原典講読『啓示された黙示録』 759

(1) 原文

759. ” Et mercatores terrae ex facultatibus deliciaruin ejus ditati sunt,” significat majores et minores ordinis in Hierarchia illa, qui per dominium super sancta aucupant Divinam majestatem et superregiam gloriam, et continue affectant constabilire illas per multiplicationem monasteriorum et possessionum sub illis, et per thesauros, quos absque fine e mundo congregant et cumulant, et sic sibi comparant jucunditates et amoenitates corporeas et naturales ex attributo sibi Dominio caelesti et spirituali.-Per “mercatores Babylonis” non alii possunt intelligi quam majores et minores ordinis in Hierarchia eorum ecclesiastica, quia in vers. 23 hujus capitis dicitur quod sint “magnates terrae;” et per “facultates deliciarum quibus ditati sunt,” non alia possunt intelligi, quam dogmata, per quae ut media sibi comparant dominium super animas hominum, et sic etiam super possessiones et opes eorum; quod has congregent absque fine, et illis distendant thesauraria sua, notum est; tum etiam quod negotientur cum sanctis Ecclesiae, ut quod per oblationes et dona data monasteriis et eorum sanctis et simulacris, et per missas, indulgentias et dispensationes varias, vendant salutem, hoc est, Caelum. [2] Quis non videre potest, quod si dominium papale non fractum fuisset tempore Reformationis, corrasissent possessiones et opes omnium regnorum in universa Europa, et tunc quod illi soli domini facti fuissent, et omnes reliqui servi; annon ex saeculis quae praecedunt, quando illis fuit potestas super imperatores et reges, quos, si non obedirent, potuerunt excommunicare et abdicare, praecipua illis opulentia est, et adhuc annui reditus qui immensi, ac thesauraria plena auro, argento et lapidibus pretiosis. Simile dominium barbarum insidet adhuc animis plurium eorum, et unice per timorem jacturae ejus, si ultra limites extenditur, coercetur. Sed cui usui sunt tanti reditus, thesauri et possessiones, nisi ut ex illis delicientur et superbiant, ac ut dominatum suum in aeternum firment. Ex his constare potest, quid hic per “mercatores terrae, qui ex facultatibus deliciarum Babylonis ditati sunt,” significatur. Vocantur etiam “mercatores” apud Esajam:

 

Facti sunt habitatatores Babelis “Sicut stipula, ignis adussit eos, non eripiunt animam suam e manu flammae: tales sunt Mercatores tui a juventute” (xlvii. 14, 15).

 

[3] Per “mercari” et “negotiari” in Verbo significatur comparare sibi opes spirituales, quae sunt cognitiones veri et boni, et in opposito sensu cognitiones falsi et mali, et per has lucrari mundum, et per illas lucrari Caelum; quare Dominus comparavit

 

Regnum caelorum Negotiatori quaerenti pulchras margaritas (Matth. xiii. 45,46);

Et homines Ecclesiae servis, quibus data sunt talenta, cum quibus negotiarentur et lucrarentur (Matth. xxv. 14-20);

Et quibus datae sunt decem Minae, cum quibus similiter negotiarentur et lucrarentur (Luc. xix. 12-26).

 

Et quia per “Tyrum” significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni, ideo agitur de negotiatione et lucratione ejus in toto capite xxvii., apud Ezechielem; et dicitur de illa,

 

“In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi aurum et argentum in thesauris tuis, et per multitudinem sapientiae in negotiatione tua multiplicasti tibi opes (Ezech. xxviii. [4,] 5) ;

 

et alibi:

 

“Devastata est Tyrus, cujus Mercatores principes, et Negotiatores honorati terrae” (Esaj xxiii. 1,8).

 

Et Ecclesia perversa apud Judaeos in terra Canaane vocatur

 

“Terra Negotiationis” (Ezech. xvi. 3, 29; cap. xxi. 35 [B. A. 30]; cap. xxix. 14{1};[tum quoque cap. xvii. 4; cap. xxviii. 18]).

 

@1 Vid. Bibl. Hebr. Seb. Schmidii.

 

(2) 直訳

759. ” Et mercatores terrae ex facultatibus deliciaruin ejus ditati sunt,” significat majores et minores ordinis in Hierarchia illa, qui per dominium super sancta aucupant Divinam majestatem et superregiam gloriam, et continue affectant constabilire illas per multiplicationem monasteriorum et possessionum sub illis, et per thesauros, quos absque fine e mundo congregant et cumulant, et sic sibi comparant jucunditates et amoenitates corporeas et naturales ex attributo sibi Dominio caelesti et spirituali.- 759「また、地の商人たちは、その豪奢な財産から富んだ」は、その位階制の中の高位のまた低い階級の者を意味する、その者は聖なるものの上の支配(権)によって神的威厳と王にまさる栄光を得た、また絶えず追い求める、それらを確実にすることを、修道院とそれらの下の財産の増加によって、また宝物によって、それらを目的なしに世から集める、また積み上げる、またこのように、肉体的な(物質的な)また自然的な快さを得ている、自分自身に帰せられた天的なまた霊的なものの支配(権)から。

Per “mercatores Babylonis” non alii possunt intelligi quam majores et minores ordinis in Hierarchia eorum ecclesiastica, quia in vers. 23 hujus capitis dicitur quod sint “magnates terrae;” 「バビロンの商人たち」によって、他の者が意味されることができない、彼らの聖職者の位階制の中の高い位のまた低い〔位の〕階級の者以外に、この章の23節の中に「地の大いなる者」であることが言われているからである。

et per “facultates deliciarum quibus ditati sunt,” non alia possunt intelligi, quam dogmata, per quae ut media sibi comparant dominium super animas hominum, et sic etiam super possessiones et opes eorum; また、「豪奢な財産、それらで富んだ」によって、他のものが意味されることができない、教義以外の、それらによって手段として、自分自身に人間の霊魂の上の支配を得る、またこのように彼らの所有物(財産)と財産(富)の上の。

quod has congregent absque fine, et illis distendant thesauraria sua, notum est; 彼らがこれらを目的なしに集めること、またそれらで自分の宝物を膨張させている、よく知られている。

tum etiam quod negotientur cum sanctis Ecclesiae, ut quod per oblationes et dona data monasteriis et eorum sanctis et simulacris, et per missas, indulgentias et dispensationes varias, vendant salutem, hoc est, Caelum. なおまたさらにまた、教会の聖なるものについて商売すること、例えば、修道院や、彼らの聖徒や彫像に与えられた奉納物や贈り物によって、またいろいろなミサ、免償(状)また特免(状)によって、救いを売っている、すなわち、天界を。

