原典講読『結婚愛』392

(1)原文

392. (v.) Quod haec sphaera afficiat tam malos quam bonos, ac disponat unumquemvis ad amandum, tutandum et sustentandum suam progeniem, ex proprio amore. Quod amor infantum seu storge sit aeque apud malos quam apud bonos, testatur experientia; similiter apud bestias mites et immites; imo quod apud homines malos, sicut apud bestias immites, quandoque sit fortior et ardentior; causa est, quia omnis amor procedens a Domino ac influens vertitur in subjecto in amorem ejus vitae: unumquodvis enim subjectum animatum non sentit aliter quam quod ex se amet, non enim percipit influxum; et dum etiam actualiter se amat, facit amorem infantum [amoris] sui proprium, nam tanquam videt se in illis et illos in se, et se cum illis ita unitum. [2] Inde etiam est, quod ille amor apud bestias immites sit atrocior, ut apud leones et leaenas, ursos et ursas, leopardos et leopardas, lupos et lupas, et similes alias, quam apud equos, cervos, hircos, oves; causa est, quia immitibus illis bestiis est dominium super mites, et inde amor sui praedominans, et hic amor amat se in progenie sua; quare sicut dictum est, amor influus vertitur in proprium. Talis inversio amoris influi in proprium, et inde tutela et sustentatio prolum et foetuum a parentibus malis, est ex Divina Domini providentia, nam alioquin ex humano genere non superessent nisi pauci; et ex bestiis ferocibus, quae tamen usui sunt, non aliqua. Ex his patet, quod quisque disponatur ad amandum, tutandum, et sustentandum suam sobolem, ex proprio amore.

 

(2)直訳

392. (v.) Quod haec sphaera afficiat tam malos quam bonos, ac disponat unumquemvis ad amandum, tutandum et sustentandum suam progeniem, ex proprio amore.― 392.(5) このスフェアは、悪い者も善い者も感動させる(働きかける)、そしてそれぞれの者に配置する(整える)、プロプリウムの(固有の)愛から自分の子(子孫)を愛する、守る、また支えるために。

Quod amor infantum seu storge sit aeque apud malos quam apud bonos, testatur experientia; 幼児への愛または親心(ストルゲー)は悪い者のもとにも善い者のもとにも等しくあることは、経験が証言する。

similiter apud bestias mites et immites; 同様に、おとなしい獣と獰猛な〔獣の〕もとに。

imo quod apud homines malos, sicut apud bestias immites, quandoque sit fortior et ardentior; それどころか、悪い人間のもとで、獰猛な獣のもとにのように、時々、さらに強く、またさらに激しく。

causa est, quia omnis amor procedens a Domino ac influens vertitur in subjecto in amorem ejus vitae: 理由がある、主から発出する、そして流入するすべての愛は、主体(対象)の中でそのいのちの愛へ変えられるからである。

unumquodvis enim subjectum animatum non sentit aliter quam quod ex se amet, non enim percipit influxum; というのは、それぞれの生命のある主体は、異なって感じないからである、自分自身から愛すること以外に、というのは、流入を知覚しないから。

et dum etiam actualiter se amat, facit amorem infantum [amoris] sui proprium, nam tanquam videt se in illis et illos in se, et se cum illis ita unitum. また、さらにまた実際に自分自身を愛する時、幼児への愛を自分の(愛の)プロプリウムにするから、なぜなら、いわば彼らの中に自分自身を見るからである、また自分自身の中に彼らを、また自分自身を彼らとそのように結合された〔ものとして〕。

[2] Inde etiam est, quod ille amor apud bestias immites sit atrocior, ut apud leones et leaenas, ursos et ursas, leopardos et leopardas, lupos et lupas, et similes alias, quam apud equos, cervos, hircos, oves; [2] さらにまたここからである、獰猛な獣のもとのその愛はさらに残虐であること、ライオンと雌ライオンのもとのように、熊と雌熊、ヒョウと雌ヒョウ、オオカミと雌オオカミ、また同様の他のもの、馬、鹿、ヤギ、ヒツジのもとよりも。

causa est, quia immitibus illis bestiis est dominium super mites, et inde amor sui praedominans, et hic amor amat se in progenie sua; 理由がある、それらの獰猛な獣におとなしい〔獣〕の上に支配がある、またここから支配力を有する自己の愛が、またこの愛は自分自身をその子孫の中で愛する。

quare sicut dictum est, amor influus vertitur in proprium. それゆえ、言われたように、流れ入る愛はプロプリウム(固有の)〔愛〕へ変えられる。

