri, tanquam in camino igniti (Apoc. i. 15); 人の子の足が青銅のように見えたこと、あたかも炉の中で燃えているように(黙示録1:15)。

Quod Danieli visus sit Vir cujus pedes erant sicut splendor Aeris laevigati (Dan. x. 5, 6); ダニエルに男が見られたこと、その足は磨かれた青銅の輝きのようであった(ダニエル10:5, 6)。

Quod etiam Cheruborum pedes visi sint micantes sicut splendor Aeris laevigati (Ezech. i. 7) ; ケルビムの足もまた磨かれた青銅の輝きのようにきらめいて見えたこと(エゼキエル1:7)。

quod “pedes” significent naturale, videatur n. 49, 468, 470, 510; 「足」が自然的なものを意味することが、49, 468, 470, 510番に見られる。

Quod Angelus visus sit sicut aspectus Aeris (Ezech. xl. 3); 天使が青銅の外観のように見られたこと(エゼキエル40:3)。

Quod Statua Nebuchadnezari visa quoad caput esset aurum, quoad pectus et brachia argentum, quoad ventrem et latus Aes, quoad crura Ferrum (Dan. ii. 32,33); ネブカドネザルに見られた像は、頭に関して金であったこと、胸と腕に関して銀、腹と脇腹に関して青銅、脚に関して鉄(ダニエル2:32, 33)。

per quam statuam repraesentati sunt successivi status Ecclesiae, qui ab antiquis dicti fuerunt saecula, aureum, argenteum, aeneum, et ferreum. その像によって教会の継続的な状態が表象された、それは古代人により、金、銀、青銅また鉄の時代と言われた。

Quoniam “aes” significabat naturale, et populus Israeliticus fuit mere naturalis, ideo Naturale Domini repraesentatum est per 「青銅」が自然的なものを意味したので、またイスラエル民がまったく自然的なものであった、それゆえ、主の自然的なものが~によって表象された

Serpentem Aeneum, quem morsi a serpentibus aspicerent, et sanarentur (Num. xxi. 6, 8, 9; Joh. iii. 14,15). 青銅のヘビ、それをヘビによりかまれた者は眺めた(接続)、また癒やされた(民数記21:6, 8, 9、ヨハネ3:14, 15)。

Quod “aes” significet bonum naturale, etiam videri potest 「青銅」が自然的な善を意味することは、~にもまた見られることができる

Apud Esaj. lx. 17; Jerem. xv. 20, 21; Ezech. xxvii. 13; Deutr. viii. 7, 9; cap. xxxiii. 24, 25. イザヤ60:17、エレミヤ15:20, 21、エゼキエル27:13、申命記8:7, 9、第33章24, 25のもとに。

@1 774 pro “764”  注1「764」の代わりに 774

 

(3) 訳文

 775「また貴重な木と青銅と鉄と大理石の器」は、これらがもはや彼らにないことを意味する、このようなものに対応する教会の事柄の中の記憶知の善と真理が彼らにないからである。

 これらは前に説明されたもの(772, 773, 774番)と同様のものである。相違は、これらによって人間の自然的な心の最も低いものである記憶知が意味されることである。それは、それらの中にある本質から性質で異なっているので、「貴重な木、青銅、鉄、大理石からの器」と言われる、というのは、「器」によって、ここに教会の事柄の中の記憶知が意味されるから。器がオリーブ油とぶどう酒の容器であるように、記憶知は善と真理の容器である。

 記憶知にもまたいろいろな多くのものがあり、それらの容器は記憶である。

 いろいろな多くのものからであることは、人間の内的なものがそれらの中にあるからである。あるいは知的な思考から、あるいは聞くことから、あるいは読むことから、またその時、理性からのいろいろな知覚にしたがって記憶の中にもまた入れられる。これらすべてのものが記憶知の中の内部にあり、再現される時、それが見られる、それは人間が話すかまたは考えるとき生じる。

 [2] けれども、「貴重な木、青銅、鉄、大理石からの器」によって何が意味されるか、簡単に言われる。「貴重な木からの器」によって、理性的な善と真理からの記憶知が意味される。「青銅からの器」によって、自然的な善からの記憶知が意味される。「鉄からの器」によって、自然的な真理からの記憶知が意味される。「大理石からの器」によって、善と真理の外観からの記憶知が意味される。

 「木(木材)」が善を意味することが、直前に見られる(774番)。ここに「貴重な木」によって、理性的な善と同時に真理が意味される、「木(木材)」が善を意味し、「貴重なもの」が真理について述べられるからである。なぜなら、オリーブの木からの木材によって意味される善と、スギ、イチジク、モミ、ポプラ、オークの木によって意味される善とは別ものであるからである。

