(1) 原文
486. ” Et Angelus adstitit, dicens, surge et metire Templum Dei et Altare et adorantes in eo,” significat praesentiam Domini et mandatum Ipsius, ut videret et cognosceret statum Ecclesiae in Novo Caelo.―Per “Angelum” intelligitur Dominus (hic ut 5, 415, et alibi), quoniam Angelus nihil facit ex se sed ex Domino; quare dixit, “dabo duobus Testibus Meis” (vers. 3), et illi erant Testes Domini; per “adstitit” significatur praesentia Domini, et per “dixit” significatur mandatum Ipsius; per “surgere et metiri” significatur videre et cognoscere; quod “metiri” significet cognoscere et scrutari quale status, videbitur infra; per “Templum, Altare et adorantes in eo,” significatur status Ecclesiae in Novo Caelo, per “Templum” Ecclesia quoad Verum doctrinae (n. 191), per “Altare” Ecclesia quoad Bonum amoris (n. 392), et per “adorantes” significatur Ecclesia quoad cultum ex illis binis; per “adorantes” hic significatur adoratio, quae est cultus, quoniam Sensus spiritualis est abstractus a personis (n. 78, 79, 96), quod etiam hic patet ex eo, quod dicatur “metiri” adorantes; sunt etiam tria illa quae faciunt Ecclesiam, Verum doctrinae, Bonum amoris, et Cultus ex illis. [2] Quod sit Ecclesia in Novo Caelo quae intelligitur, patet a versu ultimo hujus capitis, ubi dicitur quod “apertum sit Templum Dei in Caelo, et visa Arca foederis in Templo” (vers. 19). Quod in principio hujus capitis de “metiendo Templo” dicatur, est ut videatur et cognoscatur status Ecclesiae in Caelo, antequam illa conjuncta esset Ecclesiae in Mundo; Ecclesia in Mundo intelligitur per “atrium extra Templum, quod ille non metiretur, quia datum gentibus”, (vers. 2); et dein describitur per “magnam urbem, quae vocatur Sodoma et Aegyptus” (vers. 7, 8); at postquam magna illa urbs “cecidit” (vers. 13), sequitur quod Ecclesia “facta sit Domini” (vers. 15, seq.). Sciendum est, quod in Caelis aeque sit Ecclesia ut in terris; et quod unum faciant sicut internum et externum apud homines; quare Ecclesia in Caelis primum providetur a Domino, et ex illa seu per illam Ecclesia in terris; inde dicitur quod Nova Hierosolyma a Deo e Novo Caelo descenderit (cap. xxi. 2). Per “Novum Caelum” intelligitur novum Caelum ex Christianis, de quo in sequentibus pluries agitur. [3] Quod “metiri” significet cognoscere et scrutari quale, est quia per “mensuram” significatur quale rei aut status; hoc significatur per omnes mensuras Novae Hierosolymae (cap. xxi.), et per haec ibi, quod
Angelus habens calamum aureum, Mensus sit urbem et portas ejus; et quod Mensus sit murum centum quadraginta quatuor cubitorum; Mensura hominis quae est angeli (vers. 15, 17);
et quia per “Novam Hierosolymam” significatur Nova Ecclesia, patet quod per “metiri” illam et quae ejus sunt, significetur cognoscere quale. Simile significatur per “metiri” apud Ezechielem, ubi dicitur, quod
Angelus Mensus sit Domum Dei, Templum, Altare, Atrium, Cubicula (cap. xl. 3-17; cap. xli. 1-5, 13, 14, 22; cap.xlii.; et cap. xliii.);
et quod
Mensus aquas (cap. xlvii. 35{1});
quare dicitur
“Ostende domui Israelis Domum,{2} et pudefient ab iniquitatibus suis: et Metientur Formam et exitus ejus et introitus ejus et omnes Formas ejus, ut custodiant omnem Formam” (Ezech. xliii. 10, 11).
Simile significatur per “metiri” in his locis:
“Sustuli oculos meos, et ecce vir, cujus in manu funiculus mensurae; et dixi, Quo pergis; et dixit, Ad Metiendum Hierosolymam” (Sach. ii. 5, 6{3} [B.A. 1, 2];
“Stetit et Mensus est Terram” (Hab. iii. 6);
Dominus Jehovih “Mensus est pugillo aquas, et Caelos spithama exaequavit, et appendit in lance montes, et colles in libra” (Esaj. xl. 12);
“Ubi fuisti cum fundarem terram, quis posuit Mensuras ejus, et quis extendit super ea lineam” (Hiob xxxviii. 4, 5{4}).
