(1) 原文
125. Haec arcana angelica praemissa sunt, ut comprehendi possit, quomodo Divina Providentia Domini operatur, ut conjungat hominem Sibi et Se homini; hoc non fit in aliquod particulare ejus singillatim, nisi in omnia ejus simul, et hoc fit ab intimo hominis et ab ultimis ejus simul. Intimum hominis est amor vitae ejus; ultima sunt illa quae in externo cogitationis sunt; intermedia sunt quae in interno cogitationis ejus sunt: quae qualia sunt apud hominem malum, in antecedentibus ostensum est; ex quibus iterum patet, quod Dominus ab intimis et ultimis simul non possit agere, nisi una cum homine, homo enim una cum Domino in ultimis est; quare sicut homo in ultimis, quae ejus arbitrii sunt, quia in ejus libero, agit, ita Dominus ab intimis ejus, et in successivis ad ultima agit. Illa quae in intimis hominis, et in successivis ab intimis ad ultima sunt, homini prorsus ignota sunt; et ideo homo prorsus nescit, quomodo et quid Dominus ibi operatur; sed quia illa cohaerent ut unam cum ultimis, ideo non homini necessarium est scire plus quam ut fugiat mala ut peccata, et spectet ad Dominum. Sic non aliter potest amor vitae ejus, qui a nativitate est infernalis, a Domino removeri, et loco ejus implantari amor vitae caelestis.
(2) 直訳
Haec arcana angelica praemissa sunt, ut comprehendi possit, quomodo Divina Providentia Domini operatur, ut conjungat hominem Sibi et Se homini; この天使のアルカナが前提(前置き)である、理解されることができるように、どのように主の神的な摂理が働くか、人間をご自分にまたご自分が人間に結合するように。
hoc non fit in aliquod particulare ejus singillatim, nisi in omnia ejus simul, et hoc fit ab intimo hominis et ab ultimis ejus simul. このことは彼の何らかの細部の中に個々に生じない、彼のすべてのものの中に同時でなければ、またこのことは人間の最内部からとまた彼の最外部から同時に生じる。
Intimum hominis est amor vitae ejus; 人間の最内部のものは彼のいのちの愛である。
ultima sunt illa quae in externo cogitationis sunt; 最外部のものはそれらである、それらは外なる思考の中にある。
intermedia sunt quae in interno cogitationis ejus sunt: 中間の(媒介として働く)ものは、それら彼の思考の内なるものの中にあるものである。
quae qualia sunt apud hominem malum, in antecedentibus ostensum est; それらが悪い人間のもとにどんなものであるかは、前のものの中に示されている。
ex quibus iterum patet, quod Dominus ab intimis et ultimis simul non possit agere, nisi una cum homine, homo enim una cum Domino in ultimis est; それらから再び明らかである、主は最内部と最外部から同時に働くことができないこと、人間と一つでないなら、というのは人間は主と一つであるから、最外部のものの中で。
quare sicut homo in ultimis, quae ejus arbitrii sunt, quia in ejus libero, agit, ita Dominus ab intimis ejus, et in successivis ad ultima agit. それゆえ、人間が最外部の中で、それらは彼の自由裁量のものである、彼の自由の中にあるので、行動するように、そのように主は彼の最内部から、また継続的に最外部に向けて行動する。
Illa quae in intimis hominis, et in successivis ab intimis ad ultima sunt, homini prorsus ignota sunt; それらは、それらは人間の最内部の中に〔ある〕、また継続的に最内部から最外部に向けてある、人間にまったく知られていない。
et ideo homo prorsus nescit, quomodo et quid Dominus ibi operatur; またここから人間はまったく知らない、どのようにまた何を主がそこに働いているか。
sed quia illa cohaerent ut unam cum ultimis, ideo non homini necessarium est scire plus quam ut fugiat mala ut peccata, et spectet ad Dominum. しかし、それらは最外部のものと一つとして密着しているので、それゆえ、人間に知ることは必要ではない、悪を罪として避けることよりも多く、また主に目を向ける。
Sic non aliter potest amor vitae ejus, qui a nativitate est infernalis, a Domino removeri, et loco ejus implantari amor vitae caelestis. このように異なって(そうでなければ)彼のいのちの愛は、それは出生から地獄のものである、主により遠ざけられることができない、またそれに代わって天界のいのちの愛が植え付けられること。
(3) 訳文
125. 主の神的な摂理が、人間をご自分にまたご自分が人間に結合するようにどのように働くか理解されることができるためには、この天使のアルカナが前提とされる。このことは人間のすべてのものの中に同時でなければ、またこのことは人間の最内部と彼の最外部から同時に生じなければ、彼の何らかの細部の中に個々には生じない。人間の最内部のものは彼のいのちの愛である。最外部のものは外なる思考の中にあるものである。中間の(媒介として働く)ものは、彼の思考の内なるものの中にあるものである。それらが悪い人間のもとでどんなものであるかは、前のものの中に示されている。それらから再び、主は人間と一つでないなら最内部と最外部から、最外部のものの中で同時に働くことができないことが明らかである、人間は主と一つであるからである。それゆえ、人間が最外部の中で行動するように、それらは彼の自由の中にあるので、彼の自由裁量のものでああって、そのように主は彼の最内部から、また継続的に最外部に向けて行動される。人間の最内部の中にあり、また継続的に最内部から最外部に向けて存在するそれらのものは人間にまったく知られていない。またここから、主がどのようにまた何をそこで働いてられるか、人間はまったく知らない。しかし、それらは最外部のものと一つとして密着しているので、それゆえ、悪を罪として避け、また主に目を向けることよりも多くのことを、人間に知ることは必要ではない。そうでなければ、このように彼のいのちの愛は、出生から地獄のものであって、主により遠ざけられ、またそれに代わって天界のいのちの愛が植え付けられることことができない。