原典講読『啓示された黙示録』 723

(1) 原文

723. ” Et vidi Mulierem sedentem super Bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae,” significat Religiosum illud super Verbo ab illis prophanato.-Per “Mulierem” significatur Religiosum Catholico Romanum seu Babylonicum, nam sequitur, “super fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae.” Quod “mulier” significet Ecclesiam ex affectione veri, videatur n. 434, hic Religiosum Romano Catholicum, quod est in affectione opposita; per “Bestiam coccineam” significatur Verbum, de quo sequitur; et per “plenam nominibus blasphemiae” significatur prorsus prophanatum; per “blasphemiam” enim significatur negatio Divini Domini in Humano Ipsius, et adulteratio Verbi (n. 571, 582, 692, 715{1}), ita prophanatio; nam qui non agnoscit Divinum Domini in Humano Ipsius, et falsificat Verbum, sed non ex proposito, quidem prophanat, at leviter; sed qui addicant sibi omnem potentiam Divini Humani Domini, et propterea negant illud, et qui applicant omnia Verbi ad acquirendum sibi dominium super Sancta Ecclesiae et Caeli, et propterea adulterant Verbum, illi prophanant graviter. Ex his constare potest, quod per “vidi Mulierem sedentem super Bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae,” significetur Religiosum illud super Verbo ab illis prophanato; per “coccineum” significatur Verum Verbi ex origine caelesti. [2] Quod per “Bestiam coccineam” significetur Verbum quoad Divinum Verum Caeleste, ex prima cogitatione apparet sicut remotum et alienum, imo absonum, quia vocatur “Bestia;” sed quod per “bestiam” in Sensu spirituali significetur affectio naturalis, et quod dicatur de Verbo, de Ecclesia et de Homine, videatur supra, n. 239,{2} 405, 567. Quod “quatuor Animalia,” quorum unum erat Leo, alterum Vitulus, et quartum Aquila, significent Verbum, et quoque apud Ezechielem vocantur “Bestiae,” n. 239, 275, 286, 672. Quod “Equus,” qui etiam est bestia, significet intellectum Verbi, n. 298: quod “Agnus” significet Dominum, quod “Ovis” hominem Ecclesiae, et quod “Grex” ipsam Ecclesiam, notum est. Haec allata sunt, ne quis miretur quod per “Bestiam coccineam” significetur Verbum. Et quia Religiosum Catholico Romanum super Verbo fundat suum robur et suam dignitatem, ideo visa est Mulier illa sedens “super Bestia coccinea,” ut prius “super aquis multis” (vers. 1), per quas significantur veritates Verbi adulteratae et prophanatae (supra, n. 719{3}). Quod per “Bestiam” illam significetur Verbum, patet manifeste ex illis quae de ea in sequentibus hujus capitis dicuntur, ut in versu 8: “Bestia, quam vidisti, erat et non est; et mirabantur habitantes super terra, videntes Bestiam, quae erat et non est, attamen est.” In versu 11: “Bestia, quae erat et non est, ipsa Rex octavus est, et de septem est, et in interitum abit.” In vers. 12, 13: quod “decem Cornua decem Reges sint, qui potentiam et potestatem suam Bestiae tradent.” In versu 17: “Deus dedit in corda eorum dare Regnum suum Bestiae.” Talia non possunt dici nisi de Verbo.

@1 715 pro “716” @2 239 pro “139” @3 719 pro “729”

 

(2) 直訳

723. ” Et vidi Mulierem sedentem super Bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae,” significat Religiosum illud super Verbo ab illis prophanato.- 723「また、私は緋色の獣の上に座っている女を見た、冒涜の名前で満ちた」は、彼らにより冒涜されたみことばの上のその宗教的信念の体系を意味する。

Per “Mulierem” significatur Religiosum Catholico Romanum seu Babylonicum, nam sequitur, “super fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae.” 「女」によって、ローマカトリックの、すなわち、バビロンの宗教的信念が意味される、なぜなら、「また、その額の上に名前が書かれ〔てい〕た、秘義(秘密)、大いなるバビロン、淫行と地の忌まわしいものの母」が続くからである。

Quod “mulier” significet Ecclesiam ex affectione veri, videatur n. 434, hic Religiosum Romano Catholicum, quod est in affectione opposita; 「女」が真理への情愛からの教会を意味することは、434番に見られる、ここにローマカトリックの宗教的信念、それは対立する情愛の中にある。

per “Bestiam coccineam” significatur Verbum, de quo sequitur; 「緋色の獣」によって、みことばが意味される、それについて続く。

et per “plenam nominibus blasphemiae” significatur prorsus prophanatum; また「冒涜の名前で満ちたもの」によって、完全に冒涜されたものが意味される。

per “blasphemiam” enim significatur negatio Divini Domini in Humano Ipsius, et adulteratio Verbi (n. 571, 582, 692, 715{1}), ita prophanatio; というのは、「冒涜」によって、主の神性の否定が意味されるからである、その方の人間性の中の、またみことばの不純化が(571, 582, 692, 715番)。

nam qui non agnoscit Divinum Domini in Humano Ipsius, et falsificat Verbum, sed non ex proposito, quidem prophanat, at leviter; なぜなら、主の神性を認めない者は、その方の人間性の中に、またみことばを虚偽化するからである、しかし、はっきりとした目的で(故意にで)なく、確かに冒涜する、しかし、軽く。

sed qui addicant sibi omnem potentiam Divini Humani Domini, et propterea negant illud, et qui applicant omnia Verbi ad acquirendum sibi dominium super Sancta Ecclesiae et Caeli, et propterea adulterant Verbum, illi prophanant graviter. しかし、主の神的人間性のすべての力(権能)を自分自身に帰する(割り当てる)者は、またこのためにそれを否定する、また、みことばのすべてのものを、教会と天界の聖なるものの上の支配を自分自身に得るために適用する者は、またそのためにみことばを不純化する、彼らは重く冒涜する。

Ex his constare potest, quod per “vidi Mulierem sedentem super Bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae,” significetur Religiosum illud super Verbo ab illis prophanato; これらから明らかにすることができる、「私は緋色の獣の上に座っている女を見た、冒涜の名前で満ちた」によって、彼らにより冒涜されたみことばの上のその宗教的信念の体系が意味されること。

per “coccineum” significatur Verum Verbi ex origine caelesti. 「緋色」によって、天的起源からのみことばの真理が意味される。

