原典講読「神の摂理』 124

(1) 原文


124.  His adjiciam duo arcana sapientiae angelicae, ex quibus videri potest qualis est Divina Providentia: unum, quod Dominus nusquam agat in aliquod particulare apud hominem singillatim, nisi in omnia simul; alterum, quod Dominus agat ab intimis et ab ultimis simul. Quod Dominus nusquam agat in aliquod particulare apud hominem singillatim, nisi in omnia ejus simul, est quia omnia hominis in tali nexu sunt, et per nexum in tali forma, ut non sicut plura sed sicut unum agant. Quod in tali nexu et per nexum in tali forma sit homo quoad corpus, notum est. In simili forma ex connexu omnium est quoque mens humana, nam mens humana est spiritualis homo, et quoque est actualiter homo. Inde est quod spiritus hominis, qui est mens ejus in corpore, sit in omni forma homo; quare homo post mortem est aeque homo ut in mundo, modo cum discrimine, quod exuvias, quae fecerunt corpus ejus in mundo, rejecerit. [2.] Nunc quia forma humana talis est, ut omnes partes faciant commune, quod sicut unum agit, sequitur quod unum non possit emoveri loco, ac mutari quoad statum, nisi in consensu reliquorum; nam si unum emoveretur loco et mutaretur quoad statum, pateretur forma, quae ut unum aget. Ex his patet, quod Dominus nusquam agat in aliquod particulare, nisi simul in omnia. Ita Dominus agit in universum caelum angelicum, quoniam universum caelum angelicum est in aspectu Domini ut unus Homo. Ita quoque agit Dominus in unumquemvis angelum, quia unusquisque angelus, est in minima forma caelum. Ita etiam agit in unumquemvis hominem, proxime in omnia mentis ejus, et per haec in omnia corporis ejus; nam mens hominis est ejus spiritus, et secundum conjunctionem cum Domino est angelus, ac corpus est obedientia. [3.] Sed probe observandum est, quod Dominus singillatim immo singularissime in omne particulare hominis etiam agat, sed simul per omnia formae ejus; at usque non mutat statum alicujus partis, seu alicujus rei in particulari, nisi toti formae convenienter. Sed de his plura in sequentibus dicentur, ubi demonstrabitur quod Divina Divini Providentia sit universalis quia in singularibus, et quod sit singularis quia est universalis. [4.] Quod Dominus agat ab intimis et ab ultimis simul, est quia sic et non aliter omnia et singula continentur in nexu, pendent enim intermedia successive ab intimis usque ad ultima, et in ultimis sunt illa simul; nam in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, in Parte Tertia, ostensum est, quod in ultimo sit simultaneum omnium a primo. Ex eo etiam est, quod Dominus ab aeterno seu Jehovah in mundum venerit, ac ibi induerit et susceperit Humanum in ultimis, ut potuisset a primis et simul in ultimis esse, et sic a primis per ultima regere universum mundum, et sic salvare homines, quos secundum leges Divinae suae Providentiae, quae etiam sunt leges Divinae suae Sapientiae, salvare potest. Hoc itaque est, quod in Christiano orbe notum est, quod nullus mortalium salvari potuerit, nisi Dominus in mundum venerit, de quo videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Fide (n. 35). Inde est quod Dominus dicatur Primus et Ultimus.


 


(2) 直訳


His adjiciam duo arcana sapientiae angelicae, ex quibus videri potest qualis est Divina Providentia: これらに私は天使の知恵の二つのアルカナを付加する(接続法)、それらから見られることができる、神的な摂理がどんなものか。


unum, quod Dominus nusquam agat in aliquod particulare apud hominem singillatim, nisi in omnia simul; 一つは、主は決して働かないこと、人間の個々のもののもとに何らかの細部の中に、もし同時にすべてのものの中でないなら。


alterum, quod Dominus agat ab intimis et ab ultimis simul. もう一つは、主は最内部からと最外部から同時に働かれること。


