原典講読『真のキリスト教』672

(1) 原文
672. Quis homo sanae rationis non videre potest quod lavatio faciei, manuum et pedum, omniumque artuum, immo totius corporis in balneo, non efficiat aliud, quam quod abluantur sordes, ut coram hominibus in forma humana mundi appareant? Et quis non potest intelligere quod aliqua lavatio non intret in spiritum hominis, et hunc aeque mundum reddat? Potest enim omnis furcifer, praedo et latro, se lavare usque ad nitorem; num sic furciferum, praedonicum et latronicum abstergitur? Nonne internum influit in externum, et operatur suae voluntatis et intellectus effectus? non autem externum in internum, hoc enim est contra naturam, quia est contra ordinem; illud autem secundum naturam, quia est secundum ordinem.
 
(2) 直訳
672. Quis homo sanae rationis non videre potest quod lavatio faciei, manuum et pedum, omniumque artuum, immo totius corporis in balneo, non efficiat aliud, quam quod abluantur sordes, ut coram hominibus in forma humana mundi appareant? 健全な理性の人間〔の〕だれが見ることができないか、顔の洗うこと、手をまた足を、そして手足のすべてを、それどころか、浴室の中で全身を、何らかのものを生じないこと、汚れを洗い落とすこと以外に、人間の前で、清潔な人間の形の中に見られるために?
Et quis non potest intelligere quod aliqua lavatio non intret in spiritum hominis, et hunc aeque mundum reddat? また、だれが理解することができないか、何らかの洗うことが人間の霊の中に入らないこと、またこれ〔霊〕を等しく清潔にする(しない)
Potest enim omnis furcifer, praedo et latro, se lavare usque ad nitorem; というのは、すべての悪党(犯罪人)、略奪者、また強盗は、自分自身を光輝にまでも洗うことができるから。
num sic furciferum, praedonicum et latronicum abstergitur? このように、悪党(性)、略奪(性)、また強盗(性)がぬぐい取られるのか?
これらの言葉は『レキシコン』にありませんが、例えば「犯罪」で言えば、行為となった(実行された)犯罪ではなく、人間で言えば、その犯罪の素質なり性向、また意図、またはその性質を意味すると思います。
Nonne internum influit in externum, et operatur suae voluntatis et intellectus effectus? 内なるものが外なるものの中に流入しないか、また自分の意志と理解力の結果を獲得する(つくる)
non autem externum in internum, hoc enim est contra naturam, quia est contra ordinem; けれども、外なるものは内なるものの中に〔流入し〕ない、というのは、これ(後者)は自然に反するから、秩序に反しているので。
illud autem secundum naturam, quia est secundum ordinem. けれども、それ(前者)は自然にしたがう、秩序にしたがうからである。
 
(3) 訳文
672. 健全な理性をもつ人間のだれが、浴室の中で、顔、手、足を、そして手足のすべてを、それどころか、全身をの洗うことが、人前で、清潔な人間の形の中に見られるために汚れを洗い落とすこと以外に、何らかのものを生じないことを見ることができないか?
 また、何らかの洗うことが人間の霊の中に入らない、またこれ〔霊〕を等しく清潔しない ことを、だれが理解することができないか?
 というのは、すべての犯罪人、略奪者、また強盗は、自分自身を輝くまでも洗うことができるから。このように、〔心にある〕犯罪性、略奪、また強盗がぬぐい取られるのか?
 内なるものが外なるものの中に流入し、自分の意志と理解力の結果を獲得するのではないのか? けれども、外なるものは内なるものの中に〔流入し〕ない、というのは、これ(後者)は、秩序に反しているので自然に反するから。けれども、それ(前者)は秩序にしたがうので、自然にしたがっている。

