原典講読『真のキリスト教』744(原文と直訳[1])

(1) 原文
744. Circumstabant mensam consiliarii a latere, et consiliarii a cameris, et moderatores, et ex jussu principis complicabant manus, et simul susurrabant laudem votivam ad Dominum, et post hanc ex nutu principis se super toris ad mensam reposuerunt. Et dixit princeps ad decem advenas, "Discumbite etiam vos mecum, ecce ibi sedes vestrae:" et discubuerunt; et aulici prius a principe missi ad ministrandum illis, adstabant illis a tergo. Et tunc dixit illis princeps, "Sumite quisque patellam ex orbibus suis, et postea quisque scutellam ex pyramide;" et desumpserunt, et ecce illico novae patellae et scutellae loco illarum superimpositae apparebant; ac cyathi illorum ex fonte saliente e magna pyramide vino implebantur; et comedebant.
[2.] Post mediam satietatem alloquebatur princeps decem invitatos, et dixit. "Audivi quod in terra, quae sub hoc caelo est, convocati fueritis ad aperiendum cogitationes vestras de gaudiis caeli et inde felicitate aeterna, et quod protuleritis illas diversimode, quisque secundum jucunda sensuum corporis sui; sed quid jucunda sensuum corporis absque jucundis animae? Est anima quae jucundat illa; jucunda animae in se sunt beatitudines imperceptibiles, sed fiunt plus et plus perceptibiles, sicut descendunt in cogitationes mentis, et ab his in sensationes corporis; in cogitationibus mentis percipiuntur sicut faustitates, in sensationibus corporis sicut jucunditates, et in ipso corpore sicut voluptates; ex his et illis simul est felicitas aeterna; at ex solis posterioribus illa felicitas non est aeterna, sed temporaria, quae finitur et transit, et quandoque fit infelicitas. Vidistis nunc quod omnia gaudia vestra etiam sint gaudia caeli, et excellentiora quam usquam cogitare potuistis, sed usque haec non interius afficiunt animos nostros. [3.] Sunt tria, quae ut unum influunt a Domino in animas nostras; haec tria ut unum, seu hoc trinum, sunt amor, sapientia, et usus: at amor et sapientia non existunt nisi idealiter, quia solum in affectione et cogitatione mentis, sed in usu realiter, quia simul in actu et opere corporis; et ubi realiter existunt, ibi etiam subsistunt; et quia amor et sapientia existunt et subsistunt in usu, est usus qui nos afficit, ac usus est fideliter, sincere et sedule obire suae functionis opera: amor usus, et inde studium in usu, continet mentem ne diffluat, et ne circumvagetur, et hauriat omnes cupiditates, quae e corpore et e mundo per sensus cum illecebris influunt, ex quibus vera religionis et vera moralitatis cum suis bonis dissipantur in omnes ventos; at studium mentis in usu continet et colligat illa, et disponit mentem in formam receptibilem sapientiae ex veris illis; et tunc a lateribus exterminat et falsitatum et vanitatum ludibria et ludicra. Sed plura de his audietis ex sapientibus nostrae societatis, quos post meridiem hanc mittam ad vos."
His dictis surrexit princeps, et una cum illo convivae, ac pacem dixit, et mandavit angelo illorum ductori, ut reduceret illos in sua conclavia, et illis omnes honores civilitatis exhiberet; et quoque ut vocaret viros urbanitatis et affabilitatis, qui illos sermone de variis gaudiis hujus societatis oblectarent.