Quod Dominus nusquam agat in aliquod particulare apud hominem singillatim, nisi in omnia ejus simul, est quia omnia hominis in tali nexu sunt, et per nexum in tali forma, ut non sicut plura sed sicut unum agant. 「主は決して働かないこと、人間の個々のもののもとに何らかの細部の中に、もし同時にすべてのものの中でないなら」〔このことは〕人間のすべてのものがこのような結びつき(連結)の中にあるからである、また結びつき(連結)によってこのような形の中に、多くのもののようでなく、しかし一つのように働くような。


Quod in tali nexu et per nexum in tali forma sit homo quoad corpus, notum est. このような結びつき(連結)の中と結びつき(連結)によってこのような形の中に身体に関して人間がいることは、よく知られている。


In simili forma ex connexu omnium est quoque mens humana, nam mens humana est spiritualis homo, et quoque est actualiter homo. 人間の心もまたすべてのつなぐこと(関連)ら同様な形の中にある、なぜなら、人間の心は霊的な人間であるから、そしてまた実際に人間である。


Inde est quod spiritus hominis, qui est mens ejus in corpore, sit in omni forma homo; ここからである、人間の霊は、それは身体の中の彼の心である、すべての形の中の人間である。


quare homo post mortem est aeque homo ut in mundo, modo cum discrimine, quod exuvias, quae fecerunt corpus ejus in mundo, rejecerit. それゆえ、人間は、死後、世の中でのように等しく人間である、ただ相違とともに、ぬけがら、それは世の中で彼の身体をつくった、捨てた。


[2.] Nunc quia forma humana talis est, ut omnes partes faciant commune, quod sicut unum agit, sequitur quod unum non possit emoveri loco, ac mutari quoad statum, nisi in consensu reliquorum; [2.] そこで、人間の形はこのようなものであるので、すべての部分が共通なものをつくるような、一つとして働くようなもの、~ことになる、一つのものは場所を取り除かれることができないこと、そして状態に関して変えられること、残り(他の)同意の中でないなら。


nam si unum emoveretur loco et mutaretur quoad statum, pateretur forma, quae ut unum aget. なぜなら、もし一つのものが場所を取り除かれ、また状態に関して変えられるなら、形は傷つくから、それは一つとして働く。


Ex his patet, quod Dominus nusquam agat in aliquod particulare, nisi simul in omnia. これらから明らかである、主は決して働かないこと、何らかの細部の中に、もし同時にすべてのものの中でないなら。


Ita Dominus agit in universum caelum angelicum, quoniam universum caelum angelicum est in aspectu Domini ut unus Homo. そのように主は天使の全天界の中で働かれる、天使の全天界は主の視野の中で一人の人間のようであるので。


Ita quoque agit Dominus in unumquemvis angelum, quia unusquisque angelus, est in minima forma caelum. そのようにまた、主はそれぞれの天使の中で働かれる、それぞれの天使は、最小の天界の形の中にあるので。


Ita etiam agit in unumquemvis hominem, proxime in omnia mentis ejus, et per haec in omnia corporis ejus; このようにさらにまた、〔主は〕それぞれの人間の中で働かれる、最も近く(密接に)彼の心のすべてのものの中で、またこれらによって彼の身体のすべてのものの中で。 


nam mens hominis est ejus spiritus, et secundum conjunctionem cum Domino est angelus, ac corpus est obedientia. なぜなら、人間の心は彼の霊であるから、また主との結合にしたがって天使である、そして身体は服従〔するもの〕である。


[3.] Sed probe observandum est, quod Dominus singillatim immo singularissime in omne particulare hominis etiam agat, sed simul per omnia formae ejus; [3.] しかし、十分に注意して見なければならない、主は人間のすべての細部の中の個々に、それどころか最も個々のものにもまた働かれること、しかし、同時に彼の形のすべてのものの中で。


at usque non mutat statum alicujus partis, seu alicujus rei in particulari, nisi toti formae convenienter. しかしそれでも、何らかの部分の状態を変えない、すなわち、細部の中のもののな何らかのものを、形の全部に適合しないなら。