[2] Quod per “Bestiam coccineam” significetur Verbum quoad Divinum Verum Caeleste, ex prima cogitatione apparet sicut remotum et alienum, imo absonum, quia vocatur “Bestia;” [2] 「緋色の獣」によって、天的な神的真理に関するみことばが意味されることは、最初の思考からは遠く離れたものまた異質なもの(他のもの)にように見える、それどころか、ばかばかしいもの、「獣」と呼ばれるので。

sed quod per “bestiam” in Sensu spirituali significetur affectio naturalis, et quod dicatur de Verbo, de Ecclesia et de Homine, videatur supra, n. 239,{2} 405, 567. しかし、「獣」によって、霊的な意味の中で、自然的な情愛が意味されること、またみことばについて、教会について、また人間について言われることが、上に見られる239, 405, 567番。

Quod “quatuor Animalia,” quorum unum erat Leo, alterum Vitulus, et quartum Aquila, significent Verbum, et quoque apud Ezechielem vocantur “Bestiae,” n. 239, 275, 286, 672. 「四つの獣」が、それらの一つはライオン、もう一つは子牛、また第四はワシ、みことばを意味すること、そしてまた「エゼキエル書」のもとで「獣」と呼ばれた、239, 275, 286, 672番。

Quod “Equus,” qui etiam est bestia, significet intellectum Verbi, n. 298: 「馬」は、それもまた獣である、みことばの理解力を意味すること、298番。

quod “Agnus” significet Dominum, quod “Ovis” hominem Ecclesiae, et quod “Grex” ipsam Ecclesiam, notum est. 「小羊」が主を意味すること、「羊」が教会の人間を、また「群れ」が教会そのものを、よく知られている。

Haec allata sunt, ne quis miretur quod per “Bestiam coccineam” significetur Verbum. これらが例証(引用)された(affero)、だれかが怪しまないように、「緋色の獣」によってみことばが意味されることを。

Et quia Religiosum Catholico Romanum super Verbo fundat suum robur et suam dignitatem, ideo visa est Mulier illa sedens “super Bestia coccinea,” ut prius “super aquis multis” (vers. 1), per quas significantur veritates Verbi adulteratae et prophanatae (supra, n. 719{3}). また、ローマカトリックの宗教的信念はみことばの上に、その力とその威厳を基礎を据えているので、それゆえ、「緋色の獣の上に」座っているその女は、前に「多くの水の上に」〔座っている〕ように(1節)見られた、それ〔水〕によって、不純化されたまた冒涜されたみことばの〝真理〟が意味される(719番)。

Quod per “Bestiam” illam significetur Verbum, patet manifeste ex illis quae de ea in sequentibus hujus capitis dicuntur, ut in versu 8: その「獣」によって、みことばが意味されることは、それらからはっきりと明らかである、それらはそれについてこの章の続くものの中で言われている、例えば8節に――

“Bestia, quam vidisti, erat et non est; 「獣は、それをあなたは見た、いた、また〔今は〕いない。

et mirabantur habitantes super terra, videntes Bestiam, quae erat et non est, attamen est.” また、地の上に住む者は驚くであろう、獣を見ている者は、それはいた、また〔今は〕いない、しかしそれでもいる」

In versu 11: 11節に――

“Bestia, quae erat et non est, ipsa Rex octavus est, et de septem est, et in interitum abit.” 「獣は、それはいた、また〔今は〕いない、そのものは第八の王である、また七つからである、また滅亡の中へ行く」。

In vers. 12, 13: 12, 13節に――

quod “decem Cornua decem Reges sint, qui potentiam et potestatem suam Bestiae tradent.” 「十の角は十の王たちである、その者は自分の力と権威を獣に引き渡す」。

In versu 17: 17節に――

“Deus dedit in corda eorum dare Regnum suum Bestiae.” 「神は彼らの心の中に与えた、自分の(=彼らの)王国を獣に与えること☆」。

☆ この箇所を誤訳していました。訂正いたします。

Talia non possunt dici nisi de Verbo. このようなことは、みことばからでないなら、言われることができない。

@1 715 pro “716” 注1「716」の代わりに 715

@2 239 pro “139” 注2「139」の代わりに 239

@3 719 pro “729”  注3「729」の代わりに 719

 

(3) 訳文

 723「すると、私は、冒涜の名前で満ちた緋色の獣の上に座っている女を見た」は、彼らにより冒涜されたみことばについてその宗教的信念を意味する。

 「女」によって、ローマカトリックの、すなわち、バビロンの宗教的信念が意味される、なぜなら、「その額の上に名前が書かれていた、『秘義、大バビロン、淫行と地の忌まわしいものの母』」が続くからである。

 「女」が真理への情愛からの教会を意味することは、434番に見られる、ここに対立する情愛の中にあるローマカトリックの宗教的信念が意味される。「緋色の獣」によって、みことばが意味される、それについて続けられる。また「冒涜の名前で満ちたもの」によって、完全に冒涜されたものが意味される。というのは、「冒涜」によって、主の人間性の中のその方の神性の否定が、またみことばの不純化が意味されるから(571, 582, 692, 715番)。なぜなら、主の人間性の中にその方の神性を認めない、またみことばを虚偽化する者は、しかし、故意にでなく〔そうする者は〕、確かに冒涜するからである、しかし、軽く。しかし、主の神的人間性のすべての力(権能)を自分自身に帰し、このためにそれを否定する者は、また、みことばのすべてのものを、教会と天界の聖なるものの支配を自分自身に得るために適用する、またそのためにみことばを不純化する者は、彼らは重く冒涜する。

 これらから、「私は冒涜の名前で満ちた緋色の獣の上に座っている女を見た」によって、彼らにより冒涜されたみことばのについてその宗教的信念の体系が意味されることを明らかにすることができる。「緋色」によって、天的起源からのみことばの真理が意味される。

 [2] 「緋色の獣」によって、天的な神的真理に関するみことばが意味されることは、「獣」と呼ばれるので、最初の思考からは(=ちょっと考えると)、遠く離れたものまた異質なもの、それどころか、ばかばかしいもののように見える。しかし、「獣」によって、霊的な意味で、自然的な情愛が意味されること、またみことばについて、教会について、また人間について言われることが、前の239, 405, 567番に見られる。

