原典講読『啓示された黙示録』 655(原文)

(1) 原文

655. His adjiciam hoc MEMORABILE:―

 

Locutus sum cum quibusdam qui in Apocalypsi intelliguntur per “Draconem;” et unus ex illis mihi dixit, “Veni mecum, et jucunditates oculorum et cordium nostrorum ostendam.”

Et duxit me per sylvam opacam, et super collem, e quo potui spectare Draconum jucunda. Et vidi amphitheatrum in circi formam erectum, cum scamnis circum circa oblique sursum structis, super quibus spectatores sedebant. Illi qui sedebant super scamnis infimis apparebant mihi e longinquo sicut satyri et priapi, quidam cum velamine tegente pudenda, et quidam nudi absque illo. In scamnis supra illos sedebant scortatores et meretrices (tales mihi ex gestibus illorum apparebant).

Et tunc dixit Draco ad me, “Nunc videbis ludum nostrum.” Et vidi in aream circi tanquam juvencos, arietes, oves, haedos et agnos immissos; et postquam illi immissi sunt, aperiebatur porta, et irruebant tanquam leones juvenes, pantherae, pardi, et lupi, et cum furore invadebant gregem; ac dilaniabant et mactabant illos. At satyri, post cruentam illam caedem, spargebant arenam super locum mactationis.

[2] Tunc dixit ad me Draco, “Hi sunt nostri ludi, qui jucundant animos nostros.”

Et respondi, “Abi, daemon; post aliquod tempus videbis amphitheatrum hoc conversum in stagnum ignis et sulphuris.”

Ille risit et abivit.

Et postea mecum cogitabam, cur talia a Domino permittuntur; et tuli responsum in corde meo, quod permittantur quam diu in Mundo spirituum sunt, sed postquam tempus illorum in illo mundo peractum est, vertuntur tales scenae theatrales in diras infernales.

[3] Omnia illa quae visa sunt, inducta fuerunt a Draconicis per phantasias; quare non erant juvenci, arietes, oves, haedi et agni; sed fecerunt ut ita apparerent genuina bona et vera Ecclesiae, quae odio habebant. Leones juvenes, pantherae, pardi et lupi, erant apparentiae cupiditatum apud illos qui visi sunt sicut satyri et priapi. Hi absque velamine circum pudenda, erant, qui crediderunt quod mala non appareant coram Deo; et qui cum velamine, erant qui crediderunt quod appareant, sed non damnent, modo sint in fide. Scortatores et meretrices erant falsificatores veri Verbi, scortatio enim significat falsificationem veri. In mundo spirituali omnia apparent secundum correspondentias e longinquo; quae cum apparent in formis, vocantur repraesentationes spiritualium in objectis naturalium similibus.

[4] Postea videbam illos exeuntes e sylva, Draconem in medio satyrorum et priaporum, ac calones et lixae, quae erant scortatores et meretrices, post illos. Augebatur agmen in via, et tunc datum est audire quid inter se loquebantur.

Dicebant quod viderent in prato gregem ovium cum agnis, et quod hoc signum sit quod una urbs ex urbibus Hierosolymitanis, ubi charitas primarium est prope esset. Et dixerunt, “Eamus et capiamus illam urbem, et ejiciamus habitatores, et depraedemur bona illorum.”

Accesserunt; sed erat murus circum illam, et angeli custodes super muro.

Et tunc dixerunt, “Capiamus illam per dolum; mittamus quemdam artificem peritum mussitationis, qui potest dealbare nigrum ac denigrare album, et infucare rem cujusvis objecti.”

Et inventus est unus gnarus artis metaphysicae, qui potuit vertere ideas rerum in ideas terminorum, ac ipsas res occultare sub formulis, et sic avolare sicut accipiter cum praeda sub alis. Ille instructus quomodo cum urbanis loqueretur, quod essent consocii in Religione, et quod immitterentur.

Ille accedens ad portam pulsavit; qua aperta dixit, quod cum sapientissimo illius urbis vellet loqui. Ac intravit, et deductus est ad quendam; et tunc ad illum loquebatur dicens, “Sunt mei fratres extra urbem, et petunt ut recipiantur; sunt consocii in Religione; vos et nos facimus fidem et charitatem duo Essentialia Religionis; discrimen solum est, quod vos dicatis charitatem esse primarium et inde fidem, et nos dicimus fidem esse primarium et inde charitatem; quid refert si unum aut alterum dicatur primarium, cum utrumque creditur.”

[5] Sapiens urbis respondit, “Non loquamur de hac re soli, sed in praesentia plurium, qui sint arbitri et judices; alioquin non fit decisio.”

Et tunc arcessiti sunt; ad quos Draconicus similia verba, quae prius, loquebatur.

Et tunc respondit vir sapiens urbis: “Dixisti quod simile sit, sive charitas sumatur primarium Ecclesiae, sive fides, modo consensus sit quod utraque faciat Ecclesiam et ejus Religionem. Et tamen discrimen est quale inter prius et posterius, inter causam et effectum, inter principale et instrumentale, inter essentiale et formale. Talia dico quia animadverti quod sis artis metaphysicae gnarus, quam artem nos vocamus mussitationem, et aliqui incantationem. Sed relinquamus illos terminos. Est discrimen sicut inter id quod supra est et id quod infra est; imo, si vis credere, est discrimen sicut inter Caelum et Infernum; nam quod primarium est, hoc facit caput et pectus, et quod inde est hoc facit pedes et eorum plantas. Sed conveniamus primum, quid charitas et quid fides; quod charitas sit affectio amoris faciendi proximo bonum propter Deum, salutem et vitam aeternam; et quod fides sit cogitatio ex fiducia de Deo, salute et vita aeterna.

