(1) 原文
661. His adjiciam haec Memorabilia. Primum hoc:―
In plaga septentrionali superiore prope ad orientem in mundo spirituali, sunt loca instructionis pro pueris, suntque pro adolescentibus, et sunt pro viris, et quoque pro senibus: in haec loca mittuntur omnes qui infantes mortui sunt, et educantur in caelo; similiter in illa omnes qui e mundo noviter adveniunt, et cognitiones de caelo et inferno desiderant. Tractus ille est prope Orientem, ut omnes instruantur per influxum a Domino, Dominus enim est Oriens, quia est in Sole ibi, qui ab Ipso est purus Amor; inde calor ex illo Sole in sua essentia est amor, et lux ex illo in sua essentia est sapientia; haec inspirantur illis a Domino e Sole illo, ac inspirantur secundum receptionem, et receptio est secundum amorem sapiendi. Post tempora instructionis emittuntur inde illi qui intelligentes facti sunt, et hi vocantur discipuli Domini: emittuntur inde primum in occidentem, et illi qui ibi non manent, in meridiem, et quidam per meridiem in orientem, et introducuntur in societates ubi mansiones illorum erunt.
[2.] Quondam, cum meditatus sum de caelo et inferno, coepi desiderare cognitionem universalem de statu utriusque; sciens quod qui universalia scit, postea possit comprehendere singularia, quia haec sunt in illis, sicut partes sunt in communi. In hoc desiderio spectavi ad tractum illum in plaga septentrionali prope ad orientem, ubi loca instructionis erant, et per viam mihi tunc apertam illuc vadi, ac intravi in unum collegium, ubi erant viri juvenes. Et adivi ibi archididascalos qui instruebant, et quaesivi illos, num sciant universalia de caelo et inferno.
Et responderunt, quod sciant aliquid parum; "sed si spectamus versus orientem ad Dominum, illustrabimur et sciemus." [3.] Et fecerunt ita, et dixerunt, "Universalia inferni sunt tria, sed universalia inferni sunt e diametro opposita universalibus caeli: universalia inferni sunt hi tres amores,― amor dominandi ex amore sui, amor possidendi aliorum bona ex amore mundi, et amor scortatorius. Universalia caeli illis opposita sunt hi tres amores,― amor dominandi ex amore usus, amor possidendi bona mundi ex amore faciendi usus per illa, et amor vere conjugialis."
His dictis, post votivum pacis abii et redii domum. Quum domi eram, dictum mihi est e caelo, "Lustra illa tria universalia supra et infra, et postea videbimus illa in manu tua. Dicebatur "in manu," quia omnia quae homo intellectu lustrat, apparent angelis sicut inscripta manibus. Quare dicitur in Apocalypsi, quod characterem acceperint super fronte et super manu (xiii. 16; xiv. 9; xx. 4).
[4.] Post haec lustravi primum amorem universalem inferni, qui erat amor dominandi ex amore sui, et postea illi correspondentem amorem universalem caeli, qui erat amor dominandi ex amore usuum; non enim mihi licuit unum amorem absque altero lustrare, quia intellectus non percipit amorem unum absque altero, sunt enim oppositi; quare ut uterque percipiatur, sistentur in opposito, unus contra alterum; facies enim pulchra et formosa elucet ex opposita illi facie impulchra et deformi. Cum ventilavi amorem dominandi ex amore sui, datum est percipere quod hic amor esset summe infernalis, et inde apud illos qui in profundissimo inferno sunt; et quod amor dominandi ex amore usuum, esset summe caelestis, et inde apud illos qui in supremo caelo sunt. [5.] Quod amor dominandi ex more sui summe infernalis sit, est quia dominari ex amore sui eat ex proprio, ac proprium hominis a nativitate est ipsum malum, et ipsum malum est e diametro contra Dominum; quapropter illi, quo plus in illud malum progrediuntur, eo plus negant Deum et sancta ecclesiae, et adorant se et naturam; illi, qui in illo malo sunt, explorent quaeso id in se, et videbunt. Amor etiam hic talis est, ut quantum ei relaxantur frena, quod fit dum impossibile non obstat, tantum ruat e gradu in gradum, et usque ad summum; et ibi nec terminatur, sed si non datur gradus superior, dolet et gemit. [6.] Hic amor apud politicos ascendit usque ut velint esse reges et imperatores, et si possible, ut dominentur super omnia mundi, et vocari reges regum et imperatores imperatorum; at idem amor apud canonicos ascendit, usque ut velint esse dii, et quantum possible, ut dominentur super omnia caeli, et vocari dii [[1]deorum]. Quod hi et illi corde non agnoscant aliquem Deum, videbitur in sequentibus. At vicissim illi, qui volunt dominari ex amore usuum, hi non volunt dominari ex se, sed ex Domino, quoniam amor usuum est ex Domino, et est Ipse Dominus; hi dignitates non aliter spectant, quam media ad faciendum usus; hos ponunt longe supra dignitates, at priores ponunt dignitates longe supra usus.