Talis inversio amoris influi in proprium, et inde tutela et sustentatio prolum et foetuum a parentibus malis, est ex Divina Domini providentia, nam alioquin ex humano genere non superessent nisi pauci; プロプリウムへ流れ入るこのような愛の反転は、またここから悪い親たちからの子孫と子の保護と維持は、主の神的な摂理からである、なぜなら、そうでなければ、人類から残らないからである、わずかな者でないなら。

et ex bestiis ferocibus, quae tamen usui sunt, non aliqua. また、凶暴な獣から、それらはそれでも役に〔与格〕たつ、何らかのものがない。

Ex his patet, quod quisque disponatur ad amandum, tutandum, et sustentandum suam sobolem, ex proprio amore. これらから明らかである、それぞれの配置される(えられる)こと、プロプリウムの(固有)から自分子(子孫)する、守またえるために

 

(3)訳文

 392.(5) このスフェアは、悪い者にも善い者にも働きかけ、そしてそれぞれの者に、プロプリウムの(固有の)愛から自分の子(子孫)を愛し、守り、支えるために制御する。

 幼児への愛または親心(ストルゲー)が悪い者のもとにも善い者のもとにも、同様に、おとなしい獣と獰猛な獣のもとに等しくあること。それどころか、獰猛な獣のもとのように悪い人間のもとで、時々、さらに強く、またさらに激しくあることは、経験が証言している。その理由は、主から発出し、そして流入するすべての愛は、主体の中でそのいのちの愛へ変えられるからである。というのは、生命のあるそれぞれの主体は、自分自身から愛するとしか感じないからである、というのは、流入を知覚しないから。さらにまた、実際に自分自身を愛する時、幼児への愛を自分の(愛の)プロプリウムにする、なぜなら、いわば彼らの中に自分自身を、また自分自身の中に彼らを、また自分自身を彼らとそのように結合された〔ものとして〕見るからである。

 [2] さらにまたここから、獰猛な獣のもとのその愛は、馬、鹿、ヤギ、ヒツジのもとよりも、ライオンと雌ライオン、熊と雌熊、ヒョウと雌ヒョウ、オオカミと雌オオカミ、また同様の他のもののもとのように、さらに残虐である。その理由は、それらの獰猛な獣には、おとなしい獣を支配し、またここから支配力を有する自己の愛があり、またこの愛は自分自身をその子孫の中で愛するからである。それゆえ、言われたように、流れ入る愛はプロプリウム(固有の)〔愛〕へ変えられる。

プロプリウムへ流れ入るこのような愛の反転は、またここから悪い親たちからの子や子孫の保護と維持は、主の神的な摂理からである、なぜなら、そうでなければ、人類からわずかな者でないなら、また、凶暴な、それでも役にたつ獣から何らかのものが残らないからである、。

 これらから、それぞれのプロプリウムの(固有)から自分子(子孫)、守、支えるために制御されることが明らかである。

原典講読『結婚愛』393

(1)原文

393. (vi.) Quod haec sphaera afficiat sexum femininum principaliter, ita matres, et sexum masculinum seu patres ab illis. Hoc sequitur ex eadem origine, de qua prius, quod sphaera amoris conjugialis recipiatur a feminis, et per feminas transferatur in viros, ex causa, quia feminae natae sunt amores intellectus virorum, ac intellectus est recipiens: simile est cum amore infantum, quia hic originitus est ex amore conjugiali. Quod matribus tenerrimus amor infantum sit, ac patribus minus tener, notum est. Quod amori conjugiali, in quem natae sunt feminae, amor infantum inscriptus sit, patet a puellarum amabili et consociabili affectione ad infantes, et ad imagines illarum, quas portant, amiciunt, osculantur, ac sinubus pectoris sui admovent; talis affectio pueris non est. [2] Apparet, sicut amor infantum sit matribus ex nutritione illorum in utero ex suo sanguine, et inde ex appropriatione suae vitae, et sic ex unione sympathica; sed usque haec illius amoris origo non est, quoniam si nesciente matre supponeretur alius infans post partum loco genuini, amaretur ille pari teneritate, qua si foret suus; insuper infantes quandoque a nutricibus amantur, plusquam a matribus: ex his fluit, quod amor ille non aliunde sit, quam ex amore conjugiali cuivis feminae insito, cui adjunctus est amor concipiendi, ex cujus jucundo uxor praeparatur ad receptionem; hoc primum illius amoris est, quod cum suo jucundo post partum plene transit in fetum.