[6] Sed dixit Emissarius, “Concedo quod hoc sit fides, et quoque concedo quod charitas sit illa affectio propter Deum, quia propter mandatum Ejus; non autem propter salutem et vitam aeternam.”

Et dixit sapiens urbis, “Sit hoc, modo sit propter Deum.”

Post hanc conventionem dixit sapiens urbis, “Annon affectio est primarium et cogitatio inde.”

At missus a Dracone dixit, “Hoc nego.”

Sed responsum tulit, “Non potes id negare. Annon homo cogitat ex affectione; aufer affectionem, num cogitare potes quicquam. Est prorsus sicut si auferres sonum de loquela: si auferas sonum, num poteris loqui quicquam; sonus etiam est affectionis, et loquela est cogitationis, nam affectio sonat et cogitatio loquitur. Et est quoque sicut flamma et lux: si aufers flammam, annon perit lux; simile est cum charitate, quia haec est affectio, et cum fide, quia haec est cogitatio. Nonne sic potes capere quod primarium sit omne in secundario, prorsus sicut est sonus in loquela. Ex quibus videre potes, quod si non facis primarium id quod primarium est, non sis in altero; quare si fidem, quae est in secundo loco, ponis in primo, non apparebis aliter in Caelo quam sicut inversus homo, cujus pedes stant sursum ac caput deorsum, aut sicut hariolus qui inverso corpore ambulat super palmis manuum. Quum tales apparetis in Caelo, qualia tunc sunt vestra bona opera, quae sunt charitas, nisi qualia facturus esset hariolus ille suis pedibus, quia non potest manibus. Inde est quod charitas vestra, ut quoque vidistis, est naturalis et non spiritualis, quia est inversa.”

[7] Emissarius intellexit hoc, nam omnis Diabolus potest intelligere verum cum illud audit; sed non potest retinere, quia affectio mali, cum redit, ejicit cogitationem Veri.

Et postea sapiens urbis descripsit multis, qualis est fides quando acceptata est pro primario, quod sit mere naturalis, et quod sit mera scientia absque ulla vita spirituali, consequenter quod non sit fides: “Vestra enim charitas non est nisi quam affectio naturalis, et ex affectione naturali non procedit alia cogitatio quam naturalis, quae est vestra fides: ac paene dicere possum, quod in fide mere naturali, vix aliud spirituale sit quam in scientia de Regno Mogolis, de Fodina adamantina ibi, deque Imperatoris ejus Thesauro et Aula.”

His auditis, Draconicus iratus abivit, et renuntiavit suis extra urbem. Et cum audiverunt quod dictum sit quod charitas sit affectio amoris faciendi proximo bonum propter Deum, salutem et vitam aeternam, clamaverunt omnes, “Hoc mendacium est;” et ipse Draco, “Heu facinus; nonne omnia bona opera, quae sunt charitas, propter salutem, sunt meritoria.”

[8] Tunc inter se dixerunt, “Convocemus adhuc plures ex nostris, et obsideamus hanc urbem; faciamus scalas, ascendamus murum, ac irruamus noctu et ejiciamus Charitates illos.”

At cum hoc moliti sunt, ecce apparuit sicut ignis e Caelo qui consumpsit illos. Sed ignis e Caelo fuit apparentia irae ex odio contra illos, quia fidem e primo loco in secundum rejecerunt; quod apparerent sicut igne consumi, erat quod sub pedibus eorum aperiretur Infernum, et deglutirentur.

His similia contigerunt pluribus in locis die Ultimi Judicii; et hoc est quod per haec verba intelligitur in Apocalypsi:

 

“Exibit Draco ad seducendum Gentes quae in quatuor angelis terrae, ut congreget eos in bellum. Et ascenderunt super planitiem terrae, et circumdederunt castra Sanctorum, et Urbem dilectam; sed descendit ignis a Deo e Caelo, et consumpsit eos” (xx. 8, 9).

原典講読『啓示された黙示録』 655(直訳)

(2) 直訳

655. His adjiciam hoc MEMORABILE:―  655.これらに私はこのメモラビリアを加える――

 

Locutus sum cum quibusdam qui in Apocalypsi intelliguntur per “Draconem;” ある者と話した、その者は「黙示録」の中の「竜」によって意味される。

et unus ex illis mihi dixit, “Veni mecum, et jucunditates oculorum et cordium nostrorum ostendam.” また、彼らからのある者が言った、「私と来い、また、私は私たちの目と心の快感を示す(接続)」。

Et duxit me per sylvam opacam, et super collem, e quo potui spectare Draconum jucunda. また、私を暗い森を通って導いた、また丘の上、そこから竜の快いものを眺めることができる。

Et vidi amphitheatrum in circi formam erectum, cum scamnis circum circa oblique sursum structis, super quibus spectatores sedebant. また私は円形演技場を見た、円形の形の中に直立して、円の周りの長椅子(ベンチ)とともに、斜め上方へ造られた☆、それらの上に見物人が座っていた。

