原典講読『真のキリスト教』786 (2016年1月20日)

[X.]
QUOD NOVA HAEC ECCLESIA SIT CORONA OMNIUM ECCLESIARUM,
QUAE HUC USQUE IN TERRARUM ORBE FUERUNT.
この新しい教会はすべての教会の冠であること、
それらはこれまで地の世界の中にあった。

 
(1) 原文
786. Quod quatuor ecclesiae in communi a principio in hac tellure fuerint, una ante diluvium, altera post diluvium, tertia Israelitica, et quarta nominata Christiana, supra ostensum est; et quia omnes ecclesiae pendent a cognitione et agnitione unius Dei, cum quo homo ecclesiae potest conjungi, et omnes quatuor ecclesiae non in illa veritate fuerunt, sequitur quod una ecclesia illis quatuor successura sit, [1]quae unum Deum cognoscet et agnoscet. Divinus Amor Dei non aliud pro fine habuit, cum creavit mundum, quam ut hominem conjungat Sibi, et Se homini, et sic habitet cum homine. Quod ecclesiae priores non in veritate fuerint, est quia Antiquissima Ecclesia, quae fuit ante diluvium, coluit Deum invisibilem, cum quo nulla conjunctio dabilis est; Antiqua Ecclesia, quae fuit post diluvium, similiter; Ecclesia Israelitica coluit Jehovam, qui in Se est Deus invisibilis (Exod. xxxiii. 18-23). sed sub forma humana, quam Jehovah Deus per angelum induit, in qua visus est Mosi, Abrahamo, Sarae, Hagari, Guideoni, Josuae, et quandoque prophetis; quae humana forma fuit repraesentativa Domini venturi, et quia haec fuit repraesentativa, ideo etiam omnia et singula ecclesiae illorum facta sunt repraesentativa. Quod sacrificia et reliqua cultus illorum repraesentaverint Dominum venturum, et quod illa abrogata sint, dum venit, notum est. Quarta autem est ecclesia, quae vocata est Christiana, quidem oretenus agnovit Deum unum, sed in tribus personis, quarum unaquaevis singulatim seu per se, esset Deus, et sic trinitatem divisam, et non in una Persona unitam, inde haesit in mente idea trium Deorum, tametsi in labiis vox unius Dei. Et insuper doctores ecclesiae, ex ipsa sua doctrina, quam post Concilium Nicaenum concinnarunt, docent quod credendum sit in Deum Patrem, Deum Filium, et Deum Spiritum Sanctum, omnes invisibiles, quia ante mundum in simili essentia Divina existentes, (et tamen cum Deo invisibili, ut supra dictum est, non dabilis est conjunctio,) adhuc nescientes, quod Deus unus, qui invisibilis, in mundum venerit, et assumpserit Humanum, non modo ut redimeret homines, sed etiam ut visibilis fieret, et sic conjungibilis, nam legitur,
 
"Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum;….et verbum caro factum est" (Joh. i. [2]1, 14);
 
et apud Esaiam:
 
"Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis,…cujus nomen,…Deus Heros, Pater aeternitatis" (ix. 5 [B.A. 6]);
 
et apud Prophetas pluries, quod Ipse Jehovah in mundum venturus sit, et futurus Redemptor, quod etiam factus est in Humano, quod assumpsit.
 
   @1 quae pro “qui” @2 1, 14 pro “1-14”
 
(2) 直訳
786. Quod quatuor ecclesiae in communi a principio in hac tellure fuerint, una ante diluvium, altera post diluvium, tertia Israelitica, et quarta nominata Christiana, supra ostensum est; 四つの教会が全般的に初めからこの地球の中にあったことは、一つは洪水前、もう一つは洪水後、第三のものはイスラエルのもの、また第四のものはキリストのと呼ばれた、上に示されている。
et quia omnes ecclesiae pendent a cognitione et agnitione unius Dei, cum quo homo ecclesiae potest conjungi, et omnes quatuor ecclesiae non in illa veritate fuerunt, sequitur quod una ecclesia illis quatuor successura sit, [1]quae unum Deum cognoscet et agnoscet. またすべての教会は唯一の神の認識(知識)認知にかかっている(しだいである)ので、それに教会の人間は結合されることができる、またすべての四つの教会はその〝真理〟の中になかった、~がいえる、一つの教会がそれらの四つの教会に続くこと、それは一つの神を知る、また認める。
Divinus Amor Dei non aliud pro fine habuit, cum creavit mundum, quam ut hominem conjungat Sibi, et Se homini, et sic habitet cum homine. 神の神的な愛は他のものを目的として持たなかった、世を創造したとき、以外に、人間を自分自身に結合させるための、また自分自身が人間に、またこのように人間と住む。
Quod ecclesiae priores non in veritate fuerint, est quia Antiquissima Ecclesia, quae fuit ante diluvium, coluit Deum invisibilem, cum quo nulla conjunctio dabilis est; 前の教会は〝真理〟の中になかったこと、最古代教会は、それは洪水前にあった、目に見えない神を崇拝した、それに決して結合はありえない。
Antiqua Ecclesia, quae fuit post diluvium, similiter; 古代教会は、それは洪水後にあった、同様に。
Ecclesia Israelitica coluit Jehovam, qui in Se est Deus invisibilis (Exod. xxxiii. 18-23). イスラエル教会はエホバを崇拝した、その者は本質的に(本来)、目に見えない神である(出エジプト記33:18-23)
sed sub forma humana, quam Jehovah Deus per angelum induit, in qua visus est Mosi, Abrahamo, Sarae, Hagari, Guideoni, Josuae, et quandoque prophetis; しかし、人間の形の下に、それを神エホバは天使を通して着た、その中で見られた、モーセに、アブラハムに、サラに、ハガイに、ギデオンに、ヨシュアに、また時々、預言者に。
quae humana forma fuit repraesentativa Domini venturi, et quia haec fuit repraesentativa, ideo etiam omnia et singula ecclesiae illorum facta sunt repraesentativa. その人間の形は来たるべき主の表象(するもの)であった、またこれが表象(するもの)であったので、それゆえ、その教会のすべてと個々のものもまた表象(するもの)であった。
Quod sacrificia et reliqua cultus illorum repraesentaverint Dominum venturum, et quod illa abrogata sint, dum venit, notum est. 彼らの崇拝(礼拝)のいけにえと(その)他のものは来たるべき主を表象したことは、またそれらは廃止された、やって来た時、よく知られている。
Quarta autem est ecclesia, quae vocata est Christiana, quidem oretenus agnovit Deum unum, sed in tribus personis, quarum unaquaevis singulatim seu per se, esset Deus, et sic trinitatem divisam, et non in una Persona unitam, inde haesit in mente idea trium Deorum, tametsi in labiis vox unius Dei. けれども、第四の教会は、それはキリストのと呼ばれた、確かに口先で一つの神を認めた、しかし、三つの位格の中に、それらのそれぞれが個々に、すなわち、それ自身によって、神であった、またこのように分割された三一性を〔認めた〕、また一つの位格を、同一性を〔認め〕ない、ここから心の中に三つの神の観念がぺったりくっついた、たとえ唇の中に神の唯一性の声が〔ある〕にしても。
Et insuper doctores ecclesiae, ex ipsa sua doctrina, quam post Concilium Nicaenum concinnarunt, docent quod credendum sit in Deum Patrem, Deum Filium, et Deum Spiritum Sanctum, omnes invisibiles, quia ante mundum in simili essentia Divina existentes, (et tamen cum Deo invisibili, ut supra dictum est, non dabilis est conjunctio,) adhuc nescientes, quod Deus unus, qui invisibilis, in mundum venerit, et assumpserit Humanum, non modo ut redimeret homines, sed etiam ut visibilis fieret, et sic conjungibilis, nam legitur, またそのうえ、教会の教える者たちは、自分の教えそのものから、それをニカイア公会議の後、つくった(編集した)、教えている、父なる神を、子なる神を、また聖霊なる神を信じるべきであること、すべての者は目に見えない(者である)、世の創造の前に同様の神的な本質の中に存在していた(者である)ので、(また、それでも目に見えない神と(の)、上に言われたように、結合はありえない)今でも知らない、一つの神が、その者は目に見えない、世の中にやって来たこと、また人間性をとった、人間をあがなうためにだけでなく、しかし、目に見えるようになるために、またこのように結合できる、なぜなら、読まれるから、
"Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; 「ことばが神のもとにあった、またことばは神であった。
….et verbum caro factum est" (Joh. i. [2]1, 14); ……またことばは肉となった」(ヨハネ1:1, 14)
et apud Esaiam: また「イザヤ(書)」のもとに、
"Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis,…cujus nomen,…Deus Heros, Pater aeternitatis" (ix. 5 [B.A. 6]); 「少年が私たちに生まれる、また子が私たちに与えられる……その名前は……英雄(なる)神、永遠の父」(9:6)
et apud Prophetas pluries, quod Ipse Jehovah in mundum venturus sit, et futurus Redemptor, quod etiam factus est in Humano, quod assumpsit. また予言者のもとにしばしば、エホバご自身が世の中にやって来ること、またあがない主となる、さらにまた人間性の中に行なわれる(生ずる)こと、それをおびる(とる)
 