 
(2) 直訳
744. Circumstabant mensam consiliarii a latere, et consiliarii a cameris, et moderatores, et ex jussu principis complicabant manus, et simul susurrabant laudem votivam ad Dominum, et post hanc ex nutu principis se super toris ad mensam reposuerunt. 食卓のまわりに立った、側近の顧問官は、また宝物の顧問官(会計係)、また監督官たち、また君主の命令から手を合わせた、また一緒に主への祈りを賛美をささやいた(=つぶやいた)
またこの後、君主の身振り(指図)から自分自身を食卓へ列の上に置いた(座った)
Et dixit princeps ad decem advenas, "Discumbite etiam vos mecum, ecce ibi sedes vestrae:" また、君主は十人の到来者に言った、「あなたがたもまた私と食卓に着け、見よ、そこにあなたがたの席」。
et discubuerunt; また、彼らは食卓に着いた。
et aulici prius a principe missi ad ministrandum illis, adstabant illis a tergo. また廷臣たちは、前もって君主から彼らに仕えるよう送られた(~にされた)、彼らに背後から(そばに)立った。
Et tunc dixit illis princeps, "Sumite quisque patellam ex orbibus suis, et postea quisque scutellam ex pyramide;" またその時。君主は彼らに言った、「それぞれの者が自分の輪から小皿(皿)を取れ、またその後、それぞれの者がピラミッドから小皿☆を」。
「ピラミッド」とはワイングラスをピラミッド状に積み上げたものと思いますので、ここは「杯」でしょうが、このように書いてあります。
et desumpserunt, et ecce illico novae patellae et scutellae loco illarum superimpositae apparebant; また、取った、また見よ、直ちに新しい小皿(皿)と小皿、上に置かれたそれらに代わって現われた。
ac cyathi illorum ex fonte saliente e magna pyramide vino implebantur; そして、それらの杯は大きなピラミッドからわき上がる泉からブドウ酒で満たされた。
et comedebant. また、食べた。

原典講読『真のキリスト教』744(直訳[2])

[2.] Post mediam satietatem alloquebatur princeps decem invitatos, et dixit. [2] 豊満の中間の後(=〔食事が〕ほどよく満たされた後)、君主が十人の来客に話しかけた、また言った。
"Audivi quod in terra, quae sub hoc caelo est, convocati fueritis ad aperiendum cogitationes vestras de gaudiis caeli et inde felicitate aeterna, et quod protuleritis illas diversimode, quisque secundum jucunda sensuum corporis sui; 「私は聞いた、地の中で、それはこの天界の下にある、あなたがたは天界の楽しさとまたここからの永遠の幸福についてあなたがたの思考を明らかにするために招集されたこと、またいろいろな種類のそれらを明らかにした(発表した・示した)(profero)こと、それぞれの者が自分の身体の感覚の快さにしたがって。
sed quid jucunda sensuum corporis absque jucundis animae? しかし、霊魂の快さなしに何が身体の感覚の快さか?
Est anima quae jucundat illa; 霊魂である、それがそれらを楽しむ。
jucunda animae in se sunt beatitudines imperceptibiles, sed fiunt plus et plus perceptibiles, sicut descendunt in cogitationes mentis, et ab his in sensationes corporis; 霊魂の快さは本質的に(それ自体)知覚されることができない幸福の状態である、しかし、さらにまたさらに知覚できる者になる、心の思考の中に下るに応じて、またこれらから身体の感覚の中に。
in cogitationibus mentis percipiuntur sicut faustitates, in sensationibus corporis sicut jucunditates, et in ipso corpore sicut voluptates; 心の思考の中で至福のように知覚される、身体の感覚の中で快さ(快感)のように、また身体そのものの中で欲望のように。
ex his et illis simul est felicitas aeterna; これらとそれらから永遠の幸福は一緒である(=一緒であるものが~である)