 

(2)直訳

393. (vi.) Quod haec sphaera afficiat sexum femininum principaliter, ita matres, et sexum masculinum seu patres ab illis.― 393.(6) このスフェアは特に(ことのほか)女の性に働きかけること、そのように母に、また男の性または父に、彼女たちから。

Hoc sequitur ex eadem origine, de qua prius, quod sphaera amoris conjugialis recipiatur a feminis, et per feminas transferatur in viros, ex causa, quia feminae natae sunt amores intellectus virorum, ac intellectus est recipiens: このことは同じ起源からいえる、それについては前に〔述べた〕、結婚愛が女より受け入れられ、また女を通して男の中に移されること、理由から、女は男の理解力の愛に生まれているからである、そして理解力は受け入れる〔もの〕である。

simile est cum amore infantum, quia hic originitus est ex amore conjugiali. 幼児への愛に同様である、これは起源的に結婚愛からであるからである。

Quod matribus tenerrimus amor infantum sit, ac patribus minus tener, notum est. 母に最も優しい幼児への愛があること、また父により少なく優しい〔幼児への愛があること〕、よく知られている。

Quod amori conjugiali, in quem natae sunt feminae, amor infantum inscriptus sit, patet a puellarum amabili et consociabili affectione ad infantes, et ad imagines illarum, quas portant, amiciunt, osculantur, ac sinubus pectoris sui admovent; 結婚愛に、その中に女は生まれている、幼児への愛が刻み込まれていることは、幼児への愛すべき親しい少女たちの情愛から明らかである、また彼女たちの像〔=人形〕への、それらを連れまわす、着せる、キスする、そして自分の胸の内側に近づける。

talis affectio pueris non est. このような情愛は少年たちにない。

[2] Apparet, sicut amor infantum sit matribus ex nutritione illorum in utero ex suo sanguine, et inde ex appropriatione suae vitae, et sic ex unione sympathica; [2] 見える、幼児への愛が母たちにあるように、自分の血から子宮の中でそれら〔幼児〕への滋養物から、またここから自分のいのちの自分のものとすることから、またこのように調和した(調和して働く)合から。

sed usque haec illius amoris origo non est, quoniam si nesciente matre supponeretur alius infans post partum loco genuini, amaretur ille pari teneritate, qua si foret suus; しかしそれでも、これはその愛の起源ではない、~ので、もし母に知られないで、他の幼児が取り換えられるなら、出産後、ほんものに代わって、それが等しく優しく愛される、それをもし自分のものであったなら〔そのように愛すように〕。

insuper infantes quandoque a nutricibus amantur, plusquam a matribus: なおまた、幼児たちは、時々、乳母から愛される、母から以上にもっと。

ex his fluit, quod amor ille non aliunde sit, quam ex amore conjugiali cuivis feminae insito, cui adjunctus est amor concipiendi, ex cujus jucundo uxor praeparatur ad receptionem; これらから流れ出る、その愛は他のところからでないこと、それぞれの女に植え付けられた結婚愛以外の、それに妊娠する(みごもる)が結び付けられる、その快さから妻は受け入れることへ準備される。

hoc primum illius amoris est, quod cum suo jucundo post partum plene transit in fetum. これがその愛の最初のものである、それは出産後、その快さとともに、完全に子の中に移る。

 

(3)訳文

 393.(6) このスフェアは特に女性に、そのように母に働きかけ、彼女たちから男性または父に働きかける。

 このことは、それについては前に〔述べた〕同じ起源からいえる、結婚愛が女より受け入れられ、また女を通して男の中に移されることである、その理由は、女は男の理解力の愛に生まれていて、そして理解力は受け入れるものであるからである。幼児への愛も同様である、これは起源的に結婚愛からであるからである。

 母に最も優しい幼児への愛があり、また父に優しさがより少ないことは、よく知られている。

 結婚愛に、その中に女は生まれているが、幼児への愛が刻み込まれていることは、幼児への愛すべき親しい少女たちの情愛から、また彼女たちの像〔=人形〕への情愛から明らかである、それらを連れまわし、着せ、キスし、そして自分の胸の内側に近づける。このような情愛は少年たちにはない。

