原典講読『神の摂理』 12

 

(1) 原文


12.  Sed datur conjugium boni et veri in causa, et datur conjugium boni et veri a causa in effectu. Conjugium boni et veri in causa, est conjugium voluntatis et intellectus, seu amoris et sapientiae; in omni quod homo vult et cogitat, et quod inde concludit ac intendit, est id conjugium. Hoc conjugium intrat effectum et facit illum, sed in efficiendo apparent illa duo distincta, quia simultaneum tunc facit successivum: ut dum homo vult et cogitat nutriri, vestiri, habitare, facere negotium aut opus, conversari, tunc prius id simul vult et cogitat, seu concludit et intendit; cum determinavit illa in effectus, tunc succedit unum post alterum, sed usque continue in voluntate et cogitatione unum faciunt. Usus in effectibus illis sunt amoris seu boni; media ad usus sunt intellectus seu veri. Generalia haec per specifica quisque confirmare potest, modo distincte percipiat quid se refert ad bonum amoris et quid ad verum sapientiae, et distincte quomodo se refert in causa et quomodo in effectu.


 


(2) 直訳


Sed datur conjugium boni et veri in causa, et datur conjugium boni et veri a causa in effectu. しかし、善と真理の結婚は原因の中に存在する、また善と真理の結婚は原因から結果の中に存在する。


Conjugium boni et veri in causa, est conjugium voluntatis et intellectus, seu amoris et sapientiae; 原因の中の善と真理の結婚は、意志と理解力の結婚である、すなわち、愛と知恵の〔結婚〕。


in omni quod homo vult et cogitat, et quod inde concludit ac intendit, est id conjugium. すべてのものの中に、人間が意志し、また考えること、またここから結論する、そして意図する(心を向ける)と、その結婚が存在する。


Hoc conjugium intrat effectum et facit illum, sed in efficiendo apparent illa duo distincta, quia simultaneum tunc facit successivum: この結婚は結果の中に入る、またそれ〔結果〕をつくる(生ずる)、しかし、つくっている中でそれら二つは区別されたものに見える、その時、同時に存在するものが継続するものをつくる(生ずる)ので。


ut dum homo vult et cogitat nutriri, vestiri, habitare, facere negotium aut opus, conversari, tunc prius id simul vult et cogitat, seu concludit et intendit; 例えば、人間が意志し、考える時、食物を与えられること、着せられること、住むこと、仕事または行ない(働き)すること、交わること、その時、前もって同時に意志し、また考える、あるいは結論し、また意図する(心を向ける)


cum determinavit illa in effectus, tunc succedit unum post alterum, sed usque continue in voluntate et cogitatione unum faciunt. それらが結果の中で決定(確定)したとき、その時、あるものが他のものの後に続く、しかしそれでも、絶えず意志と思考の中で一つになっている。


Usus in effectibus illis sunt amoris seu boni;  役立ちは、これらの結果の中で、愛と善のものである。


media ad usus sunt intellectus seu veri. 役立ちのための手段は、理解力と真理のものである。


Generalia haec per specifica quisque confirmare potest, modo distincte percipiat quid se refert ad bonum amoris et quid ad verum sapientiae, et distincte quomodo se refert in causa et quomodo in effectu. これらの普遍的なもの〔真理〕を特殊な例によって、だれも確信することができる、単に区別して(明確に)覚する〔だけで〕、何が愛の善に関係するか、また何が知恵の真理に〔関係するか〕、また区別して(明確に)どのように原因の中で関係するか、またどのように結果の中で。


 


(3) 訳文


12.  しかし、善と真理の結婚は原因の中に存在し、善と真理の結婚は原因から結果の中に存在する。原因の中の善と真理の結婚は、意志と理解力の、すなわち、愛と知恵の結婚である。人間が意志し、考えること、またここから結論し、そして意図するとすべてのものの中に、その結婚が存在する。この結婚は結果の中に入り、また結果を生ずる、しかし、つくっている中で、その時、同時に存在するものが継続するものを生ずるので、それら二つは区別されたものに見える。例えば、人間が、食物、着物、住まい、仕事または働き、交わりを意志し、考える時、前もって同時に意志し、考えるあるいは結論し、意図する。それらが結果の中に定まる時、あるものが他のものの後に続く、しかしそれでも、絶えず意志と思考の中で一つになっている。これらの結果の中で、役立ちは、愛と善に属し、役立ちのための手段は、理解力と真理に属する。これらの普遍的な真理を特別な例によって、何が愛の善に関係し、また何が知恵の真理に関係するか、またどのように原因の中で関係し、またどのように結果の中で関係するか、ただ明確に知覚するだけで、だれもが確信することができる。