at ex solis posterioribus illa felicitas non est aeterna, sed temporaria, quae finitur et transit, et quandoque fit infelicitas. しかし、後ろに位置するものだけから、それらの幸福は永遠ではない、しかし一時的なもの、それらは終わりにされる、また通り過ぎる、また時々、不幸なものになる。
Vidistis nunc quod omnia gaudia vestra etiam sint gaudia caeli, et excellentiora quam usquam cogitare potuistis, sed usque haec non interius afficiunt animos nostros. 今や、あなたがたは見ている、あなたがたの楽しさは天界の楽しさでもまたあること、またさらにまさったもの、あなたがたがこれまで(かつて)考えることができた以上に、しかしそれでも、これらは内的に私たちの愛を感動させない。

原典講読『真のキリスト教』744(直訳[3]と訳文)

[3.] Sunt tria, quae ut unum influunt a Domino in animas nostras; [3] 三つのものがある、それらは一つのものとして主から私たちの霊魂の中に流入する。
haec tria ut unum, seu hoc trinum, sunt amor, sapientia, et usus: これらは一つのものとしての三重の実在(物)(三位一体のもの)、すなわち、これは三重の実在(物)(三位一体のもの)、愛、知恵、また役立ちである。
at amor et sapientia non existunt nisi idealiter, quia solum in affectione et cogitatione mentis, sed in usu realiter, quia simul in actu et opere corporis; しかし、愛と知恵は観念的でないなら存在するようにならない、心の情愛と思考の中にだけ〔存在する〕ので、しかし、役立ちは実際に、同時に身体の活動と働きの中にあるからである。
et ubi realiter existunt, ibi etiam subsistunt; またそこに実際に存在するようになる、そこにさらにまた存続する。
et quia amor et sapientia existunt et subsistunt in usu, est usus qui nos afficit, ac usus est fideliter, sincere et sedule obire suae functionis opera: また愛と知恵は役立ちの中に存在するようになり、また存続するので、役立ちである、それは私たちを働きかける、そして忠実に、自分の職務の働きを誠実にまた勤勉に果たすこと。
amor usus, et inde studium in usu, continet mentem ne diffluat, et ne circumvagetur, et hauriat omnes cupiditates, quae e corpore et e mundo per sensus cum illecebris influunt, ex quibus vera religionis et vera moralitatis cum suis bonis dissipantur in omnes ventos; 役立ちへの愛と、またここから役立ちの中への傾注(熱意)が、心を保つ、散らばらない(発散しない)ように、また歩きまわらない(ぶらつかない)ように、またすべての欲望(欲求)吸収する、それらは身体からまた世から感覚を通って誘惑とともに流入する、それらから宗教の真理はまた道徳の真理はその善行☆とともにすべての風(方向)の中に追い散らされる。
bonus(善)は複数で「善行」の意味になります。
at studium mentis in usu continet et colligat illa, et disponit mentem in formam receptibilem sapientiae ex veris illis; しかし、役立ちの中への心の傾注(熱意)はそれらを保つ、また集める、また心をそれらの真理からの知恵の容器の形の中へ配列させる(整える)
et tunc a lateribus exterminat et falsitatum et vanitatum ludibria et ludicra. またその時、脇(複数)から追い払う、また虚偽をまたごまかし(見せかけ)の虚栄また見世物を☆。
見世物ludicraは「ばかばかしいもの」ludicerのほうがよいかもしれません。
Sed plura de his audietis ex sapientibus nostrae societatis, quos post meridiem hanc mittam ad vos." しかし、これらについての多くのものをあなたがたは私たちの社会の賢明な者から聞く、それらの者を、この正午の後、私はあなたがたへ送る」。
His dictis surrexit princeps, et una cum illo convivae, ac pacem dixit, et mandavit angelo illorum ductori, ut reduceret illos in sua conclavia, et illis omnes honores civilitatis exhiberet; これらで言って、君主は立ち上がった、また一緒に彼の食卓仲間とともに、そして平和(祝福)を言った☆、また彼らの案内役の天使に命令した、彼らを自分の部屋の中へ追いやるように、また彼らにすべての敬意(名誉)の礼儀を示す。