原典講読『真のキリスト教』673

(1) 原文
673. Ex his sequitur, quod lavationes, et quoque baptismata, nisi internum hominis purificetur a malis et falsis, nihil plus efficiant quam paropsides et patinae mundatae a Judaeis, ac ut ibi quoque sequitur, quam ut sepulcra quae fores apparent pulchra, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni inmunditie (Matth. xxiii. 25-28): quod adhuc patet ex eo, quod inferna sint plena satanis ex hominibus tam baptizatis quam non baptizatis. Quid autem praestat baptismus, videbitur in sequentibus: quare absque usibus et fructibus ejus, non plus ad salutem conducit, quam cidaris triplicata supra caput Papae, et signum crucis super calceis ejus, ad pontificiam ejus supereminentiam; nec plus quam purpurea vestis, circum cardinalem ad ejus dignitatem; aut pallium circum episcopum ad veram ministerii ejus functionem; neque plus quam thronus, corona, sceptrum et chlamys apud regem, ad regiam ejus potestatem; nec plus quam [1]pileus sericatus super capite doctoris laurea insigniti ad ejus intelligentiam; neque plus quam vexilla ante turmas equitum, ad fortitudinem illorum in bello: immo adhuc potest dici, quod non plus purificet hominem, quam lavatio apud ovem et agnum ante tonsionem; nam naturalis homo separatus a spirituali homine, est mere animalis, immo, ut prius ostensum est, est plus fera quam fera silvae; quapropter si lavaris aqua pluviae, aqua roris, aquis fontium excellentissimorum, seu, ut prophetae dicunt, si mundaris nitro, hyssopo, smegmate, seu sapone cottidie, usque non purificaris ab iniquitatibus nisi per media regenerationis, de quibus in capitibus de Paenitentia, ac de Reformatione et Regeneratione, actum est.
 
   @1 pileus pro “Pilus”
 
(2) 直訳
673. Ex his sequitur, quod lavationes, et quoque baptismata, nisi internum hominis purificetur a malis et falsis, nihil plus efficiant quam paropsides et patinae mundatae a Judaeis, ac ut ibi quoque sequitur, quam ut sepulcra quae fores apparent pulchra, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni inmunditie (Matth. xxiii. 25-28): これらから明らかである、洗うことは、そしてまた洗礼は、人間の内なるものが悪と虚偽から清められないなら、何もさらに効力がない(ならない)、ユダヤ人により清められた小皿と皿よりも、そしてそこにもまた続けられるように、墓のようによりも、それは外側で☆美しいものに見える、けれども内側に死んだ(者の)骨で満ちている、またすべての不潔なもので(マタイ23:25-28)
ここにミスプリがあります、forisが正しいです(初版も正しいです)
quod adhuc patet ex eo, quod inferna sint plena satanis ex hominibus tam baptizatis quam non baptizatis. さらに、このことから明らかである、地獄は人間からのサタンで満ちていること、洗礼を受けた者も、洗礼を受けなかった者も。
Quid autem praestat baptismus, videbitur in sequentibus: けれども、洗礼が何をなし遂げる(もたらす)か、続くものの中に見られる――
quare absque usibus et fructibus ejus, non plus ad salutem conducit, quam cidaris triplicata supra caput Papae, et signum crucis super calceis ejus, ad pontificiam ejus supereminentiam; それゆえ、その役立ちと実(成果)なしに、救いへさらに役立たない(益さない)、教皇の頭の上の三倍にされた(三重にされた)司教冠よりも、また彼の履き物の上の十字架のしるし、彼の高位聖職者(ローマ教皇)の卓越のために。
nec plus quam purpurea vestis, circum cardinalem ad ejus dignitatem; 紫の衣服よりもさらにない、枢機卿のまわりの、彼の地位(威厳)のために。
aut pallium circum episcopum ad veram ministerii ejus functionem; または司教のまわりのガウン、彼の真に仕える任務(役目)のために。
neque plus quam thronus, corona, sceptrum et chlamys apud regem, ad regiam ejus potestatem; 王のもとの王座、王冠、笏とマントよりもさらにない、彼の王権の力のために。
nec plus quam [1]pileus sericatus super capite doctoris laurea insigniti ad ejus intelligentiam; 教師(学のある者)頭の上の月桂冠で飾られた絹の帽子よりもさらにない、また彼の知性のために。
neque plus quam vexilla ante turmas equitum, ad fortitudinem illorum in bello: 旗よりもさらにない、馬に乗った集団(軍隊)前の、戦いの中の彼らの強いことのために。
immo adhuc potest dici, quod non plus purificet hominem, quam lavatio apud ovem et agnum ante tonsionem; それどころか、さらに言われることができる、〔洗礼は〕人間をさらに清めないこと、〔毛を〕刈ることの前に羊と子羊のもとで洗うことよりも。
nam naturalis homo separatus a spirituali homine, est mere animalis, immo, ut prius ostensum est, est plus fera quam fera silvae; なぜなら、自然的な人から分離した自然的な人は、単なる動物である、それどころか、前に示されたように、森の野獣よりもさらに野獣であるからである。
quapropter si lavaris aqua pluviae, aqua roris, aquis fontium excellentissimorum, seu, ut prophetae dicunt, si mundaris nitro, hyssopo, smegmate, seu sapone cottidie, usque non purificaris ab iniquitatibus nisi per media regenerationis, de quibus in capitibus de Paenitentia, ac de Reformatione et Regeneratione, actum est. そのために、あなたが雨の水で洗っても、露の水で、最も卓越する泉の水で、すなわち(いや、むしろ)、預言者が言うように、もし、あなたがソーダで(洗って)きれいにしても、ヒソプ(芳香性の植物)で、洗剤で、すなわち(または)、日々、石鹸で、それでも、あなたは不法から清めない、再生の方法(手段)よってでないなら、それらについて「悔い改め」についての章の中で、そして「改心と再生」について、扱われている。
 