Sed de his plura in sequentibus dicentur, ubi demonstrabitur quod Divina Divini Providentia sit universalis quia in singularibus, et quod sit singularis quia est universalis. しかし、これら多くのことについて続くものの中で言われる、そこに、主の神的な摂理は個々のものの中に〔ある〕ので普遍的であること、また普遍的であるので個々のものの中にあることが示されている(証明されている)


[4.] Quod Dominus agat ab intimis et ab ultimis simul, est quia sic et non aliter omnia et singula continentur in nexu, pendent enim intermedia successive ab intimis usque ad ultima, et in ultimis sunt illa simul; [4.] 「主は最内部からと最外部から同時に働かれること」は、このようにまた異ならないですべてと個々のものは結びつき(連結)の中に保たれるからである、というのは中間のものは継続的に最内部から最内部までぶらさがる(依存する)から、また最外部の中に同時にそれらがある。


nam in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, in Parte Tertia, ostensum est, quod in ultimo sit simultaneum omnium a primo. なぜなら、『神の愛と神の知恵について』の論文、第三部の中で、示されているから、最外部の中に最初のものからすべてのものは同時に存在する。


Ex eo etiam est, quod Dominus ab aeterno seu Jehovah in mundum venerit, ac ibi induerit et susceperit Humanum in ultimis, ut potuisset a primis et simul in ultimis esse, et sic a primis per ultima regere universum mundum, et sic salvare homines, quos secundum leges Divinae suae Providentiae, quae etiam sunt leges Divinae suae Sapientiae, salvare potest. さらにまたそのことからである、永遠からの主、すなわち、エホバが世の中にやって来られたこと、そしてそこに最後のものの中で人間性をまとい、とられた(おびられた)、最初のものから同時に最後のものの中で存在することができるように、またのように最初のものから最後のものによって全世界を支配すること、またこのように人間を救うこと、それらをご自分の神的な摂理の法則にしたがって、それらはまたご自分の神的な知恵の法則である、救うことができる。


Hoc itaque est, quod in Christiano orbe notum est, quod nullus mortalium salvari potuerit, nisi Dominus in mundum venerit, de quo videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Fide (n. 35). そこでこのことである、キリスト教世界の中でよく知られていること、死すべきもの(人間)はだれも救われることができないこと、主が世にやって来られなかったなら、それについて『信仰について新しいエルサレムの教え』に見られる(35)


Inde est quod Dominus dicatur Primus et Ultimus. ここからである、主が最初の者と最後の者と言われること。


 


(3) 訳文


124.  これらに私は天使の知恵の二つのアルカナを付加したい。それらから神的な摂理がどんなものか見られることができる。一つは、主は、人間の個々のもののもとに何らかの細部の中に、もし同時にすべてのものの中でないなら、決して働かれないことである。もう一つは、主は最内部からと最外部から同時に働かれることである。


「主は、人間の個々のもののもとに何らかの細部の中に、もし同時にすべてのものの中でないなら決して働かないこと」は、人間のすべてのものが多くのもののようでなく、しかし一つのように働くような、このような結びつきの中にあり、また結びつきによってこのような形の中にあるからである。人間が身体に関してこのような結びつきの中と結びつきによってこのような形の中にいることはよく知られている。人間の心もまた、すべてのつなぐことら同様な形の中にある、なぜなら、人間の心は霊的な人間であり、そしてまた実際に人間であるから。ここから、人間の霊は、それは身体の中の彼の心であって、すべての形の中で人間である。それゆえ、人間は、死後、世の中でのように等しく人間であるが、ただ、世の中で彼の身体をつくったぬけがらを捨てた相違がある。