[2] Quis non videre potest, quod si dominium papale non fractum fuisset tempore Reformationis, corrasissent possessiones et opes omnium regnorum in universa Europa, et tunc quod illi soli domini facti fuissent, et omnes reliqui servi; [2] だれが見ることができないか、もし、教皇の支配が宗教改革の時に破壊されなかったなら、彼らは全ヨーロッパのすべての王国の所有物(財産)と財産(富)をかき集めた、またその時、彼らだけが主人になった、また残りのすべての者は奴隷(しもべ)に。

annon ex saeculis quae praecedunt, quando illis fuit potestas super imperatores et reges, quos, si non obedirent, potuerunt excommunicare et abdicare, praecipua illis opulentia est, et adhuc annui reditus qui immensi, ac thesauraria plena auro, argento et lapidibus pretiosis. ~ではないのか、時代から、それは先行する、その時、彼らに皇帝や王の上に力があった、それらの者を、もし服従しないなら、破門することまた〔王位を〕退ける(奪う)ことができた、著しい特徴(主要点)は、彼らに富がある、またさらに(依然として)年の収入〔がある〕、それは莫大なもの、そして金、銀また宝石で満ちた宝庫〔がある〕。

Simile dominium barbarum insidet adhuc animis plurium eorum, et unice per timorem jacturae ejus, si ultra limites extenditur, coercetur. 同様の野蛮な支配が依然として彼らの多くの心(アニムス)に居座っている、またもっぱら、その奪われることの恐れによって、もし限度を超えて伸ばされるなら、制止(抑制)される。

Sed cui usui sunt tanti reditus, thesauri et possessiones, nisi ut ex illis delicientur et superbiant, ac ut dominatum suum in aeternum firment. しかし、何に役立ちにであるのか、それほどの収入、宝物、また所有物(財産)が、それらから楽しむ、また誇るためにでないなら、そして自分の支配を永遠に確かにするために。

Ex his constare potest, quid hic per “mercatores terrae, qui ex facultatibus deliciarum Babylonis ditati sunt,” significatur. これらから明らかにすることができる、何がここに「地の商人たち、その者はバビロンの豪奢な財産から富んだ」によって意味されるか。

Vocantur etiam “mercatores” apud Esajam: 「イザヤ書」にもまた、「商人たち」と呼ばれている――

Facti sunt habitatatores Babelis “Sicut stipula, ignis adussit eos, non eripiunt animam suam e manu flammae: バベルの住民はなる「丸太のように、火が彼らを焼く、炎の手から自分の霊魂を救い出さない。

tales sunt Mercatores tui a juventute” (xlvii. 14, 15). あなたの商人たちは青年時代からこのような者である」(47:14, 15)。

[3] Per “mercari” et “negotiari” in Verbo significatur comparare sibi opes spirituales, quae sunt cognitiones veri et boni, et in opposito sensu cognitiones falsi et mali, et per has lucrari mundum, et per illas lucrari Caelum; [3] みことばの中の「売買すること」と「商売すること」によって、自分自身に霊的な富を得ることが意味される、それらは真理と善の認識(知識)である、また正反対の意味の中で虚偽と悪の認識、またこれら(後者)によって世をもうける(得る)こと、またそれら(前者)によって天界をもうける(得る)こと。

quare Dominus comparavit それゆえ、主は例えた

Regnum caelorum Negotiatori quaerenti pulchras margaritas (Matth. xiii. 45, 46); 天界の王国を、美しい真珠を捜している商人に(マタイ13:45, 46)。

Et homines Ecclesiae servis, quibus data sunt talenta, cum quibus negotiarentur et lucrarentur (Matth. xxv. 14-20); また教会の人間をしもべたちに、その者たちにタレントを与えた、それらとともに商売をする、またもうける(未来)(マタイ25:14-20)。

Et quibus datae sunt decem Minae, cum quibus similiter negotiarentur et lucrarentur (Luc. xix. 12-26). また、その者たちに十ミナを与えた、それらとともに同様に商売をする、またもうける(未来)(ルカ19:12-26)。

Et quia per “Tyrum” significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni, ideo agitur de negotiatione et lucratione ejus in toto capite xxvii., apud Ezechielem; また、「ツロ」によって、真理と善の認識に関する教会が意味されるので、それゆえ、その商売と利益を得ることについて扱われている、第27章全体の中に、「エゼキエル書」のもとの。

et dicitur de illa, また、それ(彼女)について言われている、

“In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi aurum et argentum in thesauris tuis, et per multitudinem sapientiae in negotiatione tua multiplicasti tibi opes (Ezech. xxviii. [4,] 5) ; 「あなたの知恵の中でまたあなたの知性の中で、あなたはあなたに金と銀をあなたの宝庫の中に行なった(つくった)、また商売の中で知恵の大きいことによって、あなたに財産(富)を増やした(エゼキエル28:4, 5)。

et alibi: また、他の箇所に――

“Devastata est Tyrus, cujus Mercatores principes, et Negotiatores honorati terrae” (Esaj xxiii. 1, 8). 「ツロは荒らされた、その商人たちは君主たち、また商人(商売人)たちは地の尊ばれた者たち〔であった〕」(イザヤ23:1, 8)。

Et Ecclesia perversa apud Judaeos in terra Canaane vocatur また、カナンの地の中のユダヤ人のもとのゆがめられた教会は呼ばれている

“Terra Negotiationis” (Ezech. xvi. 3, 29; cap. xxi. 35 [B. A. 30]; cap. xxix. 14{1}; tum quoque cap. xvii. 4; cap. xxviii. 18]). 「商業(商売)の地」(エゼキエル16:3, 29、第21章30、第29章14、なおまた、第17章4も、第28章18)。

@1 Vid. Bibl. Hebr. Seb. Schmidii.  注1 セバスチャン・シュミデウスのヘブル語(対訳)聖書を見よ。

 

(3) 訳文

759「また、地の商人たちは、その豪奢な財産から富んだ」は、その位階制の中の高位のまた低い階級の者を意味する、その者は聖なるものの上の支配(権)によって神的威厳と王にまさる栄光を得、修道院とそれらの下の財産の増加によって、また宝物によって、それらを目的なしに世から集め、積み上げ、それらを確実にすることをまた絶えず追い求める、またこのように、自分自身に帰せられた天的なまた霊的なものの支配(権)から、肉体的なまた自然的な快さを得ている。

 「バビロンの商人たち」によって、彼らの聖職者の位階制の中の高位のまた低い〔位の〕階級の者以外に他の者が意味されることができない、、この章の23節の中に「地の大いなる者」であることが言われているからである。また、「豪奢な財産、それらで富んだ」によって、教義以外の他のものが意味されることができない、、それらによって手段として、人間の霊魂の上の、またこのように彼らの財産と富の上の支配を自分自身に得る。彼らがこれらを目的なしに集め、またそれらで自分の宝物を膨張させていることは、よく知られている。なおまたさらに、教会の聖なるものについて商売すること、例えば、修道院や、彼らの聖徒や彫像に与えられた奉納物や贈り物によって、またいろいろなミサ、免償、特免によって、救いを、すなわち、天界を売っている。

 [2] だれが見ることができないか、もし、教皇の支配が宗教改革の時に破壊されなかったなら、彼らは全ヨーロッパのすべての王国の財産と富をかき集め、またその時、彼らだけが主人になり、残りのすべての者がしもべになったであろうこと。先行する時代から、その時、彼らに皇帝や王の上に力があり、それらの者を、もし服従しないなら、破門することまた〔王位を〕奪うことができたのではないのか、著しい特徴は、彼らに富があり、また依然として莫大な年収があり、そして宝庫が金、銀、宝石で満ちていることである。