[7.] Cum haec meditatus sum, dictum mihi est per angelum a Domino, "Jam jam videbis et confirmaberis ex visu qualis infernalis ille amor est."
Et tunc subito aperuit se terra ad sinistrum, et vidi ascendentem ex inferno diabolum, cui super capite erat pileus quadratus depressus super frontem usque ad oculos, facies plena pustulis sicut ardentis febris, oculi truces, pectus tumens in rhombum; ex ore eructabat fumum sicut fumus, lumbi ei erant plane igniti, loco pedum erant tali ossei absque carne; et ex corpore ejus exhalabatur calor putidus et immundus.
Illo viso territus sum, et clamavi ad illum, "Ne accede, dic unde es."
Et respondit rauce, "Sum ex inferis, et ibi in societate cum ducentis, quae omnium societatum supereminentissima est: ibi omnes sumus imperatores imperatorum, reges regum, duces ducum, et principes principum; non aliquis ibi est nude imperator, neque nude rex, dux et princeps, sedemus ibi super thronis thronorum, et inde mandata in universum orbem, et ultra, emittimus."
Tunc dixi illi, "Videsne quod ex phantasia supereminentiae insanias?"
Et respondit, "Quomodo potes ita loqui, quia nobis prorsus videmur, et quoque agnoscimur a consociis, tales?"
[8.] Hoc audito, non volui adhuc dicere, Insanis, quia ex phantasia insanivit: et datum est mihi cognoscere quod ille diabolus, cum in mundo vixit, fuerit modo curator alicujus domus, et quod tunc in tantum elatus spiritu fuerit, ut prae se omne genus humanum spreverit, ac indulserit phantasiae quod dignior esset rege, et quoque imperatore; ex quo fastu negaverat Deum, ac reputaverat omnia sancta ecclesiae sicuti nihili pro se, sed aliquid pro stupida plebe.
Tandem quaesivi illum, "Vos ducenti ibi, quamdiu gloriamini ita inter vos?"
Dixit, "In aeternum, sed quod illi e nobis, qui cruciant alios propter negatam supereminentiam subsidant; licet enim nobis gloriari, sed non alicui malum inferre."
Quaesivi iterum, "Scisne qualis sors est subsidentibus?"
Dixit, quod subsidant in quendam carcerem, ubi vocantur viliores vilibus seu vilissimi, et laborant.
Tunc dixi ad diabolum illum, "Cave itaque tu ne etiam subsidas."
[9.] Post haec iterum aperuit se terra, sed ad dextrum; et vidi exsurgentem alium diabolum, super cujus capite erat sicut cidaris, circumvoluta spiris tanquam colubri, cujus caput e vertice eminuit: facies ei erat leprosa a fronte ad mentum, et quoque utraque manus; lumbi erant nudi et atri sicut fuligo, per quam ignis sicut foci furve transparuit, et tali pedum sicut duae viperae.
Prior diabolus hoc viso conjecit se super genua, et adoravit illum. Quaesivi, "Cur ita?"
Dixit, "Est ille Deus caeli et terrae, estque omnipotens."
Et tunc quaesivi hunc, "Quid tu dicis ad hoc?"
Respondit, "Quid dicam, est mihi omnis potestas super caelum et infernum; sors omnium animarum est in mea manu."
Et quaesivi iterum, "Quomodo potest ille, qui est imperator imperatorum, ita se submittere, et tu adorationem recipere?"
Respondit, "Est usque meus servus; quid imperator coram Deo? Est in dextra mea fulmen excommunicandi."
[10.] Et tunc dixi illi, "Quomodo potes ita insanire? Fueras in mundo solum canonicus; et quia phantasia laborasti, quod tibi fuerint claves, et inde potestas ligandi et solvendi, spiritum tuum in hunc gradum vesaniae evexeras, ut nunc credas quod sis ipse Deus."
Ad haec indignatus juravit quod sit, et quod Domino non sit aliqua potestas in caelo, "quia omnem transtulerat in nos; non opus habemus, quam ut mandemus, ac caelum et infernum reverenter obediunt; si mittimus aliquem in infernum, diaboli statim recipiunt illum, similiter angeli illum quem mittimus in caelum."
Quaesivi porro, "Quot estis in societate vestra?"
