(1) 原文
671. ” Induti lino mundo et splendido, et circumcincti circa pectora zonis aureis,” significat hoc ex veris et bonis puris et genuinis Verbi.-Per “linum mundum et splendidum” significatur Verum purum et genuinum, de quo sequitur; per “zonam auream circa pectus” significatur Divinum procedens et simul conjungens, quod est Divinum bonum, supra (n. 46); per “indui” et “circumcingi” significatur apparere et sisti in illis, vestes enim significant vera induentia bonum (n. 166); et “zonae” seu “cingula” significant vera et bona continentia in ordine et nexu (n. 46). Ex his patet, quod per “Angelos indutos lino mundo et splendido, et circumcinctos circa pectora zonis aureis,” significentur vera et bona pura ac genuina; quae quia non aliunde sunt quam ex Verbo, significant vera et bona Verbi. [2] Quod “linum” significet Divinum Verum, constare potest ex sequentibus,
Ut quod Aharoni essent Femoralia Lini cum intraret Tentorium, et accederet ad Altare (Exod. xxviii.{1} 42, 43):
Ut quod cum Aharon intraret in Sanctum, “Tunicam Lini sanctitatis indueret, Caligae Lini essent super carne ejus, Baltheo Lini cingeret se, et Cidarin Lini imponeret sibi; hae vestes sanctitatis;” et quod easdem vestes indueret cum expiaret populum (Levit. xvi. 4, 32).
Similiter
Quod Sacerdotes Levitae, “quando intrarent ad portas Atrii interioris, Vestes Lini induerent, Cidares Lini super capite, et Femoralia Lini super lumbis” (Ezech. xliv. 17, 18);
Quod Sacerdotes portarent Ephodos Lini (1 Sam. xxii. 18{2}):
Quod Samuel, cum ut puer ministrabat coram Jehovah, indutus esset Ephodo Lini (1 Sam. ii. 18);
Quod David, cum transferebatur Arca in urbem ejus, cinctus esset Ephodo Lini (2 Sam. vi 14).
Ex his constare potest, cur
Dominus, cum lavaret pedes discipulorum, succinxerit Se Linteo, et absterserit pedes Linteo (Joh. xiii 4, 5):
Tum quod Angeli apparerent induti Linteo (Dan. x. 5; Ezech. ix. 2-4, 11: cap. x. 2-7);
Etiam Angeli visi in sepulchro Domini apparuerunt induti albo splendido et fulgurante (Matth. xxviii. 3);
Quod Angelus qui mensurabat novum Templum haberet Filum Lini in manu (Ezech. xl. 3);
quod Jeremias, ut repraesentaret statum Ecclesiae quoad verum, jussus sit
Emere Cingulum Lini, et abscondere{3} in foramine petrae juxta Euphratem, et quod postea inveniret illud corruptum (Jerem. xiii. 1-7).
Dicitur etiam apud Esajam.
“Calamum contusum non confringet, et Linum fumigans non exstinguet, et in veritatem proferet judicium” (xlii. 3).
Per “linum” in illis locis non aliud intelligitur quam Verum.
@1 xxviii. pro“xxix.” @2 xxii. 18 pro“xx. 11, 18″ @3 abscondere pro“absconderet”
(2) 直訳
671. ” Induti lino mundo et splendido, et circumcincti circa pectora zonis aureis,” significat hoc ex veris et bonis puris et genuinis Verbi.- 671「清潔なまた輝く亜麻布を着て、胸のまわりに金の帯をまとって」は、これがみことばの純粋で本物の真理と善から〔である〕を意味する。
Per “linum mundum et splendidum” significatur Verum purum et genuinum, de quo sequitur; 「清潔なまた輝く亜麻布」によって、純粋で本物の真理が意味される、それについて続けられる。
per “zonam auream circa pectus” significatur Divinum procedens et simul conjungens, quod est Divinum bonum, supra (n. 46); 「胸のまわりに金の帯」によって、発出するまた同時に結合する神性が意味される、それは神的善である、上に(46番)。
per “indui” et “circumcingi” significatur apparere et sisti in illis, vestes enim significant vera induentia bonum (n. 166); 「着ること」と「まとうこと」によって、それらの中に見られることと示されることが意味される、というのは、衣服は善を着る(着ているものである)真理を意味するから。