@1 pileus pro “Pilus” 注1Pilus」の代わりにpileus
 
(3) 訳文
673. これらから、洗うことは、そしてまた洗礼は、人間の内なるものが悪と虚偽から清められないなら、何も効力がないことが明らかである。ユダヤ人により清められた小皿と皿よりも、そしてそこにもまた続けられるように、外側で美しいものに見える、けれども内側に死んだ者の骨とすべての不潔なもの満ちている墓のようによりも(マタイ23:25-28)。さらに、このことから、地獄は、洗礼を受けた者も、洗礼を受けなかった者も人間からのサタンで満ちていることが明らかである。
 けれども、洗礼が何をもたらすか、続くものの中に見られる――それゆえ、その役立ちと成果なしに、救いのために、〔以下のものよりも〕さらに役立つことはない、教皇の頭の上の三倍にされた(三重にされた)司教冠、また彼の履き物の上の十字架のしるしよりも、彼の高位聖職者(ローマ教皇)の卓越のために。枢機卿のまわりの紫の衣服よりもさらにない、彼の地位(威厳)のために。または、彼の真に仕える任務のために、司教のまわりのガウン〔よりもさらに〕。王のもとの王座、王冠、笏、マントよりもさらにない、彼の王権の力のために。教師(学のある者)頭の上の月桂冠で飾られた絹の帽子よりもさらにない、また彼の知性のために。馬に乗った軍隊の前の旗よりもさらにない、戦いの中で彼らの強いことのために。それどころか、〔毛を〕刈ることの前に羊と子羊のもとで洗うことよりも、〔洗礼は〕人間をさらに清めないことが言われることができる。なぜなら、自然的な人から分離した自然的な人は、単なる動物である、それどころか、前に示されたように、森の野獣よりもさらに野獣であるからである。そのために、あなたが雨の水で、露の水で、最も卓越する泉の水で洗っても、または、預言者が言うように、もし、あなたがソーダで、ヒソプで、洗剤で、または、毎日、石鹸で(洗って)きれいにしても、それでも、あなたは、再生の方法(手段)よってでないなら、不法から清められない、それらについて「悔い改め」について、そして「改心と再生」についての章の中で、扱われている。

原典講読『真のキリスト教』674

[III.]
QUOD LOCO CIRCUMCISIONIS INSTITUTUS SIT BAPTISMUS,
QUIA PER CIRCUMCISIONEM PRAEPUTII REPRAESENTATA EST CIRCUMCISIO CORDIS, PROPTER FINEM, UT ECCLESIA INTERNA SUCCEDERET ECCLESIAE EXTERNAE,
QUAE IN OMNIBUS ET SINGULIS FIGURABAT ECCLESIAM INTERNAM.
割礼に代わりに洗礼が制定されたこと、
包皮の割礼によって心の割礼が表象されたので、
目的のために、内なる教会が外なる教会を続くように、
それはすべてと個々のものの中で内なる教会を体現(予表)せた。

 
(1) 原文
674. In orbe Christiano notum est, quod sit internus et externus homo, et quod externus sit idem cum naturali homine, et internus idem cum spirituali homine, quia in hoc est spiritus ejus; et quia ecclesia consistit ex hominibus, quod detur ecclesia interna et externa: et si indagantur successiones ecclesiarum in suo ordine ab antiquis temporibus ad hodiernum, videbitur, quod ecclesiae priores fuerint ecclesiae externae, hoc est, quod cultus illarum constiterit in externis, quae repraesentabant interna Ecclesiae Christianae, quae a Domino, cum fuit in mundo, fundata est, et nunc primum ab Ipso aedificatur. Primarium, quod distinxit Ecclesiam Israeliticam a reliquis in Asiatico orbe, et postea a Christiana, fuit circumcisio. Et quia, ut dictum est, omnia Ecclesiae Israeliticae, quae fuerunt externa, figurabant omnia Ecclesiae Christianae, quae sunt interna, ideo primarium signum illius ecclesiae fuit interius simile cum signo Ecclesiae Christianae, circumcisio enim significabat rejectionem concupiscentiarum carnis, et sic purificationem a malis; simile etiam significat Baptismus: ex quo patet, quod Baptismus loco circumcisionis mandatus sit, propter finem, tam ut Ecclesia Christiana distingueretur ab Ecclesia Judaica, quam ut ecclesia interna sic propius cognosceretur, et hoc cognoscitur ex usibus Baptismi, de quibus sequitur.
 