 「四つの獣」が、それらの一つはライオン、もう一つは子牛、また第四はワシが、みことばを意味すること、そしてまた「エゼキエル書」のもとで「獣」と呼ばれた〔ことは〕239, 275, 286, 672番。獣でもある「馬」は、みことばの理解力を意味すること、298番。「小羊」が主を、「羊」が教会の人間を、また「群れ」が教会そのものを意味することは、よく知られている。

「緋色の獣」によってみことばが意味されることを、だれかが怪しまないように、これらが例証された。

 また、ローマカトリックの宗教的信念は、その力とその威厳が、みことばに基づくので、それゆえ、「緋色の獣の上に」座っているその女は、前に「多くの水の上に」〔座っている〕ように(1節)見られ、それ〔水〕によって、不純化されたまた冒涜されたみことばの〝真理〟が意味されている(719番)。

 その「獣」によって、みことばが意味されることは、この章の続くものの中で言われているそれらからはっきりと明らかである、例えば、8節に――

 「あなたが見た獣は、いた、また〔今は〕いない。また、地上に住み、獣を見ている者は驚くであろう、それ〔獣〕はいた、また〔今は〕いない、しかしそれでもいる」。

 11節に――

 「獣は、それはいた、また〔今は〕いない、そのものは第八番目の王であり、七つからであり、滅亡の中へ行く」。

 12, 13節に――

 「十の角は十の王たちであり、その者は自分の力と権威を獣に引き渡す」。

 17節に――

 「神は、自分の(=彼らの)王国を獣に与えることを彼らの心の中に与えた」。

 このようなことは、みことばからでないなら、言われることができない。

原典講読『啓示された黙示録』 724 

(1) 原文

724. ” Habente capita septem, et cornua decem,” significat intelligentiam ex Verbo principio sanctam, postea nullam, et tandem insaniam, ac potentiam ex Verbo continue multam.-Quod “caput” significet intelligentiam et sapientiam cum de Domino et de Verbo, et in opposito sensu insaniam et stultitiam, videatur supra, n. 538, 568{1}; quod “septem” non significent septem, sed omne illud, et dicantur de re sancta, n. 10, 391; quod “cornu” significet potentiam, n. 270, et quod “cornua decem” significent potentiam multam, n. 539; quod per “capita septem” significetur intelligentia principio sancta, postea nulla, et tandem insania, patet a vers. 9, 10, hujus capitis, ubi ab Angelo dicitur quid per “capita septem” significatur, de quibus infra. Ex his patet, quod per “Bestiam habentem capita septem et cornua decem” significetur intelligentia ex Verbo principio sancta, postea nulla, et tandem insania, et potentia ex Verbo continue multa.

@1 568 pro “585”

 

(2) 直訳

724. ” Habente capita septem, et cornua decem,” significat intelligentiam ex Verbo principio sanctam, postea nullam, et tandem insaniam, ac potentiam ex Verbo continue multam.- 724「七つの頭、また十の角を持って」は、みことばからの知性を意味する、最初は聖なるもの、その後、〔聖なるものが〕何もないもの、また最後に狂気、そしてみことばからの、絶えず大きな力を。

Quod “caput” significet intelligentiam et sapientiam cum de Domino et de Verbo, et in opposito sensu insaniam et stultitiam, videatur supra, n. 538, 568{1}; 「頭」が、主についてまたみことばについてのとき、知性と知恵を意味すること、また正反対の意味の中で狂気と愚鈍を、上に見られる、538, 568番。

quod “septem” non significent septem, sed omne illud, et dicantur de re sancta, n. 10, 391; 「七」が七を意味しないこと、しかし、そのすべてのものを、また聖なる事柄について言われる、10, 391番。

quod “cornu” significet potentiam, n. 270, et quod “cornua decem” significent potentiam multam, n. 539; 「角」が力を意味すること、270番、また「十の角」が多くの力を意味すること、539番。

quod per “capita septem” significetur intelligentia principio sancta, postea nulla, et tandem insania, patet a vers. 9, 10, hujus capitis, ubi ab Angelo dicitur quid per “capita septem” significatur, de quibus infra. 「七つの頭」によって、知性が意味されること、最初は聖なるもの、その後、〔聖なるものが〕何もないもの、また最後に狂気、この章の9, 10節から明らかである、そこに天使により言われている、「七つの頭」によって何が意味されるか、それらについて下に〔見られる〕。

Ex his patet, quod per “Bestiam habentem capita septem et cornua decem” significetur intelligentia ex Verbo principio sancta, postea nulla, et tandem insania, et potentia ex Verbo continue multa. これらから明らかである、「七つの頭、また十の角を持っている獣」によって、みことばからの知性を意味すること、最初は聖なるもの、その後、〔聖なるものが〕何もないもの、また最後に狂気、またみことばからの、絶えず大きな力を。

@1 568 pro “585” 注1「585」の代わりに 568

 

(3) 訳文

 724「七つの頭と十の角を持っている」は、みことばからの、最初は聖なるもの、その後、〔聖なるものが〕何もないもの、また最後に狂気となった知性を、そしてみことばからの絶え間ない大きな力を意味する。

 「頭」が、主についてまたみことばについてのとき、知性と知恵を、また正反対の意味で狂気と愚鈍を意味することが、前に見られる、538, 568番。「七」が七を意味しない、しかし、そのすべてのものを意味し、また聖なる事柄について言われること、10, 391番。「角」が力を意味すること、270番、また「十の角」が多くの力を意味すること、539番。「七つの頭」によって、最初は聖なるもの、その後、〔聖なるものが〕何もないもの、また最後に狂気となった知性が意味されることは、本章の9, 10節から明らかであり、そこに天使により、「七つの頭」によって何が意味されるか言われいる、それらについて下に〔見られる〕。

 これらから、「七つの頭、また十の角を持っている獣」によって、みことばからの、最初は聖なるもの、その後、〔聖なるものが〕何もないもの、また最後に狂気となった知性を、またみことばからの絶え間ない大きな力を意味することが明らかである。

