(1) 原文
4. Ad confirmandum quod ita sit, velim in primo
hoc articulo solum adducere loca e Verbo, ubi dicitur “dies ille,”
“in die illo,” “inque tempore illo;” in quibus per
“diem” et per “tempus” intelligitur Adventus Domini:― Apud Esaiam,
“Fiet in
posteritate dierum, stabilis erit mons Jehovae in capite montium.”
“Exaltabitur Jehovah solus in die illo.” “Dies Jehovae Zebaoth
super omnem magnificum et altum.” “In die illo projiciet homo idola
argenti et auri sui” (cap. ii. 2, 11, 12, 20).
“In die illo
removebit Dominus Jehovih ornatum” (cap. iii. 18).
“In die illo erit
germen Jehovae in decus et gloriam” (cap. iv. 2).
“Fremet contra eum in die
illo,… ac despiciet in terram, quae ecce tenebrae, anxietas, et lux
obtenebrescet in ruinis” (cap. v. 30).
“Fiet in die illo,
sibilabit Jehovah muscae in extremitate fluviorum Aegypti.” “In die
illo detondebit Dominus… in transitibus fluvii.” “In die illo
vivificabit.” “Erit in die illo omnis locus… in senticetum et
vepretum” (cap. vii, 18, 20, 21, 23).
“Quid facietis in
die visitationis,… qui veniet?” “In die illo”… Israel”
innitetur Jehovae, Sancto Israelis in veritate” (cap. x. 3, 20).
“Fiet in die illo,
radicem Jischaji, quae stans in signum populorum,… gentes quaerent: et erit
quies Ipsius gloria.” “Imprimis in die illo Dominus… requiret reliquias
populi sui” (cap. xi. 10, 11).
“Dices in die
illo, Confitebor tibi Jehovah.” “Dicetis in die illo, Confitemini
Jehovae, invocate nomen Ipsius” (cap. xii. 1, 4).
“Propinquus est
dies Jehovae, sicut devastatio a Schaddai veniet.” “Ecce dies Jehovae
venit crudelis, et indignationis, et excandescencentiae, et irae.”
“Commovebo caelum, et trepidabit terra e loco suo, in die excandescentiae
irae Ipsius.” “Propinquum est tempus Ipsius, et veniet[? ut veniat],
et dies… non extrahentur” (cap. xiii. 6, 9, 13, 22).
“Fiet in die illo,
atteretur gloria Jacobi.” “In die illo respiciet homo ad Factorem
suum, et oculi… ad Sanctum Israelis.” “In die illo erunt urbes
refugii… in derelicta silvae” (cap. xvii. 4, 7, 9).
“In die illo erunt
quinque civitates in terra Aegypti, loquentes labia Canaanis.” “In
die illo erit altare Jehovae in medio… Aegypti, [et cognoscent Aegyptii
Jehovam in die illo…,].” “In die illo erit semita ex Aegypto in
Aschurem, et… [in die illo] Israel erit… in medio terrae” (cap. {1}xix.
18, 19, 21, 23, 24).
“Dicet habitator
insulae… in die illo, Ecce… exspectatio nostra” [(cap. xx.6)].
“Dies tumultus, et
conculcationis, et perplexitatis, Domino Jehovih Zebaoth” (cap. xxii. 5, {2}12).
“In die illo
visitabit Jehovah super exercitum altitudinis…, et super reges terrae.”
“Post multitudinem dierum visitabuntur; tunc erubescet luna, et pudefiet
sol” (cap. xxiv. 21, [22,] 23). {3}Jehovah “dicet in die
illo, Ecce Deus noster hic, quem exspectavimus, ut liberet nos” (cap. xxv.
9).
“In die illo
cantabitur canticum hoc in terra {4}Jehudae, Urbs valida nobis”
(cap. {5}xxvi. 1).
“In die illo
visitabit Jehovah gladio suo.” “In die illo respondete illi, Vinea
meri” (cap. xxvii, 1, 2, 12, 13).
“In die illo erit
Jehovah Zebaoth in coronam ornatus et in cidarim” (cap. xxviii. 5).
“Tunc audient in
die illo surdi verba Libri,… eque tenebris oculi caecorum videbunt”
(cap. xxix. 18).
“Erunt… ductus
aquarum in die caedis magnae, cum cadent turres, et …lux lunae sicut lux
solis,… in die quo obligabit Jehovah fracturam populi sui” (cap. xxx.
25, 26).
“In die illo
rejicient vir idola argenti… et auri sui” (cap. xxxi. 7).
“Dies vindictae
Jehovae, annus retributionum Ipsius ” (cap. xxxiv. 8).
“Venient tibi duo
illa… in uno die, orbitas et viduitas” (cap. xlvii. 9).
“Cognoscet populus
meus nomen meum, et in die illo… Ego Ille, qui loquens, Ecce Me” (cap.
lii. 6).
“Unxit Jehovah
Me,… ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae et diem vindictae Deo nostro,
ad consolandum omnes lugentes” (cap. lxi. 1, 2).
“Dies vindictae in
corde meo, et annus redemptorum meorum venit” (cap. lxiii. 4).
@1 “In die illo
erunt quinque civitates……exspectatio nostra” [(cap. xx. 6)]:―Hic translatione verborum usi sumus. Editio princeps habet:―Dicet habitator insulae in DIE ILLO, ecce
exspectatio nostra. In DIE ILLO erunt quinque civitates in terra Aegypti,
loquentes labia Canaanis. In DIE ILLO erit Altare Jehovae in medio Aegypti. In
DIE ILLO erit semita ex Aegypto in Aschurem, et Israel erit in medio terrae:
Cap. xx: 6. 18. 21. 24.” Duae hic
citationes a typotheta commixtae videntur. @2 12 pro “11” @3 Jehovah dicet:―sic edit. princeps; plurimis in locis autem legitur, “Et dicetur” @4 Jehudae pro “Jehovae” @5 xxvi. pro “xxv.”