et “zonae” seu “cingula” significant vera et bona continentia in ordine et nexu (n. 46). また「帯」または「帯(ベルト)」は、秩序と結びつきの中に含む(含んでいるものである)真理と善を意味する。
Ex his patet, quod per “Angelos indutos lino mundo et splendido, et circumcinctos circa pectora zonis aureis,” significentur vera et bona pura ac genuina; これらから明らかである、「清潔なまた輝く亜麻布を着て、胸のまわりに金の帯をまとった天使」によって、純粋で本物の真理と善が意味されること。
quae quia non aliunde sunt quam ex Verbo, significant vera et bona Verbi. それらは、みことばから以外の他のところからでないので、みことばの真理と善を意味する。
[2] Quod “linum” significet Divinum Verum, constare potest ex sequentibus, [2] 「亜麻布」が神的真理を意味することは、続くものから明らかにすることができる、
Ut quod Aharoni essent Femoralia Lini cum intraret Tentorium, et accederet ad Altare (Exod. xxviii.{1} 42, 43): ことのように、アロンに亜麻布のももひき(ズボン下)があった、天幕に入るとき、また祭壇に近づく(出エジプト記28:42, 43)。
Ut quod cum Aharon intraret in Sanctum, “Tunicam Lini sanctitatis indueret, Caligae Lini essent super carne ejus, Baltheo Lini cingeret se, et Cidarin Lini imponeret sibi; ことのように、アロンが聖所の中に入るとき、「聖なる亜麻布のチュニカを着た、その肉の上に亜麻布の長靴(ももひき)☆があった、自分に亜麻布の帯を締めた、また自分自身に亜麻布のかぶり物を置いた。
☆caliga をチャドウィックは「長靴」としていますが、ヘブル原文は「ももひき」です。
hae vestes sanctitatis;” これらは聖なる衣服〔である〕」。
et quod easdem vestes indueret cum expiaret populum (Levit. xvi. 4, 32). また同じ衣服を着た、民をあがなったとき(レビ記16:4, 32)。
Similiter 同様に
Quod Sacerdotes Levitae, “quando intrarent ad portas Atrii interioris, Vestes Lini induerent, Cidares Lini super capite, et Femoralia Lini super lumbis” (Ezech. xliv. 17, 18); 祭司、レビ人は、「内庭の門に入る時、亜麻布の衣服を着なければならない、頭の上に亜麻布のかぶり物を、またももの上に亜麻布のももひき(ズボン下)を」(エゼキエル44:17, 18)。
Quod Sacerdotes portarent Ephodos Lini (1 Sam. xxii. 18{2}): 祭司たちは亜麻布のエポデを携えた(着た)こと(サムエル記Ⅰ22:18)。
Quod Samuel, cum ut puer ministrabat coram Jehovah, indutus esset Ephodo Lini (1 Sam. ii. 18); サムエルは、少年としてエホバの前に仕えたとき、亜麻布のエポデを着たこと(サムエル記Ⅰ2:18)。
Quod David, cum transferebatur Arca in urbem ejus, cinctus esset Ephodo Lini (2 Sam. vi 14). ダビデは、その都の中に箱が移されたとき、亜麻布のエポデを締めたこと(サムエル記Ⅱ6:14)。
Ex his constare potest, cur これらから明らかにすることができる、なぜ
Dominus, cum lavaret pedes discipulorum, succinxerit Se Linteo, et absterserit pedes Linteo (Joh. xiii 4, 5): 主が、弟子たちの足を洗ったとき、ご自分に亜麻布☆を取り巻いた、また亜麻布☆で足をぬぐい取ったこと(ヨハネ13:4, 5)。
☆ 新改訳聖書は「タオル」としていますが(とも訳せます)、「亜麻布」です。
Tum quod Angeli apparerent induti Linteo (Dan. x. 5; Ezech. ix. 2-4, 11: cap. x. 2-7); なおまた、天使たちが亜麻布を着て見られたこと(ダニエル5:5、エゼキエル9:2-4、第10章2-7)。
Etiam Angeli visi in sepulchro Domini apparuerunt induti albo splendido et fulgurante (Matth. xxviii. 3); 主の墓の中で見られた天使たちもまた、輝くまたひらめく白で着て見られた(マタイ28:3)。
Quod Angelus qui mensurabat novum Templum haberet Filum Lini in manu (Ezech. xl. 3); 天使は、その者は新しい神殿を測った、手の中に亜麻布のひもを持っていた(エゼキエル40:3)。
quod Jeremias, ut repraesentaret statum Ecclesiae quoad verum, jussus sit エレミヤは、真理に関する教会の状態を表象するために、命令された(jubeo)
Emere Cingulum Lini, et abscondere{3} in foramine petrae juxta Euphratem, et quod postea inveniret illud corruptum (Jerem. xiii. 1-7). 亜麻布の帯を買うこと、またユーフラテス川の近くの岩の隙間の中に隠すこと、またその後、それがだいなしになったのを見つけたこと(エレミヤ13:1-7)。
Dicitur etiam apud Esajam. 「イザヤ(書)」のもとにもまた言われている。
“Calamum contusum non confringet, et Linum fumigans non exstinguet, et in veritatem proferet judicium” (xlii. 3). 「打たれた(いたんだ)葦は粉砕されない、また煙る(くすぶる)亜麻布(灯心)は消えない、また〝真理〟の中に審判を持ち出す」(イザヤ42:3)。
Per “linum” in illis locis non aliud intelligitur quam Verum. 「亜麻布」によって、それらの箇所の中で何らかのものは意味されない、真理以外の。
@1 xxviii. pro “xxix.” 注1 「xxix.」の代わりに xxviii.