 同様の野蛮な支配が依然として彼らの多くの心(アニムス)に居座っている。またもっぱら、もし限度を超えて伸ばされるなら、その奪われることの恐れによって抑制されている。

 しかし、それほどの収入、宝物、財産が、それらから楽しみ、誇るために、そして自分の支配を永遠に確かにするためにでないなら、何に役立つのか。

 これらから、何がここの「バビロンの豪奢な財産から富んだ地の商人たち」によって意味されるか、明らかにすることができる。

 「イザヤ書」にもまた、「商人たち」と呼ばれている――

 

 バベルの住民は「丸太のようになり、火が彼らを焼き、炎の手から自分の霊魂を救い出さない。あなたの商人たちは青年時代からこのような者である」(47:14, 15)。

 

 [3] みことばの中の「売買すること」と「商売すること」によって、自分自身に霊的な富を得ることが意味される、それらは真理と善の認識、また正反対の意味で虚偽と悪の認識である、また後者によって世を得ること、また前者によって天界を得ることが意味される。

 それゆえ、主は天界の王国を、美しい真珠を捜している商人に例えた(マタイ13:45, 46)。

 また教会の人間を、タレントを与え、それらとともに商売をし、もうけなくてはならないしもべたちに例えた(マタイ25:14-20)。

 また、十ミナを与え、それらとともに同様に商売をし、もうけなくてはならない者に例えた(ルカ19:12-26)。

 

 また、「ツロ」によって、真理と善の認識に関する教会が意味されるので、それゆえ、その商売と利益を得ることについて、「エゼキエル書」の第27章全体の中に扱われている。また、それ(彼女)について言われている、

 

 「あなたの知恵の中でまたあなたの知性の中で、あなたはあなたに金と銀をあなたの宝庫の中につくった、また商売の中で知恵の大きいことによって、あなたに富を増やした」(エゼキエル28:4, 5)。

 

 また、他の箇所に――

 

 「ツロは荒らされた、その商人たち、君主たち、商人たちは地の尊ばれた者たち〔であった〕」(イザヤ23:1, 8)。

 

 また、カナンの地のユダヤ人のもとの歪められた教会は「商業(商売)の地」と呼ばれている(エゼキエル16:3, 29、21:30、29:14、なおまた、17:4、28:18)。

原典講読『啓示された黙示録』 760

(1) 原文

760. [Vers. 4.] ” Et audivi aliam vocem e Caelo, dicentem, Exite ex illa, populi Mei, ne participes fiatis peccatorum ejus, et ne recipiatis ex plagis ejus,” significat a Domino exhortationem ad omnes, tam qui in illo Religioso sunt, quam qui in illo non sunt, ut caveant sibi a conjunctione cum illo per agnitionem et affectionem, ne quoad animas conjungantur abominationibus ejus, et pereant.-Per “aliam vocem e Caelo, dicentem,” significatur a Domino exhortatio ad omnes, tam qui in illo Religioso sunt, quam qui in illo non sunt, quia sequitur, “Exite ex illa, populi Mei,” hoc est, omnes qui adeunt Dominum; quod a Domino sit illa exhortatio, est quia vox illa fuit “e Caelo;” per “ne participes fiatis peccatorum ejus,” significatur ut caveant sibi ne quoad animas conjungantur abominationibus ejus; et quia conjunctio fit per agnitionem et affectionem, etiam hoc significatur; quod peccata eorum sint abominationes, est quia ita vocantur in capite praecedente (vers. 4); per “ne recipiatis ex plagis ejus” significatur ne pereant, per “plagas” enim significantur mala et falsa, et simul interitus per illas; haec significata sunt per “plagas” supra (n. 657, 673, 676, et alibi). Similia dicuntur de Babele in Verbo in his locis:

 

“Exite e medio Babelis, popule Mi, eripite quisque animam suam, prae excandescentia irae Jehovae, ne mollescat cor vestrum, et timeatis ob famam” (Jerem. li. 45,46);

“Fugite e medio Babelis, et eripite quisque animam suam, ne exscindamini ob iniquitatem ejus” (Jerem. li. 6);

“Deserite Babelem, et eamus quisque in terram suam: quia pertigit ad Caelos judicium ejus, et extulit se usque ad nubes” (Jerem. li. 9);

“Exite e Babele, fugite e Chaldaeis cum voce cantus; indicate et audiri facite hoc, proferte hoc usque ad extremitatem terrae; dicite, Redemit Jehovah” (Esaj. xlviii. 20, 21; Jerem. 1, 8).

 

(2) 直訳

760. [Vers. 4.] ” Et audivi aliam vocem e Caelo, dicentem, Exite ex illa, populi Mei, ne participes fiatis peccatorum ejus, et ne recipiatis ex plagis ejus,” significat a Domino exhortationem ad omnes, tam qui in illo Religioso sunt, quam qui in illo non sunt, ut caveant sibi a conjunctione cum illo per agnitionem et affectionem, ne quoad animas conjungantur abominationibus ejus, et pereant.- 760(4節) 「また、私は天からもう一つの声を聞いた、言っている、彼女から出よ、わたしの民よ、その罪のあずかる者にあなたがたがならないように、またその災害からあなたがたが受けないように」は、主からのすべての者への警告を意味する、その宗教的信念の中にいる者も、その中にいない者も、認知と情愛によってそれとの結合から自分自身に用心するように、霊魂に関してその忌まわしい者に結合されない、また滅びないように。

Per “aliam vocem e Caelo, dicentem,” significatur a Domino exhortatio ad omnes, tam qui in illo Religioso sunt, quam qui in illo non sunt, quia sequitur, “Exite ex illa, populi Mei,” hoc est, omnes qui adeunt Dominum; 「天からもう一つの声、言っている」によって、主からすべての者への警告(勧告)が意味される、その宗教的信念の中にいる者も、その中にいない者も、続けられるからである、「彼女から出よ、わたしの民よ」、すなわち、すべての者、その者は主に近づく。

quod a Domino sit illa exhortatio, est quia vox illa fuit “e Caelo;” その警告(勧告)が主からであることは、その声が「天から」であったからである。

per “ne participes fiatis peccatorum ejus,” significatur ut caveant sibi ne quoad animas conjungantur abominationibus ejus; 「その罪のあずかる者にあなたがたがならないように」によって、自分自身に用心するように、が意味される、霊魂に関してその忌まわしいものに結合されないように。

et quia conjunctio fit per agnitionem et affectionem, etiam hoc significatur; また〔その〕結合が認知と情愛によって生じるので、このこともまた意味される。

quod peccata eorum sint abominationes, est quia ita vocantur in capite praecedente (vers. 4); 彼らの罪が忌まわしいものであることは、そのように先行する章の中で呼ばれているからである(4節)。

per “ne recipiatis ex plagis ejus” significatur ne pereant, per “plagas” enim significantur mala et falsa, et simul interitus per illas; 「その災害からあなたがたが受けないように」によって、彼らが滅びないように、が意味される、というのは「災害」によって悪と虚偽が意味されるから、また同時にそれらによる滅亡が。

haec significata sunt per “plagas” supra (n. 657, 673, 676, et alibi). これらが上の災害によって意味された(657, 673, 676番、また、他の箇所に)。