原典講読『神の摂理』 13

 

(1) 原文


13.  Aliquoties dictum est, quod amor faciat vitam hominis; sed non intelligitur amor separatus a sapientia, seu bonum a vero in causa, quia amor separatus seu bonum separatum, non est aliquid; quare amor qui facit vitam hominis intimam, quae est a Domino, est amor et sapientia simul: etiam amor qui facit vitam hominis quatenus est recipiens, nec est amor separatus in causa, sed in effectu; non enim potest amor intelligi absque suo quali, et quale ejus est sapientia; non potest quale seu sapientia dari quam ex suo Esse, quod est amor, inde est quod unum sint: similiter bonum et verum. Nunc quia verum est ex bono, sicut sapientia est ex amore, ideo utrumque simul sumptum vocatur amor seu bonum, est enim amor in sua forma sapientia, et est bonum in sua forma verum; ex forma et [non] aliunde est omne quale. Ex his nunc constare potest, quod bonum ne hilum plus bonum sit, quam quantum est unitum suo vero, et quod verum ne hilum plus verum sit quam quantum unitum est suo bono.


 


(2) 直訳


Aliquoties dictum est, quod amor faciat vitam hominis; 数回、言われた、愛が人間のいのちをつくること。


sed non intelligitur amor separatus a sapientia, seu bonum a vero in causa, quia amor separatus seu bonum separatum, non est aliquid; しかし、知恵から分離された愛は意味されない、すなわち(あるいは)、原因の中の真理から〔分離された〕善は、分離された愛は、すなわち(あるいは)分離された善は、何らかのものでないので。


quare amor qui facit vitam hominis intimam, quae est a Domino, est amor et sapientia simul: それゆえ、人間の最内部のいのちをつくる愛は、それは主からである、愛と知恵は一緒である。


etiam amor qui facit vitam hominis quatenus est recipiens, nec est amor separatus in causa, sed in effectu; さらにまた、受け入れるものであるかぎり人間のいのちをつくる愛は、原因の中で分離した愛でもなく、しかし、結果の中で。


non enim potest amor intelligi absque suo quali, et quale ejus est sapientia; さらにまた、愛は意味されることができない、その性質なしに、またその性質は知恵である。


non potest quale seu sapientia dari quam ex suo Esse, quod est amor, inde est quod unum sint: 性質、すなわち(あるいは)知恵は、そのエッセから以外に存在することができない、それは愛である、ここからである、一つであることは。


similiter bonum et verum. 同様である、善と真理。


Nunc quia verum est ex bono, sicut sapientia est ex amore, ideo utrumque simul sumptum vocatur amor seu bonum, est enim amor in sua forma sapientia, et est bonum in sua forma verum; それで、真理は善からであるので、知恵は愛からであるように、それゆえ、二つとも一緒にとられて(ひとまとめにされて)愛あるいは善と呼ばれる、というのは愛はそれ自体の形の中で知恵であるので、また善はそれじたちの形の中で真理である。


ex forma et [non] aliunde est omne quale. 形から、また他のところから(でない)、すべての性質は。


Ex his nunc constare potest, quod bonum ne hilum plus bonum sit, quam quantum est unitum suo vero, et quod verum ne hilum plus verum sit quam quantum unitum est suo bono. そこで、ここから明らかである、善は少しも多くの善ではないこと、どれだけそれ自体の真理と結合しているかよりも、また真理は少しも多くの真理ではないこと、どれだけそれ自体の善と結合しているかよりも。


 


(3) 訳文


13. 数回、愛が人間のいのちをつくることが言われた。しかし、原因の中で、知恵から分離された愛は、あるいは、真理から分離された善は意味されない、分離された愛は、あるいは分離された善は、何らかのものでもないからである。それゆえ、主からのものである人間の最内部のいのちをつくる愛は、〔それは〕愛と知恵は一緒である。さらにまた、受け入れるものであるときの人間のいのちをつくる愛は、原因の中で分離した愛ではなく、しかし、結果の中で分離している。さらにまた、愛はその性質なしに意味をもつことができない、その性質とは知恵である。性質は、すなわち知恵は、愛であるそのエッセから以外に存在することができない、愛と知恵が一つであることはここからであり、善と真理も同様である。それで、知恵は愛からであるように、真理は善からであるので、それゆえ、二つともひとまとめにされて愛あるいは善と呼ばれる、というのは愛はそれ自体の形の中で知恵であり、また善はそれじたちの形の中で真理であるから。すべての性質は形からであり、他のところからではない。そこで、ここから、善はどれだけそれ自体の真理と結合しているか、それだけの、それより多くの善は少しもなく、また真理はどれだけそれ自体の善と結合しているか、それだけの、それより多くの真理は少しもないことが明らかである。