 [2] 母の血から子宮の中でそれら〔胎児〕への滋養物から、またここから自分のいのちの自分のものとすることから、またこのように調和して働く結合から、幼児への愛が母たちにあるように見える。しかしそれでも、もし母に知られないで、出産後、ほんものに代わって、他の幼児が取り換えられるなら、それが等しく優しく愛され、それを自分のものであるかのように愛するので、これはその愛の起源ではない。なおまた、幼児たちは、時々、母からよりも乳母から愛される。これらから、その愛は、それぞれの女に植え付けられた結婚愛以外の他のところからでないこと流れ出る、それにみごもる愛が結び付けられ、その快さ(喜び)から妻は受け入れることへ準備される。これがその愛の最初のものであり、それは出産後、その快さ(喜び)とともに、完全に子の中に移る。

原典講読『結婚愛』394

(1)原文

394. (vii.) Quod haec sphaera etiam sit sphaera innocentiae et pacis. Innocentia et pax sunt duo intima caeli; intima dicuntur, quia immediate procedunt a Domino; est enim Dominus Ipsa Innocentia et ipsa Pax; Dominus ex Innocentia vocatur Agnus, et ex Pace dicit,

 

"Pacem relinquo vobis, Pacem meam do vobis" (Joh. xiv. .27);

 

et quoque intelligitur per

 

"Pacem," qua salutarent urbem aut domum, quam intrabant, quae si digna esset, veniret pax super illam, et si non digna, pax reverteretur (Matth. x. 11-15):

 

inde quoque Dominus vocatur

 

"Princeps pacis" (Esaj. ix. 5 [B. A. 6, 7]).

 

Quod innocentia et pax sint intima caeli, est etiam causa, quia innocentia est esse omnis boni, ac pax est beatum omnis jucundi quod est boni. (Videatur opus De Caelo et Inferno, De Statu Innocentiae Angelorum Caeli n. 276-283; et De Statu Pacis in Caelo, n. 284-290.)

 

(2)直訳

394. (vii.) Quod haec sphaera etiam sit sphaera innocentiae et pacis.― 394.(7) さらにまたこのスフェアは無垢と平和のスフェアであること。

Innocentia et pax sunt duo intima caeli; 無垢と平和は天界の二つの最内部のものである。

intima dicuntur, quia immediate procedunt a Domino; 最内部のものと言われる、直接に主から発出するからである。

est enim Dominus Ipsa Innocentia et ipsa Pax; というのは、主は無垢そのものと平和そのものであるから。

Dominus ex Innocentia vocatur Agnus, et ex Pace dicit, 主は無垢から小羊と呼ばれた、また平和から言われた、

"Pacem relinquo vobis, Pacem meam do vobis" (Joh. xiv. .27); 「わたしはあなたがたに平和を残します。わたしはあなたがたにわたしの平和を与えます」(ヨハネ14:27)

et quoque intelligitur per そしてまた~によって意味される

"Pacem," qua salutarent urbem aut domum, quam intrabant, quae si digna esset, veniret pax super illam, et si non digna, pax reverteretur (Matth. x. 11-15): 「平和を」、それを都または家に彼らは挨拶した、それを入った、それはもし価値があった(ふさわしかった)なら、平和がその上にやって来る、またもし価値がないなら、平和は〔彼ら=弟子たちに〕戻る(マタイ10:11-15)

inde quoque Dominus vocatur ここからもまた、主は呼ばれている

"Princeps pacis" (Esaj. ix. 5 [B. A. 6, 7]). 「平和の君」(イザヤ9:6, 7)

Quod innocentia et pax sint intima caeli, est etiam causa, quia innocentia est esse omnis boni, ac pax est beatum omnis jucundi quod est boni. 無垢と平和が天界の最内部のものであることは、理由もまたある、無垢はすべての善のエッセ(存在)であるから、そして平和はすべての快さの幸運である、それは善のものである。

(Videatur opus De Caelo et Inferno, De Statu Innocentiae Angelorum Caeli n. 276-283; et De Statu Pacis in Caelo, n. 284-290.) (著作『天界と地獄』に見られる、「天界の天使の無垢の状態について」276-283番、また天界の中の平和の状態について」284-290番)。

 

(3)訳文

 394.(7) このスフェアは主からの無垢と平和のスフェアでもある。

 無垢と平和は天界の二つの最内部のものである。直接に主から発出するので最内部のものと言われる。というのは、主は無垢そのものと平和そのものであるから。

 主は無垢から小羊と呼ばれ、また平和から言われた、

 