原典講読『啓示された黙示録』 725

(1) 原文

725. [Vers. 4.] ” Et Mulier circuminduta purpura et coccino,”significat Divinum Bonum et Divinum Verum Caeleste, quae sunt Verbi, apud illos.-Per “purpuram” significatur Divinum Bonum caeleste, et per “coccinum” significatur Divinum Verum caeleste, de quibus sequitur; “circumindui” illis significat circum illos esse, ita apud illos; quod illa sint ex Verbo apud illos, est quia per “Bestiam coccineam,” super qua Mulier sedebat, significatur Verbum (n. 723): quod Divinum Bonum et Verum Verbi sit circum illos sicut indumentum, ita apud illos, notum est: adorant enim Verbum ab extra et non ab intra; agnoscunt illud, quia agit de Domino, et de Ipsius potestate super Caelum et super Ecclesiam, quam in se transtulerunt; et agit de clavibus datis Petro, cujus successores se dicunt esse: et quia super his duobus fundatur eorum majestas, dignitas et potestas, ex necessitate sanctitatem Verbi agnoscunt; sed usque est Verbum illis modo sicut Vestis ex “purpura et coccino exque auro, lapide pretioso et margaritis,” super Meretrice tenente poculum aureum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationis. [2] Quoniam dicitur “purpura et coccinum,” et dein “aurum, lapis pretiosus et margaritae,” et per “purpuram et coccinum” significatur Divinum Bonum et Verum caeleste, ac per “aurum et lapidem pretiosum” Divinum Bonum et Verum spirituale, utrumque ex Verbo, ideo aliquid dicetur de Divino Caelesti et de Divino Spirituali: -Sunt duo Regna, in quae universum Caelum Domini distinctum est, Regnum Caeleste et Regnum Spirituale; Regnum Caeleste consistit ex angelis qui in Amore a Domino sunt, et Regnum spirituale ex angelis qui in Sapientia a Domino sunt. In unoquovis Regno est Bonum et Verum; Bonum et Verum apud angelos Regni Caelestis, significatur per “purpuram et coccinum,” ac Bonum et Verum apud angelos Regni spiritualis significatur per “aurum et lapidem pretiosum.” Haec et illa Bona et Vera sunt angelis a Domino per Verbum; quare in Verbo sunt bini Sensus interiores, caelestis et spiritualis. Inde nunc est, quod Mulier sedens super Bestia coccinea visa sit “circuminduta purpura et coccino,” tum “inaurata auro, lapide pretioso et margaritis.” [3] Simile quod per “Mulierem” hanc significatur per

 

Hominem divitem, qui “induebatur purpura et bysso, et lautitiis indulgebat quotidie splendide;” ad cujus vestibulum projectus est Lazarus, desiderans “saturari ex micis cadentibus ex mensa ejus” (Luc. xvi. 19-21);

 

per “divitem indutum purpura et bysso” intelliguntur Judaei, qui habebant Verbum; et per “Lazarum” intelliguntur Gentes quae non habebant. Similia significantur in sequentibus his:

 

“Qui comederunt lautitias, devastati sunt in plateis; educati super Coccinum, amplexi sunt sterquilinium” (Thren. iv. 5);

“Tu ergo vastata quid facies; si indueris te Coccino, si ornaveris te ornatu auri, frustra pulchram te reddes” (Jerem. iv. 30);

“Filiae Israelis supra Schaule flete, qui amicivit vos Coccino cum delicatis, et qui posuit ornatum auri super vestem” (2 Sam. i. 24):

“Byssus ex acupictura fuit expansio tua, hyacinthinum et purpura fuit tegumentum tuum” (Ezech. xxvii. 7);

 

ibi de “Tyro,” per quam significantur cognitiones veri et boni ex Verbo. [4] Quoniam per “purpuram et coccinum” significantur Bonum et Verum Caeleste, ideo

 

Vestes Aharonis, ut et Vela et Aulaea Tabernaculi, contexta erant ex hyacinthino, Purpura, Coccino et bysso (Exod. xxvi.{1} 4, 31; cap. xxvii. 16; cap. xxviii. 6, 15);

Quod Aulaea (Exod. xxvi. 1);

Quod Velum ante Arcam (Exod. xxvi. 31);

Quod Tegumentum pro ostio Tentorii (Exod. xxvi. 36);

Quod Tegumentum portae atrii (Exod. xxvii.{2} 16);

Quod Ephodum (Exod. xxviii. 6);

Quod Baltheus (Exod. xxviii. 8);

Quod Pectorale judicii (Exod. xxviii.{3} 15);

Quod Fimbriae pallii Ephodi (Exod. xxviii. 33);

Quod Pannus Coccini super panes facierum (Num. iv. 8).

 

Ex his patet, quid per “purpuram et coccinum,” quibus circuminduta apparuit Mulier sedens super Bestia coccinea, significatur. Similiter in sequentibus, ubi dicitur,

 

“Vae urbs magna, quae induta fuisti bysso et Purpura et Coccino, inaurata auro et lapide pretioso et margaritis; quia una hora devastatae sunt tantae divitiae” (Apoc. xviii. 16, 17);

Et quod Purpura et Coccinum, aurum, lapis pretiosus et margaritae, essent inter merces Babylonis (Apoc. xviii. 12).

 

@1 xxvi. pro “xxv.” @2 xxvii. pro “xxviii.” @3 xxviii. pro “xxiii.”

 

(2) 直訳

725. [Vers. 4.] ” Et Mulier circuminduta purpura et coccino,”significat Divinum Bonum et Divinum Verum Caeleste, quae sunt Verbi, apud illos.- 725(4節) 「また、紫と緋色をまわりに着た女」は、天的な神的善と神的真理を意味する、それらはみことばのものである、彼らのもとに。

Per “purpuram” significatur Divinum Bonum caeleste, et per “coccinum” significatur Divinum Verum caeleste, de quibus sequitur; 「紫」によって、天的な神的善が意味される、また「緋色」によって、天的な神的真理が意味される、それらについて続づく。