Dixit, "Trecenti, et omnes ibi sumus dii, ego autem deus deorum."
[11.] Post haec aperuit se terra sub pedidus utriusque, et [2]subsederunt profunde in sua inferna; et datum est videre, quod sub infernis illorum essent ergastula, in quae deciderent illi qui damna aliis inferunt; cuivis enim in inferno relinquitur sua phantasia, et quoque gloriatio in illa, sed non licet malum facere alteri. Quod tales sint ibi, est quia homo tunc est in suo spiritu, ac spiritus, postquam separatus est a corpore, venit in plenam libertatem agendi secundum ejus affectiones et inde cogitationes.
[12.] Postea datum est inspicere in illorum inferna; ac infernum, ubi erant imperatores imperatorum ac reges regum, erat plenum omni immunditie, ac illi visi sunt sicut variae ferae truculentis oculis; similiter in altero inferno, ubi erant dii et deus deorum, et in hoc apparuerunt dirae aves noctis, quae vocantur ochim et ijim, volantes circum illos; imagines phantasiae illorum ita mihi visae sunt.
Ex his patuit, qualis est amor sui politicus, et qualis est amor sui ecclesiasticus; quod hic sit ut velint esse dii, ille autem ut velint esse imperatores; et quod ita velint, et quoque affectent, quantum frena amoribus istis relaxantur.
[13.] Postquam haec tristia et atrocia mihi visa sunt, circumspexi, et vidi duos angelos non procul a me stantes et colloquentes; unus amictus erat toga lanea fulgente ex flammea purpura, et tunica ex splendente bysso sub illa; alter similibus ex coccino cum cidari, cui aliqui pyropi a dextro latere inserti erant. Ad hos accessi, et ex pace salutavi; et reverenter quaesivi, "Cur vos hic infra estis?"
Et respondebant, "Demisimus nos huc e caelo ex mandato Domini ad loquendum tecum de beata sorte illorum, qui volunt dominari ex amore usuum. Nos sumus cultores Domini; ego princeps societatis, alter summus sacerdos ibi."
Et dixit princeps quod esset servus suae societatis, quia inserviret illi faciendo usus; et alter dixit, quod esset minister ecclesiae ibi, quia inserviendo illis ministraret sancta ad usus animarum illorum; et quod ambo in perpetuis gaudiis sint ex felicitate aeterna, quae a Domino in illis est; et quod omnia in societate illa sint splendida et magnifica, splendida ex auro et lapidibus pretiosis, et magnifica ex palatiis et paradisis; "causa est, quia amor noster dominandi non est ex amore sui, sed ex amore usuum, et quia amor usuum est a Domino, ideo omnes usus boni in caelis splendent et fulgent; et quia omnes in nostra societate in hoc amore sumus, ideo atmosphaera ibi apparet aurea, ex luce ibi quae trahit ex flammeo Solis, ac flammeo Solis correspondet isti amori."
[14.] His dictis apparuit etiam mihi similis sphaera circum illos; et [3]sensum est aromaticum ex illa, quod etiam dixi illis, et petii, ut aliquid plus adjiciant dictis de amore usus. Et continuabant dicendo, "Dignitates, in quibus sumus, quidem ambivimus, sed propter nullum alium finem, quam ut possemus plenius facere usus, et latius extendere illos: et quoque circumfundimur honore, et acceptamus illum, non propter nos, sed propter bonum societatis; confratres enim et consocii, qui ex vulgo ibi sunt, vix sciunt aliter quam quod honores dignitatum nostrarum sint in nobis, et inde quod usus quos facimus, sint e nobis; sed nos aliter sentimus; sentimus quod honores dignitatum sint extra nos, et quod sint sicut amictus quibus investimur; sed quod usus, quos praestamus, sint ex amore illorum intra nos a Domino, et hic amor beatudinem suam accipit ex communicatione per usus cum aliis; et ab experientia scimus, quod quantum facimus usus ex amore illorum, tantum increscat amor ille, et cum amore sapientia, ex qua fit communicatio; at quod quantum retinemus usus in nobis, et non communicamus, tantum pereat beatitudo; et tunc usus fit sicut cibus reconditus in ventriculo, et non circumsparsus nutrit corpus et ejus partes, sed manet indigestus, ex quo fit nausea; verbo, totum caelum non est nisi quam continens usus a primis ad ultima: quid usus nisi actualis amor proximi? et quid continet caelos nisi hic amor?"