「平安(平和)があなたがたにありますように」は挨拶です(ヘブル語で「シャローム」であり、これは今日でも使っています)
et quoque ut vocaret viros urbanitatis et affabilitatis, qui illos sermone de variis gaudiis hujus societatis oblectarent. そしてまた、上品で愛想のよい男たちを呼ぶように、その者は彼らをこの社会のいろいろな楽しさについての話しを楽しませる(喜ばせる)
 
(3) 訳文
744. 食卓のまわりに、側近の顧問官、宝物の顧問官、監督官たちは立った、また君主の命令から手を合わせ、一緒に主への祈り、賛美をつぶやいた。またこの後、君主の身振りから食卓の列に座った
 また、君主は十人の到来者に言った、「あなたがたもまた私と食卓に着け、見よ、そこにあなたがたの席」。彼らは食卓に着いた。また、前もって君主から彼らに仕えるようにされた 廷臣たちは、彼らに背後から立った。
 またその時。君主は彼らに言った、「それぞれの者が自分の輪からを、またその後、それぞれの者がピラミッドから小皿を取れ」。また、取った、すると見よ、直ちに新しいと小皿が、置かれたそれらに代わって現われた。そして、それらの杯は大きなピラミッドからわき上がる泉からブドウ酒で満たされた。また、食べた。
 [2] 豊満の中間の後(=〔食事が〕ほどよく満たされた後)、君主は十人の来客に話しかけ、言った。
 「私は、この天界の下にある地上で、あなたがたが天界の楽しさとまたここからの永遠の幸福についてあなたがたの思考を明らかにするために招集されたこと、またいろいろな種類のそれらを、それぞれの者が自分の身体の感覚の快さにしたがって明らかにしたことを聞いた。しかし、霊魂の快さなしに何が身体の感覚の快さか? それらを楽しむものは霊魂である。霊魂の快さは本質的に知覚されることができない幸福の状態である、しかし、さらにまたさらに、心の思考の中に、またこれらから身体の感覚の中に下るに応じて知覚できるものになる。心の思考の中で至福のように、身体の感覚の中で快さのように、また身体そのものの中で欲望のように知覚される。これらとそれらからの一緒であるものが永遠の幸福である)。しかし、後ろに位置するものだけからの幸福は永遠ではない、しかし一時的なものであり、それらは終わり、通り過ぎ、また時々、不幸なものになる。
 今や、あなたがたは、あなたがたの楽しさは天界の楽しさでもまたあること、また、あなたがたがこれまで(かつて)考えることができた以上にさらにまさったものであることを見ている、しかしそれでも、これらは内的に私たちの愛に働きかけない。
 [3] つのものとしてからたちの霊魂流入するつのものがあるこれらはつのものとしての三重実在(三位一体)すなわちこれは愛、知恵、役立ちの三重実在(三位一体)である――しかし、愛知恵情愛思考にだけ〔存在するので、観念的でないなら存在するようにならないしかし、役立ちは実際に存在する、同時身体活動きのにあるからである(またそこに実際存在するようになり、)そこにさらにまた存続するまた知恵役立ちの存在するようになり、存続するのでそれはたちにきかける役立ちでありそしてそれは〕忠実、自分職務きを誠実にまた勤勉たすことである――役立ちへのまたここから役立ちへの熱意、心発散しないようにまたぶらつかないようにまたすべての欲望吸収するようにそれら〔欲望〕身体からまたから感覚って誘惑とともに流入それらから宗教真理はまた道徳真理はその善行とともにすべての方向らされるしかし、役立ちへの熱意はそれらを、集めるまたをそれらの真理からの知恵容器えるまたその時、虚偽、せかけ虚栄、見世物から
しかしこれらについてのくのものをあなたがたはたちの社会賢明からであろう〕、それらの、午後、私はあなたがたへわす」。
 これらをって、君主がったまた食卓仲間一緒〔立がった〕、そして挨拶(平安あれ)ったまたらの案内役天使、彼らを自分部屋いやるようにまたらにすべての敬意すように、そしてまた、上品愛想のよいたちをぶように命令したそれらのらをこの社会のいろいろなしさについてのしでばせる

原典講読『真のキリスト教』745(原文と直訳[1])

(1) 原文
745. Cum redierunt, factum est ita; et vocati ex urbe, qui sermone de variis gaudiis societatis oblectarent illos, venerunt; et hi post salutationes ambulando loquebantur elegantias cum illis. Sed angelus ductor illorum dixit, quod decem hi viri invitati sint in hoc caelum, ut videant gaudia ejus, et inde novam ideam de felicitate aeterna recipiant; "commemorate ergo aliqua de gaudiis ejus, quae afficiunt sensus corporis; postea venturi sunt Sapientes, qui memorabunt aliqua, quae illa gaudia reddunt fausta et felicia."
