(1) 原文「1004番」
63 Amor vere conjugialis non dari potest quam inter duos; sicut non amor Domini erga caelum, quod unum est ab Ipso et in Ipso; seu erga ecclesiam, quae similiter ac caelum una est ab Ipso et in Ipso: omnes qui in caelis sunt, et qui in ecclesia sunt, unum erunt per amorem mutuum ex amore in Dominum; angelus in caelo, et homo in ecclesia, qui non cum reliquis unum ita facit, non est ex caelo, nec ab ecclesia. Praeterea in universo caelo, et in universo mundo, sunt duo ad quae omnia se referunt; illa duo vocantur bonum et verum; ex illis in unum conjunctis omnia quae in caelo et in mundo sunt, exstiterunt et subsistunt; quum unum sunt, tunc bonum est in vero, ac verum est in bono, ac verum est boni et bonum est veri; ita agnoscit unum alterum ut suum mutuum et reciprocum, et sicut agens suum reagens, et vicissim. Ex hoc universali conjugio est amor conjugialis inter maritum et uxorem. Maritus ita creatus est ut sit intellectus veri, et uxor ita creata est ut sit voluntas boni; proinde ut maritus sit verum, et uxor sit bonum, ita ut ambo sint verum et bonum in forma, quae forma est homo, et imago Dei: et quia a creatione est ut verum fiat boni, ac bonum veri, ita mutuo et vicissim, ideo non potest dari unum verum unitum duobus diversis bonis, et vicissim; nec potest dari unus intellectus unitus duabus diversis voluntatibus, et vicissim; nec potest dari unus homo, qui spiritualis, unitus duabus diversis ecclesiis; similiter non unus vir intime unitus duabus feminis. Intima unitio est sicut animae et cordis; anima uxoris est vir, et cor viri est uxor; vir suam animam communicat et conjungit uxori per amorem actualem; inest illa semini ejus, et uxor corde illam recipit; inde duo unum fiunt, et tunc omnia et singula unius corporis spectant suum mutuum in alterius; hoc est genuinum conjugium, unice inter duos dabile; nam a creatione est, ut omnia viri tam mentis ejus quam corporis ejus suum mutuum habeant in mente et in corpore uxoris, ac inde ut singularissima se mutuo spectent ac velint uniri; ex eo aspectu et conatu existit amor conjugialis.
Omnia quae in corpore sunt, quae vocantur membra, viscera et organa, non sunt aliud quam formae naturales corporeae correspondentes formae spirituali mentis; inde omnia et singula corporis ita correspondent omnibus et singulis mentis, ut quicquid mens vult et cogitat, corpus ad nutum in instanti agat: dum itaque binae mentes unum agunt, tunc etiam bina corpora potentialiter ita unita sunt ut non sint duo amplius, sed una caro: velle fieri una caro est amor conjugialis, et is amor talis est quale est id velle.
Hoc licet confirmare per mirabile quod in caelis est: dantur ibi conjuges qui in tali amore conjugiali sunt ut ambo possint esse una caro, et quoque sunt dum volunt, et tunc apparent ut unus homo; vidi, et locutus sum cum illis; et dixerunt quod illis una vita sit, et quod sint sicut vita boni in vero, ac vita veri in bono, et quod sint sicut paria in homine, nempe sicut bina haemisphaeria cerebri circumducta una meninge, binae camerae cordis intra commune tegmen, et bini lobi pulmonum similiter; quae, tametsi duo sunt, usque unum sunt quoad vitam et quoad exercitia vitae, quae sunt usus; dixerunt quod vita illorum ita conjuncta, sit plena caelo, et quod sit ipsa caeli vita cum ejus infinitis beatitudinibus, ex causa, quia caelum etiam tale est, ex conjugio Domini cum illo; nam omnes angeli caeli sunt in Domino, ac Dominus in illis.