“circumindui” illis significat circum illos esse, ita apud illos; それらで「まわりを着た」は、彼らのまわりにあること、そのように彼らのもとに〔あること〕を意味する。

quod illa sint ex Verbo apud illos, est quia per “Bestiam coccineam,” super qua Mulier sedebat, significatur Verbum (n. 723): それらがみことばから彼らのもとにあることは、「緋色の獣」によって、その上に女が座っていた、みことばが意味されるからである(723番)。

quod Divinum Bonum et Verum Verbi sit circum illos sicut indumentum, ita apud illos, notum est: みことばの神的善と真理が彼らのまわりに衣服のようにあること、そのように彼らのもとに、よく知られている。

adorant enim Verbum ab extra et non ab intra; というのは、彼らはみことばを外から崇拝するから、また内からでなく。

agnoscunt illud, quia agit de Domino, et de Ipsius potestate super Caelum et super Ecclesiam, quam in se transtulerunt; それ〔みことば〕を認める、主について扱っているからである、また天界の上と教会の上のその方の力(権能)について、それを自分自身に移した(transfero)。

et agit de clavibus datis Petro, cujus successores se dicunt esse: また、ペテロに与えられた鍵について扱っている、その後継者は自分たちであることを言っている。

et quia super his duobus fundatur eorum majestas, dignitas et potestas, ex necessitate sanctitatem Verbi agnoscunt; また、彼らはこれらの二つのものの上に彼らの威厳、尊厳と力(権限)を基礎づけたので、必要からみことばの聖性を認めている。

sed usque est Verbum illis modo sicut Vestis ex “purpura et coccino exque auro, lapide pretioso et margaritis,” super Meretrice tenente poculum aureum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationis. しかし、それでも、彼らのみことばは、単に衣服(布切れ)のようである、「紫と緋色、そしてから金、宝石また真珠」から、自分の手の中に金の杯を握って、淫婦の上の、淫行の忌まわしいものと不潔なもので満ちた。

[2] Quoniam dicitur “purpura et coccinum,” et dein “aurum, lapis pretiosus et margaritae,” et per “purpuram et coccinum” significatur Divinum Bonum et Verum caeleste, ac per “aurum et lapidem pretiosum” Divinum Bonum et Verum spirituale, utrumque ex Verbo, ideo aliquid dicetur de Divino Caelesti et de Divino Spirituali:- [2] 「紫と緋色」が、またその後「金、宝石、また真珠」が言われるので、また「紫と緋色」によって天的な神的善と真理が意味される、そして「金と宝石」によって霊的な神的善と真理が、両方ともみことばからの、それゆえ天的な神性と霊的な神性について何らかのものが言われる――

Sunt duo Regna, in quae universum Caelum Domini distinctum est, Regnum Caeleste et Regnum Spirituale; 二つの王国がある、それらの中に主の全天界は分けられている、天的な王国と霊的な王国。

Regnum Caeleste consistit ex angelis qui in Amore a Domino sunt, et Regnum spirituale ex angelis qui in Sapientia a Domino sunt. 天的な王国は天使たちから構成される、その者は主からの愛の中にいる、また霊的な王国は天使たちから、その者は主からの知恵の中にいる。

In unoquovis Regno est Bonum et Verum; それぞれの王国の中に善と真理がある。

Bonum et Verum apud angelos Regni Caelestis, significatur per “purpuram et coccinum,” ac Bonum et Verum apud angelos Regni spiritualis significatur per “aurum et lapidem pretiosum.” 天的な王国の天使のもとの善と真理は、「紫と緋色」によって意味される、そして霊的な王国の天使のもとの善と真理は「金と宝石」によって意味される。

Haec et illa Bona et Vera sunt angelis a Domino per Verbum; これらとそれらの善と真理が主からみことばを通して天使たちにある。

quare in Verbo sunt bini Sensus interiores, caelestis et spiritualis. それゆえ、みことばの中に二つの内的な意味がある、天的なものと霊的なもの。

Inde nunc est, quod Mulier sedens super Bestia coccinea visa sit “circuminduta purpura et coccino,” tum “inaurata auro, lapide pretioso et margaritis.” さて、ここからである、緋色の獣の上に座っている女が「紫と緋色をまわりに着て」見られたこと、なおまた「金と宝石で金箔を被せて(金メッキして)、また真珠で」。

[3] Simile quod per “Mulierem” hanc significatur per [3[ この「女」よって意味されるものと同様のものが~によって〔意味される〕

Hominem divitem, qui “induebatur purpura et bysso, et lautitiis indulgebat quotidie splendide;” 富んだ人間、その者は「紫や亜麻布を着ていた、またぜいたくでほしいままにしていた、毎日、豪勢に」。

ad cujus vestibulum projectus est Lazarus, desiderans “saturari ex micis cadentibus ex mensa ejus” (Luc. xvi. 19-21); その玄関にラザロが投げ出されていた、望んで、「彼の食卓から落ちたパンくずから満ち足らされることを」(ルカ16:19-21)。

per “divitem indutum purpura et bysso” intelliguntur Judaei, qui habebant Verbum; 「紫や亜麻布を着た飛んだ者」によって、ユダヤ人が意味される、その者はみことばを持っている。

et per “Lazarum” intelliguntur Gentes quae non habebant. また「ラザロ」によって異教徒が意味される、それは〔みことばを〕持っていない。

Similia significantur in sequentibus his: 同様のものが続くこれらのものの続く中で意味される――

“Qui comederunt lautitias, devastati sunt in plateis; 「ごちそうを食べていた者は、街路の中で荒らされた。

educati super Coccinum, amplexi sunt sterquilinium” (Thren. iv. 5); 緋色の上で育てられた者は、糞の堆積を抱かされた」(哀歌4:5)。

“Tu ergo vastata quid facies; 「それゆえ、荒されたあなたは、何を行なうのか。

si indueris te Coccino, si ornaveris te ornatu auri, frustra pulchram te reddes” (Jerem. iv. 30); たとえ、あなたが緋色を着ても、たとえ、あなたが金の飾りで飾っても、あなたは、むなしく、美を戻す」(エレミヤ4:30)。

“Filiae Israelis supra Schaule flete, qui amicivit vos Coccino cum delicatis, et qui posuit ornatum auri super vestem” (2 Sam. i. 24): 「イスラエルの娘よ、サウルの上に泣け、その者はあなたを優雅なものとともに緋色を着せた、またその者は衣服の上に金の飾りを置いた」(サムエルⅡ1:24)。

“Byssus ex acupictura fuit expansio tua, hyacinthinum et purpura fuit tegumentum tuum” (Ezech. xxvii. 7); 「刺繍からの亜麻布があなたの拡げたものであった、青色と紫(のもの)があなたのおおいであった」(エゼキエル27:7)。

ibi de “Tyro,” per quam significantur cognitiones veri et boni ex Verbo. そこに「ツロ」について〔言われ〕、それによって、みことばからの真理と善の知識が意味される。

[4] Quoniam per “purpuram et coccinum” significantur Bonum et Verum Caeleste, ideo [4] 「紫と緋色」によって、天的な善と真理が意味されるので、それゆえ、