@2 xxii. 18 pro “xx. 11, 18″ 注2 「xx. 11, 18」の代わりに xxii. 18
@3 abscondere pro “absconderet” 注3 「absconderet」の代わりにabscondere
(3) 訳文
671「清潔で輝く亜麻布を着て、胸のまわりに金の帯をまとっていた」は、これがみことばの純粋で本物の真理と善からである、を意味する。
「清潔なまた輝く亜麻布」によって、純粋で本物の真理が意味され、それについて続けられる。「胸のまわりに金の帯」によって、発出し、同時に結合する神性が意味される、それは神的善である、前に〔見られる〕(46番)。「着ること」と「まとうこと」によって、それらの中に見られることと示されることが意味される、というのは、衣服は善を着る真理を意味するから。また「帯」は、秩序と結びつきの中に含む真理と善を意味する。
これらから、「清潔なまた輝く亜麻布を着て、胸のまわりに金の帯をまとった天使」によって、純粋で本物の真理と善が意味されることが明らかである。それらは、みことばから以外の他のところからではないので、みことばの真理と善を意味する。
[2] 「亜麻布」が神的真理を意味することは、続くものから明らかにすることができる、次のことのように、
天幕に入る、また祭壇に近づくとき、アロンに亜麻布のももひきがあった (出エジプト記28:42, 43)。
アロンが聖所の中に入るとき、「聖なる亜麻布のチュニカを着た、その肉の上に亜麻布のももひきがあった、亜麻布の帯を締め、亜麻布のかぶり物を置いた。これらは聖なる衣服〔である〕」。また、民をあがなったとき同じ衣服を着た(レビ記16:4, 32)。
同様に
祭司、レビ人は、「内庭の門に入る時、亜麻布の衣服を着て、頭の上に亜麻布のかぶり物をかぶり、ももの上に亜麻布のももひきをはかなければならない」(エゼキエル44:17, 18)。
祭司たちは亜麻布のエポデを着たこと(サムエル記Ⅰ22:18)。
サムエルは、少年としてエホバの前に仕えたとき、亜麻布のエポデを着たこと(サムエル記Ⅰ2:18)。
ダビデは、その都の中に箱が移されたとき、亜麻布のエポデを締めたこと(サムエル記Ⅱ6:14)。
これらから、なぜ、主が、弟子たちの足を洗ったとき、ご自分に亜麻布☆を巻きつけ、亜麻布☆で足をぬぐい取ったか明らかにすることができる(ヨハネ13:4, 5)。
なおまた、天使たちが亜麻布を着て見られたこと(ダニエル5:5、エゼキエル9:2-4、10:2-7)。
主の墓の中で見られた天使たちもまた、輝くひらめく白で着て見られた(マタイ28:3)。
新しい神殿を測った天使は手に亜麻布のひもを持っていた(エゼキエル40:3)。
エレミヤは、真理に関する教会の状態を表象するために、亜麻布の帯を買うこと、またユーフラテス川の近くの岩の隙間の中に隠すことを命じられた、またその後、それがだいなしになったのを見つけた(エレミヤ13:1-7)。
「イザヤ書」にも言われている。
「いたんだ葦は砕かれない、くすぶる亜麻布(灯心)は消えない、また審判を〝真理〟の中に持ち出す」(イザヤ42:3)。
「亜麻布」によって、それらの箇所の中で真理以外の何らかのものは意味されない。
☆ 新改訳聖書は「タオル」としていますが(とも訳せます)、「亜麻布」です。