(2) 直訳
674. In orbe Christiano notum est, quod sit internus et externus homo, et quod externus sit idem cum naturali homine, et internus idem cum spirituali homine, quia in hoc est spiritus ejus; キリスト教世界の中でよく知られている、内なる〔人と〕外なる人がいること、また外なる〔人〕は自然的な人と同じものであること、また内なる〔人〕は霊的な人と同じものである、この中に彼の霊がいるからである。
et quia ecclesia consistit ex hominibus, quod detur ecclesia interna et externa: また教会は人間から構成されているので、内なる教会と外なる〔教会〕が存在すること。
et si indagantur successiones ecclesiarum in suo ordine ab antiquis temporibus ad hodiernum, videbitur, quod ecclesiae priores fuerint ecclesiae externae, hoc est, quod cultus illarum constiterit in externis, quae repraesentabant interna Ecclesiae Christianae, quae a Domino, cum fuit in mundo, fundata est, et nunc primum ab Ipso aedificatur. また、もし教会の継承(連続)がその順序で、古代の時から今日まで、研究される(探し出される)ら、見られる、前の教会が外なる教会であったこと、すなわち、それらの礼拝が外なるもので成り立ったこと、それらはキリスト教会の内なるものを表象した、それは主により、世の中にいたとき、建てられた(基礎を据えられた)、また今や始めてその方により建設される。
Primarium, quod distinxit Ecclesiam Israeliticam a reliquis in Asiatico orbe, et postea a Christiana, fuit circumcisio. 主要なもの〔であった〕、それはイスラエル教会をアジアの世界の中の他の〔教会〕から区別した、またその後、キリスト教の〔教会〕から、割礼であった。
Et quia, ut dictum est, omnia Ecclesiae Israeliticae, quae fuerunt externa, figurabant omnia Ecclesiae Christianae, quae sunt interna, ideo primarium signum illius ecclesiae fuit interius simile cum signo Ecclesiae Christianae, circumcisio enim significabat rejectionem concupiscentiarum carnis, et sic purificationem a malis; また、言われたように、イスラエル教会のすべてのものは、それは外なる〔教会〕であった、キリスト教会のすべてのものを体現(予表)せたので、それは内なる〔教会〕である、
simile etiam significat Baptismus: 同様に、洗礼もまた意味した。
ex quo patet, quod Baptismus loco circumcisionis mandatus sit, propter finem, tam ut Ecclesia Christiana distingueretur ab Ecclesia Judaica, quam ut ecclesia interna sic propius cognosceretur, et hoc cognoscitur ex usibus Baptismi, de quibus sequitur. そのことから明らかである、割礼の代わりに洗礼が適用されたこと、目的のために、ユダヤ教会からキリスト教会が分離される(区別される)めにも、内なる教会がこのように親しく(親密に)知られるためにも、またこのことは洗礼の役立ちから知られる、それらについては続けられる。
 
(3) 訳文
674. キリスト教界の中で、内なる人と外なる人がいること、また外なる人は自然的な人と同じものであること、また内なる人は、この中に彼の霊がいるので、霊的な人と同じものであること、また教会は人間から構成されているので、内なる教会と外なる教会が存在することが、よく知られている。また、もし教会の継承(連続)が、古代の時から今日まで、の順序で探求されるなら、前の教会が外なる教会であったこと、すなわち、それらの礼拝が外なるもので成り立ったことが見られる、それらはキリスト教会の内なるものを表象し、それ〔教会〕は主により、世の中にいたとき、基礎を据えられ、また今や始めてその方により建設される。
 イスラエル教会をアジアの世界の中の他の〔教会〕から、またその後、キリスト教の〔教会〕から区別した主要なものは、割礼であった。
 また、言われたように、外なる教会であったイスラエル教会のすべてのものは、内なる教会であるキリスト教会のすべてのものを体現(予表)せ、同様に、洗礼もまた意味したからである――そのことから、割礼の代わりに洗礼が適用されたこと、ユダヤ教会からキリスト教会が区別されるためにも、内なる教会がこのように親しく(親密に)知られるためにも、その目的のために明らかである、またこのことは洗礼の役立ちから知られ、それらについては続けられる。

原典講読『真のキリスト教』675

(1) 原文
675. Quod circumcisio fuerit instituta, in signum quod homines Ecclesiae Israeliticae essent ex posteritate Abrahami, Isaci et Jacobi, constat ex his:
 