☆ 簡単に言えば「階段状の」です。

Illi qui sedebant super scamnis infimis apparebant mihi e longinquo sicut satyri et priapi, quidam cum velamine tegente pudenda, et quidam nudi absque illo. 彼らは、その者は最も下の長椅子(ベンチ)座っていた、私に遠方からサテュロス☆とプリアーポス☆たちのように見えた、ある者はおおいで陰部をおおって、またある者はそれなしで裸で。

☆ サテュロスは酒神バッコスに従う半人半獣の怪物で、酒と女が大好きな山の精。

☆ プリアーポスはローマの豊饒の神、好色な男の霊の呼称として用いられる。

In scamnis supra illos sedebant scortatores et meretrices (tales mihi ex gestibus illorum apparebant). 長椅子(ベンチ)の中に、それらの上に淫行する者と娼婦が座った(このような者〔であること〕が彼らの身振りから見られた)。

Et tunc dixit Draco ad me, “Nunc videbis ludum nostrum.” またその時、竜は私に言った、「今、あなたは私たちの遊び(気晴らし)を見る(未来)」。

Et vidi in aream circi tanquam juvencos, arietes, oves, haedos et agnos immissos; また、私は中庭の中に☆見た、あたかも引き入れられているかのような若い雌牛、雄羊、羊、子ヤギ、また子羊。

et postquam illi immissi sunt, aperiebatur porta, et irruebant tanquam leones juvenes, pantherae, pardi, et lupi, et cum furore invadebant gregem;  またその後、それらは入れられた、門が開かれた、また突進した、あたかも若いライオン、ヒョウ(ピューマ)☆、ヒョウ☆、またオオカミが、また狂乱とともに群れを襲った。

☆ ここに「ヒョウ」が二つできます、英訳では「panther」と「reopard」ですが、私にはその違いがわかりません。前者を「ピューマ」としておきます。後で書いた『真のキリスト教』388番では後者を「トラ」と変えています。

ac dilaniabant et mactabant illos. そしてそれらを追い散らした、また殺した。

At satyri, post cruentam illam caedem, spargebant arenam super locum mactationis. しかし、サテュロスはその血まみれの(むごたらしい)虐殺の後、砂を殺害の場所の上に撒いた。

[2] Tunc dixit ad me Draco, “Hi sunt nostri ludi, qui jucundant animos nostros.” [2] その時、竜は私に言った、「これらが私たちの遊び(気晴らし)である、それは私たちの心(アニムス)を喜ばせる」。

Et respondi, “Abi, daemon; また私は答えた、「立ち去れ、悪魔。

post aliquod tempus videbis amphitheatrum hoc conversum in stagnum ignis et sulphuris.” いくらかの時間の後、あなたはこの円形演技場が火と硫黄の池に変えられるのを見る」。

Ille risit et abivit. 彼は笑った、また去った。

Et postea mecum cogitabam, cur talia a Domino permittuntur; またその後、私と私は考えた、なぜ、このようことが主により許されているか。

et tuli responsum in corde meo, quod permittantur quam diu in Mundo spirituum sunt, sed postquam tempus illorum in illo mundo peractum est, vertuntur tales scenae theatrales in diras infernales. また私は私の心の中に答えをもたらした(fero)、霊たちの世界の中にいるかぎり(間)、許されること、しかし、その世界の中の彼らの時を過ごした後、このような劇場の舞台は恐ろしい地獄のものに変えられる。

[3] Omnia illa quae visa sunt, inducta fuerunt a Draconicis per phantasias; [3] それらすべてのものは、それらは見られた、竜により幻想(想像力)によって引き起こされた。

quare non erant juvenci, arietes, oves, haedi et agni; それゆえ、若い雌牛、雄羊、羊、子ヤギ、また子羊ではなかった。

sed fecerunt ut ita apparerent genuina bona et vera Ecclesiae, quae odio habebant. しかし、そのように(~として)見られた、教会の本物の善と真理、それらを憎しみを持った。

Leones juvenes, pantherae, pardi et lupi, erant apparentiae cupiditatum apud illos qui visi sunt sicut satyri et priapi. ライオン、ヒョウ☆、ヒョウ☆、またオオカミは、彼らのもとの欲望の外観であった、それら帆は見られた、サテュロスとプリアーポスにそのように。

Hi absque velamine circum pudenda, erant, qui crediderunt quod mala non appareant coram Deo; 陰部のまわりのおおいなしであったこれらの者は、その者は、悪が神の前に見られないことを信じた。

et qui cum velamine, erant qui crediderunt quod appareant, sed non damnent, modo sint in fide. またおおいともに〔あった〕者は、信じたものであった、見られること、しかし断罪されない、信仰の中にいるかぎりは。

Scortatores et meretrices erant falsificatores veri Verbi, scortatio enim significat falsificationem veri. 淫行する者と娼婦は、みことばの真理を虚偽化する者(欺く者)であった、というのは、淫行は真理の虚偽化を意味するから。

In mundo spirituali omnia apparent secundum correspondentias e longinquo; 霊界の中で、すべてのものは、遠方から対応にしたがって見られる。

quae cum apparent in formis, vocantur repraesentationes spiritualium in objectis naturalium similibus. それが形の中で見られるとき、霊的なものの表象と呼ばれる、自然的な対象に似たものの中の。

[4] Postea videbam illos exeuntes e sylva, Draconem in medio satyrorum et priaporum, ac calones et lixae, quae erant scortatores et meretrices, post illos. [4] その後、私は森から出て行く彼らを見た、竜をサテュロスとプリアーポスの真ん中に〔して〕、また兵士の従者と随行者は、それらは淫行する者と娼婦であった、彼らの後ろに。