@1 quae pro “qui” 注1 qui」の代わりにquae
@2 1, 14 pro “1-14” 注2 1-14」の代わりに1, 14
 
(3) 訳文
786. 一つは洪水前、もう一つは洪水後、第三のものはイスラエルの教会、また第四のものはキリストの教会と呼ばれた、四つの教会が全般的に、初めからこの地球にあったことは前に示されている。またすべての教会は唯一の神の認識認知にかかってい、それに教会の人間は結合されることができ、またすべての四つの教会はその〝真理〟の中になかったので、一つの神を知り、また認める一つの教会がそれらの四つの教会に続くことがいえる。
 神の神的な愛は、世を創造したとき、人間を自分自身に、また自分自身が人間に結合させるための、またこのように人間と住む以外に、他のものを目的として持たなかった
 前の教会は〝真理〟の中になかった、洪水前にあった最古代教会は、目に見えない神を崇拝し、それに決して結合はありえない。
洪水後にあった古代教会も同様である。
 イスラエル教会は、本質的に目に見えない神であるエホバを崇拝した(出エジプト記33:18-23)。しかし、神エホバが天使を通して着た人間の形の下に、その中で、モーセ、アブラハム、サラ、ハガイ、ギデオン、ヨシュアに、また時々、預言者に見られた。その人間の形は来たるべき主の表象であった、またこれが表象であったので、それゆえ、その教会のすべてと個々のものもまた表象であった。
 彼らの礼拝のいけにえや他のものが来たるべき主を表象したことは、またやって来た時、それらが廃止された〔ことは〕、よく知られている。
 けれども、キリストの教会と呼ばれた第四の教会は、確かに口先で一つの神を認めた、しかし、三つの位格の中に、それらのそれぞれが個々に、すなわち、それ自身によって神であった、またこのように分割された三一性を〔認め〕、また一つの位格を、同一性を〔認め〕なかった、ここから、たとえ唇の中に神の唯一性の声が〔ある〕にしても、心の中で三つの神の観念がぺったりくっついた。
 またそのうえ、教会の教える者たちは、ニカイア公会議の後につくった自分の教えそのものから、父なる神を、子なる神を、また聖霊なる神を信じるべきであること教えている、〔その〕すべては、世の創造の前に同様の神的な本質の中に存在していたので目に見えない(また、それでも前に言われたように、目に見えない神と結合はありえない)、今でも知らない、目に見えない唯一の神が、人間をあがなうためにだけでなく、しかし、目に見えるようになり、またこのように結合できるために世の中にやって来て、人間性をとられたことを。なぜなら、読まれるから、
 
「ことばは神とともにあった、ことばは神であった。……ことばは肉となった」(ヨハネ1:1, 14)
 
 また「イザヤ」に、
 
 「少年が私たちに生まれ、子が私たちに与えられる……その名前は……英雄なる神、永遠の父」(9:6)
 
 また予言者のもとにしばしば〔読まれる〕、エホバご自身が世にやって来る、またあがない主となること、さらにまた人間性の中に行なわれ、それをおびること。

原典講読『真のキリスト教』787

(1) 原文
787. Quod Nova haec Ecclesia sit Corona omnium ecclesiarum, quae huc usque in terrarum orbe fuerunt, est quia colet Deum unum visibilem, in quo est Deus invisibilis, sicut anima est in corpore; quod sic et non aliter conjunctio Dei cum homine dabilis sit, est quia homo est naturalis, et inde naturaliter cogitat, et conjunctio erit in cogitatione, et sic in affectione amoris ejus, et hoc fit cum homo cogitat de Deo ut Homine. Conjunctio cum Deo invisibili est sicut conjunctio visus oculi cum expanso universi, cujus finem non videt: ut et sicut visus in medio oceano, qui cadit in aerem et in mare, et perit: at vero conjunctio cum Deo visibili, est sicut visus hominis in aere seu mari expandentis manus ac invitantis in ulnas suas. Nam omnis conjunctio Dei cum homine, erit quoque reciproca hominis cum Deo, et alterum hoc reciprocum non dabile est, nisi cum Deo visibili. Quod Deus ante assumptum Humanum, non visibilis fuerit, docet et Ipse Dominus apud Johannem:
 
"Non vocem" Patris "audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis" (v. 37).
 
et apud Mosen,
 
Quod nemo videre possit Deum, et vivere (Exod. xxxiii. 20).
 