His auditis vocati ex urbe commemorabant haec:[(1.)] Sunt hic dies festivitatis indicti a principe, ut animi relaxentur a defatigatione, quam cupiditas aemulationis aliquibus induxerat. His diebus sunt harmoniae musicae et cantus in foris, et extra urbem ludi et spectacula; in foris tunc sunt elevatae orchestrae circumductae cancellis consertis ex vitibus, e quibus pendent botri, intra quos in tribus elevationibus sedent musici cum instrumentis chordae, et cum instrumentis soni, vocis altae et vocis humilis, ac vocis strenuae et vocis blandae, et ad latera sunt cantores et cantrices, et cum amoenissimis jubilis et cantibus, mixtis et solis, per intervalla quoad species variatis, cives oblectant; haec ibi diebus illis festivitatis a mane ad meridiem, et post hanc ad vesperam, persistunt. [2.] (2.) Praeterea unoquovis mane e domibus circum fora audiuntur suavissimi cantus virginum et puellarum, ex quibus tota urbs personat; est una affectio amoris spiritualis, quae quovis mane cantatur, hoc est, per modificationes vocis canorae seu modulationes sonatur, et affectio illa in cantu percipitur sicut ipsa foret; influit in audientium animas, et excitat illas ad correspondentiam; talis est cantus caelestis. Dicunt cantrices, quod sonus cantus illarum se sicut inspiret et animet ex interiori, et jucunde exaltet, secundum receptionem ab audientibus. Hoc finito, clauduntur fenestrae domuum fori, et simul domuum platearum, et quoque januae, et tunc silet tota urbs, nec ullibi auditur clamor, nec apparent vagabundi; omnes tunc accincti obeunt munia suorum officiorum. [3.] (3.) At tempore meridiei aperiuntur januae, et post meridiem etiam alicubi fenestrae, et spectantur ludi puerorum et puellarum in plateis, moderantibus illos alumnis et magistris illorum, sedentibus in porticibus domuum. [4.] (4.) Ad latera urbis in ejus extremis, sunt varii ludi puerorum et adolescentum: sunt ludi cursorii, sunt ludi cum pilis; sunt ludi cum pilaminibus repercussis, rachets vocatis; sunt certamina palaestrica inter pueros, quis impigrior et quis pigrior loquendo, agendo et percipiendo; et pro impigrioribus aliqua folia laurus in praemium; praeter plura alia, quae sunt excitatoria habilitatum in pueris latentium. [5.] (5.) Insuper extra urbem sunt spectacula comoedorum super theatris, repraesentantium varias vitae moralis honestates et virtutes, inter quos etiam sunt histriones propter relationes."
Et quaesivit unus ex decem, "Quid propter relationes?"
Et responderunt, "Non potest aliqua virtus cum ejus honestis et decoris sisti ad vivum, nisi per relativa ab illorum maximis ad minima; histriones repraesentant minima illorum usque dum fiunt nulla; sed lege sancitum est, ne aliquid oppositi, quod vocatur inhonestum et indecorum, nisi figurate et sicut e longinquo exhibeant: quod ita sancitum sit, est causa, quia non aliquod honestum et bonum alicujus virtutis per successivas progressiones transit ad inhonestum et malum, sed ad minima ejus usque dum perit, et cum perit inchoat oppositum; quare caelum, ubi omnia honesta et bona sunt, nihil commune habet cum inferno, ubi omnia inhonesta et mala sunt."
 
(2) 直訳
745. Cum redierunt, factum est ita; 彼らが戻ったとき、そのように行なわれた。
et vocati ex urbe, qui sermone de variis gaudiis societatis oblectarent illos, venerunt; また都から呼ばれた者たち、その者が社会のいろいろな楽しさについての話しで彼らを喜ばせた、やって来た。
et hi post salutationes ambulando loquebantur elegantias cum illis. またこれらの者は、挨拶の後、歩いている(動名詞)、彼らと優雅なことを話した。
Sed angelus ductor illorum dixit, quod decem hi viri invitati sint in hoc caelum, ut videant gaudia ejus, et inde novam ideam de felicitate aeterna recipiant; しかし、彼らの案内役の天使は言った、これらの十人の男たちはこの天界の中に招かれている、その楽しさを見るために、またここから永遠の幸福について新しい観念を受ける(得る)