Similia dicuntur de Babele in Verbo in his locis: 同様のことが、みことばの中のバベルについて言われている、これらの箇所の中に――

“Exite e medio Babelis, popule Mi, eripite quisque animam suam, prae excandescentia irae Jehovae, ne mollescat cor vestrum, et timeatis ob famam” (Jerem. li. 45,46); 「バビロンの真ん中から出よ、わたしの民よ、それぞれの者が自分の霊魂を救い出せ、エホバの怒りの憤りのために、あなたがたの心が柔らかくならないように、またうわさのために恐れない」(エレミヤ51:45, 46)。

“Fugite e medio Babelis, et eripite quisque animam suam, ne exscindamini ob iniquitatem ejus” (Jerem. li. 6); 「バビロンの真ん中から逃げよ、また、それぞれの者が自分の霊魂を救い出せ、その不法のために、あなたがたが切り倒されないように」(エレミヤ51:6)。

“Deserite Babelem, et eamus quisque in terram suam: 「(あなたがたは)バベルを捨てよ、また(私たちは)それぞれの者が自分の地の中へ行く(接続)。

quia pertigit ad Caelos judicium ejus, et extulit se usque ad nubes” (Jerem. li. 9); その審判が天へ達したからである、またそれ自身を雲へまでも持ち上げた(extollo)」(エレミヤ51:9)。

“Exite e Babele, fugite e Chaldaeis cum voce cantus; 「バベルから出よ、カルデヤから、歌の声とともに逃げよ。

indicate et audiri facite hoc, proferte hoc usque ad extremitatem terrae; このことを知らせよ、また聞かれることをせよ、このことを地の末端までも言明せよ。

dicite, Redemit Jehovah” (Esaj. xlviii. 20, 21; Jerem. 1, 8). (あなたがたは)言え、エホバはあがなわれた」(イザヤ48:20, 21、エレミヤ50:8)。

 

(3) 訳文

 760(4節)「また、私は天からもう一つの声を聞いた、〔それは〕言っている、「わたしの民よ、彼女から出よ、あなたがたがその罪にあずかる者とならないように、またその災害を受けないように」は、その宗教的信念の中にいる者も、その中にいない者も、霊魂に関してその忌まわしいものに結合されない、また滅びないように、認知と情愛によってそれとの結合から自分自身に用心するように、主からのすべての者への警告を意味する。

 「天から言っているもう一つの声」によって、主からすべての者への警告が意味される、その宗教的信念の中にいる者も、その中にいない者も、すなわち、主に近づくすべての者への〔警告が意味される〕、「彼女から出よ、わたしの民よ」と続けられるからである。その警告が主からであるのは、その声が「天から」であったからである。「その罪のあずかる者にあなたがたがならないように」によって、霊魂に関してその忌まわしいものに結合されないように、自分自身に用心するように、が意味される。また〔その〕結合が認知と情愛によって生じるので、このこともまた意味される。彼らの罪が忌まわしいものであるのは、そのように前章の中で呼ばれているからである(4節)。「その災害からあなたがたが受けないように」によって、彼らが滅びないように、が意味される、というのは「災害」によって悪と虚偽が、また同時にそれらによる滅亡が意味されるから。これらが前の災害によって意味された(657, 673, 676番、また、他の箇所に)。

 同様のことが、みことばの中のバベルについて、これらの箇所の中に言われている――

 

 「バビロンの真ん中から出よ、わたしの民よ、それぞれの者が自分の霊魂を救い出せ。エホバの怒りの憤りのために、あなたがたの心が柔らかくなり、またうわさのために恐れないように」(エレミヤ51:45, 46)。

「バビロンの真ん中から逃げよ。それぞれの者が自分の霊魂を救い出せ、その不法のために、あなたがたが切り倒されないように」(エレミヤ51:6)。

 「バベルを捨てよ、それぞれの者は自分の地へ行け。その審判が天へ達し、それ自身を雲へまでも持ち上げたからである」(エレミヤ51:9)。

 「バベルから出よ。カルデヤから、歌の声とともに逃げよ。このことを知らせよ、聞かせよ、このことを地の端までも言明せよ。言え、エホバはあがなわれた」(イザヤ48:20, 21、エレミヤ50:8)。

原典講読『啓示された黙示録』 761

(1) 原文

761. [Vers. 5.] ” Quoniam pertigerunt ejus peccata usque ad Caelum, et recordatus est Deus injustitiarum ejus,” significat quod mala et falsa eorum infestent Caelos, et quod hos Dominus a violentia inde tutaturus sit.-Per quod “peccata ejus pertigerint ad Caelos,” significatur quod mala et falsa illorum infestent angelos Caeli; per quod “recordatus sit Deus injustitiarum ejus,” significatur quod Dominus Caelos ex violentia inde tutaturus sit. Quod haec significentur per illa verba, est quia omnia in Caelis sunt bona et vera, et omnia in Infernis sunt mala et falsa, et inde Caeli et Inferni prorsus separati sunt, et in situ inverso sicut antipodes: quare non possunt mala et falsa pertingere ad Caelos; sed tamen cum mala et falsa ultra gradus oppositionis, et inde justam mensuram, multiplicantur, infestantur Caeli, et nisi tunc Dominus tutatur Caelos, quod fit per influxum fortiorem a Se, violentia infertur Caelis; et cum hoc ad summum pervenit, tunc Ultimum Judicium facit, et sic liberantur. Inde est quod sequatur in hoc capite, “Exulta super ea Caelum, quia judicavit Deus judicium vestrum super ea,” (vers. 20); et in sequente capite (xix. vers. 1-9); et apud Jeremiam,

 

“Tunc canent super Babele Caeli et Terrae, et omne quod in illis, quando venient super illam vastatores” (li. 48).

 

(2) 直訳

761. [Vers. 5.] ” Quoniam pertigerunt ejus peccata usque ad Caelum, et recordatus est Deus injustitiarum ejus,” significat quod mala et falsa eorum infestent Caelos, et quod hos Dominus a violentia inde tutaturus sit.- 761(5節)「その罪が天にまでも達したからである、また神はその不正を憶えた」は、その悪と虚偽が天界を攻撃したこと、またこれらの者を主がここからの暴力から守るであるであろうことを意味する。

Per quod “peccata ejus pertigerint ad Caelos,” significatur quod mala et falsa illorum infestent angelos Caeli; 「その罪が天にまでも達する」ことによって、彼らの悪と虚偽が天界の天使たちを攻撃することが意味される。

per quod “recordatus sit Deus injustitiarum ejus,” significatur quod Dominus Caelos ex violentia inde tutaturus sit. 「神がその不正を憶えた」ことによって、主が天界をここから(の)暴力から守るであろうことが意味される。