Quod autem videatur per Humanum Ipsius, apud Johannem:
 
"Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, qui in sinu Patris est Ille exposuit" (i. 18):
 
et apud eundem,
 
Jesus dixit, "Ego sum via, veritas et vita, nemo venit ad Patrem nisi per Me;" qui cognoscit Me, cognoscit Patrem, et "qui videt Me, videt Patrem" (xiv. 6, 7, 9).
 
Quod conjunctio sit cum Deo invisibili per Ipsum visibilem, ita per Dominum, docet Ipse in his locis:
 
Jesus dixit, "Manete in Me, etiam Ego in vobis;… qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum" (Joh. xv. 4, 5).
"In illa die cognoscetis, quod Ego in Patre…, et vos in Me, et Ego in vobis" (Joh. xiv. 20).
"Ego gloriam, quam dedisti Mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; Ego in illis et Tu in Me,…ut amor, quo amasti Me, in illis sit, et Ego in illis" (Joh. xvii. 21-23, 26; et quoque vi. 56).
 
Tum quod Pater et Ipse unum sint; et quod credendum sit in Ipsum ut quis vitam aeternam habeat. Quod salus pendeat a conjunctione cum Deo, supra multis ostensum est.
 
(2) 直訳
787. Quod Nova haec Ecclesia sit Corona omnium ecclesiarum, quae huc usque in terrarum orbe fuerunt, est quia colet Deum unum visibilem, in quo est Deus invisibilis, sicut anima est in corpore; この新しい教会がすべての教会の冠であることは、それらは地の(地)球の中にあった、一つの目に見える神を礼拝するからである、その中に目に見えない神がいる、霊魂が身体の中にあるように。
quod sic et non aliter conjunctio Dei cum homine dabilis sit, est quia homo est naturalis, et inde naturaliter cogitat, et conjunctio erit in cogitatione, et sic in affectione amoris ejus, et hoc fit cum homo cogitat de Deo ut Homine. このようにまた異なって人間との神の結合がありえないことは、人間が自然的であるからである、またここから自然的に考える、また思考の中に結合がある(未来)、またこのように彼の愛の情愛の中に、またこのことは人間が神について人間として考えるときに生じる。
Conjunctio cum Deo invisibili est sicut conjunctio visus oculi cum expanso universi, cujus finem non videt: 目に見えない神との結合は宇宙の広大な広がり(大空)と目の視覚の結合のようである、その終わりは見えない。
ut et sicut visus in medio oceano, qui cadit in aerem et in mare, et perit: そのようにまた、大洋の真ん中の視覚のよう〔である〕、それは空気の中にまた海の中に落ちる、また滅びる(失われる)
at vero conjunctio cum Deo visibili, est sicut visus hominis in aere seu mari expandentis manus ac invitantis in ulnas suas. しかし、目に見える神との結合は、人間の視覚のようである、空気または海の中で手を広げて、そして自分の腕の中に招いて〔いる〕。
Nam omnis conjunctio Dei cum homine, erit quoque reciproca hominis cum Deo, et alterum hoc reciprocum non dabile est, nisi cum Deo visibili. なぜなら、人間との神のすべての結合は、神との人間の相互のものでもある(未来)からである、またこの相互のものと異なるものはありえない、目に見える神とでないなら。
Quod Deus ante assumptum Humanum, non visibilis fuerit, docet et Ipse Dominus apud Johannem: 人間性をとった(まとった)前の神が、見えないものであったことは、また主ご自身が「ヨハネ(福音書)」のもとで教えている――
"Non vocem" Patris "audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis" (v. 37). 「声を」父の「あなたがたはかつて聞かない、その方の姿もあなたがたは見ない」(5:37)
et apud Mosen, また「モーセ(の書)」のもとに、
Quod nemo videre possit Deum, et vivere (Exod. xxxiii. 20). だれも神を見ることができないこと、また生きること(出エジプト記33:20)
Quod autem videatur per Humanum Ipsius, apud Johannem: けれども、その方の人間性を通して見られることは、「ヨハネ(福音書)」のもとに――
"Deum nemo vidit unquam; 「神をだれもかつて見ていない。
Unigenitus Filius, qui in sinu Patris est Ille exposuit" (i. 18): 神のひとり子が、その者は父のふところにいる、その方が説明した」(1:18)
ここにカンマ(,)が抜け落ちています。初版は正しいです。
et apud eundem, また同書のもとに、
Jesus dixit, "Ego sum via, veritas et vita, nemo venit ad Patrem nisi per Me;" イエスは言った、「わたしは道である、〝真理〟といのち、だれもわたしを通してでないなら父へやって来ない」。
qui cognoscit Me, cognoscit Patrem, et "qui videt Me, videt Patrem" (xiv. 6, 7, 9). わたしを知る者は、父を知る、また「わたしを見る者は、父を見る」(14:6, 7, 9)
Quod conjunctio sit cum Deo invisibili per Ipsum visibilem, ita per Dominum, docet Ipse in his locis: 目に見えない神との結合は、目に見えるその方を通してであること、そのように主を通して、その方がこれらの箇所の中に教えている――
Jesus dixit, "Manete in Me, etiam Ego in vobis; イエスは言った、「わたしの中にとどまれ、わたしもまたあなたがたの中に。
… qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum" (Joh. xv. 4, 5). ……わたしの中にとどまる者は、またわたしが彼の中に、この者は多くの実を結ぶ」(ヨハネ15:4, 5)
"In illa die cognoscetis, quod Ego in Patre…, et vos in Me, et Ego in vobis" (Joh. xiv. 20). 「その日の中で、あなたがたは知る、わたしが父の中に……またあなたがたがわたしの中に、またわたしがあなたがたの中に〔いる〕こと」(ヨハネ14:20)
"Ego gloriam, quam dedisti Mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; 「わたしは栄光を、それをあなたがわたしに与えた、彼らに与えた、一つであるために、わたしたちは一つであるように。
Ego in illis et Tu in Me,…ut amor, quo amasti Me, in illis sit, et Ego in illis" (Joh. xvii. 21-23, 26; et quoque vi. 56). わたしは彼らの中に、またあなたはわたしの中に……愛が〔ある〕ために、それであなたがわたしを愛した、彼らの中にあるために、またわたしが彼らの中に」(ヨハネ17:21-23, 26、そしてまた6:56)
Tum quod Pater et Ipse unum sint; なおまた、父とその方は一つであること。
et quod credendum sit in Ipsum ut quis vitam aeternam habeat. またその方を信じなくてはならないこと、だれも永遠のいのちを持つために。
Quod salus pendeat a conjunctione cum Deo, supra multis ostensum est. 救いが神との結合にかかっていることは、上の多くのものに示されている。
 