原典講読『神の摂理』 14

 

(1) 原文


14.  (vi.) Quod bonum amoris non unitum vero sapientiae non sit bonum in se, sed quod sit apparens bonum; et quod verum sapientiae non unitum bono amoris non sit verum in se, sed quod sit apparens verum.Veritas est, quod non aliquod bonum detur quod in se bonum est, nisi unitum sit suo vero, nec aliquod verum quod in se verum est, nisi unitum sit suo bono. Attamen datur bonum separatum a vero, et verum separatum a bono. Hoc datur apud hypocritas et assentatores, apud malos quoscunque, et apud illos qui in bono naturali et in nullo bono spirituali sunt. Possunt hi et illi facere bonum ecclesiae, patriae, societati, concivi, egenis, pauperibus, viduis et pupillis, et quoque possunt vera intelligere, ex intellectu illa cogitare, ex cogitatione illa loqui et docere; sed tamen bona et vera illa, non sunt interius, ita non in se, bona et vera apud illos, sed sunt exterius bona et vera, ita solum apparentia; sunt enim solum propter se et mundum, et non propter ipsum bonum et ipsum verum, consequenter non ex bono et vero; quare sunt solius oris et corporis, et non cordis: [2.] et comparari possunt auro et argento inducto scoriis, aut putri ligno, aut fimo; ac vera enuntiata comparari possunt vento respirationis qui dissipatur, aut luci fatuae quae evanescit, quae usque extrinsecus apparent sicut genuina: sed apparent talia apud illos, at possunt usque aliter apud audientes et recipientes, qui hoc non sciunt; unumquemvis enim afficit externum secundum internum suum; intrat enim verum, e quocunque ore sit enuntiatum, in alterius auditum, et excipitur a mente secundum ejus statum et quale. Apud illos qui in naturali bono sunt ex hereditario, et in nullo bono spirituali, paene similis res est; internum enim omnis boni et omnis veri est spirituale, et hoc falsa et mala discutit; at solum naturale illis favet; ac favere malis et falsis, et bonum facere, non concordat.


 


(2) 直訳


(vi.) Quod bonum amoris non unitum vero sapientiae non sit bonum in se, sed quod sit apparens bonum; (vi.) 知恵の真理と結合していない愛の善は本質的に(それ自体では)ではないこと、しかし、外観上の(見せかけの)であること。


et quod verum sapientiae non unitum bono amoris non sit verum in se, sed quod sit apparens verum.― また愛の善と結合していない知恵の真理は本質的に(それ自体では)真理ではないこと、しかし、外観上の(見せかけの)真理であること―


Veritas est, quod non aliquod bonum detur quod in se bonum est, nisi unitum sit suo vero, nec aliquod verum quod in se verum est, nisi unitum sit suo bono. 真理である、何らかの善は存在しないこと、それは本質的に善である、もしそれ自体の真理と結合していないなら、何らかの真理もない、それは本質的に真理である、もしそれ自体の善と結合していないなら。


Attamen datur bonum separatum a vero, et verum separatum a bono. しかしそれでも、真理から分離した善が存在する、また善から分離した真理。


Hoc datur apud hypocritas et assentatores, apud malos quoscunque, et apud illos qui in bono naturali et in nullo bono spirituali sunt. これらは偽善者と追従者(ごますり)のもとに存在する、どんな悪い者のもとにも、また彼らのもとに、自然的な善の中に〔いて〕、また霊的な善の中にいない者。