Quod haec significentur per illa verba, est quia omnia in Caelis sunt bona et vera, et omnia in Infernis sunt mala et falsa, et inde Caeli et Inferni prorsus separati sunt, et in situ inverso sicut antipodes: これらがそれらのことばによって意味されることは、天界の中のすべてのものは善と真理であるからである、また地獄の中のすべてのものは悪と虚偽である、またここから、天界と地獄は完全に分離されている、また対蹠地の住民(地球の反対側の住民)のように正反対の位置の中に。

quare non possunt mala et falsa pertingere ad Caelos; それゆえ、悪と虚偽は天界へ達することができない。

sed tamen cum mala et falsa ultra gradus oppositionis, et inde justam mensuram, multiplicantur, infestantur Caeli, et nisi tunc Dominus tutatur Caelos, quod fit per influxum fortiorem a Se, violentia infertur Caelis; しかし、それでも、悪と虚偽が対立の段階を超えて、またここから正しい量を〔超えて〕増されるとき、天界は攻撃される、またその時、主が天界を守らないなら、そのことはご自分からのさらに強い流入によって生じる、暴力が天界に加えられる。

et cum hoc ad summum pervenit, tunc Ultimum Judicium facit, et sic liberantur. また、このことが最高点へ達するとき、その時、最後の審判を引き起こす(行なう)、またこのように解放される。

Inde est quod sequatur in hoc capite, “Exulta super ea Caelum, quia judicavit Deus judicium vestrum super ea,” (vers. 20); ここからである、この章の中で続けられること、「小躍りして喜べ、彼女の上に、天よ、神はあなたがたの審判を彼女について裁いたからである」(20節)。

et in sequente capite (xix. vers. 1-9); また、続く(次の)章の中に(19:1-9節)。

et apud Jeremiam, また、「エレミヤ(書)」のもとに、

“Tunc canent super Babele Caeli et Terrae, et omne quod in illis, quando venient super illam vastatores” (li. 48). 「その時、天と地は、バベルについて歌う、また(それは)その中のすべての者は、その上に荒らす者がやって来る時」(51:48)。

 

(3) 訳文

761(5節)「その罪が天にまでも達し、神はその不正を憶えられたからである」は、その悪と虚偽が天界を攻撃したこと、またこれらの者を主がここからの暴力から守るであるであろうことを意味する。

 「その罪が天にまでも達する」ことによって、彼らの悪と虚偽が天界の天使たちを攻撃することが意味される。「神がその不正を憶えられた」ことによって、主が天界をここからの暴力から守るであろうことが意味される。

 これらがそれらのことばによって意味されるのは、天界の中のすべてのものは善と真理であり、また地獄の中のすべてのものは悪と虚偽であり、またここから、天界と地獄は完全に分離され、対蹠地の住民のように正反対の位置の中にあるからである。それゆえ、悪と虚偽は天界へ達することができない。しかし、それでも、悪と虚偽が対立の段階を、またここから正しい量を超えて増やされるとき、天界は攻撃され、その時、主が天界を守られないなら、そのことはご自分からの強い流入によって生じるが、暴力が天界に加えられる。また、このことが最高点へ達するとき、その時、最後の審判が行なわれ、こうして解放される。

 ここから、この章の中で、「小躍りして喜べ、彼女の上に、天よ、神はあなたがたの審判を彼女について裁いたからである」と続けられる(20節)。また、次の章の中に(19:1-9節)。

 また、「エレミヤ書」に、

 

 「その時、天と地は、その中のすべての者は、その上に荒らす者がやって来る時、バベルについて歌う」(51:48)。

原典講読『啓示された黙示録』 762

(1) 原文
762. [Vers. 6.] ” Reddite illi quemadmodum illa reddidit vobis, duplicate ei dupla secundum opera ejus, in poculo quo miscuit miscete ei duplum,” significat justam retributionem et poenam post mortem; quod tunc mala et falsa, quibus seduxerunt et perdiderunt alios, super illos, secundum quantum et quale eorum, reditura sint, quod vocatur jus talionis.-”Reddite illi quemadmodum illa reddidit vobis” significat justam retributionem et poenam eorum post mortem; “duplicate ei dupla secundum opera ejus,” significat quod mala, quibus seduxerunt et perdiderunt alios, super illos, secundum quantum et quale eorum, reditura sint; “in poculo quo miscuit miscete ei duplum” significat quod similiter falsa; nam per “poculum” seu vinum, significantur falsa (n. 316, 635, 649{1}, 672). Paene similia dicuntur de Babele apud Prophetas:

“Retribuite Babeli juxta opus ejus, juxta omne quod fecit facite illi, quia contra Jehovam insolenter egit, contra Sanctum Israelis” (Jerem. 1.29);
“Vindicta Jehovae haec; vindictam sumite de Babele; quemadmodum fecit, facite illi” (Jerem. 1. 15);
“Filia Babelis devastata est; beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis” (Psalm. cxxxvii. 8).

[2] Secundum Sensum literae est, quod illi quos seduxerunt et perdiderunt retributuri sint illos; sed secundum Sensum spiritualem est, quod non illi illis, sed quod ipsi sibi, quia omne malum secum fert poenam sui. Hoc simile est, quemadmodum in Verbo passim dicitur quod Deus retribuet et vindicabit injustitias et injurias Sibi factas, et ex ira et excandescentia perdet illos; cum tamen ipsa mala quae contra Deum fecerunt, ita ipsi sibi, id faciunt: hoc enim est jus talionis, quod ipsam suam originem ducit ex hac Lege Divina:

“Omnia quaecunque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis; haec est Lex et Prophetae “(Matth. vii. 12; Luc. vi. 31);

haec Lex in Caelo est Lex amoris mutui seu charitatis, ex qua fit oppositum in Inferno, quod est, quod cuivis fiat sicut fecerat alteri; non quod illi qui in Caelo sunt id faciant, sed quod ipsi sibi, est enim retributio talionis ex oppositione ad illam Legem vitae in Caelo, sicut inscripta malis eorum. [3] Per “duplum” significatur multum secundum quantum et quale, etiam in his locis:

“Pudefient persecutores mei; adduc super illos diem mali, et duplicata fractione frange illos” (Jerem. xvii. 18);

tum multum secundum quantum et quale conversionis eorum a malis, in his:

“Consolamini populum Meum: quod impleta sit militia{2} ejus, et expiata iniquitas ejus; accepit namque e manu Jehovae duplum “([Esaj. xl. 1, 2]);
“Revertimini ad munimentum, vincti spei; hoc die annuntians duplum, quod retribuam tibi” (Sach. ix. 12{3});
“Pro pudore vestro duplum erit; et in terra eorum duplum possidebunt, gaudium aeternitatis erit illis” (Esaj. lxi. 7).