(3) 訳文
787. この新しい教会が地上あったすべての教会の冠であることは、目に見える一つの神を礼拝するからである、霊魂が身体の中にあるようにその中に目に見えない神がいる。このようにまた〔これと〕異なって人間との神の結合がありえないことは、人間が自然的であり、ここから自然的に考え、また思考の中に結合が、またこのように彼の愛の情愛の中にあり、またこのことは人間が神について人間として考えるときに生じるからである。
 目に見えない神との結合は、宇宙の広大な広がと目の視覚の結合のようである、その〔広がりの〕終わりは見えない。そのようにまた、大洋の真ん中の視覚のようであり、それは空中にまた海の中に落ち、失われる。しかし、目に見える神との結合は、空気または海の中で手を広げて、そして自分の腕の中に招いている人間を見るようなものである。
 なぜなら、人間との神のすべての結合は、神との人間の相互のものでなくてはならないからである、またこの相互のものと異なるものは、目に見える神とでないならありえない。
人間性をまとう以前の神が、見えないものであったことは、主ご自身が「ヨハネ福音書」で教えている――
 
 「父の声をあなたがたはかつて聞ていない、その方の姿もあなたがたは見ていない」(5:37)
 
 また「モーセの書」に、
 
 だれも神を見て、また生きることができないこと(出エジプト記33:20)
 
 けれども、その方の人間性を通して見られることは、「ヨハネ福音書」に――
 
 「だれもかつて神を見ていない。父のふところにいる神のひとり子が、その方が説き明かした」(1:18)
 
 また同書に、
 
 イエスは言った、「わたしは道、〝真理〟、いのちである、だれもわたしを通してでないなら父へ来ない」。わたしを知る者は、父を知る、また「わたしを見る者は、父を見る」(14:6, 7, 9)
 
目に見えない神との結合は、目に見えるその方を通して、そのように主を通してであることを、その方がこれらの箇所で教えている――
 
 イエスは言った、「わたしの中にとどまれ、わたしもまたあなたがたの中に〔とどまる〕。……わたしの中にとどまり、またわたしが彼の中にとどまる者は、この者は多くの実を結ぶ」(ヨハネ15:4, 5)
 「その日に、あなたがたは、わたしが父の中に……またあなたがたがわたしの中に、またわたしがあなたがたの中に〔いる〕ことを知る」(ヨハネ14:20)
 「あなたがわたしに与えた栄光を、わたしは彼らに与えた、わたしたちが一つであるように、一つであるために。
 わたしは彼らの中に、またあなたはわたしの中に〔いる〕……あなたがわたしを愛した、その愛が彼らの中にあり、またわたしが彼らの中にために」(ヨハネ17:21-23, 26、そしてまた6:56)
 
 なおまた、父とその方は一つであること。また、だれも永遠のいのちを持つためにその方を信じなくてはならないこと。
 救いが神との結合にかかっていることは、前の多くのものに示されている。

原典講読『真のキリスト教』788

(1) 原文
788. Quod haec ecclesia successura sit ecclesiis, quae a principio mundi exstiterunt, et quod duratura sit in saecula saeculorum; et quod sic futura sit corona omnium ecclesiarum, quae antea fuerunt, prophetavit Daniel; primum dum enarravit et explicuit Nebuchadnezari somnium ejus de quatuor regnis, per quae intelliguntur quatuor ecclesiae per statuam ei visam repraesentatae, dicens,
 
"In diebus horum (regum) surgere faciet Deus caelorum regnum quod in saecula non peribit,…et consumet omnia illa regna, illud autem stabit in saecula" (ii. 44);
 
et quod hoc fiet per
 
Lapidem factum in Petram magnam implentem omnem terram (vers. 35):
 
per "petram" in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Verum. Et idem Propheta alibi:
 
"Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum sicut Filius hominis,…et Huic datum est dominium, et gloria, et regnum; et omnes populi, gentes et linguae Ipsum colent; dominium Ipsius dominium saeculi, quod non transibit et regnum…quod non peribit" (vii. 13, 14);
 
et haec dicit, postquam vidit quatuor Bestias magnas e mari ascendentes (vers. 3), per quas etiam quatuor ecclesiae priores repraesentatae sunt. Quod haec a Daniele prophetata sint de hoc tempore, constat a verbis ejus, xii. 4; tum a Domini verbis, Matth. xxiv. 15, 30. Similia dicuntur in Apocalypsi,
 
"Septimus angelus clanxit; tunc factae sunt voces magnae in caelo, [[1]dicentes] Facta sunt regna [[2]mundi] Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum" (xi. 15).
 
   @1 dicentes (cum exemplo Auctoris). @2 mundi (cum exemplo Auctoris).
 
