(1) 原文
568. Secundum Memorabile:―
Quis pius et sapiens non vult scire sortem vitae suae post mortem? quare manifestabo communia ut sciat. Omnis homo post mortem, cum sentit quod adhuc vivat, et quod in alio mundo sit, ac audit quod supra illum sit caelum ubi aeterna gaudia, et infra illum sit infernum ubi aeterni dolores, primum remittitur in externa sua in quibus fuit in mundo priori, et tunc credit quod certe in caelum venturus sit, ac loquitur intelligenter et agit prudenter.
Et dicunt aliqui, "Moraliter viximus, honesta sectavimus, ex proposito non fecimus malum." Et alii dicunt, "Frequentavimus templa, missas auscultavimus, sancta sculptilia osculati sumus, super genubus fudimus preces." Et quidam dicunt, "Pauperibus dedimus, opitulati sumus egenis, libros pietatis legimus, et quoque Verbum." Praeter plura similia.
[2.] At postquam haec dixerunt, adstant angeli, et dicunt, "Illa omnia quae memoravistis, fecistis in externis; sed nescitis adhuc quales estis in internis. Nunc estis spiritus in corpore substantiali, ac spiritus est internus vester homo; est hic in vobis qui cogitat quod vult, et vult quod amat, et hoc est jucundum vitae ejus. Omnis homo ab infantia inchoat vitam ab externis, ac discit moraliter agere, ac intelligenter loqui, et cum [1]ideam caeli et beatitudinis ibi [1]coepit, inchoat orare, frequentare templa, et solennia cultus obire, et usque mala, dum e suo fonte nativo scaturiunt, in sinu mentis suae recondere, et quoque ingeniose circumvelare ratiociniis ex fallaciis, usque adeo ut ipse non sciat quod malum sit malum. Et tunc mala quia circumvelata sunt et contecta sicut pulvere, non amplius cogitat de illis, cavendo solum ne appareant coram mundo; ita modo studet vitae morali in externis et sic fit homo duplex; fit ovis in externis, et lupus in internis; et sicut pyxis aurea in qua intus est venenum; et fit sicut foede respirans aromaticum in ore tenens ne ab adstantibus sentiatur; et fit sicut pellis muris quae balsamice olet. [3.] Dixistis, quod moraliter vixeritis, et quod studia pietatis sectaveritis; sed quaero, num usquam exploravistis internum vestrum hominem et percepistis aliquas concupiscentias vindicandi usque ad necem, libidinandi usque ad adulterium, defraudandi usque ad furtum, mentiendi usque [ad] falsum testimonium. In quatuor decalogi praeceptis dicitur Illa `Non facies;' et in duobus ultimis dicitur Illa `non concupisces.' Num creditis quod internus vester homo in his similis fuerit externo vestro? Si hoc creditis, forte"
[4.] Sed ad haec responderunt, "Quid internus homo? Estne hic et externus unus idem? Audivimus a ministris nostris quod internus homo non aliud sit quam fides, et quod pietas oris et moralitas vitae signum ejus sit, quia operatio ejus." Ad quae responderunt angeli, "Fides salvifica est in interno homine, pariter charitas, et inde est fidelitas et moralitas Christiana in externo homine; at si concupiscentiae supradictae in interno homine, ita in voluntate et inde in cogitatione manent, proinde si interius amatis illas, et tamen alter in externis agitis et loquimini, tunc apud vos malum est supra bonum, et bonum est infra malum, quapropter utcunque sicut ex intellectu loquimini, et ex amore agitis, interius est malum, et hoc ita circumvelatum; et tunc estis sicut Fingae astutae, quae fingunt actus similes humanis, sed cor eorum longe abest. [5.] Sed qualis internus vester homo est (de quo nihil scitis, quia non exploravistis vos, et post explorationem non paenitentiam egistis), post tempus visuri estis, quando exuemini externo homine, ac intromittemini in internum; et cum hoc fit, non amplius agnoscemini a consociis vestris, nec a vobis ipsis. Vidi morales malos tunc sicut feras, intuentes proximum truculentis oculis, flagrantes odio internecino, et blasphemantes Deum, quem in externo homine adoraverunt."