 「わたしはあなたがたに平和を残します。わたしはあなたがたにわたしの平和を与えます」(ヨハネ14:27)

 

 そしてまた〔弟子たちが〕入った都または家に挨拶した「平和」によって、もしふさわしかったなら、平和がその上にやって来る、またもしふさわしくなかったなら、〔弟子たちに〕戻る平和が意味される(マタイ10:11-15)ここからもまた、主は「平和の君」呼ばれている(イザヤ9:6, 7)

 無垢と平和が天界の最内部のものであることの理由は、無垢はすべての善のエッセ(存在)であり、そして平和は善のものであるすべての快さの幸運でもあるからである。(著作『天界と地獄』、「天界の天使の無垢の状態について」276-283番、また天界の中の平和の状態について」284-290番参照)。

原典講読『結婚愛』395

(1)原文

395. (viii.) Quod sphaera innocentiae influat in infantes, et per illos in parentes, et afficiat. Quod infantes sint innocentiae, notum est, sed quod innocentia illorum influat a Domino, non notum est: influit a Domino, quia Ipse est Ipsa Innocentia, ut mox supra dictum est; nec potest aliquid influere, quia non dari, nisi a suo principio, quod est ipsum illud. Qualis autem est innocentia infantiae, quae afficit parentes, paucis dicetur; elucet illa ex illorum facie, ex aliquibus illorum gestibus, et ex prima illorum loquela, et afficit; innocentia illis est, quia non cogitant ab interiori, nondum enim sciunt quid bonum et malum, ac verum et falsum, ex quibus cogitent; inde illis non est prudentia ex proprio; nec propositum ex deliberato, ita nullus finis mali; non illis est proprium ex amore sui et mundi acquisitum; non sibi quicquam tribuunt; omnia accepta referunt suis parentibus; contenti pusillis quae illis dono dantur; non illis est sollicitudo de victu et amictu; et nulla de futuris; non spectant ad mundum, et inde cupiunt multa; amant suos parentes, suas nutrices, et infantes socios, cum quibus in innocentia ludunt; se patiuntur duci, auscultant et obediunt; haec est innocentia infantiae, quae est causa amoris, qui vocatur storge.

 

(2)直訳

395. (viii.) Quod sphaera innocentiae influat in infantes, et per illos in parentes, et afficiat.― 395.(8) 無垢のスフェアは幼児の中へ流入すること、また彼に通して両親の中へ、また感動させる(働きかける)

Quod infantes sint innocentiae, notum est, sed quod innocentia illorum influat a Domino, non notum est: 幼児たちが無垢であることが、よく知られている、しかし、彼らの無垢が主から流入することは、知られていない。

influit a Domino, quia Ipse est Ipsa Innocentia, ut mox supra dictum est; 主から流入する、その方は無垢そのものであるから、すぐ上に言われたように。

nec potest aliquid influere, quia non dari, nisi a suo principio, quod est ipsum illud. 何らかのものも流入することができない、存在することが〔でき〕ないので、その源からでないなら、それはそれそのものである。

Qualis autem est innocentia infantiae, quae afficit parentes, paucis dicetur; けれども、幼児の無垢がどんなものか、それは両親を感動させる(働きかける)、簡潔に言われる。

elucet illa ex illorum facie, ex aliquibus illorum gestibus, et ex prima illorum loquela, et afficit; それは彼らの顔から、彼らの振る舞いのあるものから、また彼らの最初の話し方から、輝き出る、また働きかける。

innocentia illis est, quia non cogitant ab interiori, nondum enim sciunt quid bonum et malum, ac verum et falsum, ex quibus cogitent; 彼らに無垢がある、彼らは内的なのもの考えないからである、というのは、まだ何が善と悪を、また真理と虚偽を知らないから、それらから考える。

inde illis non est prudentia ex proprio; ここから、彼らにプロプリウム(固有のもの)から(の)思慮分別はない。

nec propositum ex deliberato, ita nullus finis mali; 熟考からの意図もない、このように悪の目的は〔ない〕。

non illis est proprium ex amore sui et mundi acquisitum;  彼らに自己と世の愛から得られたプロプリウム(固有のもの)はない。

non sibi quicquam tribuunt; 自分自身に何も帰さない。

omnia accepta referunt suis parentibus; 受けたすべてのものを自分の両親に置く(場所を定める)