Augebatur agmen in via, et tunc datum est audire quid inter se loquebantur. 途中で群れが増やされた、またその時、私は聞いた、何が彼らの間で話されたか。

Dicebant quod viderent in prato gregem ovium cum agnis, et quod hoc signum sit quod una urbs ex urbibus Hierosolymitanis, ubi charitas primarium est prope esset. 彼らは言った、牧草地の中で子羊とともに羊を見たこと、またこれはしるしであること、エルサレムの都からの一つの都、そこに仁愛が第一の(主要な)ものである、近くにいること。

Et dixerunt, “Eamus et capiamus illam urbem, et ejiciamus habitatores, et depraedemur bona illorum.” また彼らは言った、「私たちはその都に行く、また獲得する、また住民を追い出す、また彼らの財産を奪う(未来)」。

Accesserunt; 彼らは近づいた。

sed erat murus circum illam, et angeli custodes super muro. しかし、その周りに城壁があった、また城壁の上に守護者(見張り)の天使たちが〔いた〕。

Et tunc dixerunt, “Capiamus illam per dolum; またその時、言った、「私たちはそれを欺くこと(策略)によって獲得する(接続)。

mittamus quemdam artificem peritum mussitationis, qui potest dealbare nigrum ac denigrare album, et infucare rem cujusvis objecti.” 私たちは送る(接続)、もぐもぐ言う(はっきり話さない)熟練家を、その者は黒を白くし、また白を黒くできる、また事柄をそれぞれの対象に偽装すること」。

Et inventus est unus gnarus artis metaphysicae, qui potuit vertere ideas rerum in ideas terminorum, ac ipsas res occultare sub formulis, et sic avolare sicut accipiter cum praeda sub alis. また熟練者が見つけ出された形而上学の技巧での、その者は物事の観念を術語(専門語)の観念の中に変えることができた、そして物事そのものを定式文句(きまり文句)の下に隠すこと、またこのようにタカのように飛ぶこと、翼の下のえじき(略奪品)とともに。

Ille instructus quomodo cum urbanis loqueretur, quod essent consocii in Religione, et quod immitterentur. 彼は町の住民にどのように話すか教えられた、宗教の中の仲間であったこと、また送られた〔こと〕。

Ille accedens ad portam pulsavit;  門へ近づいている彼は叩いた。

qua aperta dixit, quod cum sapientissimo illius urbis vellet loqui. それが開かれて、彼は言った、その都の最も賢明な者と話すことを欲すること。

Ac intravit, et deductus est ad quendam; そして、入った、また、ある者のところ案内された。

et tunc ad illum loquebatur dicens, “Sunt mei fratres extra urbem, et petunt ut recipiantur; またその時、彼に言った、言って、「私の兄弟が都の外にいる、また、受け入れられるように求めている。

sunt consocii in Religione; 宗教の中で仲間である。

vos et nos facimus fidem et charitatem duo Essentialia Religionis; あなたがたと私たちは、私たちは信仰と仁愛を宗教の二つの本質的なものとしている。

discrimen solum est, quod vos dicatis charitatem esse primarium et inde fidem, et nos dicimus fidem esse primarium et inde charitatem; 単に区別される、あなたがたは仁愛を第一の(主要な)ものであると呼んでいる、またここから信仰を、また私たちは信仰を第一の(主要な)ものであると呼んでいる、またここから仁愛を。

quid refert si unum aut alterum dicatur primarium, cum utrumque creditur.” 何が関わりがあるか(重要であるか)? もし、一つまたはもう一つが第一の(主要な)ものと言われる〔にしても〕、両方を信じるとき」。

[5] Sapiens urbis respondit, “Non loquamur de hac re soli, sed in praesentia plurium, qui sint arbitri et judices; [5] 都の賢明な者が答えた、「私たちはこの事柄について自分たちだけで話さない、しかし、多くの者の居合わせることの中で、その者たちは判定者と審判者である。

alioquin non fit decisio.” そうでなければ、決定が生じない」。

Et tunc arcessiti sunt; またじきに呼び出された。

ad quos Draconicus similia verba, quae prius, loquebatur. その者に、竜の追随者は同様の言葉を、それは前のもの、話した。

Et tunc respondit vir sapiens urbis: またその時、都の賢明な者は答えた――

“Dixisti quod simile sit, sive charitas sumatur primarium Ecclesiae, sive fides, modo consensus sit quod utraque faciat Ecclesiam et ejus Religionem. 「あなたは、同様であることを言った、あるいは仁愛が教会の第一(主要な)もの〔として〕取り上げられるか、あるいは信仰が、一致があるかぎり、両方のものが教会をつくること、またその宗教を。

Et tamen discrimen est quale inter prius et posterius, inter causam et effectum, inter principale et instrumentale, inter essentiale et formale. またそれでもなお、相違がある、前のものと後のものの間のような、原因と結果の間、主要なものと手段となるものの間、本質的なものと形式的な者の間。

Talia dico quia animadverti quod sis artis metaphysicae gnarus, quam artem nos vocamus mussitationem, et aliqui incantationem.  このようなことを私は言う、私は気づいたからである、あなたは形而上学の技術(知識)の熟練した〔者〕であること、その技術(知識)を私たちはもぐもぐ言うこと(はっきり話さないこと)と呼ぶ、またある者は呪文を唱えることと。