"commemorate ergo aliqua de gaudiis ejus, quae afficiunt sensus corporis; 「それゆえに、その楽しさについて何らかのものを(あなたがたは)話せ、それらは彼らの感覚に働きかける。
postea venturi sunt Sapientes, qui memorabunt aliqua, quae illa gaudia reddunt fausta et felicia." その後、〝賢明な者“がやって来る、その者は何らかのものを話しに出す、それら〔話し〕はそれら〔感覚からの楽しさ〕を至福や幸福に戻す(~にする)」。
His auditis vocati ex urbe commemorabant haec:― これらで聞いて、都から呼ばれた者たちはこれらを話した――
[(1.)] Sunt hic dies festivitatis indicti a principe, ut animi relaxentur a defatigatione, quam cupiditas aemulationis aliquibus induxerat. [(1)] ここに君主により命じられた祭日がある、心(精神)を疲労から回復させるために、それを競争(張り合うこと)欲望はある者にひき起こす。
His diebus sunt harmoniae musicae et cantus in foris, et extra urbem ludi et spectacula; これらの日に広場の中で音楽と歌の音楽会がある、また都の外で遊びと演劇。
in foris tunc sunt elevatae orchestrae circumductae cancellis consertis ex vitibus, e quibus pendent botri, intra quos in tribus elevationibus sedent musici cum instrumentis chordae, et cum instrumentis soni, vocis altae et vocis humilis, ac vocis strenuae et vocis blandae, et ad latera sunt cantores et cantrices, et cum amoenissimis jubilis et cantibus, mixtis et solis, per intervalla quoad species variatis, cives oblectant; その時、広場の中で、ブドウのつるから編み合わせた格子をめぐらせた(天井)さじきが設けられる(持ち上げられる)それらからブドウの房が垂れ下がっている、それらの内に三つの持ち上げられた部分の中に弦の楽器とともに楽士が座る、また音の楽器とともに、高い音のまた低い音の、そして輝かしい音色のまた柔らかい音色の、また脇に(男性)歌手と女性歌手がいる、また最も愛らしい歓呼と歌とともに、混声(合唱)またソロ(単独)で、時々(合間によって)、変化の種類に関して、市民を喜ばせる。
haec ibi diebus illis festivitatis a mane ad meridiem, et post hanc ad vesperam, persistunt. これらはそこに、それらの祭りの日々に、朝から正午まで、またこの後、夕まで、続く。

原典講読『真のキリスト教』745(直訳[2]~[5]と訳文)

[2.] (2.) Praeterea unoquovis mane e domibus circum fora audiuntur suavissimi cantus virginum et puellarum, ex quibus tota urbs personat; [2] (2) さらに、それぞれの朝、広場のまわりの家から、処女と少女の最も心地よい(甘い)歌が聞こえる、それらから都全体が響き渡る(満ちる)
est una affectio amoris spiritualis, quae quovis mane cantatur, hoc est, per modificationes vocis canorae seu modulationes sonatur, et affectio illa in cantu percipitur sicut ipsa foret; 一つの霊的な愛の情愛がある、それがそれぞれの朝、歌われる、すなわち、歌の声の変更(加減)によって、または調子(変化)、響かれる、(鳴らされる)、また歌の中のその情愛が〔情愛〕それ自体のように知覚される、〔その情愛が〕あった。
influit in audientium animas, et excitat illas ad correspondentiam; 聞いている者の心の中に流入する、またそれをかきたてる(刺激する)対応(物)へ
talis est cantus caelestis. このようなものが天界の歌うことである。
Dicunt cantrices, quod sonus cantus illarum se sicut inspiret et animet ex interiori, et jucunde exaltet, secundum receptionem ab audientibus. 女性歌手たちが言う、彼女たちの歌の音が内的なものからそれ自体のように吹き込む、また生命を与える、また快活に(愉快に)高まる、聞く者による受け入れにしたがって。
Hoc finito, clauduntur fenestrae domuum fori, et simul domuum platearum, et quoque januae, et tunc silet tota urbs, nec ullibi auditur clamor, nec apparent vagabundi; これで終わって、広場の家の窓が閉ざされる、また一緒に街路の家〔の窓〕、そしてまた門(扉)、またその時、都全体が黙る、どこにも叫び(大声)が聞かれない、歩きまわる者も見られない。
omnes tunc accincti obeunt munia suorum officiorum. その時、すべての者が、用意して(熱中して)取りかかっている、自分の職務の役目を。
[3.] (3.) At tempore meridiei aperiuntur januae, et post meridiem etiam alicubi fenestrae, et spectantur ludi puerorum et puellarum in plateis, moderantibus illos alumnis et magistris illorum, sedentibus in porticibus domuum. [3] (3) しかし、正午の時、門(扉)が開かれる、また正午の後、どこかで窓もまた、少年と少女の遊びが眺められる、広場の中の、彼らを抑制して(=見守って)、彼らの保母と教師が、家のアーケード(回廊)の中に座って〔いる〕。
[4.] (4.) Ad latera urbis in ejus extremis, sunt varii ludi puerorum et adolescentum: [4] (4) 都の脇に、その最外部の中に、少年と若者のいろいろな遊びがある。
sunt ludi cursorii, sunt ludi cum pilis; 競走の遊び(かけっこ)がある、ボールとともに遊びがある。
sunt ludi cum pilaminibus repercussis, rachets vocatis; 〔ラケット用〕ボールを打ち返す遊びがある、ラケットと呼ばれる☆。
このラケットは遊び用具ではありません、遊びの名前です。スヴェーデンボリ当時に「ラケット遊び」という言い方があったのでしょう。英語のracketに由来する新しい言葉でしょうか?