(2) 直訳
788. Quod haec ecclesia successura sit ecclesiis, quae a principio mundi exstiterunt, et quod duratura sit in saecula saeculorum; この教会が諸教会に続くこと、それらは世の始めから存在してきた、また世々(永久)に存続すること。
et quod sic futura sit corona omnium ecclesiarum, quae antea fuerunt, prophetavit Daniel; またこのようにすべての教会の冠になること、それらは前にあった、ダニエルが預言した。
primum dum enarravit et explicuit Nebuchadnezari somnium ejus de quatuor regnis, per quae intelliguntur quatuor ecclesiae per statuam ei visam repraesentatae, dicens, 最初に、ネブカデネザルに彼の夢を話した、また説明した時、四つの王国について、それらによって四つの教会が意味される、彼に見られた像によって表象された〔王国〕、言って、
"In diebus horum (regum) surgere faciet Deus caelorum regnum quod in saecula non peribit,…et consumet omnia illa regna, illud autem stabit in saecula" (ii. 44); 「これらの(王たち)の日々の中で、天の神は王国を起こす、それは永久に(時代の中で)滅びない……またそれらのすべての王国を滅ぼす(食い尽す)、それでも、それは永久に(時代の中で)立つ」(2:44)
et quod hoc fiet per またこのことが~によって生じたこと
Lapidem factum in Petram magnam implentem omnem terram (vers. 35): 大きな岩となって全地に満ちた岩〔によって〕(35)
per "petram" in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Verum. 「岩」によって、みことばの中で神的な真理に関する主が意味される。
Et idem Propheta alibi: また同じ預言者の他の箇所に――
"Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum sicut Filius hominis,…et Huic datum est dominium, et gloria, et regnum; 「私は夜の幻の中に見ていた、また、見よ、天の雲の中に、人のこのような〔方が〕……またこの方に主権(支配)、また栄光、また王国が与えられた。
et omnes populi, gentes et linguae Ipsum colent; またすべての民、王国と言語がその方を礼拝する。
dominium Ipsius dominium saeculi, quod non transibit et regnum…quod non peribit" (vii. 13, 14); その方の主権(支配)は時代(永遠)の主権(支配)、それは過ぎ去らない、また王国は……滅びない」(7:13, 14)
et haec dicit, postquam vidit quatuor Bestias magnas e mari ascendentes (vers. 3), per quas etiam quatuor ecclesiae priores repraesentatae sunt. またこのことを言った、海から上がって来る四つの大きな獣を見た後(3)、それらによってもまた前の四つの教会が表象された。
Quod haec a Daniele prophetata sint de hoc tempore, constat a verbis ejus, xii. 4; ダニエルによって預言されたこのことは、この時代についてであることは彼のことばから明らかである、12:4
tum a Domini verbis, Matth. xxiv. 15, 30. なおまた、主のことばから、マタイ24:15, 30
Similia dicuntur in Apocalypsi, 同様のことが「黙示録」の中に言われている、
"Septimus angelus clanxit; 「第七の天使がらっぱを吹いた。
tunc factae sunt voces magnae in caelo, [[1]dicentes] Facta sunt regna [[2]mundi] Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum" (xi. 15). その時、天の中に大きな声が起こった、(言って) (世の)王国が私たちの主のものになった、またそのキリストのものに、また世々(永久)に支配する」(11:15)
 
@1 dicentes (cum exemplo Auctoris). 注1 dicentes(著者の写し(本)に)
@2 mundi (cum exemplo Auctoris). 注2 mundi(著者の写し(本)に)
 
(3) 訳文
788. この教会が世の始めから存在してきた諸教会に続くこと、また永久に存続すること、またこのように前にあったすべての教会の冠になることをダニエルが預言した。最初に、ネブカデネザルに彼の夢を話し、四つの王国についてまた説明した時、彼に見られた像によって表象された四つの教会が意味される、〔次のように〕言って、
 
 「これらの(王たち)の時代に、天の神は永久に滅びない王国を起こす、……またそれらのすべての王国を滅ぼす、それでも、それは永久に立つ」(2:44)
 
またこのことが「大きな岩となって全地に満ちた岩」(35)~によって生じたこと。「岩」によって、みことばの中で神的な真理に関する主が意味される。
 また同じ預言者の他の箇所に――
 
 「私は夜の幻の中に見ていた。見よ、天の雲の中に、人のこのような〔方が〕……またこの方に主権、栄光、王国が与えられた。またすべての民、王国と言語がその方を礼拝する。その方の主権は永遠の主権であり、それは過ぎ去らない、また王国は……滅びない」(7:13, 14)
 
 またこのことを言ったのは、海から上がって来る四つの大きな獣を見た後(3)であり、それらによってもまた前の四つの教会が表象された。
 ダニエルによって預言されたこのことは、この時代についてであることは彼のことばから明らかである、12:4。なおまた、主のことばから、マタイ24:15, 30
 同様のことが「黙示録」の中に言われている、
 
 「第七の天使がらっぱを吹いた。その時、天の中に大きな声が起こった(言って)、(世の)王国が私たちの主のものに、またそのキリストのものになった、また永久に支配する」(11:15)

原典講読『真のキリスト教』789

(1) 原文
789. Praeterea de hac ecclesia, qualis futura est, reliqui Prophetae multis in locis praedixerunt, ex quibus haec pauca adducentur. Apud Sachariam,
 
"Erit dies unus qui notus Jehovae, non dies nec nox, quia circa tempus vesperae erit lux:…in die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma;…et Jehovah erit in Regem super totam terram; in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum" (xiv. 7-9).
 
Apud Joelem,
 
"Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte;…et Hierosolyma sedebit in generationem et generationem" (iv. [B.A. iii.] 17-21).
 
Apud Jeremiam,
 
"Tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et congregabuntur omnes gentes ob nomen Jehovae Hierosolymam, neque ibunt amplius post confirmationem cordis sui mali" (iii. 17; Apoc.xxi. 24, 26).
 
Apud Esaiam,
 
"Oculi tui videant Hierosolymam, habitaculum tranquillum, tabernaculum quod non dissipabitur; non removebuntur clavi ejus in perpetuum, et … funes ejus non avellentur" (xxxiii. 20).
 
[2.] In his locis per "Hierosolymam" intelligitur Sancta Hierosolyma nova, descripta in Apocalypsi (xxi.); per quam intelligitur Nova Ecclesia. Iterum apud Esaiam,
 
"Exibit virga de trunco Jischaji,…et erit justitia cingulum lumborum Ipsius, et veritas cingulum feminum ejus. Quare commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo, vitulus et leo juvenis et saginatum una, puerque parvus ducet eos;… juvenca et ursus pascent, una cubabunt fetus eorum;…quin ludet sugens super foramine viperae, et super speluncam basilisci ablactatus manum suam impellet; non facient malum, neque corrumpent se in toto monte sanctitatis meae; quia plena erit terra scientia Jehovae. …Fiet in die illo, Radicem Jischaji, quae stans in signum populorum, …gentes quaerent, et erit quies Ipsius gloria" (xi. 1, 5-10).
 
Quod talia nondum in ecclesiis, et minus in ultima, exstiterint, notum est. Apud Jeremiam,
 
"Ecce dies venientes,…quibus pangam foedus novum;… et hoc erit foedus….dabo legem meam in medio eorum, et super cor scribam illam, eroque illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum…. omnes cognoscent Me a minimo eorum usque ad maximum eorum" (xxxi. 31-34; Apoc. xxi. 3).
 
[3.] Quod haec in ecclesiis ante hac non data sint, etiam notum est, causa fuit quia non adiverunt Deum visibilem, quem omnes cognoscent, et quia Ipse est Verbum, seu Lex, quam ponet in medio eorum, et super cor scribet illam. Apud Esaiam,
 
"Propter Hierosolymam non quiescam, usque dum exeat sicut splendor justitia ejus, ac salus ejus sicut lampas ardeat;…et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit; et eris corona decoris…, et cidaris regni in manu Dei tui;….beneplacebit Jehovah in te, et terra tua maritabitur….. Ecce salus tua veniet, ecce merces ejus cum Ipso;….et vocabunt illos, [1]populum sanctitatis, [2]redemptos Jehovae, et tu vocaberis quaesita urbs, et non deserta" ([[3]lxii. 1-4, 11, 12]).
 