@1 3-5 pro “3, 4, 5, 9″ @2 Domum pro “Formam” @3 5, 6 pro “5, 6, 8″ @4 xxxviii. 4, 5 pro “xxviii. 4, 5”
(2) 直訳
486. ” Et Angelus adstitit, dicens, surge et metire Templum Dei et Altare et adorantes in eo,” significat praesentiam Domini et mandatum Ipsius, ut videret et cognosceret statum Ecclesiae in Novo Caelo.― 486「また天使はそばにいた、言って、起き上がれ(立ち上がれ)、また神の神殿を測れ、また祭壇とその中で崇拝している者を」は、主の臨在(現在)とその方の命令を意味する、新しい天界の中の教会の状態を見る、また知るようにとの――
Per “Angelum” intelligitur Dominus (hic ut 5, 415, et alibi), quoniam Angelus nihil facit ex se sed ex Domino; 「天使」によって、主が意味される(ここに、5, 415〔番〕のように、また他の箇所に)、天使は自分自身から何も行なわないので、しかし主から。
quare dixit, “dabo duobus Testibus Meis” (vers. 3), et illi erant Testes Domini; それゆえ、言った、「わたしはわたしのふたりの証人を与える」(3節)、また彼らは主の証人であった。
per “adstitit” significatur praesentia Domini, et per “dixit” significatur mandatum Ipsius; 「そばにいた」によって主の臨在(現在)が意味される、また「言った」によってその方の命令が意味される。
per “surgere et metiri” significatur videre et cognoscere; 「立ち上がることと測ること」によって、見ることと知ることが意味される。
quod “metiri” significet cognoscere et scrutari quale status, videbitur infra; 「測ること」が状態の性質を(状態がどんなものか)知ることと(注意深く)調べることを意味することは、下に見られる。
per “Templum, Altare et adorantes in eo,” significatur status Ecclesiae in Novo Caelo, per “Templum” Ecclesia quoad Verum doctrinae (n. 191), per “Altare” Ecclesia quoad Bonum amoris (n. 392), et per “adorantes” significatur Ecclesia quoad cultum ex illis binis; 「神殿、祭壇とその中で崇拝している者」によって、新しい天界の中の教会の状態が意味される、「神殿」によって教えの真理に関する教会が(191番)、「祭壇」によって愛の善に関する教会が(392番)、また「崇拝している者」によってそれらの二つの者からの礼拝に関する教会が意味される。
per “adorantes” hic significatur adoratio, quae est cultus, quoniam Sensus spiritualis est abstractus a personis (n. 78, 79, 96), quod etiam hic patet ex eo, quod dicatur “metiri” adorantes; 「崇拝している者」によって、ここに崇拝が意味される、それは礼拝である、霊的な意味は人物から抽象されているので(78, 79, 96番)、それはここにもまたそのことから明らかである、崇拝する者が「測られること」が言われること。
sunt etiam tria illa quae faciunt Ecclesiam, Verum doctrinae, Bonum amoris, et Cultus ex illis. そのとおり(しかり)、それら三つのものである、それらは教会をつくる、教えの真理、愛の善、またそれらからの礼拝。
[2] Quod sit Ecclesia in Novo Caelo quae intelligitur, patet a versu ultimo hujus capitis, ubi dicitur quod “apertum sit Templum Dei in Caelo, et visa Arca foederis in Templo” (vers. 19). [2] 意味されているものが新しい天界の中の教会であることは、この章の最後の節から明らかである、そこに「神の神殿が天の中で開かれ、その方の契約の箱が見られた」ことが言われている(19節)。
Quod in principio hujus capitis de “metiendo Templo” dicatur, est ut videatur et cognoscatur status Ecclesiae in Caelo, antequam illa conjuncta esset Ecclesiae in Mundo; この章の最初の中に「神殿の測定」について言われていることは、天界の中の教会の状態が見られる、また知られるためにである、それが世の中の教会と結合された(る)前に。
Ecclesia in Mundo intelligitur per “atrium extra Templum, quod ille non metiretur, quia datum gentibus”, (vers. 2); 世の中の教会は「神殿の外の前庭、それは測られないこと、異教徒に与えられているからである」によって意味される(2節)。