contenti pusillis quae illis dono dantur; ちっぽけなものに満足して、それらは彼らに贈り物で与えられる。

non illis est sollicitudo de victu et amictu; 食物や衣服について彼らに心配はない。

et nulla de futuris; 将来について()何もない。

non spectant ad mundum, et inde cupiunt multa; 世に向けて眺め〔ない〕、また、ここから多くのものを欲しない。

amant suos parentes, suas nutrices, et infantes socios, cum quibus in innocentia ludunt; 自分の両親を、自分の乳母を、仲間の幼児を愛する、彼らと無垢の中で(無邪気に)遊ぶ。

se patiuntur duci, auscultant et obediunt; 導かれることを甘受し、傾聴し、従順である。

haec est innocentia infantiae, quae est causa amoris, qui vocatur storge. これが幼児の無垢である、それが愛の原因である、それは親心(ストルゲー)と呼ばれる。

 

(3)訳文

 395.(8) 無垢のスフェアは幼児の中へ、また彼に通して両親の中へ流入し、働きかける。

 幼児たちが無垢であることは知られている、しかし、彼らの無垢が主から流入することは知られていない。直前に言われたように、無垢そのものである主から流入するからである。何らかのものも流入することができない、それそのものであるその源からでないなら、存在することが〔でき〕ないからである。

 けれども、両親に働きかける幼児の無垢がどんなものか、簡潔に言われる。それは彼らの顔から、彼らの振る舞いのあるものから、また彼らの最初の話し方から、輝き出て、働きかける。彼らに無垢がある、彼らに内的なものから考えないからである、というのは、それらから考える何が善と悪か、また真理と虚偽をまだ知らないから。ここから、彼らにプロプリウム(固有のもの)からの思慮分別はない。熟考からの意図も、このように悪の目的もない。彼らに自己と世の愛から得られたプロプリウム(固有のもの)はない。自分自身に何も帰さない。受けたすべてのものを自分の両親に置く。彼らに贈り物で与えられるちっぽけなものに満足している。食物や衣服について彼らに心配はない。将来について()何もない。世を眺めず、ここから多くのものを欲しない。自分の両親、自分の乳母、仲間の幼児を愛し、彼らと無垢の中で(無邪気に)ぶ。導かれることに甘んじ、聞き従う。これが幼児の無垢であり、それが愛の原因であり、それは親心(ストルゲー)と呼ばれる。

原典講読『結婚愛』396

(1)原文

396. (ix.) Quod etiam influat in animas parentum, et conjungat se cum eadem sphaera apud infantes; et quod imprimis insinuetur per tactum. Influit innocentia Domini in angelos caeli tertii, ubi omnes sunt in innocentia sapientiae, ac transit caelos inferiores, sed modo innocentias angelorum ibi, et sic immediate ac mediate in infantes; sunt hi vix aliter quam sicut formae sculptiles, sed usque receptibiles vitae a Domino per caelos. At nisi etiam parentes illum influxum in animabus suis, ac in intimis mentium suarum, reciperent, frustra ab innocentia infantum afficerentur; adaequatum et homogeneum quid erit in altero, per quod fiat communicatio, et quod faciet receptionem, affectionem, et inde conjunctionem; alioquin foret sicut molle semen cadens super silicem, aut sicut agnus projectus ad lupum: inde nunc est, quod innocentia in animas parentum influens conjungat se cum innocentia infantum. [2] Quod haec conjunctio fiat mediantibus sensibus corporis, sed imprimis per tactum, apud parentes, potest experientia docere; ut quod intime oblectetur visus ex conspectu illorum, auditus ex loquela illorum, olfactus ex odore illorum: quod imprimis fiat communicatio et inde conjunctio innocentiarum per tactum, evidenter perspicitur ex amaenitate gestationis illorum super ulnis, ex amplexibus et osculationibus, praeprimis apud matres, quae delitiantur ex incubatione oris et faciei illorum super gremiis, et simul tunc ex tactu palmarum illorum ibi; in genere ex suctione uberum et lacticinio; praeter ex palpatione nudi corporis illorum, et ex indefessa opera fasciandi et mundandi illos super genubus suis. [3] Quod per sensum tactus fiant communicationes amoris et delitiarum ejus inter conjuges, supra aliquoties demonstratum est; quod etiam fiant communicationes mentis per illum, est quia manus sunt ultima hominis, ac prima ejus in ultimis sunt simul, per id etiam continentur omnia corporis et omnia mentis, quae intermedia sunt, in nexu indivulso; inde est, quod Jesus tetigerit infantes (Matth. {1}xix. 13, 15; Marc. x. 13, 16); quodque sanaverit aegrotos per tactum; et quod sanati sint, qui Ipsum tetigerunt; inde etiam est, quod inaugurationes in sacerdotium hodie per impositiones manuum fiant. Ex his patet, quod innocentia parentum et innocentia infantum sibi obvient per tactum, imprimis manuum, et sic se tanquam per oscula conjungant.