Possunt hi et illi facere bonum ecclesiae, patriae, societati, concivi, egenis, pauperibus, viduis et pupillis, et quoque possunt vera intelligere, ex intellectu illa cogitare, ex cogitatione illa loqui et docere; これらとそれらの者は、教会に、祖国に、社会に、市民に(同胞に)、乏しい者に、貧しい者たちに、やもめに(未亡人に)また孤児たちに善を行なうことができる、そしてまた真理を理解することができる、その理解から考えること〔ができる〕、その思考から話すことと教えること〔ができる〕。


sed tamen bona et vera illa, non sunt interius, ita non in se, bona et vera apud illos, sed sunt exterius bona et vera, ita solum apparentia; しかし、それでも、それらの善と真理は内なるものでない、このように本質的でない、彼らのもとの善と真理は、しかし、外なる善と真理である、このように単なる外観(見かけ)


sunt enim solum propter se et mundum, et non propter ipsum bonum et ipsum verum, consequenter non ex bono et vero; というのは、ただ自分自身と世のためだけであるから、また善そのものと真理そのもののためでない、したがって、善と真理からでない。


quare sunt solius oris et corporis, et non cordis: それゆえ、ただ口の、また身体だけのものである、また心のものでなく。


[2.] et comparari possunt auro et argento inducto scoriis, aut putri ligno, aut fimo; [2.] またたとえられることができる、かなくそにかぶせられた金や銀に、または腐った木に、または糞に。


ac vera enuntiata comparari possunt vento respirationis qui dissipatur, aut luci fatuae quae evanescit, quae usque extrinsecus apparent sicut genuina: そして発(発声)真理は呼吸の息にたとえられることができる、それは消散させられる、または弱い光、それは消える、それらはそれでも、外面上、本物のように見える。


sed apparent talia apud illos, at possunt usque aliter apud audientes et recipientes, qui hoc non sciunt; しかし、このようなものは彼らのもとで見える、しかし、聞く者や受け入れる者のもとで異なって〔いることが〕できる、その者らはこのことを知らない。


unumquemvis enim afficit externum secundum internum suum; というのは、それぞれの者に、外なるものはそれ自体の内なるものにしたがって働きかけるから。


intrat enim verum, e quocunque ore sit enuntiatum, in alterius auditum, et excipitur a mente secundum ejus statum et quale. というのは、真理は入るから、それぞれの(だれの)口から発(発声)され〔ても〕、他の者の中で聞かれるから、また心により受け入れられる、彼の状態と性質にしたがって。


Apud illos qui in naturali bono sunt ex hereditario, et in nullo bono spirituali, paene similis res est; 彼らのもとで、遺伝から自然的な善の中にいる者、また霊的な善の中にない、ほとんど事柄は似ている。


internum enim omnis boni et omnis veri est spirituale, et hoc falsa et mala discutit; というのは、すべての善とすべての真理の内なるものは霊的である、またこれは虚偽と悪を追い散らすから。


at solum naturale illis favet; しかし、単に自然的なものはそれらに賛同する(好感を持つ)


ac favere malis et falsis, et bonum facere, non concordat. そして、悪と虚偽に賛同する(好感を持つ)こと、また善を行なうことは、一(調和)ない。


 


(3) 訳文


14.  (vi.) 知恵の真理と結合していない愛の善は本質的には善ではなく、しかし、外観上のであること、また愛の善と結合していない知恵の真理は本質的には真理ではなく、しかし、外観上の真理であること。


 もし善がそれ自体の真理と結合していないなら本質的に善である何らかの善は存在しないこと、もし真理がそれ自体の善と結合していないなら本質的に真理である何らかの真理も存在しないことは真理である。しかしそれでも、真理から分離した善、また善から分離した真理が存在する。これらは、偽善者と追従者のもとに、どんな悪い者のもとにも、また自然的な善の中にいて、霊的な善の中にいない者らのもとに存在する。これらの者らは、教会、祖国、社会、市民、乏しい者、貧しい者、やもめ、孤児たちに善を行なうことができ、また真理を理解することができ、その理解から考えること、その思考から話すことと教えることができる。しかし、それでも、それらの善と真理は内なるものでなく、したがって本質的ではない。彼らのもとの善と真理は、外なる善と真理であって、したがって単なる外観である。というのは、ただ自分自身と世のためだけであり、善そのものと真理そのもののためでなく、したがって、善と真理からではないからである。それゆえ、ただ口の、また身体だけのものであり、心のものではない。


[2.] それで、かなくそに、または腐った木に、または糞に、かぶせられた金や銀たとえられることができる。そして発言される真理は、消散させられる呼吸の息に、または消える弱い光に、たとえられることができ、それらはそれでも、外面上、本物のように見える。しかし、彼らのもとでこのように見えるものではあるが、それでも、このことを知らない聞く者や受け入れる者のもとで異なっていることができる。というのは、それぞれの者に、外なるものはそれ自体の内なるものにしたがって働きかけるから。というのは、真理は、だれの口から発言されても入り、他の者の中で聞かれ、また彼の状態と性質にしたがって心により受け入れられるから。遺伝から自然的な善の中にいて、霊的な善の中にない者たちのもとでも、事柄はほとんど似ている。というのは、すべての善とすべての真理の内なるものは霊的であり、これは虚偽と悪を追い散らすから。しかし、単に自然的なものはそれらに賛同するそして、悪と虚偽に賛同することと善を行なうことは、調和しない。