His auditis recesserunt; et angeli tunc dicebant, "Videbitis sortem vitae vestrae posthac, nam brevi auferetur vobis externus homo, ac intrabitis in internum, qui nunc est spiritus vester."
@1 A Doctore Tafel legeretur cum ideam….cepit. Forte est legendum cum idea….coepit.
(2) 直訳
568. Secundum Memorabile:― 第二のメモラビリア――
Quis pius et sapiens non vult scire sortem vitae suae post mortem? 敬虔で賢明な者のだれが自分の死後の生活の運命を知ることを欲しないか?
quare manifestabo communia ut sciat. それゆえ、私は全般的なものを示す、知るために。
Omnis homo post mortem, cum sentit quod adhuc vivat, et quod in alio mundo sit, ac audit quod supra illum sit caelum ubi aeterna gaudia, et infra illum sit infernum ubi aeterni dolores, primum remittitur in externa sua in quibus fuit in mundo priori, et tunc credit quod certe in caelum venturus sit, ac loquitur intelligenter et agit prudenter. すべての人間は、死後、今でも生きることを気づくとき、また他の世界の中にいること、そして聞く、彼らの上に天界があること、そこに永遠の楽しさ〔がある〕、また彼らのしたに地獄がある、そこに永遠の苦痛〔がある〕、最初に自分の外なるものの中に戻される、それらの中に前の世の中でいた、またその時信じる、確かに天界の中にやって来ること、そして聡明に話す、また賢明に行動する。
Et dicunt aliqui, "Moraliter viximus, honesta sectavimus, ex proposito non fecimus malum." またある者は言う、「道徳的に私たちは生きた、私たちは尊敬すべきものを目指した、またはっきりとした目的で(故意に)私たちは悪を行なわなかった」。
Et alii dicunt, "Frequentavimus templa, missas auscultavimus, sancta sculptilia osculati sumus, super genubus fudimus preces." また他の者は言う、「私たちはしばしば神殿(教会)を訪れた、私たちはミサを聞いた、聖なる彫像にキスした、ひざの上で私たちは祈りを唱えた」。
Et quidam dicunt, "Pauperibus dedimus, opitulati sumus egenis, libros pietatis legimus, et quoque Verbum." またある者は言う、「私たちは貧しい者に与えた、援助をした、乏しい者を、敬虔な本(信仰修養書)を読んだ、そしてまた、みことばを」。
Praeter plura similia. ほかに多くの似たことを。
[2.] At postquam haec dixerunt, adstant angeli, et dicunt, "Illa omnia quae memoravistis, fecistis in externis; [2] しかし、〔彼らが〕これらを言った後、天使がそばに立つ、また言う、「それらすべてのものは、それらをあなたがたは話に出した、あなたがたが外なるものの中で行なった。
sed nescitis adhuc quales estis in internis. しかし、あなたがたは知らない、依然として(やはり)、あなたがたが内なるものの中でどんなものであるか。
Nunc estis spiritus in corpore substantiali, ac spiritus est internus vester homo; 今や、あなたがたは実体的な身体の中の霊である、そして霊はあなたがたの内なる人である。
est hic in vobis qui cogitat quod vult, et vult quod amat, et hoc est jucundum vitae ejus. これがあなたがたの中にいる、その者が欲するものを考える、また愛するものを欲する、そしてこれが彼のいのちの快さである。