 @1. xix. 13, 15 pro "xvii. 6"

 

(2)直訳

396. (ix.) Quod etiam influat in animas parentum, et conjungat se cum eadem sphaera apud infantes; 396.(9) さらにまた両親流入することまたそれ自体幼児のもとのじスフェアに結合させる
et quod imprimis insinuetur per tactum.― また触覚によって徐々まれること

Influit innocentia Domini in angelos caeli tertii, ubi omnes sunt in innocentia sapientiae, ac transit caelos inferiores, sed modo innocentias angelorum ibi, et sic immediate ac mediate in infantes; 主の無垢は第三の天界の天使たちの中へ流入する、そこにすべての者は知恵の無垢の中にいる、そして低い天界を通り過ぎる、しかし、単にそこに天使たちの無垢を、またこのように直接にそして間接に幼児の中へ。

sunt hi vix aliter quam sicut formae sculptiles, sed usque receptibiles vitae a Domino per caelos. これらの者はほとんど異ならない、彫像の形のように以外に、しかしそれでも、天界を通して主からのいのちを受け入れることができる。

At nisi etiam parentes illum influxum in animabus suis, ac in intimis mentium suarum, reciperent, frustra ab innocentia infantum afficerentur; しかし、両親もまたその流入を自分の霊魂の中へ、そしてその心の最内部の中へ受け入れないなら、むなしく(むだに)児の無垢により働きかけられる。

adaequatum et homogeneum quid erit in altero, per quod fiat communicatio, et quod faciet receptionem, affectionem, et inde conjunctionem; 適切なものと同質のものが、何かが他の中になければならない、それによって伝達が生じる、またそれが受け入れ(受容)、情愛、またここから結合をつくる。

alioquin foret sicut molle semen cadens super silicem, aut sicut agnus projectus ad lupum: そうでなかれば、柔らかい種が火打ち石の上に落ちるようになったであろう、またはオオカミに向けて投げ出された子羊のように。

inde nunc est, quod innocentia in animas parentum influens conjungat se cum innocentia infantum. 今や、ここからである、両親の霊魂の中に流入する無垢が、(それ自体を)児の無垢と結合すること。

[2] Quod haec conjunctio fiat mediantibus sensibus corporis, sed imprimis per tactum, apud parentes, potest experientia docere; [2] この結合が身体の感覚の媒介するもので生じることは、しかし、特に、触覚によって、両親のもとの、経験が教えることができる。

ut quod intime oblectetur visus ex conspectu illorum, auditus ex loquela illorum, olfactus ex odore illorum: 例えば、深く(内部で)彼らの視野から視覚が楽しまされること〔である〕、彼らの話し方から聴覚が、彼らの匂いから嗅覚が。

quod imprimis fiat communicatio et inde conjunctio innocentiarum per tactum, evidenter perspicitur ex amaenitate gestationis illorum super ulnis, ex amplexibus et osculationibus, praeprimis apud matres, quae delitiantur ex incubatione oris et faciei illorum super gremiis, et simul tunc ex tactu palmarum illorum ibi; 特に、触覚によって無垢の伝達とここからの結合が生じることは、はっきりと(心の目で)られる、前腕の上で彼らの運ぶことの楽しさから、母のもとの、とりわけ、抱擁とキスから、それは胸の上の彼らの口と顔の押しあてることから楽しむ、また同時に、その時、そこに彼らの手のひらの接触(触覚)から。

in genere ex suctione uberum et lacticinio; 全般的に(一般に)、乳首を吸うことと授乳から。

praeter ex palpatione nudi corporis illorum, et ex indefessa opera fasciandi et mundandi illos super genubus suis. ほかに、彼らの裸の身体の撫でることから、また自分のひざの上の彼らを産着で包んだり、きれいにしたりする疲れを知らない働きから。