原典講読『神の摂理』 15

 

(1) 原文


15.  Quod bonum a vero, ac verum a bono separari possit, et cum separatum est, usque appareat sicut bonum et verum est quia est homini facultas agendi, quae vocatur libertas, et facultas intelligendi, quae vocatur rationalitas. Ex harum facultatum abusu est, quod homo possit apparere alius in externis quam qualis est in internis; proinde quod malus possit facere bonum et loqui verum, seu quod diabolus possit lucis angelum mentiri. Sed de hac re videantur in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, haec sequentia: Quod origo mali sit ex abusu facultatum, quae homini propriae sunt, et vocantur rationalitas et libertas (n. 264-270). Quod binae illae facultates sint tam apud malos quam apud bonos (n. 425). Quod amor absque conjugio cum sapientia, seu bonum absque conjugio cum vero, non possit aliquid facere (n. 401). Quod amor nihil agat nisi in conjunctione cum sapientia seu intellectu, et faciat ut sapientia seu intellectus reciproce conjungatur (n. 410-412). Quod sapientia seu intellectus ex potentia sibi data ab amore possit elevari, et percipere illa quae lucis sunt e caelo, ac recipere illa (n. 413). Quod amor possit similiter elevari, et recipere illa quae caloris sunt e caelo, si amat suam conjugem sapientiam in eo gradu (n. 414, 415). Quod amor alioqui retrahat sapientiam seu intellectum a sua elevatione, ut secum unum agat (n. 416-418). Quod amor purificetur in intellectu, si [1]simul elevantur (n. 419-421). Quod amor purificatus a sapientia in intellectu fiat spiritualis et caelestis; at quod amor conspurcatus in intellectu fiat sensualis et corporeus (n. 422-424). Quod simile sit cum charitate et fide et earum conjunctione, ut est cum amore et sapientia et horum conjunctione (n. 427-430). Quid charitas in caelis (n. 431).


@1 simul pro “non simul”


 


(2) 直訳


Quod bonum a vero, ac verum a bono separari possit, et cum separatum est, usque appareat sicut bonum et verum est quia est homini facultas agendi, quae vocatur libertas, et facultas intelligendi, quae vocatur rationalitas. 善は真理から、そして真理は善から分離されることができる、また分離されているとき、それでも善と真理であるように見えること、人間に行動する能力があるので、それは自由と呼ばれる、また理解する能力、それは推理力と呼ばれる。


Ex harum facultatum abusu est, quod homo possit apparere alius in externis quam qualis est in internis; これらの能力の濫用(悪用)からである、人間が外なるものの中で他のものに見えることができること、内なるものの中でどんなものであるかよりも。


proinde quod malus possit facere bonum et loqui verum, seu quod diabolus possit lucis angelum mentiri. それゆえに、悪い者が善を行なうことと真理を話すことができること、すなわち、悪魔が光の天使を偽ること〔ができる〕。


Sed de hac re videantur in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, haec sequentia: しかし、これらの事柄について論文『神的な愛と神的な知恵について』の中に見られる、これら次のもの―


Quod origo mali sit ex abusu facultatum, quae homini propriae sunt, et vocantur rationalitas et libertas (n. 264-270).  悪の起源は能力の悪用からであること、それは人間に固有のものである、また推理力と自由と呼ばれる(264-270)


Quod binae illae facultates sint tam apud malos quam apud bonos (n. 425). それらの二つの能力は悪い者のもとと同じく善い者のもとにあること(425番☆)


425番にこれと同一内容のことは書かれていません。


Quod amor absque conjugio cum sapientia, seu bonum absque conjugio cum vero, non possit aliquid facere (n. 401). 愛は知恵または理解力との結婚なしに、すなわち、善は真理との結婚なしに、何らかのものをすることができないこと(401)


Quod amor nihil agat nisi in conjunctione cum sapientia seu intellectu, et faciat ut sapientia seu intellectus reciproce conjungatur (n. 410-412). 愛は知恵または(すなわち)解力との結合の中でないなら何も活動しないこと、また知恵または(すなわち)解力が相互に結合されるようにする(410-412)


