原典講読『最大の人とその対応』 23

 

(1) 原文「3646番」


23 Cum animalibus brutis se similiter habet quoad influxus et correspondentias sicut cum hominibus, quod nempe apud illos sit influxus e spirituali mundo, et affluxus ex naturali mundo per quos continentur et vivunt; sed ipsa operatio se sistit diversimode secundum formas animarum eorum, et inde corporum; se habet hoc sicut lux mundi, quae in objecta telluris varia simili gradu et simili modo influit, usque tamen diversimode agit in formis diversis; in quibusdam pulchros colores, in aliis impulchros producit; ita cum lux spiritualis in animas brutorum influit, prorsus dissimiliter recipitur, et inde illas dissimiliter actuat quam cum in animas hominum; [2] hae enim in superiore gradu sunt, et in perfectiore statu, et sunt tales ut spectare possint sursum, ita ad caelum et ad Dominum, quare Dominus illas sibi adjungere potest et dare vitam aeternam; ast animae brutorum tales sunt ut non possint aliter quam spectare deorsum, ita solum ad terrestria, et sic {1}modo illis adjungi, quapropter etiam pereunt cum corpore: fines sunt qui ostendunt qualis vita homini, et qualis bestiae; homo potest habere fines spirituales et caelestes, et illos videre, agnoscere, credere, et illis affici; at bestiae non possunt alios fines habere quam naturales; ita potest homo esse in sphaera Divina finium et usuum, quae in caelo et quae constituit caelum; bestiae autem non possunt in alia sphaera esse quam finium et usuum quae in terra; fines non aliud sunt quam amores, nam quae amantur, pro fine habentur. [3] Quod perplurimi homines non sciant distinguere inter vitam suam et vitam bestiarum, est quia similiter in externis sunt, et illis solum terrestria, corporea, et mundana curae et cordi, et qui tales, se quoque credunt similes esse quoad vitam bestiis, et se dissipatum iri sicut illae post mortem, nam quid spiritualia et caelestia, quia non curant, nec norunt; inde est insania nostri saeculi quod se comparent brutis, et non discrimen internum videant; at qui caelestia et spiritualia credit, seu patitur ut lux spiritualis influat et agat, is videt prorsus contrarium, ut et quantum supra animalia bruta est; sed de brutorum animalium vita, ex Divina Domini Misericordia, seorsim agendum.


@1 solum


 


(2) 直訳


23 Cum animalibus brutis se similiter habet quoad influxus et correspondentias sicut cum hominibus, quod nempe apud illos sit influxus e spirituali mundo, et affluxus ex naturali mundo per quos continentur et vivunt; 獣霊魂について(場合)ている、流入と対応について、人間について(場合)のように、すなわち、彼らのもとに霊界からの流入があること、またそれらによって自然界からの流れ込みが保たれる、また生きている。


sed ipsa operatio se sistit diversimode secundum formas animarum eorum, et inde corporum; しかし、働(作用)そのものはらの霊魂形、またここから身体〔形したがっていろいろな方法(なって)自体


se habet hoc sicut lux mundi, quae in objecta telluris varia simili gradu et simili modo influit, usque tamen diversimode agit in formis diversis; このことは世の光のようである(振る舞う)、それ〔光〕は地球のいろいろな対象の中に同様の(類似の)段階でまた同様の(類似の)方法で流入する、やはりそれでもなお異なった(いろいろな)形の中でいろいろな方法で(異なって)働く。


in quibusdam pulchros colores, in aliis impulchros producit; あるものの中で美しい色を、他のものの中で美しくない(醜い)色を〕生み出す。


ita cum lux spiritualis in animas brutorum influit, prorsus dissimiliter recipitur, et inde illas dissimiliter actuat quam cum in animas hominum; そのように霊的な光が獣の霊魂☆の中に流入するとき、まったく異なって受け入れられる、またここからそれらは異なって活動させる、人間の霊魂の中に〔受け入れられる〕とき以外に。