 「青銅と鉄からの器」が自然的な善と真理からの記憶知を意味するのは、金、銀、青銅、鉄、錫、鉛のようなすべての金属は、みことばの中で、善と真理を意味するからである。対応するので意味し、対応するので天界の中にも存在する。というのは、そこにすべてのものは対応するものであるから。

 [3] けれども、個々の金属が対応から何を意味するか、みことばから確認することは、このところではない、ただ単に、「青銅」が自然的な善を、またここから「鉄」が自然的な真理を意味することだけを、次のものから見られることができるように〔しておく〕――

 

 人の子の足が、あたかも炉の中で燃えているかのような青銅のように見えた(黙示録1:15)。

 ダニエルに、足が磨かれた青銅の輝きのようであった男が見られた(ダニエル10:5, 6)。

 ケルビムの足も磨かれた青銅の輝きのようにきらめいて見えた(エゼキエル1:7)。

 

 「足」が自然的なものを意味することは、49, 468, 470, 510番に見られる。

 

 天使が青銅の外観のように見られた(エゼキエル40:3)。

 ネブカドネザルに見られた像は、頭に関して金、胸と腕に関して銀、腹と脇腹に関して青銅、脚に関して鉄であった(ダニエル2:32, 33)。

 

 その像によって教会の継続的な状態が表象され、それは古代人により、金、銀、青銅、鉄の時代と言われた。

 「青銅」が自然的なものを意味し、またイスラエル民がまったく自然的なものであったので、それゆえ、主の自然的なものが青銅のヘビによって表象され、ヘビにかまれた者がそれを眺め、癒やされた〔のである〕(民数記21:6, 8, 9、ヨハネ3:14, 15)。

 

 「青銅」が自然的な善を意味することは、「イザヤ」60:17、「エレミヤ」15:20, 21、「エゼキエル」27:13、「申命記」8:7, 9、33:24, 25、にも見られることができる。

原典講読『啓示された黙示録』 776

(1) 原文

776. Qui non scit quid per “aurum,” “argentum,” “lapidem pretiosum,” “margaritam,” “byssum,” “purpuram,” “sericum,” “coccinum,” “lignum thyinum,” “vas eburneum,” “lignum pretiosum,” “aes,” “ferrum,” “marmor” et “vas,” significatur, potest mirari quod talia enumerata sint, et opinari quod modo sint cumulatae voces ad exaltationem rei; sed ab explicatis constare potest, quod non unica vox sit vana, et quod per illa describatur plene, quod non illis qui confirmaverunt se in dogmatibus Religiosi istius sit unicum verum, et si non unicum verum non est unicum bonum, quod est bonum Ecclesiae.


[2] Locutus sum cum illis qui in Religioso illo se confirmaverunt, etiam cum aliquibus qui in Concilio Niceno, Lateranensi et Tridentino, Legati fuerunt, qui principio crediderunt quod quae decreverant purae et sanctae Veritates essent; sed post instructionem, et tunc datam e Caelo illustrationem, confessi sunt quod ne unum verum videant; at quia se in illis tunc prae aliis confirmaverunt, post illustrationem, quam ipsi exstinxerunt, ad fidem suam priorem redierunt. Imprimis crediderunt, quod illa quae de Baptismo et Justificatione sanciverunt, essent Veritates; sed usque dum in illustratione erant, viderunt et ex visu illustrato confessi sunt, quod peccatum originale non sit alicui ex Adamo, sed a propriis parentibus successive, et quod non id in Baptismo per imputationem et applicationem meriti Domini tollatur; tum quod imputatio et applicatio meriti Domini sit figmentum humanum, quia impossibile; et quod nusquam alicui lactenti infundatur fides, quia fides est cogitantis. [3] Viderunt usque quod Baptismus sit sanctus et sacramentum, quia in Signum et in Memoriale quod homo possit regenerari a Domino per vera ex Verbo, in Signum pro Caelo, et in Memoriale pro homine; et quod homo per illum introducatur in Ecclesiam, sicut filii Israelis per transitum Jordanis in Terram Canaanem, et sicut habitatores Hierosolymae ad receptionem Domini per Baptismum Johannis; nam absque illo signo in Caelo coram angelis, non potuerunt Judaei subsistere et vivere veniente Jehovah, hoc est, Domino in carnem. Similia his fuerunt quae de Justificatione sanciverunt.