Quod sapientia seu intellectus ex potentia sibi data ab amore possit elevari, et percipere illa quae lucis sunt e caelo, ac recipere illa (n. 413). 知恵または(すなわち)解力はそれ自体に与えられた()力から愛により高揚されることができる、またそれらを受けること、それらは天界からの光のものである、そしてそれらを知覚すること〔ができる〕(413)


Quod amor possit similiter elevari, et recipere illa quae caloris sunt e caelo, si amat suam conjugem sapientiam in eo gradu (n. 414, 415). 愛は同様に高揚されることができること、またそれらを知覚すること、それらは天界からの熱のものである、もしその配偶者を愛するなら、その段階の中で(414, 415)


Quod amor alioqui retrahat sapientiam seu intellectum a sua elevatione, ut secum unum agat (n. 416-418). そうでなければ、愛は知恵または理解力をその高揚から引き戻すこと、それ自体と一つとして働くように(416-418)


Quod amor purificetur in intellectu, si [1]simul elevantur (n. 419-421). 愛は理解力の中で清められること、もし一緒に高揚されるなら(419-421)


Quod amor purificatus a sapientia in intellectu fiat spiritualis et caelestis; 理解力の中で知恵により清められた愛は、霊的に、また天的になること。


at quod amor conspurcatus in intellectu fiat sensualis et corporeus (n. 422-424). 理解力の中で汚された愛は、自然的にまた感覚的になること(422-424)


Quod simile sit cum charitate et fide et earum conjunctione, ut est cum amore et sapientia et horum conjunctione (n. 427-430). 仁愛と信仰とに、またそれらの結合とに同様であること、愛と知恵とに、またこれらの結合とにのように(427-430)


Quid charitas in caelis (n. 431). 何が天界の中での仁愛か(431)


@1 simul pro “non simul” 注1 non simul」の代わりにsimul


 


(3) 訳文


15.  善は真理から、そして真理は善から分離されることができ、また分離されているとき、それでも善と真理であるように見えるのは、人間に自由と呼ばれる行動する能力が、また推理力と呼ばれる理解する能力があるからである。これらの能力の悪用から、人間が内なるものの中でどんなものであっても、外なるものの中で他のものに見えることができる。それゆえに、悪い者が善を行なうことと真理を話すことが、すなわち、悪魔が光の天使を偽ることができる。しかし、これらの事柄については、著作『神の愛と知恵』の中に見られ、それらは次のものである―


 悪の起源は、推理力と自由と呼ばれる人間に固有のものである能力の悪用からであること(264-270)


 それらの二つの能力は悪い者のもとと同じく善い者のもとにあること(425)


 愛は知恵または理解力との結婚なしに、すなわち、善は真理との結婚なしに、何らかのものを行なうことができないこと(401)


 愛は、知恵または解力との結合の中でないなら何も活動しなわず、また知恵または解力が相互に結合されるようにすること(410-412)


 知恵または解力はそれ自体に与えられた()力から、愛により高揚されること、また天界からの光に属するものを受けること、そしてそれらを知覚することができること(413)


 愛は、もしその配偶者を愛するなら、その段階の中で、同様に高揚されること、また天界からの熱に属するものを知覚することができること(414, 415)


 そうでなければ、愛は、知恵または理解力をそれ自体と一つとして働くようにその高揚から引き戻すこと(416-418)


 愛は、もし〔理解力と〕一緒に高揚されるなら理解力の中で清められること(419-421)


 理解力の中で知恵により清められた愛は、霊的に、また天的になること、理解力の中で汚された愛は、自然的にまた感覚的になること(422-424)


 愛と知恵の結合のように、仁愛と信仰の結合も同様であること(427-430)


 天界の中の仁愛とは何か(431)

原典講読『神の摂理』 16

 