[3] Quod per sensum tactus fiant communicationes amoris et delitiarum ejus inter conjuges, supra aliquoties demonstratum est; [3] 触覚の感覚によって、配偶者(夫婦)の間の愛とその歓喜の伝達が行なわれることは、上に数回、示された。

quod etiam fiant communicationes mentis per illum, est quia manus sunt ultima hominis, ac prima ejus in ultimis sunt simul, per id etiam continentur omnia corporis et omnia mentis, quae intermedia sunt, in nexu indivulso; それによって心の伝達もまた生じる(行なわれる)ことは、手は人間の最外部のものであるからである、そして彼の最初のものは最外部の中に一緒に存在する、さらにまたそれによって身体のすべてのものと心のすべてのものが保たれる、それら中間のものである、引き離されない結びつきの中に。

inde est, quod Jesus tetigerit infantes (Matth. {1}xix. 13, 15; Marc. x. 13, 16); ここからである、イエスが幼児を触れた(tango)こと(マタイ19:13, 15、マルコ10:13, 16)

quodque sanaverit aegrotos per tactum; そして病気の者を触れること(接触)よって癒やしたこと。

et quod sanati sint, qui Ipsum tetigerunt; また癒やされたこと、その者はその方に触れた。

inde etiam est, quod inaugurationes in sacerdotium hodie per impositiones manuum fiant. さらにまたここからである、祭司職の中へ叙階(就任)は、今日、手を置くことによってなされること。

Ex his patet, quod innocentia parentum et innocentia infantum sibi obvient per tactum, imprimis manuum, et sic se tanquam per oscula conjungant. これらから明らかである、両親の無垢と幼児の無垢がそれら自身に触覚を通して出会うこと、特に、手を〔通して〕、またこのように互いにあたかも口によってかのように結合する。

@1. xix. 13, 15 pro "xvii. 6" 注1 xvii. 6」の代わりにxix. 13, 15

 

(3)訳文

396.(9) さらにまた両親の愛の中へ流入し、それ自体を幼児のもとの同じスフェアに結合させ、特に触覚によって徐々に持ち込まれる。

 主の無垢はそこにすべての者は知恵の無垢の中にいる第三の天界の天使たちの中へ流入する、そして低い天界を、しかし、単にそこに天使たちの無垢を通り過ぎる、またこのように直接にそして間接に幼児の中へ流入する。これらの者〔幼児〕は、ほとんど彫像の形のように以外に異ならない、しかしそれでも、天界を通して主からのいのちを受け入れることができる。

 しかし、両親もまた、その流入を自分の霊魂の中へ、そしてその心の最内部の中へ受け入れないなら、児の無垢によりむなしく(むだに)働きかけられる。他の者の中に適切なものと同質のものの何かがなければならない、それによって伝達が生じ、またそれが受容、情愛、ここからの結合をつくる。そうでなかれば、柔らかい種が火打ち石の上に落ちるように、またはオオカミに向けて投げ出された子羊のようになったであろう。今や、ここから、両親の霊魂の中に流入する無垢が、児の無垢と結合する。

 [2] この結合が身体の感覚の媒介するもので、しかし、特に、両親のもとの触覚によって生じることは、経験から教えられることができる。例えば、彼らの視野から視覚が、彼らの話し方から聴覚が、彼らの匂いから嗅覚が深く(内部で)楽しまされることである。特に、触覚によって無垢の伝達とここからの結合が生じることは、母のもとの前腕に幼児を運ぶことの楽しさから、とりわけ、抱擁とキスから、それは胸の上の幼児に口と顔を押しあてることから、また同時に、そこに幼児の手のひらの接触から楽しむことから、はっきりとられる。全般的に、乳首を吸うことと授乳から。ほかに、彼らの裸の身体を撫でることから、また自分のひざの上で彼らを産着で包んだり、きれいにしたりする疲れを知らない働きから。

 [3] 触覚の感覚によって、配偶者(夫婦)の間の愛とその歓喜の伝達が行なわれることは、前に数回、示された。それによって心の伝達もまた行なわれるのは、手は人間の最外部のものであり、そして彼の最初のものは最外部の中に一緒に存在し、さらにまたそれによって身体のすべてのものと中間のものである心のすべてのものが、引き離されない結びつきの中に保たれるからである。イエスが幼児を触れたのはここからである(マタイ19:13, 15、マルコ10:13, 16)。そして病気の者を触れることよって癒やしたこと。また、その方に触れた者は癒やされたこと。さらにまたここから、祭司職への叙階は、今日、手を置くことによってなされること。

 これらから、両親の無垢と幼児の無垢がそれら自身に触覚を、特に、手を通して出会うこと、またこのように互いにあたかも口によってかのように結合することが明らかである。