Quod Imputatio meriti Domini non sit, nec detur, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 18). Et quod malum haereditarium, quod vocatur peccatum originale, non sit ab Adamo sed a parentibus successive, in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 277). Quid “Adamus” in Verbo, n. 241 ibi.

 

(2) 直訳

776. Qui non scit quid per “aurum,” “argentum,” “lapidem pretiosum,” “margaritam,” “byssum,” “purpuram,” “sericum,” “coccinum,” “lignum thyinum,” “vas eburneum,” “lignum pretiosum,” “aes,” “ferrum,” “marmor” et “vas,” significatur, potest mirari quod talia enumerata sint, et opinari quod modo sint cumulatae voces ad exaltationem rei; 776 「金」、「銀」、「宝石」、「真珠」、「亜麻布」、「紫色」、「絹」、「緋色」、「シトロン材」、「象牙の器」、「貴重な木」、「青銅」、「鉄」、「大理石」と「器」によって何が意味されるか知らない者は、驚かされることができる、このようなものが列挙されたことに、また意見を持つことが〔できる〕、単に事柄の高めること(称揚)のために言葉が積み上げられたこと。

sed ab explicatis constare potest, quod non unica vox sit vana, et quod per illa describatur plene, quod non illis qui confirmaverunt se in dogmatibus Religiosi istius sit unicum verum, et si non unicum verum non est unicum bonum, quod est bonum Ecclesiae. しかし、〔これまで〕説明されたものから明らかにすることができる、ただ一つの言葉〔も〕空しくないこと、またそれらによって完全に述べられたこと、彼らに、その者はその宗教的信念の教義を確信した、ただ一つの真理〔も〕ないこと、また、もしただ一つの真理〔も〕ないならただ一つの善〔も〕ない、それは教会の善である。


[2] Locutus sum cum illis qui in Religioso illo se confirmaverunt, etiam cum aliquibus qui in Concilio Niceno, Lateranensi et Tridentino, Legati fuerunt, qui principio crediderunt quod quae decreverant purae et sanctae Veritates essent; [2] 私は彼らと話した、その者はその宗教的信念を確信した、なおまたある者と、その者はニカイア公会議の中にいた、ラテラノ☆〔公会議〕、またトレント〔公会議〕、その者は最初は信じた、それらを決定した(decerno)もの、純粋なまた聖なる〝真理〟であった。

☆ 雑談です、かつてローマを訪れた時、「サンジョヴァンニ・イン・ラテラノ」教会で聖餐にあずかったことを思い出す。その日はちょうど「聖日」であった。「ラテラノ教会」はヴァティカン宮殿ができるまで、教皇がいたローマ第一位のカテドラル。(そのまた感想、結局、すべて必然だったのか)

sed post instructionem, et tunc datam e Caelo illustrationem, confessi sunt quod ne unum verum videant; しかし、教え(教育)の後、また、その時、天界から照らしを与えられた、告白した、一つの真理も見なかったこと。

at quia se in illis tunc prae aliis confirmaverunt, post illustrationem, quam ipsi exstinxerunt, ad fidem suam priorem redierunt. しかし、自分自身に、それらを(in)、その時、他の者よりも確信していたので、照らしの後、それを彼ら自身が消した(消滅させた)、自分の以前の信仰へ戻った。

Imprimis crediderunt, quod illa quae de Baptismo et Justificatione sanciverunt, essent Veritates; 特に、彼らは信じていた、それらを、それらは「洗礼と義認」について規定した、〝真理〟であった。

sed usque dum in illustratione erant, viderunt et ex visu illustrato confessi sunt, quod peccatum originale non sit alicui ex Adamo, sed a propriis parentibus successive, et quod non id in Baptismo per imputationem et applicationem meriti Domini tollatur; しかし、それでも、照らしの中にいた時、見た、また照らしの視覚から告白した、原罪はある者にアダムからではないこと、しかし自己の両親から連続的に〔ある〕、またそれは洗礼の中で主の功績の転嫁と適用によって取り去られないこと。

tum quod imputatio et applicatio meriti Domini sit figmentum humanum, quia impossibile; なおまた、主の功績の転嫁と適用は人間の作り事であること、不可能〔である〕ので。

et quod nusquam alicui lactenti infundatur fides, quia fides est cogitantis. また、決してある者に、乳児に、信仰は注ぎ込まれないこと、信仰は考える者のものであるからである。