@1 649 pro “642” @2 militia pro “malitia” @3 12 pro “9”

(2) 直訳
762. [Vers. 6.] ” Reddite illi quemadmodum illa reddidit vobis, duplicate ei dupla secundum opera ejus, in poculo quo miscuit miscete ei duplum,” significat justam retributionem et poenam post mortem; 762(6節)「(あなたがたは)彼女に戻せ、彼女があなたがたに戻したように、二倍にせよ、彼女に、二倍のものを、その働きにしたがって、その杯の中に混ぜた、それに二倍のものを混ぜよ」は、正しい報い(報酬)と死後の罰を意味する。
quod tunc mala et falsa, quibus seduxerunt et perdiderunt alios, super illos, secundum quantum et quale eorum, reditura sint, quod vocatur jus talionis.- その時、悪と虚偽は、それらで他の者を惑わした、また滅ぼした、彼らの上に、その量と質にしたがって、返ってくる(戻る)こと、それは報復の法律と呼ばれる。
“Reddite illi quemadmodum illa reddidit vobis” significat justam retributionem et poenam eorum post mortem; 「(あなたがたは)彼女に戻せ、彼女があなたがたに戻したように」は、彼らの正しい報い(報酬)と死後の罰を意味する。
“duplicate ei dupla secundum opera ejus,” significat quod mala, quibus seduxerunt et perdiderunt alios, super illos, secundum quantum et quale eorum, reditura sint; 「二倍にせよ、彼女に、二倍のものを、その働きにしたがって」は、悪が、それらで他の者を惑わした、また滅ぼした、彼らの上に、その量と質にしたがって、返ってくる(戻る)ことを意味する。
“in poculo quo miscuit miscete ei duplum” significat quod similiter falsa; 「その杯の中に混ぜた、それに二倍のものを混ぜよ」は、同様に虚偽が〔返ってくる(戻る)〕ことを意味する。
nam per “poculum” seu vinum, significantur falsa (n. 316, 635, 649{1}, 672). なぜなら、「杯」、すなわち、ぶどう酒によって、虚偽が意味されるからである(316, 635, 649, 672番)。
Paene similia dicuntur de Babele apud Prophetas: ほとんど同様のものがバベルについて預言者のもとに言われている――
“Retribuite Babeli juxta opus ejus, juxta omne quod fecit facite illi, quia contra Jehovam insolenter egit, contra Sanctum Israelis” (Jerem. 1.29); 「バベルに、その働きにしたがって報いよ、すべてにしたがって、それを行なった、それに行なえ、エホバに対して傲慢に振る舞ったからである、イスラエルの聖なる方に対して」(エレミヤ50:29)。
“Vindicta Jehovae haec; 「これがエホバの復讐〔である〕。
vindictam sumite de Babele; 復讐をバベルについてせよ。
quemadmodum fecit, facite illi” (Jerem. 1. 15); 〔彼女が〕行なったように、彼女に行なえ」(エレミヤ50:15)。
“Filia Babelis devastata est; 「バベルの娘は荒らされた。
beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis” (Psalm. cxxxvii. 8). 幸いだ、あなたの報復をあなたに報復する者は、それをあなたが私たちに報復した」(詩篇137:8)。
[2] Secundum Sensum literae est, quod illi quos seduxerunt et perdiderunt retributuri sint illos; [2] 文字どおりの意味にしたがっている、彼らが、その者を惑わした、また滅ぼした、彼らを報いるであろうこと。
sed secundum Sensum spiritualem est, quod non illi illis, sed quod ipsi sibi, quia omne malum secum fert poenam sui. しかし、霊的な意味にしたがっている、彼らが彼らにではないこと、しかし、その者が自分自身に〔報いる〕こと、すべての悪はそれ自身に自分の罰をもたらすからである。
Hoc simile est, quemadmodum in Verbo passim dicitur quod Deus retribuet et vindicabit injustitias et injurias Sibi factas, et ex ira et excandescentia perdet illos; このことは同様である、みことばの中でしばしば言われるように、神が、ご自分に行なわれ不法と危害に報いる、また復讐するであろうこと、また怒りと憤りから彼らを滅ぼす。
cum tamen ipsa mala quae contra Deum fecerunt, ita ipsi sibi, id faciunt: そのとき、それでも、悪そのものが、それは神に反して行なわれた、そのようにその者が自分自身に、そのことを行なう。
hoc enim est jus talionis, quod ipsam suam originem ducit ex hac Lege Divina: というのは、これが報復の法律であるから、その起源そのものをこの神的な律法から導いていること――
“Omnia quaecunque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis; 「あなたがたが欲するどんなものでもすべてのことを、人間たちがあなたがたに行なうように、そのようにまたあなたがたは、彼らに行なえ。
haec est Lex et Prophetae “(Matth. vii. 12; Luc. vi. 31); これが律法と預言者である」(マタイ7:12、ルカ6:31)。
haec Lex in Caelo est Lex amoris mutui seu charitatis, ex qua fit oppositum in Inferno, quod est, quod cuivis fiat sicut fecerat alteri; 天界の中のこの律法は相互愛、すなわち、仁愛の律法である、それから〔それは〕地獄の中で正反対のものになる、それである、それぞれの者が、他の者に行なったように行なうこと。
non quod illi qui in Caelo sunt id faciant, sed quod ipsi sibi, est enim retributio talionis ex oppositione ad illam Legem vitae in Caelo, sicut inscripta malis eorum. 彼らが、その者は天界の中にいる、それを行なうことではない、しかし、その者が自分自身に〔行なう〕こと、というのは、報復の報復(応報)は天界の中のいのちのその律法への正反対のものからであるから、彼らの悪に刻み込まれたように。
[3] Per “duplum” significatur multum secundum quantum et quale, etiam in his locis: [3] 「二倍のもの」によって、量と質にしたがった多くのものが意味される、これらの箇所の中にも――
“Pudefient persecutores mei; 「私の迫害者たちが恥じる(未来)。
adduc super illos diem mali, et duplicata fractione frange illos” (Jerem. xvii. 18); 彼らの上に悪の日を連れて来い(もたらせよ)、また二倍の破壊(破れ)で彼らを砕け(裂け)」(エレミヤ17:18)。
tum multum secundum quantum et quale conversionis eorum a malis, in his: なおまた、悪からの彼らの方向転換の量と質にしたがった多くのものが、これらの中に――
“Consolamini populum Meum: 「(あなたがたは)わたしの民を慰めよ。
quod impleta sit militia{2} ejus, et expiata iniquitas ejus; その軍務は満たされたこと、またその不法は償われた。
accepit namque e manu Jehovae duplum “([Esaj. xl. 1, 2]); なぜなら、エホバの手から二倍のものを受けるからである」(イザヤ40:1, 2)。
“Revertimini ad munimentum, vincti spei; 「(あなたがたは)防塁(要塞)へ戻れ、希望の束縛された者よ。
hoc die annuntians duplum, quod retribuam tibi” (Sach. ix. 12{3}); この日に、知らせている、二倍のものを、それを、わたしはあなたに報いる(未来)」(ゼカリヤ9:12)。
“Pro pudore vestro duplum erit; 「あなたがたの恥のために(の代わりに)、二倍のものがある(未来)。
et in terra eorum duplum possidebunt, gaudium aeternitatis erit illis” (Esaj. lxi. 7). また、彼らの地の中で二倍のものを所有する(未来)、永遠の楽しさが彼らにある(未来)」(イザヤ61:7)。
@1 649 pro “642” 注1「642」の代わりに 649
@2 militia pro “malitia” 注2「malitia」の代わりに militia
@3 12 pro “9” 注3「9」の代わりに 12