(1) 原文


16.  (vii.) Quod Dominus non patiatur ut aliquid divisum sit; quare vel erit in bono et simul vero, vel erit in malo et simul falso.Divina Providentia Domini praecipue pro fine habet et operatur, ut homo sit in bono et simul vero; sic enim est suum bonum et suus amor, et quoque suum verum et sua sapientia; nam per id homo est homo, est enim tunc imago Domini. At quia homo, dum in mundo vivit, potest in bono esse et simul in falso, tum in malo esse et simul in vero, immo in malo esse et simul in bono, ita sicut duplus, et haec divisio destruit imaginem illam et sic hominem, ideo Divina Providentia Domini spectat in omnibus et singulis suis, ut haec divisio non sit. Et quia plus conducit homini, ut in malo et simul falso sit, quam ut in bono et simul malo, ideo Dominus illud permittit, non sicut volens, sed sicut non potens resistere propter finem, qui est salvatio. Quod homo possit in malo et simul vero esse, et quod Dominus non possit resistere propter finem qui est salvatio, est causa, quia intellectus hominis potest elevari in lucem sapientiae, et videre vera, vel agnoscere illa dum audit, amore ejus remanente infra; sic enim potest homo intellectu esse in caelo, sed amore in inferno; ac talis esse non potest negari homini, quia non ei tolli possunt binae facultates, per quas est homo, et distinguitur a bestiis, et per quas unice regenerari et sic salvari potest, quae sunt rationalitas et libertas; nam per illas potest homo agere secundum sapientiam, et quoque agere secundum amorem non sapientiae; et potest ex sapientia supra videre amorem infra, et sic cogitationes, intentiones, affectiones, ita mala et falsa, tum bona et vera vitae et doctrinae suae; sine quorum cognitione et agnitione in se, non potest reformari. De binis his facultatibus supra dictum est, et in sequentibus plura dicenda sunt. Haec causa est quod homo possit in bono et simul vero esse, tum in malo et simul falso, et quoque in alternis eorum.


 


(2) 直訳


(vii.) Quod Dominus non patiatur ut aliquid divisum sit; (vii.) 主は許されないこと、何かが分割されていること。


quare vel erit in bono et simul vero, vel erit in malo et simul falso.― それゆえ、あるいは善の中にと同時に真理の中にある(未来)、あるいは悪の中にと同時に虚偽の中にある(未来)


Divina Providentia Domini praecipue pro fine habet et operatur, ut homo sit in bono et simul vero; 主の神的な摂理は特に目的としてもち、働いている、人間が善の中にいるように、また同時に真理。


sic enim est suum bonum et suus amor, et quoque suum verum et sua sapientia; というのはこうして〔人間は☆〕自分自身の善と自分自身の愛である、そしてまた自分自身の真理と自分自身の知恵であるから。


前後の文脈からみて、ここには「人間」が省略されています。


nam per id homo est homo, est enim tunc imago Domini. なぜなら、そのことによって人間は人間である、というのは、その時、神の映像であるから。


At quia homo, dum in mundo vivit, potest in bono esse et simul in falso, tum in malo esse et simul in vero, immo in malo esse et simul in bono, ita sicut duplus, et haec divisio destruit imaginem illam et sic hominem, ideo Divina Providentia Domini spectat in omnibus et singulis suis, ut haec divisio non sit. しかし、人間は、世の中に生きる時、善の中にいることができるので、また同時に虚偽の中に、さらに悪の中にいること〔ができる〕また同時に真理の中に、それどころか悪の中にいること、また同時に善の中に、このように二重のもののような、またこの分割はその映像を破壊する、またこうして人間を、それゆえ、主の神的な摂理はご自分のすべてと個々のものの中で眺めている(目指す)、この分割がないように。


Et quia plus conducit homini, ut in malo et simul falso sit, quam ut in bono et simul malo, ideo Dominus illud permittit, non sicut volens, sed sicut non potens resistere propter finem, qui est salvatio. また人間にもっと益する(適当である)で、悪の中にまた同時に虚偽の中にいること、善の中にまた同時に悪の中にいることよりも、それゆえ、主はそのことを許される、望むことのようにでなく、しかし、目的のために抵抗することができないことのように、それは救いである。


Quod homo possit in malo et simul vero esse, et quod Dominus non possit resistere propter finem qui est salvatio, est causa, quia intellectus hominis potest elevari in lucem sapientiae, et videre vera, vel agnoscere illa dum audit, amore ejus remanente infra; 人間が悪の中にまた同時に真理の中にいることができること、また主は目的のために抵抗することができないこと、それは救いである、理由である、人間の理解力は知恵の光の中に高揚されることができるので、また真理を見ること、あるいは〔真理を〕聞く時、それを認めること〔ができる〕、彼の愛が下にとどまって。


sic enim potest homo intellectu esse in caelo, sed amore in inferno; というのは、こうして、人間は理解力で天界の中にいることができる、しかし、愛で地獄の中に。


ac talis esse non potest negari homini, quia non ei tolli possunt binae facultates, per quas est homo, et distinguitur a bestiis, et per quas unice regenerari et sic salvari potest, quae sunt rationalitas et libertas; そしてこのようであることが人間に否定されることができない、彼に二つの能力が取り去られることができないので、それらによって人間である、また獣から区別される、またそれらによってもっぱら(単独で)再生されることまたこうして救われることができる、それらは推理力☆と自由である。