et dein describitur per “magnam urbem, quae vocatur Sodoma et Aegyptus” (vers. 7, 8); またその後、「大きな都、それはソドムとエジプトを呼ばれる」(7, 8節)。
at postquam magna illa urbs “cecidit” (vers. 13), sequitur quod Ecclesia “facta sit Domini” (vers. 15, seq.). しかし、その大きな都は「倒れた」(13節)、続けられている、教会が「主のものになった」こと(15節、以降)。
Sciendum est, quod in Caelis aeque sit Ecclesia ut in terris; 知らなければならない、天界の中に、等しく、地の中にのようにと、教会があること。
et quod unum faciant sicut internum et externum apud homines; また一つのものとなっていること、人間のもとの内なるものと外なるもののように。
quare Ecclesia in Caelis primum providetur a Domino, et ex illa seu per illam Ecclesia in terris; それゆえ、天界の中の教会が最初に主により備えられる、またそれらからまたはそれによって地の中の教会が。
inde dicitur quod Nova Hierosolyma a Deo e Novo Caelo descenderit (cap. xxi. 2). ここから言われる、主による新しいエルサレムが新しい天界から降ること(第21章2)。
Per “Novum Caelum” intelligitur novum Caelum ex Christianis, de quo in sequentibus pluries agitur. 「新しい天(界)」によって、キリスト教徒からの新しい天界が意味される、それについて、続くものの中でしばしば扱われている。
[3] Quod “metiri” significet cognoscere et scrutari quale, est quia per “mensuram” significatur quale rei aut status; [3] 「測ること」が状態の性質を(状態がどんなものか)知ることと(注意深く)調べることを意味することは、「測定」が事柄のまたは状態の性質を意味するからである。
hoc significatur per omnes mensuras Novae Hierosolymae (cap. xxi.), et per haec ibi, quod これが新しいエルサレムのすべての測定によって意味されている(第21章)、またそこにこれによって、~こと
Angelus habens calamum aureum, Mensus sit urbem et portas ejus; 金のアシを持っている天使は、都とその門を測った。
et quod Mensus sit murum centum quadraginta quatuor cubitorum; また城壁が測られたこと、百四十四キュービット。
Mensura hominis quae est angeli (vers. 15, 17); 人間の、それは天使の測定である(15, 17節)。
et quia per “Novam Hierosolymam” significatur Nova Ecclesia, patet quod per “metiri” illam et quae ejus sunt, significetur cognoscere quale. また、「新しいエルサレム」によって新しい教会が意味されるので、それを「測ること」によって、またそれを、それに属すもの、性質を知ることが意味される。
Simile significatur per “metiri” apud Ezechielem, ubi dicitur, quod 同様のものが「エゼキエル書」のものと「測ること」によって意味される、そこに言われている、~こと
Angelus Mensus sit Domum Dei, Templum, Altare, Atrium, Cubicula (cap. xl. 3-17; cap. xli. 1-5, 13, 14, 22; cap.xlii.; et cap. xliii.); 天使が神の家を測った、神殿、祭壇、前庭、寝室を(第40章3-17、第41章1-5, 13, 14, 22、第42章、また第43章)。
et quod また~こと
Mensus aquas (cap. xlvii. 3-5{1}); 水を測った(第47章3-5)。
quare dicitur それゆえ、言われる
“Ostende domui Israelis Domum,{2} et pudefient ab iniquitatibus suis: 「示せ、イスラエルの家に〔神殿の〕家☆を、また彼らは自分の不法から恥じる。
☆ ここの「家」はヘブル原文も家です。
et Metientur Formam et exitus ejus et introitus ejus et omnes Formas ejus, ut custodiant omnem Formam” (Ezech. xliii. 10, 11). また彼らは〔神殿の〕形とその出口とその入り口とそのすべての形を測る(未来)、すべての形が守られるために」(エゼキエル43:10, 11)。
Simile significatur per “metiri” in his locis: 同様のものが「測ること」によって意味される、これらの箇所の中に――
“Sustuli oculos meos, et ecce vir, cujus in manu funiculus mensurae; 「私は私の目を上げた(tollo)、また見よ、男、その手の中に、測りの綱。
et dixi, Quo pergis; また、私は言った、どこへあなたは前進するのか。