"Dixit Deus ad Abrahamum,…. Hoc foedus Mecum, quod observabitis inter Me et inter vos, et inter semen tuum post te; [1]circumcidi vobis omnem masculum, et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter Me et vos" (Gen. xvii. [9,] 10, 11);
 
quod foedus seu ejus signum postea confirmatum est per Mosen (Levit. xii. 1-3). Et quia ecclesia illa per illud signum a reliquis distinguebatur, ideo antequam filii Israelis transgressi sunt Jordanem, mandatum erat, ut iterum circumciderentur (Jos. v.); causa fuit, quia terra Canaan repraesentabat ecclesiam, et Jordanes fluvius introductionem in illam. Et insuper ut in ipsa terra Canaane illius signi recordarentur, mandatum est hoc:
 
"Quando veneritis in terram, et plantaveritis quamcunque arborem cibi, praeputiabitis praeputium fructus ejus; tribus annis erit vobis praeputiatus, non comedetur" (Levit. xix. 23).
 
[2.] Quod circumcisio repraesentaverit et inde significaverit rejectionem concupiscentiarum carnis, et sic purificationem a malis, simile quod Baptismus, constat ex locis in Verbo, ubi dicitur, quod circumciderent cor, ut in his:
 
Moses dixit, "Circumcidite praeputium cordis vestri, cervicem vestram ne indurate" (Deutr. x. 16).
"Circumcidet.. Jehovah Deus.. cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Jehovam Deum tuum, ex toto corde tuo, ex tota anima tua, quo vivas" (Deutr. xxx. 6).
 
Et apud Jeremiam:
 
"Circumcidite vos Jehovae, ut removeat praeputia cordis vestri, vir Jehudae et habitatores Hierosolymae, ne exeat sicut ignis ira mea …propter malitiam operum vestrorum" (iv. 4).
 
Et apud Paulum:
 
"In Jesu Christo neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed Fides per charitatem operans," "et nova Creatura" (Gal. v. 6; vi. 15).
 
[3] Ex his nunc patet, quod loco circumcisionis institutus sit Baptismus, quia per circumcisionem carnis repraesentata est circumcisio cordis, quae etiam significat purificationem a malis, nam mala omnis generis assurgunt ex carne, ac "praeputium" significat spurcos amores ejus. Quoniam circumcisio et Baptismi lavatio simile significant, ideo dicitur apud Jeremiam:
 
"Circumcidite vos Jehovae, ut removeat praeputia cordis vestri" (iv. 4):
 
et paulo post,
 
"[2]Lava a malitia cor tuum, Hierosolyma, ut serveris" (vers. 14).
 
Quid circumcisio et lavatio cordis, docet Dominus apud Matthaeum (xv. 18, 19).
 
   @1 circumcidi (cum exemplo Auctoris,) pro “circumcide” @2 Lava pro “Lavate”
 