Vestes Aharonis, ut et Vela et Aulaea Tabernaculi, contexta erant ex hyacinthino, Purpura, Coccino et bysso (Exod. xxvi.{1} 4, 31; cap. xxvii. 16; cap. xxviii. 6, 15); アロンの衣服は、そのようにまた幕屋の垂れ幕とカーテン(幕)は、青色、紫、緋色と亜麻布から織ってつくられた(出エジプト記26:4, 31、第27章16、第28章6, 15)。

Quod Aulaea (Exod. xxvi. 1); そのことは幕〔も〕(出エジプト記26:1)。

Quod Velum ante Arcam (Exod. xxvi. 31); そのことは箱の前の垂れ幕〔も〕(出エジプト記26:31)。

Quod Tegumentum pro ostio Tentorii (Exod. xxvi. 36); そのことは天幕の入り口のためのおおい〔も〕(出エジプト記26:36)。

Quod Tegumentum portae atrii (Exod. xxvii.{2} 16); そのことは前庭の門のおおい〔も〕(出エジプト記27:16)。

Quod Ephodum (Exod. xxviii. 6); そのことはエポデ〔も〕(出エジプト記28:6)。

Quod Baltheus (Exod. xxviii. 8); そのことは帯〔も〕(出エジプト記28:8)。

Quod Pectorale judicii (Exod. xxviii.{3} 15); そのことはさばきの胸当て〔も〕(出エジプト記28:15)。

Quod Fimbriae pallii Ephodi (Exod. xxviii. 33); そのことはエポデの外衣のふさ〔も〕(出エジプト記28:33)。

Quod Pannus Coccini super panes facierum (Num. iv. 8). そのことは顔の(=供えの)パンの上の緋色の掛け布〔も〕(民数記4:8)。

Ex his patet, quid per “purpuram et coccinum,” quibus circuminduta apparuit Mulier sedens super Bestia coccinea, significatur. これらから明らかである、「紫と緋色」によって、何が意味されるか、それらで緋色の獣の上に座っているまわりを着ている女が見られた。

Similiter in sequentibus, ubi dicitur, 同様に続くものの中に、そこに言われている、

“Vae urbs magna, quae induta fuisti bysso et Purpura et Coccino, inaurata auro et lapide pretioso et margaritis; 「禍だ、大きな都よ、それは青色と紫と緋色を着ていた、金と宝石で金箔を被せた(金メッキした)、また真珠で。

quia una hora devastatae sunt tantae divitiae” (Apoc. xviii. 16, 17); 一つの時間で、それほど大きな富が荒らされたからである」(黙示録18:16, 17)。

Et quod Purpura et Coccinum, aurum, lapis pretiosus et margaritae, essent inter merces Babylonis (Apoc. xviii. 12). また、紫と緋色、金、宝石と真珠がバビロンの商品の間にあったこと(黙示録18:12)。

@1 xxvi. pro “xxv.”  注1「xxv.」の代わりに xxvi.

@2 xxvii. pro “xxviii.”  注2「xxviii.」の代わりに xxvii.

@3 xxviii. pro “xxiii.”  注3「xxiii.」の代わりに xxviii.

 

(3) 訳文

 725(4節)「また、紫と緋色を着た女」は、彼らのもとの、みことばに属す天的な神的善と神的真理を意味する。

 「紫」によって天的な神的善が意味され、また「緋色」によって天的な神的真理が意味され、それらについて続けられる。それらで「まわりを着た」は、彼らのまわりにある、そのように彼らのもとにあることを意味する。それらが、みことばから彼らのもとにあるのは、その上に女が座っていた「緋色の獣」によって、みことばが意味されるからである(723番)。みことばの神的善と真理が彼らのまわりに衣服のように、そのように彼らのもとにあることは、よく知られている。というのは、彼らはみことばを外から、また内からでなく崇拝するから。それ〔みことば〕を認めるのは、主について、また自分自身に移した天界の上と教会の上のその方の権能について扱っているからである。また、ペテロに与えられた鍵について扱っており、その後継者は自分たちである、と言っている。また、彼らはこれらの二つのものの上に彼らの威厳、尊厳と権限を基礎づけたので、〔その〕必要からみことばの聖性を認めている。しかし、それでも、彼らのみことばは、自分の手の中に、淫行の忌まわしいものと不潔なもので満ちた金の杯を握っている淫婦の上の、「紫と緋色、そしてから金、宝石また真珠」からできた単なる布切れのようである。

 [2] 「紫と緋色」が、またその後「金、宝石、また真珠」が言われ、また「紫と緋色」によって天的な神的善と真理が、そして「金と宝石」によって霊的な神的善と真理が意味され、両方ともみことばからのものであるので、それゆえ、天的な神性と霊的な神性について何らかのものが言われる――

 二つの王国があり、それらに主の全天界は分けられている、天的な王国と霊的な王国である。

 天的な王国は、主からの愛の中にいる天使たちから、また霊的な王国は、主からの知恵の中にいる天使たちから構成される。

 それぞれの王国の中に善と真理がある。天的な王国の天使のもとの善と真理は、「紫と緋色」によって意味され、そして霊的な王国の天使のもとの善と真理は「金と宝石」によって意味される。これらの善と真理が主からみことばを通して天使たちにある。それゆえ、みことばの中に天的なものと霊的なものに二つの内的な意味がある。

 今や、緋色の獣の上に座っている女が「紫と緋色をまわりに着て」、なおまた「金と宝石で金箔を被せて(金メッキして)、また真珠で」見られたのはここからである。

 [3[ この「女」よって意味されるものと同様のものが「紫や亜麻布を着て、毎日、豪勢に、ぜいたくをほしいままにしていた」富んだ人間によって〔意味され〕、その玄関にラザロが、「彼の食卓から落ちたパンくずから満ち足らされることを」望んで、投げ出されていた(ルカ16:19-21)。

 

 「紫や亜麻布を着た飛んだ者」によって、みことばを持っているユダヤ人が意味され、「ラザロ」によって〔みことばを〕持っていない異教徒が意味される。

 同様のものが続くこれらのものの続く中で意味される――

 

 「ごちそうを食べていた者は、街路の中で荒らされた。緋色の上で育てられた者は、糞の堆積を抱かされた」(哀歌4:5)。

 「それゆえ、荒されたあなたは、何を行なうのか。たとえ、あなたが緋色を着ても、たとえ、あなたが金の飾りで飾っても、あなたは、むなしく、美を戻す」(エレミヤ4:30)。