Omnis homo ab infantia inchoat vitam ab externis, ac discit moraliter agere, ac intelligenter loqui, et cum [1]ideam caeli et beatitudinis ibi [1]coepit, inchoat orare, frequentare templa, et solennia cultus obire, et usque mala, dum e suo fonte nativo scaturiunt, in sinu mentis suae recondere, et quoque ingeniose circumvelare ratiociniis ex fallaciis, usque adeo ut ipse non sciat quod malum sit malum. すべての人間は、幼児期から外なるものから生活を始める、そして道徳的に行動することを学ぶ、そして聡明に話すこと、また天界とそこの幸運の観念を始める(☆得る)とき、祈ることを始める、しばしば神殿(教会)を訪れること、また礼拝の儀式に出席すること、そしてまた、悪が、自分の生来の泉からわき出てくる時、自分の心のふところの中にしまい込む(隠す)こと、そしてまた才気でまわりをおおうこと、欺きからの推論の誤用で、そのものが知られないまでも、悪が悪であること。
☆ 注にあるように、ここはターフェル博士のように「得るcaoio」と読むほうがよいでしょう。注のように別読みもありえます。
Et tunc mala quia circumvelata sunt et contecta sicut pulvere, non amplius cogitat de illis, cavendo solum ne appareant coram mundo; またその時、悪は、おおわれるので、またちりのように隠された、もはたそれらについて考えない、単に世の前に見られないように用心して。
ita modo studet vitae morali in externis et sic fit homo duplex; このように単に外なる者の中で道徳的な生活に専念する、またこのように二重の人間になる。
fit ovis in externis, et lupus in internis; 外なるものの中で羊である、また内なるものの中でオオカミ。
et sicut pyxis aurea in qua intus est venenum; また金の箱のよう〔である〕、その内部に毒物がある。
et fit sicut foede respirans aromaticum in ore tenens ne ab adstantibus sentiatur; またこのように不潔に呼吸する者のようになる、口の中によい香りのものを保っている、そばに立っている者により感じられないように。
et fit sicut pellis muris quae balsamice olet. またネズミの皮のようになる、それはバルサムのように(悪臭を)放つ。
[3.] Dixistis, quod moraliter vixeritis, et quod studia pietatis sectaveritis; [3] あなたがたは言った、道徳的に生きたこと、また敬虔な熱望を目指した(追求した)。
sed quaero, num usquam exploravistis internum vestrum hominem et percepistis aliquas concupiscentias vindicandi usque ad necem, libidinandi usque ad adulterium, defraudandi usque ad furtum, mentiendi usque [ad] falsum testimonium. しかし、願わくば、かつて、あなたがたはあなたがたの内なる人を調べたか、また何らかの欲望を知覚した、殺人までも復讐する、姦淫までも欲望にふける、盗みまでもだます、虚偽の証人〔になる〕までも偽る。
In quatuor decalogi praeceptis dicitur Illa `Non facies;' 十戒の四つの戒めに言われている、それらは「(あなたは)行なってはならない」。
et in duobus ultimis dicitur Illa `non concupisces.' また最後の二つ〔の戒め〕に言われている、それらは「むさぼってはならない」。
Num creditis quod internus vester homo in his similis fuerit externo vestro? あなたがたは信じているのか? あなたがたの内なる人が、これらの中で☆あなたがたの外なる人と似たものであったこと。
☆ 「これら」とは「行なってはならない」「むさぼってはならない」という戒めに対して、ということでしょう。
Si hoc creditis, forte" もし、このことをあなたがたが信じているなら、おそらく……☆」
☆ ここで、文は中断しています、すなわち「中断法」という表現手段です、よく使われるのは「しかし……」といった形です。ここでは、続けるなら、「でも〝おそらく〟信じていないでしょう」といったところでしょう。
[4.] Sed ad haec responderunt, "Quid internus homo? [4] しかし、これらに彼らは答えた、「内なる人とは何か?
Estne hic et externus unus idem? これは外なる〔人〕と一つの同じものでないのか?