[3] Viderunt usque quod Baptismus sit sanctus et sacramentum, quia in Signum et in Memoriale quod homo possit regenerari a Domino per vera ex Verbo, in Signum pro Caelo, et in Memoriale pro homine; [3] それでも、彼らは見た、洗礼は聖なるものまた礼典であること、しるしとして(in)また記念として、人間が主により再生されることができること、みことばからの真理によって、天界のためのしるしとして、また人間のためのしるしとして。

et quod homo per illum introducatur in Ecclesiam, sicut filii Israelis per transitum Jordanis in Terram Canaanem, et sicut habitatores Hierosolymae ad receptionem Domini per Baptismum Johannis; また、人間はそれによって教会の中へ導き入れられること、イスラエル民族がヨルダン川の渡しを通ってカナンの地の中へ〔入る〕ように、またエルサレムの住民がヨハネの洗礼によって主の受け入れへ〔備えられた〕ように。

nam absque illo signo in Caelo coram angelis, non potuerunt Judaei subsistere et vivere veniente Jehovah, hoc est, Domino in carnem. なぜなら、天界の中で、天使の前に、そのしるしなしに、ユダヤ人たちは、エホバのやって来ることに、すなわち、肉の中の主に、とどまることまた生きることができなかったからである。

Similia his fuerunt quae de Justificatione sanciverunt. これらに似ていた、それらは義認について規定した〔もの〕。


Quod Imputatio meriti Domini non sit, nec detur, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 18). 主の功績の転嫁がないことは、与えられもしない、『新しいエルサレムの教え 主について』の中に見られる(18番)。

Et quod malum haereditarium, quod vocatur peccatum originale, non sit ab Adamo sed a parentibus successive, in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 277). また、遺伝(の)悪は、それは原罪と呼ばれる、アダムからではないこと、しかし両親から連続的に、『神的摂理について天使の知恵』の中に( 277番)。

Quid “Adamus” in Verbo, n. 241 ibi. みことばの中で、何が「アダム」〔意味するか〕、そこに、241番。

 

(3) 訳文

 776 「金」、「銀」、「宝石」、「真珠」、「亜麻布」、「紫色」、「絹」、「緋色」、「シトロン材」、「象牙の器」、「貴重な木」、「青銅」、「鉄」、「大理石」と「器」によって何が意味されるか知らない者は、このようなものが列挙されたことに驚かされ、単に事柄の称揚のために言葉が積み上げられたという意見を持つことがができる。しかし、〔これまで〕説明されたものから、ただ一つの言葉〔も〕空しくないこと、またそれらによって、その宗教的信念の教義を確信した者に、ただ一つの真理もないこと、また、もしただ一つの真理もないなら、教会の善であるただ一つの善もないことが完全に述べられたことを明らかにすることができる。


 [2] 私は、その宗教的信念を確信した者と、なおま、たニカイア公会議、ラテラノ〔公会議〕、またトレント〔公会議〕にいたある者と話した。それらの者は、最初は、それら決定したものを純粋なまた聖なる〝真理〟であった、と信じた。しかし、教えられ、また、その時、天界から照らしを与えられた後、一つの真理も見なかった、と告白した。しかし、自分自身に、それらを、その時、他の者よりも確信していたので、照らしの後、それを彼ら自身が消滅させ、自分の以前の信仰へ戻った。

 彼らは、特に、洗礼と義認」について規定したものを〝真理〟である、と信じていた。しかし、それでも、照らしの中にいた時、見た、また照らしの視覚から、ある者に原罪はアダムからではなく、自己の両親から連続しており、またそれは洗礼で、主の功績の転嫁と適用によって取り去られないことを、なおまた、主の功績の転嫁と適用は、不可能なので、人間の作り事であることを、また、決してある者に、乳児に、信仰が注ぎ込まれないこと告白した、信仰は考える者に属すからである。

 [3] それでも、彼らは、洗礼は、しるしや記念として、聖なるものまた礼典であることを見た、人間が、みことばからの真理によって主により再生されることができること、天界のための、また人間のためのしるしとして。また、人間はそれによって、イスラエル民族がヨルダン川の渡しを通ってカナンの地の中へ〔入る〕ように、またエルサレムの住民がヨハネの洗礼によって主の受け入れへ〔備えられた〕ように、教会の中へ導き入れられること〔を見た〕。なぜなら、天界の中で、天使の前に、そのしるしなしに、ユダヤ人たちは、エホバに、すなわち、肉の中の主にやって来ることに、とどまることまた生きることができなかったからである。

義認について規定したものもこれと同様である。


 主の功績の転嫁がなく、与えられもしないことは、『新しいエルサレムの教え 主について』の中に見られる(18番)。また、原罪と呼ばれる遺伝悪が、アダムからではく、両親から連続していることは、『神の摂理』の中に( 277番)。みことばの中で、「アダム」が何を〔意味するかは〕、そこの、241番に。