 「イスラエルの娘よ、サウルの上に泣け、その者はあなたを優雅なものとともに緋色を着せ、衣服の上に金の飾りを置いた」(サムエルⅡ1:24)。

「刺繍からの亜麻布があなたの拡げたものであった、青色と紫(のもの)があなたのおおいであった」(エゼキエル27:7)。

 

 そこに「ツロ」について〔言われ〕、それによって、みことばからの真理と善の知識が意味される。

 [4] 「紫と緋色」によって、天的な善と真理が意味されるので、それゆえ、アロンの衣服は、そのようにまた幕屋の垂れ幕と幕は、青色、紫、緋色と亜麻布から織ってつくられた(出エジプト記26:4, 31、27:16、28:6, 15)。幕も(出エジプト記26:1)。箱の前の垂れ幕も(出エジプト記26:31)。天幕の入り口のためのおおいも(出エジプト記26:36)。前庭の門のおおいも(出エジプト記27:16)。エポデも(出エジプト記28:6)。帯も(出エジプト記28:8)。さばきの胸当ても(出エジプト記28:15)。エポデの外衣のふさも(出エジプト記28:33)。顔の(=供えの)パンの上の緋色の掛け布も(民数記4:8)。

 

 これらから、「紫と緋色」によって、何が意味されるか明らかである、それらでまわりを着て、緋色の獣の上に座っている女が見られた。

 同様に続くものの中で、そこに言われている、

 

 「禍だ、大きな都よ。それは青色と紫と緋色を着て、金と宝石で金箔を被せた、また真珠で〔飾って〕いた。一時間で、それほど大きな富が荒らされたからである」(黙示録18:16, 17)。

 また、紫と緋色、金、宝石と真珠がバビロンの商品の間にあったこと(黙示録18:12)。

原典講読『啓示された黙示録』 726

(1) 原文

726. ” Et inaurata auro et lapide pretioso,” significat Divinum Bonum et Divinum Verum spirituale, quae sunt Verbi, apud illos.-Per “aurum” significatur bonum (n. 211); per “lapidem pretiosum” significatur verum (n. 231, 540, 570); utrumque Verbi: quod bonum et verum spirituale significetur, est quia per “purpuram et coccinum” significatur bonum et verum caeleste, ac utrumque in Verbo conjungitur propter conjugium boni et veri ibi (n. 373{1}), ac bonum et verum caeleste, quia sunt amoris, sunt in sua essentia bonum,{2} ac bonum et verum spirituale, quia sunt sapientiae, sunt in sua essentia verum; quod bonum et verum caeleste sint amoris, ac bonum et verum spirituale sint sapientiae, videatur supra (n. 725). Quid praeterea intelligitur per quod Mulier haec apparuerit ita circuminduta et inaurata, videatur in praecedente articulo.

@1 373 pro “106” @2 bonum pro “boni”

 

(2) 直訳

726. ” Et inaurata auro et lapide pretioso,” significat Divinum Bonum et Divinum Verum spirituale, quae sunt Verbi, apud illos.- 726「また金と宝石で金箔を被せた(金メッキした)」は、霊的な神的善と神的真理を意味する、それらはみことばのものである、彼らのもとに。

Per “aurum” significatur bonum (n. 211); 「金」によって、善が意味される(211番)。

per “lapidem pretiosum” significatur verum (n. 231, 540, 570); 「宝石」によって真理が意味される(231, 540, 570番)。

utrumque Verbi: 両方とも、みことばの――

quod bonum et verum spirituale significetur, est quia per “purpuram et coccinum” significatur bonum et verum caeleste, ac utrumque in Verbo conjungitur propter conjugium boni et veri ibi (n. 373{1}), ac bonum et verum caeleste, quia sunt amoris, sunt in sua essentia bonum,{2} ac bonum et verum spirituale, quia sunt sapientiae, sunt in sua essentia verum; 霊的な善と真理が意味されることは、「紫と緋色」によって天的な善と真理が意味されるからである、そして両方ともみことばの中で結合されている、そこに善と真理の結婚のために(373番)、そして天的な善と真理は、愛のものであるので、その本質では善である、そして霊的な善と真理は、知恵のものであるので、その本質では真理である。

quod bonum et verum caeleste sint amoris, ac bonum et verum spirituale sint sapientiae, videatur supra (n. 725). 天的な善と真理が愛のものであること、そして霊的な善と真理が知恵のものである、上に見られる(725番)。

Quid praeterea intelligitur per quod Mulier haec apparuerit ita circuminduta et inaurata, videatur in praecedente articulo. これゆえ、この女がそのようにまわりに着て、また金箔を被せられて見られたことによって何が意味されるか、先行する節の中に見られる。

@1 373 pro “106” 注1「106」の代わりに 373

@2 bonum pro “boni” 注2「boni」の代わりに bonum

 

(3) 訳文

 726「金と宝石で金箔を被せた」は、彼らのもとの、みことばに属す霊的な神的善と神的真理を意味する。

 「金」によって、善が意味される(211番)。「宝石」によって真理が意味される(231, 540, 570番)。両方とも、みことばの――霊的な善と真理が意味されることは、「紫と緋色」によって天的な善と真理が意味されるからである、そして両方とも、そこに善と真理の結婚のために、みことばの中で結合されている(373番)、そして天的な善と真理は、愛に属すので、その本質では善である、そして霊的な善と真理は、知恵に属すので、その本質では真理である。天的な善と真理が愛に属し、そして霊的な善と真理が知恵に属すことは、前に見られる(725番)。

 これゆえ、この女がそのようにまわりに着て、また金箔を被せられて見られたことによって何が意味されるか、前節に見られる。

原典講読『啓示された黙示録』 727

(1) 原文

727. ” Et margaritis,” significat cognitiones boni et veri, quae sunt Verbi, apud illos.―Per “margaritas” in Sensu spirituali, significantur cognitiones boni et veri tam caelestis quam spiritualis, quae ex Verbo sunt, in specie ex Sensu literae ejus; et quia “margaritae” significant illas cognitiones, ideo nominantur post “purpuram et coccinum,” ac post “aurum et lapidem pretiosum.” Eaedem cognitiones significantur per “margaritas” in his locis:

 

“Simile est Regnum Caelorum negotiatori quaerenti pulchras Margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam Margaritam, abiens vendidit omnia quae habuit, et emit illam” (Matth. xiii. 45, 46);

 

per hanc significatur cognitio de Domino.