(2) 直訳
675. Quod circumcisio fuerit instituta, in signum quod homines Ecclesiae Israeliticae essent ex posteritate Abrahami, Isaci et Jacobi, constat ex his: 割礼が制定されたことは、しるしの中に、イスラエル教会の人間であったこと、アブラハム、イサク、またヤコブの子孫から、これらから明らかである――
"Dixit Deus ad Abrahamum,…. Hoc foedus Mecum, quod observabitis inter Me et inter vos, et inter semen tuum post te; 「神はアブラハムに言った……これはわたしとの契約である、わたしの間でまたあなたがたの間で、あなたがたが守るべきこと、またあなたの後のあなたの子孫の間で。
[1]circumcidi vobis omnem masculum, et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter Me et vos" (Gen. xvii. [9,] 10, 11); わたしはあなたがたにすべての男を割礼する、またあなたがたはあなたがたの包皮の肉を割礼する、わたしとあなたがたの間の契約のしるしの中にあるために」(創世記9, 10, 11)
quod foedus seu ejus signum postea confirmatum est per Mosen (Levit. xii. 1-3). 契約とそのしるしはその後、モーセによって確立された(レビ記12:1-3)
Et quia ecclesia illa per illud signum a reliquis distinguebatur, ideo antequam filii Israelis transgressi sunt Jordanem, mandatum erat, ut iterum circumciderentur (Jos. v.); また、その教会はそのしるしにによって他のものから区別されたので、それゆえ、イスラエル民族はヨルダン川を越える前に、命令された、再び割礼される(受ける)ように(ヨシュア記第5)
causa fuit, quia terra Canaan repraesentabat ecclesiam, et Jordanes fluvius introductionem in illam. 理由があった、カナンの地は教会を表象したからである、またヨルダン川の流れはその中への導入を。
Et insuper ut in ipsa terra Canaane illius signi recordarentur, mandatum est hoc: またそのうえ、カナンの地そのものの中で、そのしるしが覚えておかれるために、このことが命令された――
"Quando veneritis in terram, et plantaveritis quamcunque arborem cibi, praeputiabitis praeputium fructus ejus; 「あなたがたが地の中にやって来る時、また食物のどんな木を植える、その実の包皮をあなたがたは不潔なものとして扱わなければならない(割礼を受けていないと見なす)
tribus annis erit vobis praeputiatus, non comedetur" (Levit. xix. 23). 三年、あなたがたに不潔なもの(割礼を受けていない)ものである、食べてはならない」(レビ記19:23)
[2.] Quod circumcisio repraesentaverit et inde significaverit rejectionem concupiscentiarum carnis, et sic purificationem a malis, simile quod Baptismus, constat ex locis in Verbo, ubi dicitur, quod circumciderent cor, ut in his: [2] 割礼は、肉の欲望の捨てることを表象した、またここから意味したこと、このように悪からの清めを、同様に、そのことを洗礼が、みことばの箇所から明らかである、そこに言われている、心を割礼すること、例えば、これらの中に――
Moses dixit, "Circumcidite praeputium cordis vestri, cervicem vestram ne indurate" (Deutr. x. 16). モーセは言った、「あなたがたの心の包皮を割礼を行なえ、あなたがたの首(うなじ)を固くないように」(申命記10:16)
"Circumcidet.. Jehovah Deus.. cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Jehovam Deum tuum, ex toto corde tuo, ex tota anima tua, quo vivas" (Deutr. xxx. 6). 「割礼を行なわれる……神エホバは……あなたの心を、またあなたの子孫の心を、あなたがあなたの神エホバを愛するように、あなたの全部の心から、あなたの全部の霊魂から、そこへあなたは生きる」(申命記30:6)
Et apud Jeremiam: また「エレミヤ(書)」のもとに――
"Circumcidite vos Jehovae, ut removeat praeputia cordis vestri, vir Jehudae et habitatores Hierosolymae, ne exeat sicut ignis ira mea …propter malitiam operum vestrorum" (iv. 4). 「(あなたがたは)あなたがたをエホバ〔のため〕に割礼せよ、あなたがたの心の包皮を取り除け、ユダの男とエルサレムの住民よ、わたしの怒りの火のように出ないように……あなたがたの働きの悪意のために」(4:4)
Et apud Paulum: また、パウロのもとに――
"In Jesu Christo neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed Fides per charitatem operans," "et nova Creatura" (Gal. v. 6; vi. 15). 「イエス・キリストの中で割礼は何らかものが効力がない、包皮もない、しかし、仁愛によって働く信仰が〔効力がある〕」、「また、新しい被造物」(ガラテヤ5:66:15)
[3] Ex his nunc patet, quod loco circumcisionis institutus sit Baptismus, quia per circumcisionem carnis repraesentata est circumcisio cordis, quae etiam significat purificationem a malis, nam mala omnis generis assurgunt ex carne, ac "praeputium" significat spurcos amores ejus. [3] これらから、今や、明らかである、割礼の代わりに洗礼が制定されたこと、肉の割礼によって心の割礼が表象されたからである、それもまた悪からの清め(浄化)を意味した、なぜなら、すべての種類の悪は肉から起こるから、そして「包皮」はその愛の不潔なものを意味する。
Quoniam circumcisio et Baptismi lavatio simile significant, ideo dicitur apud Jeremiam: 割礼と洗礼の洗いは似たことを意味したので、それゆえ、「エレミヤ(書)」のもとに言われている――
"Circumcidite vos Jehovae, ut removeat praeputia cordis vestri" (iv. 4): 「(あなたがたは)あなたがたをエホバ〔のため〕に割礼せよ、あなたがたの心の包皮を取り除け」(4:4)
et paulo post, また少し後に、
"[2]Lava a malitia cor tuum, Hierosolyma, ut serveris" (vers. 14). 「あなたの心を悪意から洗え、エルサレムよ、あなたが救われるために」(14)
Quid circumcisio et lavatio cordis, docet Dominus apud Matthaeum (xv. 18, 19). 割礼と心を洗うことが何か、主は「マタイ(福音書)」のもとに教えられている(15:18, 19)
 
@1 circumcidi (cum exemplo Auctoris,) pro “circumcide” 注1circumcide」の代わりにcircumcidi(著者の本(写し)に)
@2 Lava pro “Lavate” 注2Lavate」の代わりにLava
 