sunt certamina palaestrica inter pueros, quis impigrior et quis pigrior loquendo, agendo et percipiendo; 少年たちの間に舞台でのコンテストがある、だれが活発で、だれが鈍重か、話し、行動し、また感じることで。
et pro impigrioribus aliqua folia laurus in praemium; また活発〔であったこと〕のために何らかの月桂樹の葉(月桂冠)が賞の中に。
praeter plura alia, quae sunt excitatoria habilitatum in pueris latentium. さらに多くの他のもの、それらは少年の中に隠れている潜在能力(可能性)刺激するものである。
[5.] (5.) Insuper extra urbem sunt spectacula comoedorum super theatris, repraesentantium varias vitae moralis honestates et virtutes, inter quos etiam sunt histriones propter relationes." [5] (5) なおまた、都の外に舞台(劇場)の上の喜劇の演劇がある、いろいろな道徳的な生活を表象する〔演劇〕、名誉や美徳を、それらの間にもまた関係のために俳優がいる。
Et quaesivit unus ex decem, "Quid propter relationes?" また十人からのある者が質問した、「関係のためにとは何か?」
Et responderunt, "Non potest aliqua virtus cum ejus honestis et decoris sisti ad vivum, nisi per relativa ab illorum maximis ad minima; また答えた、「何らかの美徳(美点)は、その名誉と美しさとともに生き生きと示されることができない、関係によってでないなら、それらの最大のものから最小のものへ。
histriones repraesentant minima illorum usque dum fiunt nulla; 俳優はそれらの最小のものを何もなくなるまでも表象する。
sed lege sancitum est, ne aliquid oppositi, quod vocatur inhonestum et indecorum, nisi figurate et sicut e longinquo exhibeant: しかし、法則(法律)で規定である、何らかの反対のものがないように、それは恥ずべきもの(不名誉なもの)と醜いもの(粗野なもの・不適当なもの)と呼ばれる、偽装して、また遠くからかのように(=婉曲に)示さないなら。
quod ita sancitum sit, est causa, quia non aliquod honestum et bonum alicujus virtutis per successivas progressiones transit ad inhonestum et malum, sed ad minima ejus usque dum perit, et cum perit inchoat oppositum; そのような規定があること、理由である、ある者の美徳(美点)の何らかの尊敬すべきもの(名誉なもの)善行が連続的な進行を通して恥ずべきもの(不名誉なもの)と悪行に移らないからである、しかしその最小のものへ、滅びる(失われる)までも、また滅びる(失われる)時、反対のものが始まる。
quare caelum, ubi omnia honesta et bona sunt, nihil commune habet cum inferno, ubi omnia inhonesta et mala sunt." それゆえ、天界は、そこにすべてのものは尊敬すべきもの(名誉なもの)善行である、地獄と共通するものを何も持たない、そこにすべてのものは恥ずべきもの(不名誉なもの)と悪行である」。
 
(3) 訳文
745. 彼らが戻ったとき、そのように行なわれた。都から呼ばれた者たちがやって来た、その者が社会のいろいろな楽しさについての話しで彼らを喜ばせた。これらの者は、挨拶の後、歩きながら、彼らと優雅なことを話した。