 

“Duodecim portae” Muri Novae Hierosolymae “duodecim Margaritae unaquaevis portarum erat una Margarita” (Apoc. xxi. 21);

 

“portae Novae Hierosolymae” significant introitum in Novam Ecclesiam, ac introitus fit per cognitiones boni et veri ex Verbo.

 

“Ne projicite Margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus, et lacerent vos” (Matth.{1} vii. 6);

 

per “porcos” significantur qui solum opes mundanas amant, et non opes spirituales, quae sunt cognitiones boni et veri ex Verbo. Quia per “Babylonem” significatur Religiosum, a quo omnes cognitiones boni et veri ex Verbo projectae sunt, dicitur de illa,

 

“Mercatores terrae flebunt et plangent super Babylone, quod merces eorum nemo emat, merces auri et argenti, lapidis pretiosi, et Margaritae” (Apoc. xviii. [11,] 12).

 

@1 Matth. pro “Luc.”

 

(2) 直訳

727. ” Et margaritis,” significat cognitiones boni et veri, quae sunt Verbi, apud illos.― 727「また真珠で」は、善と真理の知識を意味する、それらはみことばのものである、彼らのもとに。

Per “margaritas” in Sensu spirituali, significantur cognitiones boni et veri tam caelestis quam spiritualis, quae ex Verbo sunt, in specie ex Sensu literae ejus; 霊的な意味の中で「真珠」によって、善と真理の知識が意味される、天的な(もの)も霊的な(もの)も、それらはみことばからである、特に、その文字どおりの意味からの。

et quia “margaritae” significant illas cognitiones, ideo nominantur post “purpuram et coccinum,” ac post “aurum et lapidem pretiosum.” また、「真珠」によって、それらの知識が意味されるので、それゆえ、「紫と緋色」の後に、そして「金と宝石」の後に、名前を挙げられている。

Eaedem cognitiones significantur per “margaritas” in his locis: 同じ知識が、これらの箇所の中の「真珠」によって意味されている――

“Simile est Regnum Caelorum negotiatori quaerenti pulchras Margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam Margaritam, abiens vendidit omnia quae habuit, et emit illam” (Matth. xiii. 45, 46); 「天の王国は、美しい真珠を求めている(さがしている)商人に似ている、その者は一つの貴重な真珠を見つけたとき、去って(出かけて)、すべてのものを売った、それらを持った、またそれを買った」(マタイ13:45, 46)。

per hanc significatur cognitio de Domino. これらによって、主についての知識が意味される。

“Duodecim portae” Muri Novae Hierosolymae “duodecim Margaritae unaquaevis portarum erat una Margarita” (Apoc. xxi. 21); 「十二の門は」新しいエルサレムの城壁の「十二の真珠、それぞれの門が一つの真珠であった」(黙示録21:212)。

“portae Novae Hierosolymae” significant introitum in Novam Ecclesiam, ac introitus fit per cognitiones boni et veri ex Verbo. 「新しいエルサレムの門」は、新しい教会の中への入場(入り口)を意味する、そして、入場(入り口)は、みことばからの善と真理の知識によって生じる(行なわれる)。

“Ne projicite Margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus, et lacerent vos” (Matth.{1} vii. 6); 「あなたがたの真珠をブタの前に投げるな、ことによると、それを足で踏みにじらないように、またあなたがたを引き裂く」(マタイ7:6)。

per “porcos” significantur qui solum opes mundanas amant, et non opes spirituales, quae sunt cognitiones boni et veri ex Verbo. 「ブタ」によって、世俗の富だけを愛する者が意味される、また霊的な富を〔愛さ〕ない、それらはみことばからの善と真理の知識である。

Quia per “Babylonem” significatur Religiosum, a quo omnes cognitiones boni et veri ex Verbo projectae sunt, dicitur de illa, 「バビロン」によって宗教的信念が意味されるので、それにより、みことばからの善と真理のすべての知識が投げ出された、それについて言われる、

“Mercatores terrae flebunt et plangent super Babylone, quod merces eorum nemo emat, merces auri et argenti, lapidis pretiosi, et Margaritae” (Apoc. xviii. [11,] 12). 「地の商人たちはバビロンの上に泣くであろう、また嘆き叫ぶであろう、彼らの商品をだれも買わないこと、金と銀の商品を、宝石の、また真珠の」(黙示録18:11, 12)。

@1 Matth. pro “Luc.”  注1「Luc.」の代わりに Matth.

 

(3) 訳文

 727「真珠で」は、彼らのもとの、みことばに属す善と真理の知識を意味する。

 霊的な意味で「真珠」によって、天的なものも霊的なものも、みことばからである善と真理の知識が、特に、その文字どおりの意味からの善と真理の知識が意味される。また、「真珠」によって、それらの知識が意味されるので、それゆえ、「紫と緋色」の後に、そして「金と宝石」の後に、名前を挙げられている。

 同じ知識が、次の箇所の中の「真珠」によって意味されている――

 

 「天の王国は、美しい真珠を求めている商人に似ている、その者は一つの貴重な真珠を見つけたとき、去って、持っていたすべてのものを売り、それを買った」(マタイ13:45, 46)。

 

 これらによって、主についての知識が意味される。

 

新しいエルサレムの城壁の「十二の門は十二の真珠、それぞれの門が一つの真珠であった」(黙示録21:212)。

 

 「新しいエルサレムの門」は、新しい教会の中へ入ることを意味する、そして、はいることは、みことばからの善と真理の知識によって行なわれる。

 

 「あなたがたの真珠をブタの前に投げるな、ことによると、それを足で踏みにじり、またあなたがたを引き裂かないように」(マタイ7:6)。

 

 「ブタ」によって、世俗の富だけを愛し、霊的な富を愛さない者が意味される、それらはみことばからの善と真理の知識である。

 「バビロン」によって宗教的信念が意味され、それにより、みことばからの善と真理のすべての知識が投げ出されたので、それについて言われている、

 

 「地の商人たちはバビロンの上に泣き、嘆き叫ぶであろう、彼らの商品を、金と銀、宝石、真珠の商品を、だれも買わないことである」(黙示録18:11, 12)。