(3) 訳文
675. 割礼が制定されたことが、イスラエル教会の人間がアブラハム、イサク、またヤコブの子孫からであったしるしであったことは、これらから明らかである――
 
 「神はアブラハムに言った……これは、わたしの間とあなたがたの間で、またあなたの後のあなたの子孫の間であなたがたが守るべきことの、わたしとの契約である。わたしはあなたがたにすべての男を割礼する、またあなたがたはあなたがたの包皮の肉を割礼する、わたしとあなたがたの間の契約のしるしの中にあるために」(創世記9, 10, 11)
 
 契約とそのしるしはその後、モーセによって確立された(レビ記12:1-3)
 また、その教会は、そのしるしにによって他のものから区別されたので、それゆえ、イスラエル民族はヨルダン川を越える前に、再び割礼される(受ける)ように命令された(ヨシュア記第5)。その理由は、カナンの地は教会を、またヨルダン川の流れはその中への導入を表象したからである。
またそのうえ、カナンの地そのものの中で、そのしるしが覚えておかれるために、このことが命令された――
 
 「あなたがたが〔その〕地にやって来て、食べ物となるどんな木でも植える時、その実の包皮をあなたがたは不潔なものとして扱わなければならない(割礼を受けていないと見なす)。三年、あなたがたに不潔なもの(割礼を受けていない)のであり、食べてはならない」(レビ記19:23)
 
 [2] 割礼は、肉の欲望の捨てること、このように悪からの清めを、同様に、そのことを洗礼が表象し、またここから意味したことは、みことばの、そこに心を割礼することが言われている箇所から明らかである、例えば、これらの中に――
 
 モーセは言った、「あなたがたの心の包皮を割礼を行なえ、あなたがたのうなじを固くしないために」(申命記10:16)
 「神エホバは割礼を行なわれる……あなたの心を、またあなたの子孫の心を、あなたがあなたの神エホバを、あなたの全心から、あなたの全霊魂から愛するように、そこであなたは生きる」(申命記30:6)
 
 また「エレミヤ」に――
 
 「(あなたがたは)あなたがたをエホバ〔のため〕に割礼せよ、あなたがたの心の包皮を取り除け、ユダの男とエルサレムの住民よ、わたしの怒りが火のように出ないように……あなたがたの働きの悪意のために」(4:4)
 
 また、パウロに――
 
 「イエス・キリストの中で、割礼も、包皮も、何らかものが効力がないしかし、仁愛によって働く信仰が〔効力がある〕」、「また、新しい被造物〔であることに効力がある〕」(ガラテヤ5:66:15)
 
 [3] これらから、今や、割礼の代わりに洗礼が制定されたことが明らかである、肉の割礼によって心の割礼が表象されたからである、それもまた悪からの清めを意味した、なぜなら、すべての種類の悪は肉から起こり、そして「包皮」はその愛の不潔なものを意味するからである。
 割礼と洗礼の洗いは似たことを意味したので、それゆえ、「エレミヤ書」に言われている――
 
 「(あなたがたは)あなたがたをエホバ〔のため〕に割礼せよ、あなたがたの心の包皮を取り除け」(4:4)
 
 また少し後に、
 
 「あなたの心を悪意から洗え、エルサレムよ、あなたが救われるために」(14)
 
 割礼と心を洗うことが何か、主は「マタイ福音書」で教えられている(15:18, 19)

原典講読『真のキリスト教』676

(1) 原文
676. Fuerunt plures apud filios Israelis, et hodie sunt apud Judaeos, qui credunt, quod prae omnibus electi sint, quia circumcisi, et inter Christianos, quia baptizati sunt; cum tamen ambae, circumcisio et baptizatio, sunt modo datae in signum et in memoriale, ut purificentur a malis, et sic fiant electi. Quid externum absque interno apud hominem, nisi sicut templum absque cultu, quod non alicui usui est, nisi inserviat pro stabulo? et porro, quid externum absque interno, nisi sicut ager ex meris cannis et calamis absque segete? nisi sicut vinea ex meris palmitibus et foliis absque uvis? nisi sicut ficus absque suo fructu, cui Dominus maledixit (Matth. xxi. 19)? nisi sicut lampades in manibus virginum stultarum absque oleo (Matth. xxv. 3)? immo, nisi sicut habitatio in mausoleo, ubi cadavera sub pedibus, ossa circum parietes, et nocturnae larvae volantes sub tecto? aut sicut currus tractus a pardis, super quo lupus auriga, et vectus in illo fatuus? Homo enim externus non est homo, sed modo figura hominis; internum enim, quod est sapere a Deo, facit hominem. Similiter circumcisus et baptizatus, nisi circumcidat aut lavet cor suum.
 