Sed relinquamus illos terminos. しかし、私たちはそれらの術語(専門語)を放棄する(残す)。

Est discrimen sicut inter id quod supra est et id quod infra est; 相違がある、それ、それは上にある、またそれ、それは下にある、間のような。

imo, si vis credere, est discrimen sicut inter Caelum et Infernum; それどころか、もしあなたが信じることを欲するなら、「天界と地獄の間の相違である」。

nam quod primarium est, hoc facit caput et pectus, et quod inde est hoc facit pedes et eorum plantas. なぜなら、第一の(主要な)ものであるものは、これは頭と胸をつくるからである、またここからであるものは、これは足とこれらの足の裏をつくる。

Sed conveniamus primum, quid charitas et quid fides; しかし、私たちは最初に一致する(接続)、何が仁愛かまた何が信仰か。

quod charitas sit affectio amoris faciendi proximo bonum propter Deum, salutem et vitam aeternam; 仁愛は、神、救い、また永遠のいのちのために隣人に善を行なう愛の情愛であること。

et quod fides sit cogitatio ex fiducia de Deo, salute et vita aeterna. また信仰は、神、救いまた永遠のいのちについての信頼からの思考であること。

[6] Sed dixit Emissarius, “Concedo quod hoc sit fides, et quoque concedo quod charitas sit illa affectio propter Deum, quia propter mandatum Ejus; [6] しかし、送り出された者(使者)は言った、「私は認める、これが信仰であること、そしてまた私は認める、仁愛が神のためのその情愛であること、なぜなら、その方が命じたために。

non autem propter salutem et vitam aeternam.” けれども、救いと永遠のいのちのためではない」。

Et dixit sapiens urbis, “Sit hoc, modo sit propter Deum.” 「また、都の賢明な者が言った、「このことがある、神のためにであるかぎり」。

Post hanc conventionem dixit sapiens urbis, “Annon affectio est primarium et cogitatio inde.”  この同意(一致)の後、都の賢明な者は言った、「情愛は第一のものではないのか、また思考はここから?」

At missus a Dracone dixit, “Hoc nego.” しかし、竜から送られた者は言った、「これを私は否定する」

Sed responsum tulit, “Non potes id negare.  しかし、答えがもたらされた、「あなたはそれを否定することができない。

Annon homo cogitat ex affectione; 人間は「情愛」から考えないか?

aufer affectionem, num cogitare potes quicquam. 情愛を取り去れ、何かを考えることができるのか?

Est prorsus sicut si auferres sonum de loquela: まったく、あなたは話すことから音を取り除くようである。

si auferas sonum, num poteris loqui quicquam; もし、あなたが音を取り除くなら、あなたは何かをはなすことができるのか?

sonus etiam est affectionis, et loquela est cogitationis, nam affectio sonat et cogitatio loquitur.  さらにまた、音は情愛のものである、また話すことは思考のものである、なぜなら、情愛は音がする(鳴る)、また思考は話す☆。

☆ 感想:それで、何らかの動物が鳴く時、そこには何らかの情愛があって、思考はありません。

Et est quoque sicut flamma et lux: そしてまた、炎と光のようである。

si aufers flammam, annon perit lux; もし、あなたが炎を取り除くなら、光は消えないか?

simile est cum charitate, quia haec est affectio, et cum fide, quia haec est cogitatio. 仁愛に(の場合)同様である、これは情愛のものであるので、また信仰に〔同様である〕、これは思考のものであるので。

Nonne sic potes capere quod primarium sit omne in secundario, prorsus sicut est sonus in loquela.  このように、あなたは把握することができないか? 第一の(主要な)ものはすべてのものであること、第二の(従属的な)ものの中で、まったく話すことの中の音声のように。

Ex quibus videre potes, quod si non facis primarium id quod primarium est, non sis in altero;  またそれらから見ることができる、もし、あなたがそれを第一のものにしないなら、それは第一のものである、あなたは他のものの中にいない☆。

☆ 「あなたは~いない(non sis~)」には相当な省略または飛躍があると思いますが、意味はわかります。

quare si fidem, quae est in secundo loco, ponis in primo, non apparebis aliter in Caelo quam sicut inversus homo, cujus pedes stant sursum ac caput deorsum, aut sicut hariolus qui inverso corpore ambulat super palmis manuum. それゆえ、もし、信仰を、それは第二の場所にある、第一〔の場所〕に置くなら、あなたは天界の中で異なって見られない、逆になった人間のように以外に、その足は上方に、そして頭を下方に〔して〕立つ、または道化師のよう〔である〕その者は身体を逆さにして手の掌の上に歩く。

Quum tales apparetis in Caelo, qualia tunc sunt vestra bona opera, quae sunt charitas, nisi qualia facturus esset hariolus ille suis pedibus, quia non potest manibus. その時、このような者は(に)あなたがたは天界の中で見える、その時、あなたがたの善の働きは、それは仁愛である、道化師が行なうようなものでないなら、彼は自分の足で、そのようなものである、手でできないので。

Inde est quod charitas vestra, ut quoque vidistis, est naturalis et non spiritualis, quia est inversa.” ここからである、あなたがたもまた見たように、あなたがたの仁愛は自然的であること、また霊的でない、逆であるので」。