 しかし、彼らの案内役の天使は言った、これらの十人の男たちはこの天界の中に、その楽しさを見る、またここから永遠の幸福について新しい観念を得るために 招かれている。「それゆえ、あなたがたの感覚に働きかけるその楽しさについて何らかのものを話せ。その後、〝賢明な者“がやって来て、その者は何らかのものを話しに出す、それら〔の話し〕はそれら〔感覚からの楽しさ〕を至福や幸福にする」。
 これらを聞いて、都から呼ばれた者たちはこれらを話した――
[(1)] 心を疲労から回復させるために、ここに君主により命じられた祭日がある、競争(張り合うこと)欲望はそれ〔疲労〕をある者にひき起こす。
 これらの日に広場の中で音楽と歌の音楽会、また都の外で遊びと演劇がある。その時、広場の中で、ブドウのつるから編み合わせた格子をめぐらせた(天井)さじきが設けられるそれらからブドウの房が垂れ下がっている、それらの内に三つの持ち上げられた部分の中に弦楽器とともに、また高い音また低い音の、そして輝かしい音色また柔らかい音色の音の楽器とともに、楽士が座る、また脇に(男性)歌手と女性歌手がいる、また最も愛らしい歓呼と歌とともに、混声(合唱)またソロ(単独)で、時々、変化の種類に関して、市民を喜ばせる。これらはそこに、それらの祭りの日々に、朝から正午まで、またこの後、夕まで、続く。
 [2] (2) さらに、毎朝、広場のまわりの家から、処女と少女の極めて甘美な歌が聞こえ、そこから都全体に響き渡る。一つの霊的な愛の情愛があり、それが毎朝、歌われる、すなわち、歌声の加減、または調子(の変化)によって、響き、また歌の中のその情愛が〔情愛〕それ自体のように知覚される。聞いている者の心の中に流入し、それ〔心〕を対応するものへとかきたてる。このようなものが天界の歌うことである。
 女性歌手たちが言う、自分たちの歌の音が内的なものからそれ自体のように吹き込む、また生命を与える、また、聞く者による受け入れにしたがって快活高まる。
 これが終わって、広場の家の窓が、また一緒に街路の家〔の窓〕、そしてまたが閉ざされ、またその時、都全体が黙る、どこにも叫び(大声)が聞かれない、歩きまわる者も見られない。その時、すべての者が、自分の職務の役目に熱中して取りかかっている。
 [3] (3) しかし、正午の時、扉が、また午後、どこかで窓もまた開かれる、広場の中の少年と少女の遊びが眺められ、彼らを見守って、彼らの保母と教師が、家のアーケード(回廊)の中に座って〔いる〕。
 [4] (4) 都の脇に、その最外部の中に、少年と若者のいろいろな遊びがある。競走の遊び(かけっこ)があり、ボールとともに遊びがある。ラケットと呼ばれる☆〔ラケット用〕ボールを打ち返す遊びがある。話し、行動し、また感じることで、だれが活発で、だれが鈍重か、少年たちの間に舞台でのコンテストがある。また活発〔であったこと〕のために賞として何らかの月桂樹の葉(月桂冠)がある。さらに多くの他のものがあり、それらは少年の中に隠れている可能性を刺激するものである。
 [5] (5) なおまた、都の外に舞台の上に、喜劇の、いろいろな名誉や美徳の道徳的な生活を表象する演劇があり、それらの間にもまた、関係のための俳優がいる。
 十人からのある者が質問した、「関係のためにとは何か?」
 答えた、「何らかの美徳は、その名誉と美しさとともに、それらの最大のものから最小のものへ関係によってでないなら、生き生きと示されることができない。俳優はそれらの最小のものを何もなくなるまでも表象する。しかし、法律で、何らかの反対のものがないように規定されている、それは不名誉なものと醜いものと呼ばれ、偽装して、また遠くからかのように(=婉曲に)示されなければならない。そのような規定がある理由は、ある者の美徳の何らかの名誉なものと善行が連続的な進行を通して不名誉なものと悪行に移らないからである、しかしその最小のものへ、失われるまでも〔移り〕、また失われる時、反対のものが始まる。それゆえ、天界は、そこにすべてのものは名誉なものと善行であり、地獄と共通するものを何も持たない、そこ〔地獄〕のすべてのものは不名誉なものと悪行である」。
 
このラケットは遊び用具ではありません、遊びの名前です。スヴェーデンボリ当時に「ラケット遊び」という言い方があったのでしょう。英語のracketに由来する新しい言葉でしょうか?