Porro dixerunt quod illis impossibile sit cogitare ex aliqua intentione de uxore aut femina supernumeraria, quia hoc foret convertere caelum in infernum; quare angelus dum modo id cogitat, cadit de caelo. Adjecerunt quod spiritus naturales hanc illorum conjunctionem non credant dabilem, ex causa quia illis qui mere naturales sunt non est conjugium ex origine spirituali, quae est boni et veri, sed est conjugium ex origine naturali; inde nec unio mentium, sed modo unio corporum ex animo lasciviente in carne, quae lascivia est ex universali lege cuique vivo et non vivo ex creatione indita et sic insita, quae est, ut omne in quo est vis, producere velit sui instar, ac multiplicare suam speciem in infinitum et in aeternum. Quia posteri Jacobi, qui filii Israelis vocati sunt, fuerunt mere naturales homines, et inde conjugia illorum non spiritualia sed carnalia, ideo illis propter duritiem cordis illorum plures uxores ducere concessum fuit.
(2) 直訳
Amor vere conjugialis non dari potest quam inter duos; 真に結婚愛は、二人の間以外に存在することができない。
sicut non amor Domini erga caelum, quod unum est ab Ipso et in Ipso; 天界に対する主の愛〔以外に存在することができ〕ない☆ような、それはその方から一つである、またその方の中で。
☆ ここのnonの解釈にやや苦しみました。このままだと、意味不明だからです。でも直前の文の省略形と解釈しました。これで意味が通じます。すなわちnon (dari potest quam) amor Domini…です。
seu erga ecclesiam, quae similiter ac caelum una est ab Ipso et in Ipso: または教会に対する〔主の愛〕、それは天界と同様に、それはその方から一つである、またその方の中で。
omnes qui in caelis sunt, et qui in ecclesia sunt, unum erunt per amorem mutuum ex amore in Dominum; すべての者は、天界の中にいる者、また教会の中にいる者、主の中で(主への)愛から相互愛によって一つである(未来)。
angelus in caelo, et homo in ecclesia, qui non cum reliquis unum ita facit, non est ex caelo, nec ab ecclesia. 天界の中の天使は、また教会の中の人間は、その者は他の者とそのように一つになっていない、天界から〔の者〕ではない、教会から〔の者〕でもない。
Praeterea in universo caelo, et in universo mundo, sunt duo ad quae omnia se referunt; さらに、全天界の中に、また全世界(世の中全体)に、二つのものがある、それらにすべてのものが関係する。
illa duo vocantur bonum et verum; それら二つのものは善と真理を呼ばれる。
ex illis in unum conjunctis omnia quae in caelo et in mundo sunt, exstiterunt et subsistunt; 結合の〔した〕一つの中のそれらから、すべてのものが存在する、それらは天界の中と世の中の、存在するようになり、存在し続ける。
quum unum sunt, tunc bonum est in vero, ac verum est in bono, ac verum est boni et bonum est veri; 一つであるとき、その時、善は真理の中にある、そして真理は善の中にある、そして真理は善のものである、また善は真理のものである。
ita agnoscit unum alterum ut suum mutuum et reciprocum, et sicut agens suum reagens, et vicissim. このように一つがもう一つのものを認める、自分の相互のものと往復するものとして、また働きかけるもの(作用因)と反応するものように、また逆に。
Ex hoc universali conjugio est amor conjugialis inter maritum et uxorem. この普遍的な結婚から夫と妻の間の結婚愛がある。
Maritus ita creatus est ut sit intellectus veri, et uxor ita creata est ut sit voluntas boni; 夫はこのように創造されている、真理の理解力であるように、また妻はこのように創造されている、善の意志であるように。