   @1 populum pro “populous” (vide A.C., n. 6281). @2 redemptos pro “redempti” (vide A.C., n. 6281). @3 cap. lxii. 1-4, 11, 12 (cum exemplo Auctoris).
 
(2) 直訳
789. Praeterea de hac ecclesia, qualis futura est, reliqui Prophetae multis in locis praedixerunt, ex quibus haec pauca adducentur. さらに、この教会について、どのようなものになるか、他の預言者の多くの箇所に予言された、それらからここにわずかなものが提示される。
Apud Sachariam, 「ゼカリヤ(書)」のもとに
"Erit dies unus qui notus Jehovae, non dies nec nox, quia circa tempus vesperae erit lux: 「一つの日がある、それはエホバに知られている、〔その日に〕日も夜もない、夕の時のまわりに、光がある。
…in die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma; ……その日に、エルサレムから生きている水が出る。
…et Jehovah erit in Regem super totam terram; ……またエホバは全地の上の王の中にいる。
in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum" (xiv. 7-9). その日に、エホバは一つになる、またその方の名前は一つ」(14:7-9)
Apud Joelem, 「ヨエル(書)」のもとに
"Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte; 「その日の中にある、山々は新しいブドウ酒をしたたらせる、また丘々は乳を流す。
…et Hierosolyma sedebit in generationem et generationem" (iv. [B.A. iii.] 17-21). また、エルサレムは世代と世代の中で座る(住む)(4:17-21)
Apud Jeremiam, 「エレミヤ(書)」のもとに、
"Tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et congregabuntur omnes gentes ob nomen Jehovae Hierosolymam, neque ibunt amplius post confirmationem cordis sui mali" (iii. 17; Apoc.xxi. 24, 26). 「その時、エルサレムはエホバの王座と呼ばれる、またすべての国(国民)はエホバの名前のためにエルサレムを集める、もはや歩きもしない、自分の悪の心の強くすることの後」(3:17、黙示録21:24, 26)
Apud Esaiam, 「イザヤ(書)」のもとに、
"Oculi tui videant Hierosolymam, habitaculum tranquillum, tabernaculum quod non dissipabitur; 「あなたの目はエルサレムを見る、静かな住まい、天幕は、それは散らされない。
non removebuntur clavi ejus in perpetuum, et … funes ejus non avellentur" (xxxiii. 20). そのくいは永久に取り去られない、また……その綱は引き離されない」(33:20)
[2.] In his locis per "Hierosolymam" intelligitur Sancta Hierosolyma nova, descripta in Apocalypsi (xxi.); [2] これらの箇所の中に「エルサレム」によって、聖なる〔都〕新しいエルサレムが意味される、「黙示録」の中に描かれた(21)
per quam intelligitur Nova Ecclesia. それによって新しい教会が意味される。
Iterum apud Esaiam, 再び「イザヤ(書)」のもとに、
"Exibit virga de trunco Jischaji,…et erit justitia cingulum lumborum Ipsius, et veritas cingulum feminum ejus. 「エッサイの幹から枝が出る……また、義がその方の腰の帯になる、また〝真理〟がそのももの帯。
Quare commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo, vitulus et leo juvenis et saginatum una, puerque parvus ducet eos; それゆえ、オオカミは子羊と滞在する、またヒョウは子ヤギと、子牛と若いライオンと肥えたもの〔家畜〕は一緒に、そして小さい少年がそれらを導く。
… juvenca et ursus pascent, una cubabunt fetus eorum; ……若い雌牛と雄クマは食う、一緒にそれらの子は伏せる。
…quin ludet sugens super foramine viperae, et super speluncam basilisci ablactatus manum suam impellet; ……そのようにではなく、吸う者はマムシの穴の上で遊ぶ、またバジリスクのほら穴の上で、乳離れさせられた者は自分の手を動かす。
non facient malum, neque corrumpent se in toto monte sanctitatis meae; 悪は行なわれない、わたしの聖なる全山の中でもそれ自体を害さない。
quia plena erit terra scientia Jehovae. エホバへの知識が地を満たすからである。
…Fiet in die illo, Radicem Jischaji, quae stans in signum populorum, …gentes quaerent, et erit quies Ipsius gloria" (xi. 1, 5-10). ……その日に生じる、エッサイの根が、それは民のしるしの中に(として)立つ……国(国民)は求める、またその方の休息は栄光になる」(11:5-10)
Quod talia nondum in ecclesiis, et minus in ultima, exstiterint, notum est. このようなことがまだ教会の中に、またまして〔教会の〕最後のものの中に、存在しなかったことが、よく知られている。
Apud Jeremiam, 「エレミヤ(書)」のもとに、
"Ecce dies venientes,…quibus pangam foedus novum; 「見よ、日々がやって来る……そこで、私は新しい契約を結ぶ。
… et hoc erit foedus….dabo legem meam in medio eorum, et super cor scribam illam, eroque illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum…. omnes cognoscent Me a minimo eorum usque ad maximum eorum" (xxxi. 31-34; Apoc. xxi. 3). ……これは契約となる……わたしはわたしの律法を彼らの真ん中に与える、また心の上にそれらを書く、そして私は彼らに神の中になる☆、また彼らはわたしに民の中になる……すべての者はわたしを知る、彼らの最小の者から彼らの最大の者まで」(31:31-34、黙示録21:3)
eroqueero(私はなる)+que(そして)
[3.] Quod haec in ecclesiis ante hac non data sint, etiam notum est, causa fuit quia non adiverunt Deum visibilem, quem omnes cognoscent, et quia Ipse est Verbum, seu Lex, quam ponet in medio eorum, et super cor scribet illam. [3] これらのことが前のこの教会の中に存在しなかったことは、さらにまたよく知られている、理由があった、目に見える神に近づかなかったからである、その者をすべての者が認める、またその方はみことば、すなわち、律法である、それを彼らの真ん中に置く、またそれを心の上に書く。
Apud Esaiam, 「イザヤ(書)」のもとに、
"Propter Hierosolymam non quiescam, usque dum exeat sicut splendor justitia ejus, ac salus ejus sicut lampas ardeat; 「エルサレムのために、わたしは休まない、その義が輝きのように出る時までは、そしてその救いが明かりのように燃える。
…et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit; ……またあなたに新しい名前が呼ばれる、それをエホバの口が発声する。
et eris corona decoris…, et cidaris regni in manu Dei tui; またあなたは美しい冠となる……また神の手の中の王のかぶり物に。
….beneplacebit Jehovah in te, et terra tua maritabitur. ……エホバはあなたの中で喜ぶ、またあなたの地は夫を与えられる。
…. Ecce salus tua veniet, ecce merces ejus cum Ipso; ……見よ、あなたの救いが来る、見よ、その報酬がその方に。
….et vocabunt illos, [1]populum sanctitatis, [2]redemptos Jehovae, et tu vocaberis quaesita urbs, et non deserta" ([[3]lxii. 1-4, 11, 12]). ……また彼らを呼ぶ、聖なる民と、エホバにあがなわれた者と、また、あなたは捜し求めた都と呼ばれる、また見捨てられない」(62:1-4, 11, 12)
 