His auditis interrogavi, "Quomodo potest aliquis scire num usus faciat ex amore sui, vel num ex amore usuum? Omnis homo tam bonus quam malus facit usus, et facit usus ex quodam amore; ponatur quod in mundo sit societas composita ex meris diabolis, et societas composita ex meris angelis; et opinor quod diaboli in sua societate ex igne amoris sui, et ex splendore gloriae suae, facturi sint tot usus quot angeli in sua; quis ergo potest scire ex quo amore, et ex qua origine sunt usus?"
Duo angeli ad haec responderunt, "Diaboli faciunt usus propter se et propter famam, ut evehantur ad honores, aut lucrentur opes; at angeli non faciunt usus propterea, sed propter usus ex amore illorum: homo non potest discernere illos usus. sed Dominus discernit illos; omnis qui credit in Dominum, et fugit mala ut peccata, ille facit usus ex Domino; at omnis qui non credit in Dominum, nec fugit mala ut peccata, facit usus ex se et propter se: hoc discrimen est inter usus a diabolis, et inter usus ab angelis."
Duo angeli his dictis abiveruut, et e longinquo visi sunt vecti in curru igneo sicut Elias, et in caelum suum sublati.
@1 deorum:―vide De Am. Conj., n. 262. @2 susederunt pro “subsiderunt” @3 sensum pro “sentitum”
(2) 直訳
661. His adjiciam haec Memorabilia. これらにこれらのメモラビリアを加える。
Primum hoc:― 第一のものはこれ――
In plaga septentrionali superiore prope ad orientem in mundo spirituali, sunt loca instructionis pro pueris, suntque pro adolescentibus, et sunt pro viris, et quoque pro senibus: 霊界の中の東へ近く、さらに高い北の方位の中に、少年のための教育の場所がある、そして青年のためのある、また男(成人)のためのある、そしてまた老人のための。
in haec loca mittuntur omnes qui infantes mortui sunt, et educantur in caelo; この場所の中にすべての者は送られる、その者は幼児で死んだ、また天界の中で育てられる。
similiter in illa omnes qui e mundo noviter adveniunt, et cognitiones de caelo et inferno desiderant. 同様に、その中にすべての者は〔送られる〕、その者は世から新たに到着する、天界と地獄についての知識を望む。
Tractus ille est prope Orientem, ut omnes instruantur per influxum a Domino, Dominus enim est Oriens, quia est in Sole ibi, qui ab Ipso est purus Amor; 彼らの場(領域)は「東」知覚にある、すべての者が主からの流入によって教えられるために、と言うのは、主は「東」であるから、そこに太陽の中にいるからである、それはその方から純粋な愛である。
inde calor ex illo Sole in sua essentia est amor, et lux ex illo in sua essentia est sapientia; ここから、その太陽からの熱は、その本質では愛である、またそれからの光は、その本質では知恵である。
haec inspirantur illis a Domino e Sole illo, ac inspirantur secundum receptionem, et receptio est secundum amorem sapiendi. これらが彼らに吹き込まれる、主から、その太陽から、そして、受け入れにしたがって吹き込まれる、また受け入れは賢明になる愛にしたがっている。
Post tempora instructionis emittuntur inde illi qui intelligentes facti sunt, et hi vocantur discipuli Domini: 教育の時の後、彼らはここから送られる、その者は知性ある者になった、またこれらの者は主の弟子と呼ばれる。
emittuntur inde primum in occidentem, et illi qui ibi non manent, in meridiem, et quidam per meridiem in orientem, et introducuntur in societates ubi mansiones illorum erunt. ここから最初に西の中に送られる、また彼らは、その者はそこにとどまらない、南へ、またある者は南を通って東に、また社会の中に導き入れられる、そこに彼らの住まいがある。
[2.] Quondam, cum meditatus sum de caelo et inferno, coepi desiderare cognitionem universalem de statu utriusque; [2] かつて、私が天界と地獄について熟考していたとき、両方の状態について普遍的な知識を願い始めた。