Audivimus a ministris nostris quod internus homo non aliud sit quam fides, et quod pietas oris et moralitas vitae signum ejus sit, quia operatio ejus." 私たちは私たちの聖職者から聞いた、内なる人は信仰以外の他のものではないこと、また口での経験と道徳的な生活はそのしるしであること、その働きであるので」。
Ad quae responderunt angeli, "Fides salvifica est in interno homine, pariter charitas, et inde est fidelitas et moralitas Christiana in externo homine; それらに天使は答えた、「救う信仰は内なる人の中にある、またここからキリスト教徒の忠実と道徳(徳性)は外なる人の中にある。
at si concupiscentiae supradictae in interno homine, ita in voluntate et inde in cogitatione manent, proinde si interius amatis illas, et tamen alter in externis agitis et loquimini, tunc apud vos malum est supra bonum, et bonum est infra malum, quapropter utcunque sicut ex intellectu loquimini, et ex amore agitis, interius est malum, et hoc ita circumvelatum; しかし、もし上述の欲望が内なる人の中にあるなら、そのように意志の中にまたここから思考の中にとどまる、それゆえに、もし、内なるものがそれらを愛するなら、またそれでも外なるものの中で異なってあなたがたが行ない、話すなら、その時、あなたがたのもとに悪が善の上にある、また善が悪の下にある、そのために、どれほど理解力からあなたがたが話し、また愛からあなたがたが行動しても、内的に悪である、またこのことはそのようにまわりをおおわれている。
et tunc estis sicut Fingae astutae, quae fingunt actus similes humanis, sed cor eorum longe abest. またその時、あなたがたは人間と同じような行動を装う狡猾なチンパンジーのようである、しかし、彼らの心は遠く(大いに)欠けている。
[5.] Sed qualis internus vester homo est (de quo nihil scitis, quia non exploravistis vos, et post explorationem non paenitentiam egistis), post tempus visuri estis, quando exuemini externo homine, ac intromittemini in internum; [5] しかし、あなたがたの内なる人がどんなものであるかは(それについてあなたがたは何も知らない、あなたがたを調べなかったので、また調査の後、悔い改めを行なわなかった)、時の後、あなたがたは見る(ようになる)、あなたがたが外なる人を脱ぐ時、そして内なる〔人〕の中に入れられる。
et cum hoc fit, non amplius agnoscemini a consociis vestris, nec a vobis ipsis. またこのことが起こるとき、もはやあなたがたはあなたがたの仲間から認められない、あなたがた自身からもまた。
Vidi morales malos tunc sicut feras, intuentes proximum truculentis oculis, flagrantes odio internecino, et blasphemantes Deum, quem in externo homine adoraverunt." 私は見た、道徳的者を〔しかし〕悪い者を、その時、野獣のよう〔であった〕、隣人を獰猛な目で見つめている者、致命的な(殺人を引き起こす)憎しみで燃え立っている者、また神を中傷する者、それを外なる人の中で崇拝した」。
His auditis recesserunt; これらで聞いて、彼らは去った。
et angeli tunc dicebant, "Videbitis sortem vitae vestrae posthac, nam brevi auferetur vobis externus homo, ac intrabitis in internum, qui nunc est spiritus vester." また天使は、その時、言った、「あなたがたは、今後、あなたがたの生活の運命をみる、なぜなら、じきに、人間の外なるものがあなたがたに取り去られるからである、そしてあなたがたは内なるものの中に入る、それは、今、あなたがたの霊である」。
@1 A Doctore Tafel legeretur cum ideam….cepit. 注1 ターフェル博士により読まれる、cum ideam….
cepit。
Forte est legendum cum idea….coepit. あるいは読まれるべきであるcum idea….coepit。〔「観念が始まるとき」の読みもありえます〕
◎ ここで、このブログのアップロード回数が3,000となりました!(1日Ⅰ回なら8年ほどかかります)
原典講読『真のキリスト教』568(原文と直訳)
原典講読『真のキリスト教』568(原文と直訳) (2015年5月25日)