@1 populum pro “populous” (vide A.C., n. 6281). 注1 populous」の代わりにpopulum (著者の写し(本)に)
@2 redemptos pro “redempti” (vide A.C., n. 6281). 注2 redempti」の代わりにredemptos (『天界の秘義』6281番参照)
@3 cap. lxii. 1-4, 11, 12 (cum exemplo Auctoris). 注3 cap. lxii. 1-4, 11, 12(著者の写し(本)に)
 
(3) 訳文
789. さらに、この教会について、どのようなものになるか、他の預言者の多くの箇所に予言された、それらからここにわずかなものが提示される。
 「ゼカリヤ」に
 
 「一つの日がある、それはエホバに知られている、〔その日に〕日も夜もない、夕の時あたりに光がある。……その日に、エルサレムから生け水が出る。……またエホバは全地の上の王になる。その日に、エホバは一つに、またその方の名前は一つになる」(14:7-9)
 
 「ヨエル」に
 
 「その日に、山々は新しいブドウ酒をしたたらせる、また丘々は乳を流す。また、エルサレムは世代と世代の中に住む(4:17-21)
 
 「エレミヤ」に、
 
 「その時、エルサレムはエホバの王座と呼ばれ、すべての国はエホバの名前のためにエルサレムに集めり、自分の悪の心の強くすることの後、もはや歩きもしない、」(3:17、黙示録21:24, 26)
 
 「イザヤ」に、
 
「あなたの目は、静かな住まいエルサレムを見る、〔その〕天幕は散らされない。そのくいは永久に取り去られない、また……その綱は引き離されない」(33:20)
 
 [2] これらの箇所の中に「エルサレム」によって、「黙示録」の中に描かれた聖なる〔都〕新しいエルサレムが意味される(21)。それによって新しい教会が意味される。
 再び「イザヤ」に、
 
 「エッサイの幹から枝が出る……義がその方の腰の帯に、また〝真理〟がそのももの帯になる。
 それゆえ、オオカミは子羊と、またヒョウは子ヤギと、子牛と若いライオンと肥えたもの〔家畜〕は一緒に滞在する、そして小さい少年がそれらを導く。……若い雌牛と雄クマは食う、一緒にそれらの子は伏せる。……そのようにではなく、〔乳を〕吸う者はマムシの穴の上で、またバジリスクのほら穴の上で遊ぶ、乳離れさせられた者は自分の手を動かす。悪は行なわれない、わたしの聖なる全山の中でもそれ自体を害さない。エホバへの知識が地を満たすからである。……その日に、エッサイの根が生じる、それは民のしるしとして立つ……国は求める、またその方の休息は栄光になる」(11:5-10)
 
 このようなことが、いまだ教会の中に、またまして〔教会の〕最後のものの中に、存在しなかったことが、よく知られている。
 「エレミヤ」に、
 
 「見よ、日々がやって来る……その日に、私は新しい契約を結ぶ。……これは契約となる……わたしはわたしの律法を彼らの真ん中に与え、また心の上にそれらを書く、そして私は彼らに神となる、また彼らはわたしに民となる……すべての者は、彼らの最小の者から彼らの最大の者まで、わたしを知る」(31:31-34、黙示録21:3)
 
 [3] これらのことが前のこの教会の中に存在しなかったこと、さらにまたよく知られていることには理由があった、目に見える神に近づかなかったからである、その者をすべての者が認め、またその方は、みことば、すなわち、律法であり、それを彼らの真ん中に置き、またそれを心の上に書かれた〔のであった〕。
 「イザヤ」に、
 
 「エルサレムのために、わたしは休まない、その義が輝きのように出て、そしてその救いが明かりのように燃える時までは。……あなたも新しい名前が呼ばれ、それをエホバの口が発声する。あなたは美しい冠……神の手の中の王のかぶり物になる。……エホバはあなたの中で喜び、あなたの地は夫を与えられる。……見よ、あなたの救いが来る、見よ、その報酬がその方に〔ある〕。……また彼らを、聖なる民、エホバにあがなわれた者と呼ぶ、また、あなたは捜し求めた都、見捨てられない都と呼ばれる」(62:1-4, 11, 12)

原典講読『真のキリスト教』790,791

(1) 原文
790. Qualis futura haec ecclesia, describitur ample in Apocalypsi, ubi agitur de fine ecclesiae prioris et ortu Novae. Haec nova ecclesia describitur per Novam Hierosolymam, et per magnifica ejus, et quod futura sit Sponsa et Uxor Agni (xix. 7; xxi. 2,9). Praeterea ex Apocalypsi transumam duntaxat haec. Quando Nova Hierosolyma visa est descendere e caelo, dicitur,
 
"ECCE TABERNACULUM DEI CUM HOMINIBUS, QUI HABITABIT CUM ILLIS, ET ILLI POPULI IPSIUS ERUNT, IPSE ERIT CUM ILLIS DEUS ILLORUM…ET GENTES QUAE SALVANTUR, IN LUCE EJUS AMBULABUNT,…ET NOX NON ERIT IBI." "EGO JESUS MISI ANGELUM MEUM AD TESTANDUM VOBIS HAEC IN ECCLESIIS; EGO SUM RADIX ET GENUS DAVIDIS, STELLA SPLENDIDA ET MATUTINA;…SPIRITUS ET SPONSA DICUNT, VENI; ET QUI AUDIT, DICITO VENI; ET QUI SITIT, VENITO; ET QUI VULT, SUMITO AQUAM VITAE GRATIS….IMMO VENI, DOMINE JESU; AMEN" (xxi. 3, 24, 25; xxii. 16, 17, 20).
 