sciens quod qui universalia scit, postea possit comprehendere singularia, quia haec sunt in illis, sicut partes sunt in communi. 知っている、普遍的なものを知る者は、その後、個々のものを把握することができる、これら〔後者〕はそれら〔前者〕の中にあるからである、部分が全般的なものの中にあるように。
In hoc desiderio spectavi ad tractum illum in plaga septentrionali prope ad orientem, ubi loca instructionis erant, et per viam mihi tunc apertam illuc vadi, ac intravi in unum collegium, ubi erant viri juvenes. この願いの中で、私は東に近い北の方位の中のその領域を眺めた、そこに教育の場所があった、また道を通って、私にその時、開かれた、それを私は行った、そして一つの大学の中に入った、そこに若い男たちがいた。
Et adivi ibi archididascalos qui instruebant, et quaesivi illos, num sciant universalia de caelo et inferno. また、私は近づいた、そこに、上級の教師たちに、その者は教えた、また彼らに質問した、天界と徐語句について普遍的なものを知っているかどうか。
Et responderunt, quod sciant aliquid parum; また彼らは答えた、何らかのわずかなもの知っていること。
"sed si spectamus versus orientem ad Dominum, illustrabimur et sciemus." 「しかし、もし私たちが主へと東に向かって眺めるなら、私たちは教えられ、また知る」。
[3.] Et fecerunt ita, et dixerunt, "Universalia inferni sunt tria, sed universalia inferni sunt e diametro opposita universalibus caeli: [3] また彼らはそのようにした、また言った、「地獄の普遍的なものは三つある、しかし、地獄の普遍的なものは天界の普遍的なものと正反対に対立している――
universalia inferni sunt hi tres amores,― amor dominandi ex amore sui, amor possidendi aliorum bona ex amore mundi, et amor scortatorius. 地獄の普遍的なものはこれらの三つの愛である――自己愛からの支配する愛、世への愛(世俗愛)からの他の者の財産を所有する愛、また淫行(的な)愛。
Universalia caeli illis opposita sunt hi tres amores,― amor dominandi ex amore usus, amor possidendi bona mundi ex amore faciendi usus per illa, et amor vere conjugialis." それらに対立する天界の普遍的なものはこれらの三つの愛である――役立ちへの愛からの支配する(統治する)愛、それら〔財産〕によって役立ちを行なう愛からの世の財産を所有する愛、また真の結婚愛。
His dictis, post votivum pacis abii et redii domum. これらが言われて、平和の祈り(願い)の後、私は立ち去った、また家に戻った。
Quum domi eram, dictum mihi est e caelo, "Lustra illa tria universalia supra et infra, et postea videbimus illa in manu tua. 私が家にいたとき、私に天界から言われた、「上方のものと下方のもののその三つの普遍的なものを調べよ(熟考せよ)、また、その後、私たちはそれをあなたの手の中に見る」、
Dicebatur "in manu," quia omnia quae homo intellectu lustrat, apparent angelis sicut inscripta manibus. 「手の中に」と言われた、すべてのものは、それは人間が理解力で調べた(熟考した)、天使たちに手に刻み込まれているように見えるからである☆。
☆ 『天界と地獄』463には「思考と意志の個々のものが脳に刻み込まれているように、身体全体に刻み込まれている」とあります。ここの記事からは「人間が考えたものがに刻み込まれている」ようです。顔は(死後)情愛にしたがって変化し、これは偽ることができませんが(『天界と地獄』453以降)、手(手のひらでしょう)に刻み込まれたものはそのまま残るようです。私は手には特に「精神的な仕事」が記録されて残されていると思っています。顔もそうですが、手も「美しく」なければいけませんね。
Quare dicitur in Apocalypsi, quod characterem acceperint super fronte et super manu (xiii. 16; xiv. 9; xx. 4). それゆえ、「黙示録」に言われている、特別なしるしを額の上と手の上に受けること(13:16、14:9、20:4)。
カテゴリー: 原典講読『真のキリスト教』第11章
原典講読『真のキリスト教』661(直訳[4]~[5])
[4.] Post haec lustravi primum amorem universalem inferni, qui erat amor dominandi ex amore sui, et postea illi correspondentem amorem universalem caeli, qui erat amor dominandi ex amore usuum; [4] この後、私は熟考した(調べた)、地獄の普遍的な第一の愛を、それは自己愛から支配する愛であった、またその後、それに対応する天界の普遍的な愛を、それは役立ちへの愛から支配する(統治する)愛であった