(2) 直訳
676. Fuerunt plures apud filios Israelis, et hodie sunt apud Judaeos, qui credunt, quod prae omnibus electi sint, quia circumcisi, et inter Christianos, quia baptizati sunt; イスラエル民族のもとに多くの者がいた、また今日もユダヤ人のもとにいる、その者は信じている、多くの者よりも選ばれていること、割礼を受けたので、またキリスト教徒の間に、洗礼を受けたので。
cum tamen ambae, circumcisio et baptizatio, sunt modo datae in signum et in memoriale, ut purificentur a malis, et sic fiant electi. そのときそれでも、割礼と洗礼は、単なるしるしの中に(として)また記念の中に(として)与えられた、悪から清められ、またこのように選ばれた者になるために。
Quid externum absque interno apud hominem, nisi sicut templum absque cultu, quod non alicui usui est, nisi inserviat pro stabulo? 人間のもとの、内なるものなしに外なるものとは何か、礼拝なしに神殿(教会)のようでないなら、それはあるものに役立たない、家畜小屋として役立つのでないなら?
et porro, quid externum absque interno, nisi sicut ager ex meris cannis et calamis absque segete? またさらに、内なるものなしに外なるものとは何か、作物なしに単なるアシとヨシからの畑のようでないなら?
nisi sicut vinea ex meris palmitibus et foliis absque uvis? ブドウ(の実)しに単なる枝と葉からのブドウの木のようでないなら。
nisi sicut ficus absque suo fructu, cui Dominus maledixit (Matth. xxi. 19)? その果実なしのイチジクの木のようでないなら、それに主は呪った?(マタイ21:19)
nisi sicut lampades in manibus virginum stultarum absque oleo (Matth. xxv. 3)? 油なしの愚かな乙女たちの手の中のランプのようでない?(マタイ25:3)
immo, nisi sicut habitatio in mausoleo, ubi cadavera sub pedibus, ossa circum parietes, et nocturnae larvae volantes sub tecto? 実に、広大壮麗な墓地の中に住むことのようでないなら、そこに死体が、足の下に、壁の周囲に骨が、屋根の下に夜の幽霊が飛んでいる?
aut sicut currus tractus a pardis, super quo lupus auriga, et vectus in illo fatuus? または、ヒョウにより扱われる馬車のよう〔である〕、その上にオオカミの御者、またその中に愚かな者(の)乗り手。
Homo enim externus non est homo, sed modo figura hominis; というのは、外なる人は人間ではないから、しかし、単に人間の姿(外観)
internum enim, quod est sapere a Deo, facit hominem. というのは、内なるものが、それは神から味わう(賢明である)ことがある、人間をつくるから。
Similiter circumcisus et baptizatus, nisi circumcidat aut lavet cor suum. 同様〔である〕割礼と洗礼は、もし、自分の心を割礼しないなら、または洗わないなら。
 
(3) 訳文
676. イスラエル民族のもとに多くの者がいた、また今日もユダヤ人のもとにいる、その者は、割礼を受けたので、またキリスト教徒の間に、洗礼を受けたので。多くの者よりも選ばれていることを信じている。そのときそれでも、割礼と洗礼は、悪から清められ、またこのように選ばれた者になるためにの、単なるしるしとして、また記念として与えられた。
 人間のもとで、内なるもののない外なるものとは何か、礼拝のない神殿(教会)のようでないなら、それは家畜小屋として役立つのでないなら、あるものに役立たない〔のではないの〕か? またさらに、内なるものない外なるものとは何か、作物のないアシとヨシだけからの畑のようではないのか? ブドウ(の実)のない枝と葉だけからのブドウの木のようでないのか? 実のないイチジクの木のようでないなら〔何か〕? それに主は呪った(マタイ21:19)愚かな乙女たちの手の中の油のないランプのようではないか?(マタイ25:3) 実に、広大壮麗な墓地の中に住むことのようでないなら〔何か〕? そこには、足の下に死体が、壁の周囲に骨が、屋根の下に夜の幽霊が飛んでいる。または、ヒョウにおり扱われる馬車のよう〔であり〕、その上にオオカミの御者、またその中に愚かなり手がいる。
 というのは、外なる人は人間ではなく、しかし、単に人間の姿(外観)であるから。というのは、神から賢明である内なるものが人間をつくるから。
 割礼や洗礼も、もし、自分の心を割礼しないなら、または洗わないなら、同様である。