獣には(死後も生き残るような)魂」がないので、ここでは「霊魂」の代わりに他の言葉のほうがよいと思います。ただanimaからanimalが派生したので、そのanimaであるとすればよいでしょう。


[2] hae enim in superiore gradu sunt, et in perfectiore statu, et sunt tales ut spectare possint sursum, ita ad caelum et ad Dominum, quare Dominus illas sibi adjungere potest et dare vitam aeternam; [2] というのは、これらはさらに高い段階の中にあるから、またさらに完全な状態の中に、またこのようなものである、上方を眺めることができるような、このように天界へまた主へ、それゆえ、主はそれらを自分自身に接合することができる、また永遠のいのちを与えること。


ast animae brutorum tales sunt ut non possint aliter quam spectare deorsum, ita solum ad terrestria, et sic {1}modo illis adjungi, quapropter etiam pereunt cum corpore: しかし、獣の霊魂はこのようなものである、下方を眺めること以外に異なってできないような、このように地に特有なものにだけ、またこのようにただそれらに接合されること、そのためにさらにまた身体とともに滅びる。


fines sunt qui ostendunt qualis vita homini, et qualis bestiae; 目的である、それは人間のいのちがどんなものか示す、また獣の〔いのちが〕どんなものか。


homo potest habere fines spirituales et caelestes, et illos videre, agnoscere, credere, et illis affici; 人間は霊的なまた天的な目的を持つことができる、またそれらを見ること、認めること、信じること、またそれらに働きかけられる(鼓舞される)こと。


at bestiae non possunt alios fines habere quam naturales; しかし獣は他の目的を持つことができない自然的なもの以外に。


ita potest homo esse in sphaera Divina finium et usuum, quae in caelo et quae constituit caelum; そのように人間は目的と役立ちの神的なスフェアの中にいることができる、それらは天界の中に〔ある〕また天界を構成する。


bestiae autem non possunt in alia sphaera esse quam finium et usuum quae in terra; けれども、獣は他のスフェアの中にいることができない、目的と役立ち以外の、それらは地の中の。


fines non aliud sunt quam amores, nam quae amantur, pro fine habentur. 目的は愛以外の他のものではない、なぜなら、愛されるものが、目的として持たれるから。


[3] Quod perplurimi homines non sciant distinguere inter vitam suam et vitam bestiarum, est quia similiter in externis sunt, et illis solum terrestria, corporea, et mundana curae et cordi, et qui tales, se quoque credunt similes esse quoad vitam bestiis, et se dissipatum iri sicut illae post mortem, nam quid spiritualia et caelestia, quia non curant, nec norunt; [3] 非常に多くの人間が自分のいのちと獣のいのちの間を区別することを知らないことは、外なるものの中で似ているからである、またそれらにだけ、地に特有なもの、身体のもの、また世のもの、関心と心で☆、またこのような者は、自分自身もまた似ていると信じる、獣のいのちに関して、また自分自身が死後それらのように消散させられて行くこと〔を信じる〕、なぜなら、何が霊的なものと天的なものか、関心がないので、知りもしないから。


尻切れトンボですが「それらにだけ、関心があり、心に抱いている」とおぎなえばわかりやすいでしょう。


inde est insania nostri saeculi quod se comparent brutis, et non discrimen internum videant; ここからである、私たちの時代の狂気は、自分たち自身を獣にたとえること、また内なる相違を見ない。


at qui caelestia et spiritualia credit, seu patitur ut lux spiritualis influat et agat, is videt prorsus contrarium, ut et quantum supra animalia bruta est; しかし、霊的なものと天的なものを信じる者は、すなわち、霊的な光が流入し、働くように働きかける(許す)、彼はまったく反対のものを見る、例えば(ように)またその程度に、動物の獣の上にある。


sed de brutorum animalium vita, ex Divina Domini Misericordia, seorsim agendum. しかし、動物の獣のいのちについて、主の神的な慈悲から、別々にして扱われる。


@1 solum 注1 solummodoに換えた

コメントを残す