non enim mihi licuit unum amorem absque altero lustrare, quia intellectus non percipit amorem unum absque altero, sunt enim oppositi; というのは、私に〔熟考すること(調べること)が〕許されなかったから、一方の愛を、もう一方の〔愛〕を熟考すること(調べること)なしに、理解力は一方の愛を受け入れないからである、もう一方なしに、というのは、対立しているから。
quare ut uterque percipiatur, sistentur in opposito, unus contra alterum; それゆえ、両方のものが知覚されるために、正反対のものの中に示される、一方がもう一方に反して。
facies enim pulchra et formosa elucet ex opposita illi facie impulchra et deformi. というのは、美しいまた美しい(かわいらしい)顔が明らかになるから、その対立した顔から、美しくないまた醜い。
Cum ventilavi amorem dominandi ex amore sui, datum est percipere quod hic amor esset summe infernalis, et inde apud illos qui in profundissimo inferno sunt; 私が自己愛からの支配する愛を議論した(考えを吐露した)とき、知覚することが与えられた、この愛が最高度に地獄的なものであったこと、またここから彼らのもとに〔ある〕、その者は最も深い地獄の中にいる。
et quod amor dominandi ex amore usuum, esset summe caelestis, et inde apud illos qui in supremo caelo sunt. また役立ちへの愛から支配(統治)する愛は、最高度に天界的であったこと、またここから彼らのもとに〔ある〕、その者は最も高い天界の中にいる。
[5.] Quod amor dominandi ex more sui summe infernalis sit, est quia dominari ex amore sui est ex proprio, ac proprium hominis a nativitate est ipsum malum, et ipsum malum est e diametro contra Dominum; [5] 自己愛からの支配する愛が最高度に地獄的であることは、自己愛から支配することはプロプリウムからである☆、そして人間のプロプリウムは出生から悪そのものである、また悪そのものは主に対して正反対である。
☆ 原文でestであるべきものがeatとなっていました。
quapropter illi, quo plus in illud malum progrediuntur, eo plus negant Deum et sancta ecclesiae, et adorant se et naturam; そのために、彼らは、その悪の中に進めば進むほどますます、主と教会の聖なるものを否定する、また、自分自身と自然を崇拝する。
illi, qui in illo malo sunt, explorent quaeso id in se, et videbunt. 彼らは、その者はその悪の中にいる、どうぞ(お願いします)☆、それを本質的に調べる、また見る。
☆ quaesoは通常「お願いします」の間投詞としますが、ここは「私は求める」がよいでしょう。
Amor etiam hic talis est, ut quantum ei relaxantur frena, quod fit dum impossibile non obstat, tantum ruat e gradu in gradum, et usque ad summum; さらにまた、この愛はこのようなものである、~のような、どれだけ彼に抑制がゆるめられるか〔によって〕、それは不可能が妨げられないとき生じる、それだけ段階から段階へ突進する、また最高点までも。
et ibi nec terminatur, sed si non datur gradus superior, dolet et gemit. またそこに終わりもしない、しかし、もしさらに上の段階が与えられないなら、苦しむ、また嘆く。
原典講読『真のキリスト教』661(直訳[6]~[7])
[6.] Hic amor apud politicos ascendit usque ut velint esse reges et imperatores, et si possible, ut dominentur super omnia mundi, et vocari reges regum et imperatores imperatorum; [6] 政治家のもとのこの愛は王たちと皇帝たちであることを欲するまでものぼる、またもし可能なら、世のすべての者の上に支配するように、また王たちの王たち、また皇帝たちの皇帝たちと呼ばれること。
at idem amor apud canonicos ascendit, usque ut velint esse dii, et quantum possible, ut dominentur super omnia caeli, et vocari dii [[1]deorum]. しかし、同じ愛が聖職者のもとでのぼる、神々であることを欲するまで、天界のすべての者の上に支配するように、また神々の☆神々と呼ばれること。
☆ 注のように「神々の」は『結婚愛』262番にあります。こいこでは省いたよいと思えますが、後の[12]を見ると、「神々の」があったほうがよいです(すなわち、見落としと思えます)。
Quod hi et illi corde non agnoscant aliquem Deum, videbitur in sequentibus. これらやそれらの者は、心で、何らかの神を認めないことは、続くものの中で見られる。
At vicissim illi, qui volunt dominari ex amore usuum, hi non volunt dominari ex se, sed ex Domino, quoniam amor usuum est ex Domino, et est Ipse Dominus; しかし、逆に、彼らは、その者は役立ちの愛から支配(統治)することを欲する、これらの者は自分自身から支配(統治)することを欲しない、しかし主から、役立ちの愛は主からであるので、また主そのもの(ご自身)である。