[7] Emissarius intellexit hoc, nam omnis Diabolus potest intelligere verum cum illud audit; [7] 送られた者(使者)はこのことを理解した、なぜなら、すべての悪魔は真理を理解することができるから、それを聞くとき。

sed non potest retinere, quia affectio mali, cum redit, ejicit cogitationem Veri. しかし、保持することができない、(なぜなら)悪の情愛が、戻るとき、真理の思考を退けるからである。

Et postea sapiens urbis descripsit multis, qualis est fides quando acceptata est pro primario, quod sit mere naturalis, et quod sit mera scientia absque ulla vita spirituali, consequenter quod non sit fides: またその後、都の賢明な者が大いに示した、信仰がどのようなものであるか、第一のものとして受け入れら時、単なる自然的なものであること、また何らかの霊的ないのちなしの確信(信念)であること、したがって、信仰ではないこと。

“Vestra enim charitas non est nisi quam affectio naturalis, et ex affectione naturali non procedit alia cogitatio quam naturalis, quae est vestra fides: 「というのは、あなたがたの仁愛は、自然的な情愛以外でないなら、ないからである、また自然的な情愛から自然的なもの以外の他の思考は発出しない、それがあなたがたの信仰である――

ac paene dicere possum, quod in fide mere naturali, vix aliud spirituale sit quam in scientia de Regno Mogolis, de Fodina adamantina ibi, deque Imperatoris ejus Thesauro et Aula.”  そして、私はほとんど言うことができる、単なる自然的な信仰の中に、ほとんど何らかの霊的なもの〔信仰〕がない」、ムガル人の王国(モンゴル)についての知識の中に以外に、そこにダイヤモンドの鉱山について、そしてまたその皇帝の宝物または金について」。

His auditis, Draconicus iratus abivit, et renuntiavit suis extra urbem. これらで聞いて、竜の追随者は怒って去った、また都の外の自分たち〔のもと〕に報告した。

Et cum audiverunt quod dictum sit quod charitas sit affectio amoris faciendi proximo bonum propter Deum, salutem et vitam aeternam, clamaverunt omnes, “Hoc mendacium est;” また聞いたとき、言われたこと、仁愛は、神、救いまた永遠のいのちのために隣人に善を行なう愛の情愛であること、すべてのものは叫んだ、「これはうそである」。

et ipse Draco, “Heu facinus; また竜そのものは、「ああ! 犯罪(不法行為)。

nonne omnia bona opera, quae sunt charitas, propter salutem, sunt meritoria.” すべての働きは、それらは仁愛のものである、救いのための、功績を求めるものでないのか?」

[8] Tunc inter se dixerunt, “Convocemus adhuc plures ex nostris, et obsideamus hanc urbem; [8] その時、彼ら自身の間で(互いに)言った、「私たちは、私たちのものからさらに多くの者を呼び集める(未来)、またこの都を包囲する(未来)。

faciamus scalas, ascendamus murum, ac irruamus noctu et ejiciamus Charitates illos.” 「私たちははしご(階段)をつくる、私たちは城壁を昇る、そして私たちは夜に突進する、」また私たちはそれらの仁愛☆を追い出す(未来)。

☆ この「仁愛」は複数であり、その「擬人化」です。「仁愛を体現(具現)している者」です。

At cum hoc moliti sunt, ecce apparuit sicut ignis e Caelo qui consumpsit illos. しかし、このことを奮闘しているとき、見よ、天界から火のように現われた、それは彼らを焼き尽くした。

Sed ignis e Caelo fuit apparentia irae ex odio contra illos, quia fidem e primo loco in secundum rejecerunt; しかし、天界からの火は彼らに対する怒りと憎しみの外観であった、信仰を最初のものから代わりに第二のものの中に退けたからである。

quod apparerent sicut igne consumi, erat quod sub pedibus eorum aperiretur Infernum, et deglutirentur. 火で焼き尽くされるように見られたことは、彼らの足の下に地獄が開かれたことであった、またのみ込まれる。

His similia contigerunt pluribus in locis die Ultimi Judicii; これらと同様のことが多くの箇所で起こった、最後の審判の日に。

et hoc est quod per haec verba intelligitur in Apocalypsi: またこのことである、それは「黙示録」の中のこれらのことばによって意味される――

 

“Exibit Draco ad seducendum Gentes quae in quatuor angelis terrae, ut congreget eos in bellum. 竜は「国民を惑わすために出て行った、それらは四方の地の中に〔いる〕彼らの戦いの中に集めるために。

Et ascenderunt super planitiem terrae, et circumdederunt castra Sanctorum, et Urbem dilectam; また地の平地の上に上った、また聖徒たちの陣営を取り囲んだ、また喜んだ都を。

sed descendit ignis a Deo e Caelo, et consumpsit eos” (xx. 8, 9). しかし、神からの火が天界から降った、また彼らを焼く尽くした(滅ぼした)」(20:8, 9)。

原典講読『啓示された黙示録』 655(訳文)

(3) 訳文

655.これらに私はこのメモラビリアを加える――

 

 私は、「黙示録」の中の「竜」によって意味される者と話した。また、彼らからのある者が言った、「私と来い、私は私たちの目と心の快感を示そう」。

 また、私を暗い森を通って、また丘の上へ導いた、そこからは竜の快いものを眺めることができる。

 また私は円形の形の中に直立している円形演技場を見た、円の周りの斜め上方へと造られた長椅子(ベンチ)とともに、それらの上に見物人が座っていた。

 最も下の長椅子(ベンチ)座っていた者は、私に遠方からサテュロス☆1とプリアーポス☆2たちのように見えた、ある者はおおいで陰部をおおって、またある者はそれなしに裸で。