(3) 訳文
 762(6節)「(あなたがたは)彼女があなたがたに戻したように、二倍にし、彼女に、その働きにしたがって、二倍のものを戻せ。その杯の中に混ぜたもの、それに二倍のものを混ぜよ」は、正しい報いと死後の罰を意味する.それはその時、悪と虚偽は、それらで他の者を惑わし、滅ぼしたが、彼らの上に、その量と質にしたがって返ってくる、それは報復の法即と呼ばれる。
 「(あなたがたは)彼女に戻せ、彼女があなたがたに戻したように」は、彼らの正しい報いと死後の罰を意味する。「二倍にせよ、彼女に、二倍のものを、その働きにしたがって」は、悪が、それらで他の者を惑わした、また滅ぼした、〔その悪が〕彼らの上に、その量と質にしたがって、返ってくることを意味する。「その杯の中に混ぜた、それに二倍のものを混ぜよ」は、同様に虚偽が〔返ってくる(戻る)〕ことを意味する。なぜなら、「杯」、すなわち、ぶどう酒によって、虚偽が意味されるからである(316, 635, 649, 672番)。
バベルについてほとんど同様のものが預言書に言われている――

 「バベルに、その働きにしたがって報いよ、行なったすべてにしたがって、それに行なえ、エホバに対して、イスラエルの聖なる方に対して傲慢に振る舞ったからである」(エレミヤ50:29)。
 「これがエホバの復讐〔である〕。復讐をバベルにせよ。〔彼女が〕行なったように、彼女に行なえ」(エレミヤ50:15)。
 「バベルの娘は荒らされた。あなたが私たちに報復したあなたの報復を、あなたに報復する者は幸いだ」(詩篇137:8)。

[2] 彼らが惑わし、滅ぼした者が、彼らを報いるであろうことは文字どおりの意味にしたがっている。しかし、彼らがその者にではなく、しかし、彼らが彼ら自身に〔報いる〕ことが霊的な意味にしたがっている、すべての悪はそれ自体にその罰をもたらすからである。
 これは、みことばの中でしばしば言われるように、神が、ご自分に行なわれ不法と危害に報い、復讐する、また怒りと憤りから彼らを滅ぼすことと同様である。そのとき、それでも、神に反して行なわれた悪そのものが、そのようにその者が自分自身に、そのことを行なう。というのは、これが報復の法則であり、その起源をこの神的な律法から導いているからである――

 「あなたがたが欲するどんなものでもすべてのことを、人間たちがあなたがたに行なうように、そのようにまたあなたがたは、彼らに行なえ。これが律法と預言者である」(マタイ7:12、ルカ6:31)。

 天界の中のこの律法は相互愛の、すなわち、仁愛の律法であり、それから〔それは〕地獄の中で正反対のものになり、それは、それぞれの者が、他の者に行なったように行なうことである。天界の中にいる者が、それを行なうのではなく、その者が自分自身に〔行なう〕のである、というのは、報復の応報は彼らの悪に刻み込まれたようにも天界の中の生活の律法と正反対のものからであるから。
[3] 「二倍のもの」によって、これらの箇所の中にも量と質にしたがった多くのものが意味される――

 「私の迫害者たちが恥じるようにし、彼らの上に悪の日を来させ、二倍の破れで彼らを砕いてください」(エレミヤ17:18)。

 なおまた、悪からの彼らの方向転換の量と質にしたがった多くのものが、これらの中に――

 「(あなたがたは)わたしの民を慰めよ。その軍務は満たされ、その不法は償われたことで。なぜなら、エホバの手から二倍のものを受けるからである」(イザヤ40:1, 2)。
 「要塞へ戻れ、希望の束縛された者よ。この日に、二倍のものを知らせている、それを、わたしはあなたに報いる」(ゼカリヤ9:12)。
 「あなたがたの恥の代わりに、二倍のものがある。彼らの地で二倍のものを所有し、彼らに永遠の楽しさがある」(イザヤ61:7)。

原典講読『啓示された黙示録』 763

(1) 原文

763. [Vers. 7.] ” Quantum glorificavit se ipsam, et deliciata est, tantum date illi cruciatum at luctum,” significat quod in gradu secundum elationem cordis ex dominio, et secundum exultationem animi et corporis ex divitiis, post mortem sit illis internus dolor ex dejectione et subsannatione, et ex egestate et miseria.-Per “quantum glorificavit se ipsam” significatur in gradu secundum elationem cordis ex dominio, ex hoc enim glorificant se; per “quantum deliciata est” significatur in gradu secundum exultationem animi et corporis ex divitiis, et inde jucunditatibus et amoenitatibus, ut supra (n. 759): per “dare illi cruciatum” significatur internus dolor ex dejectione a dominio, et tunc subsannatione; cruciatus illorum post mortem non aliunde est; et per “dare illi luctum” significatur internus dolor ex egestate et miseria; luctus eorum post mortem inde est. [2] Jucundum amoris dominandi ex amore sui super omnia Domini, quae sunt omnia Caeli et Ecclesiae, vertitur post mortem in talem cruciatum, ac amoenum amoris implendi animum et corpus deliciis captis ex opulentia, apud illos qui in dicto amore dominandi sunt, vertitur in talem luctum; nam jucunda et amoena procedentia ex amoribus faciunt vitam cujusvis; quare cum illa vertuntur in opposita fit cruciatus et luctus. Haec sunt retributiones et poenae quae in Verbo intelliguntur per cruciatus in Inferno; et inde odium contra Dominum, et contra omnia Caeli et Ecclesiae, intelliguntur per “ignem” ibi. Similia de Babele dicuntur apud Prophetas; ut

 

“Retribuam Babeli omne malum, quod fecerunt in Zione coram oculis vestris” (Jerem. li. 24);

“Veniet super Babele vastator, Deus namque Retributionum Jehovah, retribuendo retribuet” (Jerem. li. 55,{1} 56);

“Demissa est in Infernum magnificentia tua; sub te substratus est vermis” (cruciatus qui est internus dolor); “dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, similis fiam Altissimo: verum tamen ad Infernum demissus es; videntes te dicent, Num hic vir commovens terram, tremefaciens regna” etc. (Esaj. xiv. 11, 13-16);

 

haec de Lucifero, qui ibi est Babel, ut patet a vers. 4 et 22 ibi.

@1 55 pro “5”

 

(2) 直訳

763. [Vers. 7.] ” Quantum glorificavit se ipsam, et deliciata est, tantum date illi cruciatum at luctum,” significat quod in gradu secundum elationem cordis ex dominio, et secundum exultationem animi et corporis ex divitiis, post mortem sit illis internus dolor ex dejectione et subsannatione, et ex egestate et miseria.- 763(7節)「どれだけ(~ほど)、自分自身を賛美したか、また楽しんだ、それだけ、彼女に責め苦(苦痛)と嘆きを与えよ」は、支配(権)からの心の高まりにしたがった段階(程度)の中で、また富からのアニムス(心)と身体の歓喜にしたがった、死後、彼らに内なる苦痛(悲しみ)があることが意味される、投げ落とされることとあざけりから、また貧困(欠乏)と悲惨から。