hi dignitates non aliter spectant, quam media ad faciendum usus; これらの者は地位(要職)を異なって眺めない、役立ちを行なうための手段以外に。
hos ponunt longe supra dignitates, at priores ponunt dignitates longe supra usus. これらの者は〔役立ちを〕地位のはるかに上に置く、しかし、前の者たちは地位を役立ちのはるかに上に置く。
[7.] Cum haec meditatus sum, dictum mihi est per angelum a Domino, "Jam jam videbis et confirmaberis ex visu qualis infernalis ille amor est." [7] 私がこれらを熟考していたとき、私に言われた、主からの天使を通して、「今、今、あなたは見る、また視覚からあなたは確信する、その地獄的な愛がぞんなものであるか」。
Et tunc subito aperuit se terra ad sinistrum, et vidi ascendentem ex inferno diabolum, cui super capite erat pileus quadratus depressus super frontem usque ad oculos, facies plena pustulis sicut ardentis febris, oculi truces, pectus tumens in rhombum; またその時、突然、地がそれ自体を開いた、左へ、また私は地獄から悪魔がのぼってくるのを見た、その者に、頭の上に正方形の帽子があった、額の上、目まで押し下げられた、顔は燃えるような熱病のような吹き出物でいっぱい、獰猛な目の、菱形の中でふくれている胸。
ex ore eructabat fumum sicut furnus, lumbi ei erant plane igniti, loco pedum erant tali ossei absque carne; 口から炉☆〔から〕のような煙を吐き出した、彼の腰はまったく火のようだった、足の代わりに肉なしの骨のようなものがあった。
☆ furnusとあるべきものが原文ではfumusとなってしまいました。
et ex corpore ejus exhalabatur calor putidus et immundus. また彼の身体から 悪臭のする(腐った)また不潔な熱が発散した。
Illo viso territus sum, et clamavi ad illum, "Ne accede, dic unde es." それを見て、私は恐れた、また彼に叫んだ、「近づくな、言え、あなたはどこからであるか」。
Et respondit rauce, "Sum ex inferis, et ibi in societate cum ducentis, quae omnium societatum supereminentissima est: またしゃがれ声で答えた、「私は下方〔の領域〕からである、
ibi omnes sumus imperatores imperatorum, reges regum, duces ducum, et principes principum; そこに私たちすべての者は、皇帝たちの皇帝たち、王たちの王たち、大公たちの大公たち、また君主たちの君主たちである。
non aliquis ibi est nude imperator, neque nude rex, dux et princeps, sedemus ibi super thronis thronorum, et inde mandata in universum orbem, et ultra, emittimus." そこに裸の(飾りのない)皇帝はいない、裸の王も〔い〕ない、大公と君主、私たちはそこに王座の王座の上に座っている、またここから全世界の中に命令を、また越えて、私たちは送る」。
Tunc dixi illi, "Videsne quod ex phantasia supereminentiae insanias?" その時、私は彼に言った、「あなたは見ないか、それは卓越の狂気の幻想から〔であること〕?」
Et respondit, "Quomodo potes ita loqui, quia nobis prorsus videmur, et quoque agnoscimur a consociis, tales?" また答えた、「どのようにあたなはそのように話すことができるのか? 私たちに完全に私たちは見るので、そしてまた、仲間からそのような者〔であると〕私たちは認める」
原典講読『真のキリスト教』661(直訳[8]~[9])
[8.] Hoc audito, non volui adhuc dicere, Insanis, quia ex phantasia insanivit: [8] このことを聞いて、私はさらに言うことを欲しなかった、「狂気」と、幻想から狂っていたので。
et datum est mihi cognoscere quod ille diabolus, cum in mundo vixit, fuerit modo curator alicujus domus, et quod tunc in tantum elatus spiritu fuerit, ut prae se omne genus humanum spreverit, ac indulserit phantasiae quod dignior esset rege, et quoque imperatore; 私に知ることが与えっれた、その悪魔は、世の中で生きたとき、ある家の単なる管理人であったこと、またその時、それほどの高慢な霊の中に板こと、すべての人類よりも自分自身を軽蔑した(sperno)、そして幻覚をほしいいままにした(ふけった)、王であるにふさわしい、そしてまた皇帝。
ex quo fastu negaverat Deum, ac reputaverat omnia sancta ecclesiae sicuti nihili pro se, sed aliquid pro stupida plebe. その傲慢から神を否定した、そして教会のすべての聖なるものを自分自身に対して何ものでもないと見なした、しかし、愚かな庶民に対して何らかのもの。
Tandem quaesivi illum, "Vos ducenti ibi, quamdiu gloriamini ita inter vos?" 最後に私は彼に質問した、「そこに導かれているあなたがたは、どれだけ長く☆、あなたがたの間でそのようにあなたがたは誇ったのか?