et dixit, Ad Metiendum Hierosolymam” (Sach. ii. 5, 6{3} [B.A. 1, 2]; また彼は言った、エルサレムを測るために」(ゼカリヤ2:1, 2)。
“Stetit et Mensus est Terram” (Hab. iii. 6); 「立った、また地を測った」(ハバクク3:6)。
Dominus Jehovih “Mensus est pugillo aquas, et Caelos spithama exaequavit, et appendit in lance montes, et colles in libra” (Esaj. xl. 12); 主エホビは「手一杯(ひとつかみ)で水を測った、また天をスパン(手幅)で計量した、また(天秤ばかりの)さらの中で山をはかりにかけた、また丘を天秤の中で」(イザヤ40:12)。
“Ubi fuisti cum fundarem terram, quis posuit Mensuras ejus, et quis extendit super ea lineam” (Hiob xxxviii. 4, 5{4}). 「どこにあなたはいたか、わたしが地の基を定めたとき、だれがその測定〔することが〕できるか、まただれがその上にひも(測り縄)を伸ばすのか」(ヨブ38:4, 5)。
@1 3-5 pro “3, 4, 5, 9″ 注1 「3, 4, 5, 9」の代わりに3-5
@2 Domum pro “Formam“ 注2 「Formam」の代わりにDomum
@3 5, 6 pro “5, 6, 8″ 注3 「5, 6, 8」の代わりに5, 6
@4 xxxviii. 4, 5 pro “xxviii. 4, 5″ 注4 「xxviii. 4, 5」の代わりにxxxviii. 4, 5
(3) 訳文
486「また天使はそばにいた、言って、『立ち上がれ、神の神殿と祭壇と、また、その中で崇拝している者を測れ」は、主の臨在と、新しい天界の中の教会の状態を見る、また知るようにとのその方の命令を意味する。
「天使」によって、主が意味される(ここに、5, 415〔番〕、また他の箇所のように)、天使は自分自身から何も行なわないで、主から行なうからである。それゆえ、「わたしはわたしのふたりの証人を与える」言った(3節)、彼らは主の証人であった。「そばにいた」によって主の臨在が意味され、「言った」によってその方の命令が意味される。「立ち上がることと測ること」によって、見ることと知ることが意味される。「測ること」が状態の性質を知ることと調べることを意味することは、後で見られる。「神殿、祭壇とその中で崇拝している者」によって、新しい天界の中の教会の状態が意味される、「神殿」によって教えの真理に関する教会が(191番)、「祭壇」によって愛の善に関する教会が(392番)、また「崇拝している者」によってそれらの二つの者からの礼拝に関する教会が意味される。「崇拝している者」によって、ここに礼拝である崇拝が意味される、霊的な意味は人物から抽象されているからであり(78, 79, 96番)、ここにもまた、崇拝する者が「測られること」が言われることから明らかである。そのとおり、教えの真理、愛の善、それらからの礼拝、それら三つのものが教会をつくる。
[2] 意味されているものが新しい天界の中の教会であることは、この章の最後の節から明らかである、そこには「神の神殿が天の中で開かれ、その方の契約の箱が見られた」ことが言われている(19節)。
この章の最初の中に「神殿の測定」について言われているのは、天界の中の教会の状態が、それが世の中の教会と結合される前に見られ、知られるためにである。
世の中の教会は「神殿の外の前庭、それは測られない、異教徒に与えられているからである」によって意味され(2節)、またその後、「大きな都、それはソドムとエジプトを呼ばれる」(7, 8節)、しかし、その大きな都は「倒れた」(13節)、教会が「主のものになった」ことが続けられている(15節、以降)。
天界の中に、地上にあるのと等しく、教会があること、また人間のもとの内なるものと外なるもののように一つのものとなっていることを知らなければならない。それゆえ、天界の中の教会が最初に主により備えられ、それらからまたはそれによって地上の教会が備えられる。ここから、主による新しいエルサレムが新しい天界から降る、と言われる(第21章2)。
「新しい天(界)」によって、キリスト教徒からの新しい天界が意味される、それについて、続くものの中でしばしば扱われている。
[3] 「測ること」が状態の性質を知ることと調べることを意味することは、「測定」が事柄または状態の性質を意味するからである。これが新しいエルサレムのすべての測定によって意味される(第21章)、またそこのこれによって、金のアシを持っている天使は、都とその門を測ったこと、また城壁が測られ、百四十四キュービットであり、人間の天使の測定であったこと(15, 17節)。また、「新しいエルサレム」によって新しい教会が意味されるので、それを「測ること」によって、またそれを、それに属すものの性質を知ることが意味される。
同様のものが「エゼキエル書」のものと「測ること」によって意味され、そこに、天使が神の家、神殿、祭壇、前庭、寝室を測ったことが言われている(40:3-17、41:1-5, 13, 14, 22、第42章と第43章)。また、水を測ったこと(47:3-5)。
それゆえ、言われる
「示せ、イスラエルの家に〔神殿の〕家を、彼らは自分の不法により恥じる。彼らはすべての形が守られるために、〔神殿の〕形とその出口とその入り口とそのすべての形を測らねばならない」(エゼキエル43:10, 11)。
同様のものが「測ること」によって意味される、これらの箇所の中に――
「私は私の目を上げた。見よ、男、その手の中に、測りの綱。また、私は言った、どこへあなたは進むのか。彼は言った、エルサレムを測るために」(ゼカリヤ2:1, 2)。
「立った、地を測った」(ハバクク3:6)。
主エホビは「ひとつかみで水を測った、天をスパン(手幅)で計量した、さらの中に山をはかりにかけた、また丘を天秤の中で」(イザヤ40:12)。
「わたしが地の基を定めたとき、どこにあなたはいたか、だれがその測定をできるのか、だれがその上にひも(測り縄)を伸ばすのか」(ヨブ38:4, 5)。