proinde ut maritus sit verum, et uxor sit bonum, ita ut ambo sint verum et bonum in forma, quae forma est homo, et imago Dei: それゆえに、夫が真理であり、また妻が善であるように、そのように両方が形の中の真理と善であるように、その形は人間である、また神の映像。
et quia a creatione est ut verum fiat boni, ac bonum veri, ita mutuo et vicissim, ideo non potest dari unum verum unitum duobus diversis bonis, et vicissim; また創造からであるので、真理が善のものにあるように、そして善が真理の〔ものである〕このように相互のものまた交替のもの、それゆえ、一つの真理の結合が存在することができない、二つの異なった善と、また逆に。
nec potest dari unus intellectus unitus duabus diversis voluntatibus, et vicissim; 一つの理解力の結合が存在するができない、二つの異なった意志と、また逆に。
nec potest dari unus homo, qui spiritualis, unitus duabus diversis ecclesiis; また一人の人間が存在することができない、それは霊的〔である〕、二つの異なった教会と結合〔する〕。
similiter non unus vir intime unitus duabus feminis. 同様に、二人の女に深く(内部で)結合している一人の男は〔存在することができ〕ない。
Intima unitio est sicut animae et cordis; 最内部の結合は霊魂と心〔の結合〕のようである。
anima uxoris est vir, et cor viri est uxor; 妻の霊魂が夫である、また夫の心が妻である。
vir suam animam communicat et conjungit uxori per amorem actualem; 夫は自分の霊魂を実際の愛によって妻と共有する(に伝える)☆、また結合する。
☆ communicoの訳語に迷います。「共有する」と「伝達する」の二つの意味があります。私はたいていの場合「伝達する」とします。だたこの二つの訳語は「原因」と「結果」のように切り離せないものと思っています。すなわち(情報など)「伝えた」結果、それらを「共有する」のです。原因と結果のどちらに目を向けるかで訳語も異なります。
inest illa semini ejus, et uxor corde illam recipit; それ〔霊魂〕は彼の種(精子)に内在する、また妻は心でそれを受け入れる。
inde duo unum fiunt, et tunc omnia et singula unius corporis spectant suum mutuum in alterius; ここから二人は一つとなる、またその時、一つの身体のすべてと個々のものはもう一つの中の自分の相互のものを眺める。
hoc est genuinum conjugium, unice inter duos dabile; これが純粋な結婚である、もっぱら二人の間に存在可能〔である〕。
nam a creatione est, ut omnia viri tam mentis ejus quam corporis ejus suum mutuum habeant in mente et in corpore uxoris, ac inde ut singularissima se mutuo spectent ac velint uniri; なぜなら、創造からである、夫のすべてのものは、その心のものもその身体のものも、自分の相互のものを妻の心の中と身体の中に持つように、そしてここから最も個々のものが互いに相互に見る、そして結合されることを欲するように。
ex eo aspectu et conatu existit amor conjugialis. その見ることと努力(コナトゥス)から、結婚愛が存在するようになる。
Omnia quae in corpore sunt, quae vocantur membra, viscera et organa, non sunt aliud quam formae naturales corporeae correspondentes formae spirituali mentis; すべてのものは、それらは身体の中にある、それらは四肢、内臓、また器官と呼ばれる、心の霊的な形に対応する身体の自然的な形以外の他のものではない。
inde omnia et singula corporis ita correspondent omnibus et singulis mentis, ut quicquid mens vult et cogitat, corpus ad nutum in instanti agat: ここから、身体のすべてと個々のものはそのように心のすべてと個々のものに対応する、何でも心が欲し、また考えるものが、身体が意のままに瞬く間に行なうように。
dum itaque binae mentes unum agunt, tunc etiam bina corpora potentialiter ita unita sunt ut non sint duo amplius, sed una caro: それで、二つの心が一つして活動する時、その時、二つの身体もまた潜在的に(可能性を秘めて)、そのように結合する、もはや二人でないように、しかし、一つの肉。
velle fieri una caro est amor conjugialis, et is amor talis est quale est id velle. 一つの肉となることを欲することは、結婚愛である、またその愛は、そのようである、どのようであるか〔によって〕それが欲すること。