☆ quamdiuにこの意味がありそうです。
Dixit, "In aeternum, sed quod illi e nobis, qui cruciant alios propter negatam supereminentiam subsidant; 彼は言った、「永遠に、しかし、私たちからの彼らは、その者は他の者を卓越の否定ために苦しめた、沈められた。
licet enim nobis gloriari, sed non alicui malum inferre." というのは、私たちに誇ることが許されている、しかし、ある者に悪をもたらすことは〔許され〕ない」。
Quaesivi iterum, "Scisne qualis sors est subsidentibus?" 私は再び質問した、「沈められた者にどのようない運命があるか、知っているか?」
Dixit, quod subsidant in quendam carcerem, ubi vocantur viliores vilibus seu vilissimi, et laborant. 言った、ある種の牢獄(拘置所)の中に沈められる、そこに卑しい者の卑しい者、または最も卑しい者と呼ばれる、また労働する。
Tunc dixi ad diabolum illum, "Cave itaque tu ne etiam subsidas." その時、私はその悪魔に言った、「それで、用心せよ、あなたもまた沈まされる者〔となら〕ないように」。
[9.] Post haec iterum aperuit se terra, sed ad dextrum; [9] この後、再び、地が開かれた、しかし、右に。
et vidi exsurgentem alium diabolum, super cujus capite erat sicut cidaris, circumvoluta spiris tanquam colubri, cujus caput e vertice eminuit: また、私は起こってくるある悪魔を見た、その頭の上に司教冠(ミトラ)のような〔もの〕があった、あたかもヘビのように周りをとぐろを巻いた、その〔ヘビの〕頭はてっぺんから突出した――
facies ei erat leprosa a fronte ad mentum, et quoque utraque manus; 彼の顔は額からあごまでらい病であった、そしてまた両方の手。
lumbi erant nudi et atri sicut fuligo, per quam ignis sicut foci furve transparuit, et tali pedum sicut duae viperae. 腰は裸であった、またすす(油煙)のように黒い、それによって火は炉からのようにうす暗く輝き貫いた、またこのような足〔であった〕二つのマムシのような。
Prior diabolus hoc viso conjecit se super genua, et adoravit illum. 前の悪魔はこれを見て、自分自身をひざの上に投げた、また彼を崇拝した。
Quaesivi, "Cur ita?" 私は質問した、「なぜ、そのように?」
Dixit, "Est ille Deus caeli et terrae, estque omnipotens." 彼は言った、「彼は天地の神である、そして全能である」。
Et tunc quaesivi hunc, "Quid tu dicis ad hoc?" またその時、私はこれを(この者を)質問した、「何を、あなたはこの者に言うのか?」
Respondit, "Quid dicam, est mihi omnis potestas super caelum et infernum; 答えた、「私が言うことは、わたしにすべての力がある〔ことである〕、天地の上に。
sors omnium animarum est in mea manu." すべての霊魂の運命は私の手の中にある」。
Et quaesivi iterum, "Quomodo potest ille, qui est imperator imperatorum, ita se submittere, et tu adorationem recipere?" また私は再び質問した、「どのように彼はできるのか、その者は皇帝たちの皇帝である、そのように自分自身を服従させること、また、あなたは崇拝を受け入れること?」
Respondit, "Est usque meus servus; 答えた、「やはり私のしもべである。
quid imperator coram Deo? 神の前に皇帝とは何か?
Est in dextra mea fulmen excommunicandi." 私の右手の中に破門させる雷電がある」。
真のキリスト教』661(直訳[10])
[10.] Et tunc dixi illi, "Quomodo potes ita insanire? [10] またその時、私は彼に言った、「どのようにあなたはそのように狂うことができるのか?
Fueras in mundo solum canonicus; 世であなたはただ聖職者だけであった。
et quia phantasia laborasti, quod tibi fuerint claves, et inde potestas ligandi et solvendi, spiritum tuum in hunc gradum vesaniae evexeras, ut nunc credas quod sis ipse Deus." また幻想を被ったので、それはあなたに鍵があったこと、またここからあなたは縛り付けるまた解く、あなたの霊をこの気の狂った段階の中へ興奮させた、今やあなたは信じるような、あなたが神そのものであること。
Ad haec indignatus juravit quod sit, et quod Domino non sit aliqua potestas in caelo, "quia omnem transtulerat in nos; このことに憤慨して、そのことである〔ことを〕誓った、また主に天界の中に何らかの力がないこと、「すべてのものは私たちの中に移されたので。
non opus habemus, quam ut mandemus, ac caelum et infernum reverenter obediunt; 私たちは働きをもたない、それを命令するために、そして天界と地獄はうやうやしく従属する。
si mittimus aliquem in infernum, diaboli statim recipiunt illum, similiter angeli illum quem mittimus in caelum." もし私たちがだれかを地獄の中に送るなら、悪魔たちは直ちに彼を受け入れる、同様に、天使たちは彼を、その者を私たちは天界の中に送る」。
Quaesivi porro, "Quot estis in societate vestra?" 私はさらに質問した、「あなたがたの社会の中にどれだけ多くいるか?」
Dixit, "Trecenti, et omnes ibi sumus dii, ego autem deus deorum." 彼は言った、「三百、またそこにすべての者は神々である、また私は神の神」。