(2) 直訳
790. Qualis futura haec ecclesia, describitur ample in Apocalypsi, ubi agitur de fine ecclesiae prioris et ortu Novae. この教会の将来がどんなものか、「黙示録」の中に大いに描かれている、そこに前の教会の終わりについて、また新しいもの〔教会〕の出現。
Haec nova ecclesia describitur per Novam Hierosolymam, et per magnifica ejus, et quod futura sit Sponsa et Uxor Agni (xix. 7; xxi. 2,9). この新しい教会が新しいエルサレムによって描かれている、またその荘厳さによって、また花嫁と小羊の妻となること〔によって〕。
Praeterea ex Apocalypsi transumam duntaxat haec. さらに「黙示録」から私はただこれらを写し取る。
Quando Nova Hierosolyma visa est descendere e caelo, dicitur, 新しいエルサレムが天界から下って来ることが見られた時、言われている、
"ECCE TABERNACULUM DEI CUM HOMINIBUS, QUI HABITABIT CUM ILLIS, ET ILLI POPULI IPSIUS ERUNT, IPSE ERIT CUM ILLIS DEUS ILLORUM. 「見よ、神の幕屋が人間とともに〔ある〕、その者〔神〕は彼らとともに住む、また彼らはその方の民となる、その方は彼らに彼らの神になる。
..ET GENTES QUAE SALVANTUR, IN LUCE EJUS AMBULABUNT,…ET NOX NON ERIT IBI." ……また国(国民)は、それらは救われる、その〔神の〕光の中を歩く……またそこに夜はない」。
"EGO JESUS MISI ANGELUM MEUM AD TESTANDUM VOBIS HAEC IN ECCLESIIS; 「わたし、イエスはわたしの天使を遣わした、あなたがたに証しのためにこれらを教会の中に。
EGO SUM RADIX ET GENUS DAVIDIS, STELLA SPLENDIDA ET MATUTINA; わたしはダビデの根と子孫、輝くまた朝(の)星。
…SPIRITUS ET SPONSA DICUNT, VENI; ……霊と花嫁は言う、来い。
ET QUI AUDIT, DICITO VENI; また、聞く者は、言うこと、来い。
ET QUI SITIT, VENITO; また、渇く者は、来ること。
ET QUI VULT, SUMITO AQUAM VITAE GRATIS. また、いのちの水を欲する者は、ただで取れ。
…IMMO VENI, DOMINE JESU; ……確かに、来い、主イエス。
AMEN" (xxi. 3, 24, 25; xxii. 16, 17, 20). アーメン」(21:3, 24, 2522:16, 17, 20)
 
(3) 訳文
790. この教会の将来がどんなものかは、「黙示録」の中に、そこに前の教会の終わり、また新しいもの〔教会〕の出現について大いに描かれている。
 この新しい教会が、「新しいエルサレム」とその荘厳さによって、また花嫁と小羊の妻となることによって描かれている。
 さらに「黙示録」から、私はただこれらだけを写し取る。
 「新しいエルサレム」が天界から下って来ることが見られた時、言われている、
 
 「見よ、神の幕屋が人間とともに〔あり〕、神は彼らとともに住み、彼らはその方の民となり、その方は彼らに彼らの神になる。……救われる国(国民)は、神の光の中を歩く……またそこに夜はない」。
 「わたし、イエスは、わたしの天使を、あなたがたに証しのためにこれらを教会の中に遣わした。わたしはダビデの根と子孫、輝く朝星。……霊と花嫁は言う、来てください。また、聞く者は、言うこと、来てください。渇く者は、来ること。いのちの水を欲する者は、ただで取れ。……確かに、来てください、主イエスよ。アーメン」(21:3, 24, 2522:16, 17, 20)
 


 

MEMORANDUM.
備忘録(メモ)

 
(1) 原文
791. Postquam finitum est hoc opus, convocavit Dominus duodecim suos discipulos, qui Ipsum in mundo secuti sunt: et post diem emisit omnes in universum mundum spiritualem, ad praedicandum Evangelium, quod Dominus Deus Jesus Christus regnet, cujus Regnum erit in saecula saeculorum, secundum praedictionem a Daniele (vii. [1]13, 14) et in Apocalypsi (xi. 15):
 
Et quod beati sint, qui ad cenam nuptiarum Agni accedunt (Apoc. xix. 9).
 
Hoc factum est mense Junio, die 19, anno 1770. Hoc intellectum est per haec Domini verba,
 
"Mittet angelos suos et congregabunt electos Ipsius…a terminis caelorum usque ad terminos eorum" (Matth. xxiv. 31).
 
   @1 13, 14 pro “14”
 
(2) 直訳
791. Postquam finitum est hoc opus, convocavit Dominus duodecim suos discipulos, qui Ipsum in mundo secuti sunt: この著作が終わりされた後に、主は自分の十二弟子を招集した、その者はその方を世の中で従った。
et post diem emisit omnes in universum mundum spiritualem, ad praedicandum Evangelium, quod Dominus Deus Jesus Christus regnet, cujus Regnum erit in saecula saeculorum, secundum praedictionem a Daniele (vii. [1]13, 14) et in Apocalypsi (xi. 15): また日の後、すべての者を全霊界の中に遣わした、福音を伝道する(宣教する)ために、神なる主、イエス・キリストが支配すること、その王国は永久に(世々に)ある、ダニエル(7:12, 14)による予言にしたがってまた「黙示録」の中に(11:15)
Et quod beati sint, qui ad cenam nuptiarum Agni accedunt (Apoc. xix. 9). また、幸いであること、その者は小羊の婚礼の晩餐に近づく(黙示録19:9)
Hoc factum est mense Junio, die 19, anno 1770. このことは619日に行なわれた、1770年。
Hoc intellectum est per haec Domini verba, このことは主のこれらのことばによって意味される、
"Mittet angelos suos et congregabunt electos Ipsius…a terminis caelorum usque ad terminos eorum" (Matth. xxiv. 31). 「自分の天使たちを遣わす、またその方の選ばれた者を招集する……天の辺境(端)からその辺境(端)まで」(マタイ24:31)。
 
@1 13, 14 pro “14” 注1 14」の代わりに13, 14
 
(3) 訳文
791. この著作を終えた後、主は世でご自分に従った十二弟子を招集された――次の日、〔その〕すべての者を福音を宣べ伝えるために全霊界に遣わされた、ダニエルによる(7:12, 14)また「黙示録」(11:15)の中の予言にしたがって。神なる主、イエス・キリストが支配し、その王国は永久であることである。
 
 小羊の婚礼の晩餐に近づく者は幸いである(黙示録19:9)
 
 このことは1770619日に起こった。
このことは、主のこれらのことばによって意味される、
 
 「天のから端まで、ご自分の天使たちを遣わし、選ばれた者を招集される」(マタイ24:31)。