[2.] そこで、人間の形は、すべての部分が共通なものをつくるような、一つとして働くようなものであるので、あるものは残り(他の)同意の中でないなら、場所を取り除かれること、そして状態に関して変えられることができないことがいえる。なぜなら、もし一つのものが場所を取り除かれ、また状態に関して変えられるなら、一つとして働く形は傷つくから。これらから、主は、何らかの細部の中に、もし同時にすべてのものの中でないなら決して働かれないことが明らかである。天使の全天界は主の視野の中で一人の人間のようであるので、そのように主は天使の全天界の中で働かれる。そのようにまた、それぞれの天使は最小の天界の形をしているので、主はそれぞれの天使の中で働かれる。このようにさらにまた、〔主は〕それぞれの人間の中で、最も近く彼の心のすべてのものの中で、またこれらによって彼の身体のすべてのものの中で働かれる。なぜなら、人間の心は彼の霊であり、また主との結合にしたがって天使であり、そして身体は服従するものであるから。


[3.] しかし、主は人間のすべての細部の中の個々に、それどころか最も個々のものにもまた、しかし、同時に彼の形のすべてのものの中で働かれることを十分に注意して見なければならない。 しかしそれでも、何らかの部分の状態を、すなわち、細部の中のもののな何らかのものを、形の全体に適合しないなら、変えない。しかし、これら多くのことについては続くものの中で述べよう、そこに、主の神的な摂理は個々のものの中にあるので普遍的であること、また普遍的であるので個々のものの中にあることが示されている。

[4.] 「主は最内部からと最外部から同時に働かれること」は、このようにまた他と異なることなく、すべてと個々のものは結びつきの中に保たれるから、というのは中間のものは継続的に最内部から最内部まで依存し、また最外部の中に同時にそれらがあるからである。なぜなら、『神の愛と神の知恵について』の論文、第三部の中で、最外部の中に最初のものからすべてのものは同時に存在することが示されているから。さらにまた、永遠からの主、すなわち、エホバが世の中にやって来られたこと、そしてそこに、最初のものから同時に最後のものの中で存在することができるように、最後のものの中で人間性をまとい、とられ、またのように最初のものから最後のものによって全世界を支配すること、したがって人間を救うこと、それらをご自分の神的な摂理の法則にしたがって、それらはまたご自分の神的な知恵の法則である、救うことができるのはこのことからである。そこで、主が世にやって来られなかったなら、死すべきもの(人間)はだれも救われることができないことはキリスト教世界の中でよく知られていることであり、それについて『信仰についての新しいエルサレムの教え』に見られる(35)。ここから、主は最初の者と最後の者と言われる。 

原典講読「神の摂理』 125

 

(1) 原文


125.  Haec arcana angelica praemissa sunt, ut comprehendi possit, quomodo Divina Providentia Domini operatur, ut conjungat hominem Sibi et Se homini; hoc non fit in aliquod particulare ejus singillatim, nisi in omnia ejus simul, et hoc fit ab intimo hominis et ab ultimis ejus simul. Intimum hominis est amor vitae ejus; ultima sunt illa quae in externo cogitationis sunt; intermedia sunt quae in interno cogitationis ejus sunt: quae qualia sunt apud hominem malum, in antecedentibus ostensum est; ex quibus iterum patet, quod Dominus ab intimis et ultimis simul non possit agere, nisi una cum homine, homo enim una cum Domino in ultimis est; quare sicut homo in ultimis, quae ejus arbitrii sunt, quia in ejus libero, agit, ita Dominus ab intimis ejus, et in successivis ad ultima agit. Illa quae in intimis hominis, et in successivis ab intimis ad ultima sunt, homini prorsus ignota sunt; et ideo homo prorsus nescit, quomodo et quid Dominus ibi operatur; sed quia illa cohaerent ut unam cum ultimis, ideo non homini necessarium est scire plus quam ut fugiat mala ut peccata, et spectet ad Dominum. Sic non aliter potest amor vitae ejus, qui a nativitate est infernalis, a Domino removeri, et loco ejus implantari amor vitae caelestis.