Hoc licet confirmare per mirabile quod in caelis est: このことを驚くべきことによって確信することが許されている、それは天界の中にある。
dantur ibi conjuges qui in tali amore conjugiali sunt ut ambo possint esse una caro, et quoque sunt dum volunt, et tunc apparent ut unus homo; そこに夫婦が存在する、その者はこのような結婚愛の中にいる、両方が一つの肉であることができるような、そしてまた、欲する時、〔一つの肉〕である、また、その時、一人の人間であるように見える。
vidi, et locutus sum cum illis; 私は見た、また彼らと話した。
et dixerunt quod illis una vita sit, et quod sint sicut vita boni in vero, ac vita veri in bono, et quod sint sicut paria in homine, nempe sicut bina haemisphaeria cerebri circumducta una meninge, binae camerae cordis intra commune tegmen, et bini lobi pulmonum similiter; また彼らは言った、彼らに一つのいのちがあること、また真理の中の善のいのちのようであること、そして善の中の真理のいのち、また人間の中の一対のようであること、すなわち、一つの(脳)膜でおおわれて囲まれた二つの脳半球のよう〔である〕、共通の被覆の内の心臓の二つの心室、また同様に肺の二つの葉。
quae, tametsi duo sunt, usque unum sunt quoad vitam et quoad exercitia vitae, quae sunt usus; それらは、たとえ二人であっても、それでも一人である、いのち(生活)に関して、またいのちの実行(実践)に関して、それは役立ちである。
dixerunt quod vita illorum ita conjuncta, sit plena caelo, et quod sit ipsa caeli vita cum ejus infinitis beatitudinibus, ex causa, quia caelum etiam tale est, ex conjugio Domini cum illo; 彼らは言った、彼らのいのちがそのように結合していること、天界に満ちている、また天界のいのちそのものであること、その無限の幸福の状態とともに、理由から、天界もまたこのようであるので、それと主の結合から。
nam omnes angeli caeli sunt in Domino, ac Dominus in illis. なぜなら、天界のすべての天使たちは主の中にいるから、そして主は彼らの中に。
Porro dixerunt quod illis impossibile sit cogitare ex aliqua intentione de uxore aut femina supernumeraria, quia hoc foret convertere caelum in infernum; さらに彼らは言った、彼らに考えることは不可能であること、何らかの意図から、余分の(定数外の)妻または女について、このことは天界を地獄に向きを変えることになるので。
quare angelus dum modo id cogitat, cadit de caelo. それゆえ、天使はもしそのことを考えるなら☆、天界から落ちる。
☆ dum modoは「~という条件で、もし~ならば、~するかぎり」という意味です。dummodoと火と綴りにされることも多いです。
Adjecerunt quod spiritus naturales hanc illorum conjunctionem non credant dabilem, ex causa quia illis qui mere naturales sunt non est conjugium ex origine spirituali, quae est boni et veri, sed est conjugium ex origine naturali; 彼らは付け加えた、自然的な霊は彼らのこの結合がありうる(存在可能)と信じないこと、理由から、彼らに、単に自然的である者、霊的な起源からの結婚がないこと、それは善と真理の〔結婚〕である、しかし、自然的な起源からの結婚があるので。
inde nec unio mentium, sed modo unio corporum ex animo lasciviente in carne, quae lascivia est ex universali lege cuique vivo et non vivo ex creatione indita et sic insita, quae est, ut omne in quo est vis, producere velit sui instar, ac multiplicare suam speciem in infinitum et in aeternum. ここから心の結合(合体)はない、しかし、肉の中でみだりに振る舞うアニムスからの身体の結合(合体)がある、そのみだらなこと(好色)は普遍的な法則からである、創造からそれぞれのものに、生きてまた生きていない、与えられ、またこのように植え付けられた、それらである、すべてのものその中に力があるような、自分と似たもの(写し)を生み出すことを欲する、そして自分の種類を増やすこと、無限に、また永遠に。