 長椅子(ベンチ)の上に淫行する者と娼婦が(このような者〔であること〕が彼らの身振りから見られた)座った。

 またその時、竜は私に言った、「今から、あなたは私たちの遊び(気晴らし)を見るであろう」。

 また、私は丸い中庭の中に、あたかも引き入れられているかのような若い雌牛、雄羊、羊、子ヤギ、子羊を見た。またその後、それらは入れられ、門が開かれ、、あたかも若いライオン、ピューマ、ヒョウ、オオカミが突進し、狂乱とともに群れを襲い、そしてそれらを追い散らし、殺した。

 しかし、サテュロスはそのむごたらしい虐殺の後、殺害の場所の上に砂を撒いた。

 [2] その時、竜は私に言った、「これらが私たちの遊び(気晴らし)である、それは私たちの心(アニムス)を喜ばせる」。

 また私は答えた、「去れ、悪魔。いくらかの時間の後、あなたはこの円形演技場が火と硫黄の池に変えられるのを見る」。

 彼は笑い、去った。

 またその後、私は私と、なぜこのようことが主により許されているか考えた。また私は私の心の中に答えをもたらした、霊たちの世界の中にいるかぎり許されること、しかし、その世界の中の彼らの時を過ごした後、このような劇場の舞台は恐ろしい地獄のものに変えられる。

 [3] 見られたそれらすべてのものは、竜により幻想(想像力)によって引き起こされた――それゆえ、若い雌牛、雄羊、羊、子ヤギ、子羊ではなかった。しかし、憎しみを持った教会の本物の善と真理がそのようなものとして見られた。

 ライオン、ピューマ、ヒョウ、オオカミは、彼らのもとの欲望の外観であった。サテュロスとプリアーポスにそのように見られた者で、陰部のまわりのおおいがなかった者は、悪が神の前に見られないことを信じた〔者であった〕。またおおいがあった者は、見られても、信仰の中にいるかぎりは断罪されないと信じた者であった。

 淫行する者と娼婦は、みことばの真理を虚偽化する者であった、というのは、淫行は真理の虚偽化を意味するから。

 霊界の中で、すべてのものは、遠方から対応にしたがって見られる。それが形の中で見られるとき、自然的な対象に似たものの中の霊的なものの表象と呼ばれる。

 [4] その後、私は森から出て行く彼らを見た、竜をサテュロスとプリアーポスの真ん中に〔して〕、また淫行する者と娼婦であった兵士の従者と随行者は、彼らの後ろに。

 途中で群れが増やされた、またその時、私は、何が彼らの間で話されたか聞いた。

 彼らは、牧草地の中で子羊とともに羊を見た、これは、そこに仁愛が第一の(主要な)ものであるエルサレムの都からの一つの都のしるしであり、〔これが〕近くにある、と言った。

 また彼らは言った、「私たちはその都に行き、獲得し、住民を追い出し、彼らの財産を奪おう」。

 彼らは近づいた。しかし、その周りに城壁があった、また城壁の上に守護の天使たちが〔いた〕。

 またその時、言った、「私たちはそれを策略によって獲得しよう。私たちは、もぐもぐ言う熟練家を送ろう、その者は黒を白くし、また白を黒く、また事柄をそれぞれの対象に偽装することができる」。

 また、形而上学の技巧での熟練者が見つけ出され、その者は物事の観念を術語の観念の中に変え、そして物事そのものを定式文句(きまり文句)の下に隠し、またこのように翼の下のえじき(略奪品)とともにタカのように飛ぶことができた。

 彼は、町の住民にどのように宗教の仲間であったことを話すか教えられ、送られた。

彼は門へ近づいて、叩いた。それが開かれ、彼は、その都の最も賢明な者と話したい、と言った。

 そして、入った、また、ある者のところ案内された。またその時、彼に言った、「私の兄弟が都の外にいる、また、受け入れられるように求めている。あなたがたと私たちは宗教の中で仲間である。私たちは信仰と仁愛を宗教の二つの本質的なものとしている。単に区別がある、あなたがたは仁愛を第一の(主要な)ものであると呼び、また信仰をここからのもととしている、また私たちは信仰を第一の(主要な)ものであると呼び、また仁愛をここからのものとしている――もし、一方またはもう一方が第一の(主要な)ものと言われる〔にしても〕、両方を信じるとき、何が重要か?」。

 [5] 都の賢明な者が答えた、「私たちはこの事柄について自分たちだけで話さないで、判定者と審判者である多くの者の居合わせることの中で〔話そう〕、そうでなければ、決定が生じない」。

 またじきに呼び出され、その者に、竜の追随者は前のものと同様の言葉を話した。

 またその時、都の賢明な者は答えた、――「あなたは、同様であることを言った、仁愛が教会の第一(主要な)もの〔として〕あるいは信仰が取り上げられるにしても、一致があるかぎり、両方のものが教会を、またその宗教をつくること。それでもなお、前のものと後のものの間、原因と結果の間、主要なものと手段となるものの間、本質的なものと形式的なものの間のような相違がある。

 このようなことを私が言うのは、私は気づいたからである、あなたは形而上学の知識に熟練した〔者〕であること、その知識を私たちはもぐもぐ言うこと、、またある者は呪文を唱えることと呼んでいる。