雑談()ます。rationalitasはチャドウイックによれば「正しく推理する力、推理力」です。これを長島訳・柳瀬訳は「合理性」と訳していますが、人間の「能力」であるとしたとき、「合理性」と「能力」の言葉は日本語としては許容範囲でしょうが、私にとってあまり結びつきません。この訳語は譲っても「理性」とするべきでしょう。それでも「推理力」のほうが具体的で、わかりやすいと思います。


なおこの語のもとであるratioは「理性、論理的な推理力;議論、論証、推論;関係、割合、比例;計算、勘定」という意味があります。


nam per illas potest homo agere secundum sapientiam, et quoque agere secundum amorem non sapientiae; なぜなら、それらによって人間は知恵にしたがって行動することができるから、そしてまた知恵のものでない、愛にしたがって行動すること〔ができる〕。


et potest ex sapientia supra videre amorem infra, et sic cogitationes, intentiones, affectiones, ita mala et falsa, tum bona et vera vitae et doctrinae suae; また上の知恵から見ることができる、下の愛を、またこうして思考、情愛、そのように悪と虚偽を、さらに善と真理を、自分の生活(いのち)と教えの中の。


sine quorum cognitione et agnitione in se, non potest reformari. それらの思考と承認が自分自身の中に伴わないで、改心されることはできない。


De binis his facultatibus supra dictum est, et in sequentibus plura dicenda sunt. 上に言われたこれらの二つの能力について、また続くものの中で多くのことが言われ(べきであ)る。


Haec causa est quod homo possit in bono et simul vero esse, tum in malo et simul falso, et quoque in alternis eorum. これが理由である、人間が善の中にまた同時に真理の中にいることができること、さらに、悪の中にまた同時に虚偽、そしてまたそれらの交替の中に。


 


(3) 訳文


16.  (vii.) 主は、何かが分割されていることを許されないこと。それゆえ、善と同時に真理の中になくてはならないか、あるいは悪と同時に虚偽の中になくてはならない


 主の神的な摂理は、特に、人間が善の中と同時に真理の中にいることを目的とし、働いている。こうして人間は自分自身の善と自分自身の愛であり、また自分自身の真理と自分自身の知恵であるから。なぜなら、そのことによって人間は人間である、その時、神の映像であるからである。しかし、人間は、世の中に生きる時、善の中と同時に虚偽の中にいること、さらに悪の中と同時に真理の中に、それどころか悪の中にと同時に善の中に、このように二重のものにいることができ、またこの分割はその映像を、こうして人間を破壊するので、それゆえ、主の神的な摂理は、ご自分のすべてと個々のものの中でこの分割がないように目を向けられている。また善の中と同時に悪の中にいることよりも悪の中と同時に虚偽の中にいることのほうが人間にさらに益するので、それゆえ、主は、望むことのようにではなく、目的である救いのために逆らうことができないことのように(やむを得ず)、そのことを許される。人間が悪の中と同時に真理の中にいることができること、また主は目的である救いのために逆らうことができない(やむを得ない)とは、人間の理解力は知恵の光の中に高揚されることができ、彼の愛が下にとどまっていても、真理を見ること、あるいは〔真理を〕聞く時、それを認めることができること、こうして、人間は理解力で天界の中に、しかし、愛で地獄の中にいることができることが、その理由である。 そしてこのようであることは否定されることができない、人間に推理力と自由である二つの能力が取り去られることができないからである。それらによって人間であり、獣から区別され、またそれらによってもっぱら再生されること、したがって救われることができるのである。なぜなら、それらによって人間は知恵にしたがって行動することができ、また知恵のものでない愛にしたがって行動することができるから。また上方の知恵から下の愛を、またこうして自分の生活(いのち)と教えの中の思考、情愛、したがって悪と虚偽を、さらに善と真理を見ることができる。それらの思考と承認が自分自身の中に伴わないで、改心されることはできない。ここで述べられたこれらの二つの能力について、また続くものの中で多くのことを述べよう。これが、人間が善の中と同時に真理の中に、さらに、悪の中と同時に虚偽の中に、またそれらを交替したものの中にいることができることの理由である。