Quia posteri Jacobi, qui filii Israelis vocati sunt, fuerunt mere naturales homines, et inde conjugia illorum non spiritualia sed carnalia, ideo illis propter duritiem cordis illorum plures uxores ducere concessum fuit. ヤコブの子孫は、それはイスラエルの子たち(民族)と呼ばれた、単に自然的な人間であった、またここから彼らの結婚は霊的ではない、しかし、肉欲のもの、それゆえ、彼らに彼らの心の固さのために多くの妻〔を持つこと〕が許された。
(3) 訳文(『黙示録講解』1004番)
63 真の結婚愛は、二人の間以外に存在することができない。天界に対する主の愛のような、その方から、またその方の中で一つである。または天界と同様に、教会に対する主の愛のような、その方から、またその方の中で一つであるような愛である。天界の中に、また教会の中にいるすべての者は、主への愛から相互愛によって主の中で一つである。他の者とそのように一つになっていない天界の中の天使は、また教会の中の人間は、天界の者ではなく、教会の者でもない。さらに、全天界の中に、また世の中全体に、すべてのものが関係する二つのものがある。それら二つのものは善と真理を呼ばれる。結合した一つの中のそれらから、天界の中と世の中にあるすべてのものが、存在するようになり、存在し続ける。一つである時、善は真理の中にあり、そして真理は善の中にある、そして真理は善のものであり、また善は真理のものである。このように一つがもう一つのものを、自分の相互のものと往復するものとして、また働きかけるものと反応するもの、また逆なもののように認める。この普遍的な結婚から夫と妻の間の結婚愛がある。夫は真理の理解力であるように、また妻は善の意志であるように創造されている。それゆえに、夫が真理であり、また妻が善であるように、そのように両方が形の中の真理と善であるように創造されており、その形は人間であり、また神の映像である。また、真理が善のものに、そして善が真理のもの、このように相互のものまた交替のものであるように創造されているので、それゆえ、一つの真理が二つの異なった善と結合が存在することが、また逆もできない。一つの理解力が二つの異なった意志と結合することができない、またその逆も。また一人の人間は、霊的なものである二つの異なった教会と結合することができない。同様に、一人の男は二人の女と内部で結合することができない。最内部の結合は、霊魂と心のような結合である。妻の霊魂が夫であり、また夫の心が妻である。夫は自分の霊魂を実際の愛によって妻に伝える、また結合する。それ〔霊魂〕は彼の精子に内在し、また妻は心でそれを受け入れる。ここから二人は一つとなる、またその時、一つの身体のすべてと個々のものはもう一つの中の自分の相互のものを眺める。これが純粋な結婚であり、もっぱら二人の間に存在可能である。なぜなら、夫のすべてのものは、その心のものもその身体のものも、自分の相互のものを妻の心の中と身体の中に持つように、そしてここから最も個々のものが互いに相互に見る、そして結合されることを欲するように創造されているからである。その見ることと努力(コナトゥス)から、結婚愛が存在するようになる。
身体の中にあり、四肢、内臓、器官と呼ばれるすべてのものは、心の霊的な形に対応する身体の自然的な形以外の他のものではない。ここから、身体のすべてと個々のものは、何でも心が欲し、また考えるものが身体で意のままに瞬く間に行なうように、そのように心のすべてと個々のものに対応する。それで、二つの心が一つして活動する時、その時、もはや二人でなく、しかし、一つの肉であるように、二つの身体もまた可能性を秘めてそのように結合する。一つの肉となることを欲することは結婚愛であり、またその愛は、どのようにその愛が欲するかによって、そのようなものである。
このことを天界の中にある驚くべきことによって確信することが許されている。そこに、両方が一つの肉であることができるような、そしてまた、欲する時、一つの肉であり、また、その時、一人の人間であるように見える、そのような結婚愛の中にいる夫婦が存在する。
私は見、また彼らと話した。また彼らは言った、自分たちに一つのいのちがあること、また真理の中の善のいのち、そして善の中の真理のいのちのようであること、また人間の中の一対のようであること、すなわち、一つの脳膜でおおわれて囲まれた二つの脳半球、共通の被覆の内の心臓の二つの心室、また同様に肺の二つの葉のようであること。それらは、生活に関して、また役立ちである生活の実践に関して、たとえ二人であっても、それでも一人である。彼らは言った、自分たちのいのちがそのように結合し、天界に満ちていること、また天界の無限の幸福の状態とともに天界のいのちそのものであること、その理由は、天界もまた主の結合からこのようであるからである。なぜなら、天界のすべての天使たちは主の中に、そして主は彼らの中にいるから。さらに彼らは言った、自分たちに、何らかの意図から、定数外の妻または女について考えることは、このことは天界を地獄に向きを変えることになるので不可能であること。それゆえ、天使はもしそのことを考えるなら、天界から落ちる。彼らは付け加えた。自然的な霊は彼らのこの結合がありうると信じないこと、その理由は、単に自然的である者に善と真理の結婚である霊的な起源からの結婚がないこと、しかし、自然的な起源からの結婚があるからである。ここから、心の結合はなく、しかし、肉の中でみだりに振る舞うアニムスからの身体の結合がある。そのみだらなことは、創造から生きているまた生きていないそれぞれのものに、すべてのものの中に自分と似たものを生み出し、そして自分の種類を、無限に、また永遠に増やすことことを欲する力があるように与えられ、またこのように植え付けられた普遍的な法則からである。イスラエル民族と呼ばれたヤコブの子孫は、単に自然的な人間であり、またここから彼らの結婚は霊的ではなく、しかし、肉欲のものであった、それゆえ、彼らにその心の固さのために多くの妻〔を持つこと〕が許された。