 


(2) 直訳


Haec arcana angelica praemissa sunt, ut comprehendi possit, quomodo Divina Providentia Domini operatur, ut conjungat hominem Sibi et Se homini; この天使のアルカナが前提(前置き)である、理解されることができるように、どのように主の神的な摂理が働くか、人間をご自分にまたご自分が人間に結合するように。


hoc non fit in aliquod particulare ejus singillatim, nisi in omnia ejus simul, et hoc fit ab intimo hominis et ab ultimis ejus simul. このことは彼の何らかの細部の中に個々に生じない、彼のすべてのものの中に同時でなければ、またこのことは人間の最内部からとまた彼の最外部から同時に生じる。


Intimum hominis est amor vitae ejus; 人間の最内部のものは彼のいのちの愛である。


ultima sunt illa quae in externo cogitationis sunt; 最外部のものはそれらである、それらは外なる思考の中にある。


intermedia sunt quae in interno cogitationis ejus sunt: 中間の(媒介として働く)ものは、それら彼の思考の内なるものの中にあるものである。


quae qualia sunt apud hominem malum, in antecedentibus ostensum est; それらが悪い人間のもとにどんなものであるかは、前のものの中に示されている。


ex quibus iterum patet, quod Dominus ab intimis et ultimis simul non possit agere, nisi una cum homine, homo enim una cum Domino in ultimis est; それらから再び明らかである、主は最内部と最外部から同時に働くことができないこと、人間と一つでないなら、というのは人間は主と一つであるから、最外部のものの中で。


quare sicut homo in ultimis, quae ejus arbitrii sunt, quia in ejus libero, agit, ita Dominus ab intimis ejus, et in successivis ad ultima agit. それゆえ、人間が最外部の中で、それらは彼の自由裁量のものである、彼の自由の中にあるので、行動するように、そのように主は彼の最内部から、また継続的に最外部に向けて行動する。


Illa quae in intimis hominis, et in successivis ab intimis ad ultima sunt, homini prorsus ignota sunt; それらは、それらは人間の最内部の中に〔ある〕、また継続的に最内部から最外部に向けてある、人間にまったく知られていない。


et ideo homo prorsus nescit, quomodo et quid Dominus ibi operatur; またここから人間はまったく知らない、どのようにまた何を主がそこに働いているか。


sed quia illa cohaerent ut unam cum ultimis, ideo non homini necessarium est scire plus quam ut fugiat mala ut peccata, et spectet ad Dominum. しかし、それらは最外部のものと一つとして密着しているので、それゆえ、人間に知ることは必要ではない、悪を罪として避けることよりも多く、また主に目を向ける。


Sic non aliter potest amor vitae ejus, qui a nativitate est infernalis, a Domino removeri, et loco ejus implantari amor vitae caelestis. このように異なって(そうでなければ)のいのちの愛は、それは出生から地獄のものである、主により遠ざけられることができない、またそれに代わって天界のいのちの愛が植え付けられること。


 


(3) 訳文


125.  主の神的な摂理が、人間をご自分にまたご自分が人間に結合するようにどのように働くか理解されることができるためには、この天使のアルカナが前提とされる。このことは人間のすべてのものの中に同時でなければ、またこのことは人間の最内部と彼の最外部から同時に生じなければ、彼の何らかの細部の中に個々には生じない。人間の最内部のものは彼のいのちの愛である。最外部のものは外なる思考の中にあるものである。中間の(媒介として働く)ものは、彼の思考の内なるものの中にあるものである。それらが悪い人間のもとでどんなものであるかは、前のものの中に示されている。それらから再び、主は人間と一つでないなら最内部と最外部から、最外部のものの中で同時に働くことができないことが明らかである、人間は主と一つであるからである。それゆえ、人間が最外部の中で行動するように、それらは彼の自由の中にあるので、彼の自由裁量のものでああって、そのように主は彼の最内部から、また継続的に最外部に向けて行動される。人間の最内部の中にあり、また継続的に最内部から最外部に向けて存在するそれらのものは人間にまったく知られていない。またここから、主がどのようにまた何をそこで働いてられるか、人間はまったく知らない。しかし、それらは最外部のものと一つとして密着しているので、それゆえ、悪を罪として避け、また主に目を向けることよりも多くのことを、人間に知ることは必要ではない。そうでなければ、このようにのいのちの愛は、出生から地獄のものであって、主により遠ざけられ、またそれに代わって天界のいのちの愛が植え付けられることことができない。