 しかし、私たちはそれらの術語を放棄する。

上にあるものと下にあるものの間のような相違がある。それどころか、もしあなたが信じることを欲するなら、「天界と地獄の間の相違である」。なぜなら、第一の(主要な)ものであるものは、頭と胸をつくる、またここからのものは、足とこれらの足の裏をつくるからである。

 しかし、私たちは最初に何が仁愛かまた何が信仰か一致させよう。仁愛は、神、救い、また永遠のいのちのために隣人に善を行なう愛の情愛であること。また信仰は、神、救いまた永遠のいのちについての信頼からの思考であること。

[6] しかし、送り出された者は言った、「私は、これが信仰であることを認める、そしてまた私は、仁愛が神のためのその情愛であることを認める、なぜなら、その方が命じたためである、けれども、救いと永遠のいのちのためではない。

「また、都の賢明な者が言った、「神のためにであるかぎりこのことがある」。

 この一致の後、都の賢明な者は言った、「情愛は第一のもの、また思考はここからではないのか?」

 しかし、竜から送られた者は言った、「これを私は否定する」。

 しかし、答えがもたらされた、「あなたはそれを否定することができない。人間は情愛から考えないか? 情愛を取り去れ、何かを考えることができるのか? まったく、あなたは話すことから音を取り除くようである。もし、あなたが音を取り除くなら、あなたは何かを話すことができるのか? さらにまた、音は情愛のものである、また話すことは思考のものである、なぜなら、愛は音をたて、思考が話すからである。

 そしてまた、炎と光のようである――もし、あなたが炎を取り除くなら、光は消えないか? 仁愛も同様である、これは情愛のものであるから、また信仰に同様である、これは思考のものであるからである。

あなたはこのように、まったく話すことの中の音声のように、第一の(主要な)ものは第二の(従属的な)ものの中のすべてのものであることを、把握することができないか? 

 またそれらから、もし、あなたが第一のものを第一のものとしないなら、あなたは他のものの中にいないことを見ることができる。それゆえ、もし、第二の場所にある信仰を、第一〔の場所〕に置くなら、あなたは天界の中で、逆になった人間のようにしか見られない、その足は上方に、そして頭を下方に〔して〕立つ、または身体を逆さにして手の掌の上に歩く道化師のようである。

 その時、あなたがたは天界の中でこのような者に見える、その時、あなたがたの善の働きは、それは仁愛であるが、道化師が手でできないので自分の足で行なうようなものものではないのか?

 ここから、あなたがたの仁愛は、あなたがたもまた見たように、逆であるので自然的であり、霊的ではない」。

 [7] 送られた者はこのことを理解した、なぜなら、すべての悪魔は真理を聞くときそれを理解することができるから。しかし、保持することができない、悪の情愛が戻るとき、真理の思考を退けるからである。

 またその後、都の賢明な者が、信仰がどのようなものであるか、第一のものとして受け入れられる時、単なる自然的なものであること、また何らかの霊的ないのちのない信念であること、したがって、信仰ではないことを大いに示した――「というのは、あなたがたの仁愛は、自然的な情愛以外でないなら、ないからである、また自然的な情愛から自然的なもの以外の他の思考は発出しない、それがあなたがたの信仰である――そして、私はほとんど言うことができる、単なる自然的な信仰の中に、ムガル人の王国(モンゴル)について、そこにダイヤモンドの鉱山について、そしてまたその皇帝の宝物または金についての知識考以上に霊的なものがないことである」。

 これらを聞いて、竜の追随者は怒って去り、都の外の自分たち〔のもと〕に報告した。

 また、仁愛は、神、救いまた永遠のいのちのために隣人に善を行なう愛の情愛であると言われたことを聞いたとき、すべてのものは叫んだ、「これはうそである」――また竜自身は、「ああ! 犯罪だ。救いのための、仁愛のものであるすべての働きは、功績を求めるものではないのか?」

 [8] その時、彼らは互いに言った、「私たちは、私たちの者からさらに多くの者を呼び集め、この都を包囲し、それらの仁愛を〔体現している者〕を追い出そう。私たちははしご(階段)をつくり、城壁を昇り、そして私たちは夜に突進し、それらの仁愛を追い出そう。

 しかし、このことを奮闘しているとき、見よ、天界から火のように現われ、それは彼らを焼き尽くした。

 しかし、天界からの火は、信仰を最初のものから代わりに第二のものに退けた、それどころか、仁愛の下に最低のものの中にし、信仰ではないことを言って、追い払った、都の中にいた者に対する怒りと憎しみの外観であった。火で焼き尽くされるように見られたことは、彼らの足の下にのみ込まれる地獄が開かれたことであった。

 これらと同様のことが最後の審判の日に多くの場所で起こった。このことが「黙示録」の中のこのことによって意味される――

 

竜は「四方の地の中に〔いる〕国民を惑わすために出て行った、彼らを戦いの中に集めるために。また地の平地に上った、また聖徒たちの陣営を、喜びの都を取り囲んだ。しかし、神からの火が天界から降り、彼らを焼く尽くした」(20:8, 9)。

 

☆1 サテュロスは酒神バッコスに従う半人半獣の怪物で、酒と女が大好きな山の精。

☆2 プリアーポスはローマの豊饒の神、好色な男の霊の呼称として用いられる。