Per “quantum glorificavit se ipsam” significatur in gradu secundum elationem cordis ex dominio, ex hoc enim glorificant se; 「どれだけ(~ほど)、自分自身を賛美したか」によって、支配(権)からの心の高まりにしたがった段階(程度)の中で、が意味さえる、というのは、このことから彼らは自分自身を賛美するから。

per “quantum deliciata est” significatur in gradu secundum exultationem animi et corporis ex divitiis, et inde jucunditatibus et amoenitatibus, ut supra (n. 759): 「どれだけ(~ほど)、楽しんだか」によって、富から、またここからの快感(満足感)と楽しさでのアニムス(心)と身体の歓喜にしたがった段階(程度)の中で、が意味される、上のように(759番)。

per “dare illi cruciatum” significatur internus dolor ex dejectione a dominio, et tunc subsannatione; 「彼女に責め苦(苦痛)を与えること」によって、支配(権)から投げ落とすことからの内なる苦痛(悲しみ)が意味される、またその時のあざけり。

cruciatus illorum post mortem non aliunde est; 彼らの責め苦(苦痛)は、死後、他のところからではない。

et per “dare illi luctum” significatur internus dolor ex egestate et miseria; また「彼女に嘆きを与えること」によって、貧困(欠乏)と悲惨からの内なる苦痛(悲しみ)が意味される。

luctus eorum post mortem inde est. 彼らの嘆きは、死後、ここからである。

[2] Jucundum amoris dominandi ex amore sui super omnia Domini, quae sunt omnia Caeli et Ecclesiae, vertitur post mortem in talem cruciatum, ac amoenum amoris implendi animum et corpus deliciis captis ex opulentia, apud illos qui in dicto amore dominandi sunt, vertitur in talem luctum; [2] 主のすべてのものの上の、それらは天界と教会のすべてのものである、自己愛から支配する愛の快さは、死後、このような責め苦(苦痛)に変えられる、そして富から得た、アニムス(心)と身体の歓喜で満ちた愛の楽しさは、彼らのもとの、その者は言われた(話しに出た)支配する愛の中にいる、このような嘆きに変えられる。

nam jucunda et amoena procedentia ex amoribus faciunt vitam cujusvis; なぜなら、愛から発出した快さと楽しさがそれぞれの者のいのちをつくるからである。

quare cum illa vertuntur in opposita fit cruciatus et luctus. それゆえ、それらが正反対のものに変えられるとき、責め苦(苦痛)と嘆きが生じる。

Haec sunt retributiones et poenae quae in Verbo intelliguntur per cruciatus in Inferno; これらが、報い(報復)と罰である、それらがみことばの中で地獄の中の責め苦(苦痛)によって意味されている。

et inde odium contra Dominum, et contra omnia Caeli et Ecclesiae, intelliguntur per “ignem” ibi. またここから、主に対する憎しみは、また天界と教会のすべてのものに対する、そこに「火」によって意味されている。

Similia de Babele dicuntur apud Prophetas; 同様のものが、バベルについて、預言者のもとに言われている、

ut 例えば

“Retribuam Babeli omne malum, quod fecerunt in Zione coram oculis vestris” (Jerem. li. 24); 「わたしはバベルにすべての悪を報いる(報復する)、それはシオンの中で、あなたがたの目の前で行なわれた」(エレミヤ51:24)。

“Veniet super Babele vastator, Deus namque Retributionum Jehovah, retribuendo retribuet” (Jerem. li. 55,{1} 56); 「バベルの上に荒らす者がやって来る、なぜなら、報復の神エホバが報復するに報復するからである」(エレミヤ51:55)。

“Demissa est in Infernum magnificentia tua; 「あなたの荘厳さは地獄の中に降ろされる。

sub te substratus est vermis” (cruciatus qui est internus dolor); あなたの下に虫で土台が備えられる」(責め苦(苦痛)、それは内なる苦痛(悲嘆)である)。

“dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, similis fiam Altissimo: 「あなたはあなたの心の中で言った、『私は天に上ろう。神の星々の上に私は私の王座を上げる。私は至高者と同様なものになる。

verum tamen ad Infernum demissus es; しかし、それでも、あなたは地獄へ降ろされる。

videntes te dicent, Num hic vir commovens terram, tremefaciens regna” etc. (Esaj. xiv. 11, 13-16); あなたを見ている者は、言う、『この男が、地を揺り動かしているのか、王国を震えさせている』」その他(イザヤ14:11, 13-16)。

haec de Lucifero, qui ibi est Babel, ut patet a vers. 4 et 22 ibi. これらは明けの明星(魔王)について、その者はそこにバベルである、4節から明らかなように、またそこに22〔節〕。

@1 55 pro “5” 注1「5」の代わりに 55

 

(3) 訳文

 763(7節)「自分自身を賛美し、楽しんだ、それほどの苦痛と嘆きを、彼女に与えよ」は、支配(権)からの心の高まりにしたがった、また富からのアニムス(心)と身体の歓喜にしたがった段階の中で、死後、投げ落とされることとあざけりから、また貧困と悲惨から、彼らに内なる苦痛(悲しみ)があることが意味される。

 「どれほど自分自身を賛美したか」によって、支配(権)からの心の高まりにしたがった段階(程度)の中で、が意味される、というのは、このことから彼らは自分自身を賛美するから。「どれほど楽しんだか」によって、、前のように(759番)、富から、またここからの快感と楽しさでのアニムス(心)と身体の歓喜にしたがった段階(程度)の中で、が意味される。「彼女に責め苦(苦痛)を与えること」によって、支配(権)から投げ落とすことからの内なる悲しみが、またその時のあざけりが意味される。彼らの責め苦(苦痛)は、死後、他のところからではない。また「彼女に嘆きを与えること」によって、貧困と悲惨からの内なる悲しみが意味される。ここから、死後、彼らに嘆きがある。

 [2] 自己愛から、天界と教会のすべてのものである主のすべてのものの上に支配する愛の快さは、死後、このような責め苦(苦痛)に変えられ、そして富から得た、〔これまで〕言われ支配する愛の中にいる者のもとのアニムス(心)と身体の歓喜で満ちた愛の楽しさは、このような嘆きに変えられる。なぜなら、愛から発出した快さと楽しさがそれぞれの者のいのちをつくるからである。それゆえ、それらが正反対のものに変えられるとき、責め苦(苦痛)と嘆きが生じる。

 これらが、報い(報復)と罰であり、みことばの中で、それらが地獄の中の責め苦(苦痛)によって意味されている。またここから、主に対する、また天界と教会のすべてのものに対する憎しみは、そこの「火」によって意味されている。

 同様のことが、バベルについて、預言書に言われている、例えば

 

 「わたしはバベルに、シオンの中で、あなたがたの目の前で行なわれたすべての悪を報いる」(エレミヤ51:24)。

 「バベルの上に荒らす者がやって来る。なぜなら、報復の神エホバが報復するに報復するからである」(エレミヤ51:55)。

 「あなたの荘厳さは地獄の中へ降ろされる。あなたの下に虫の土台が備えられる」(責め苦、それは内なる苦痛である)。「あなたはあなたの心の中で言った、『私は天に上ろう。神の星々の上に私は私の王座を上げる。私は至高者と同様になる。しかし、それでも、あなたは地獄へ降ろされる。あなたを見ている者は、言う、『この男が、地を揺り動かし、王国を震えさせているのか』」その他(イザヤ14:11, 13-16)。

 

 これらは明けの明星(魔王)についてであり、そこのその者は、4節から、またそこの22節から明らかなようにバベルである。