QUOD DIVINA PROVIDENTIA SIT REGIMEN DIVINI
AMORIS ET DIVINAE SAPIENTIAE DOMINI.
神の摂理は主の愛と知恵の神的な統治であること
(1) 原文
1. Ut intelligatur quid Divina Providentia, et quod sit regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini, interest ut sciantur quae de Divino Amore et de Divina Sapientia in transactione de illis prius dicta et ostensa sunt, quae sunt sequentia:― Quod in Domino Divinus Amor sit Divinae Sapientiae, ac Divina Sapientia Divini Amoris (n. 34-39). Quod Divinus Amor et Divina Sapientia non possint aliter quam esse et existere in aliis a se creatis (n. 47-51). Quod omnia universi a Divino Amore et Divina Sapientia creata sint (n. 52, 53, 151-156). Quod omnia universi sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae recipientia (n. [1]55-60). Quod Dominus coram angelis appareat ut Sol, et quod calor inde procedens sit amor, et lux inde procedens sit sapientia (n. 83-88, 89-92, 93-98, 296-301). Quod Divinus Amor et Divina Sapientia, quae procedunt a Domino, unum faciant (n. 99-102). Quod Dominus ab aeterno, qui est Jehovah, creaverit universum et omnia ejus a Se Ipso, et non a nihilo (n. 282-284, 290-295). Haec in transactione, quae vocatur Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia.
@1 55 pro “54”
(2) 直訳
Ut intelligatur quid Divina Providentia, et quod sit regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini, interest ut sciantur quae de Divino Amore et de Divina Sapientia in transactione de illis prius dicta et ostensa sunt, quae sunt sequentia:― 何が神的な摂理か理解される(わかる)ために、またそれは主の神的な愛と神的な知恵の統治であること、知られることが重要である、それらは神的な愛についてまた神的な知恵について☆1論文の中、それらについて(以)前に☆2言われた、また示された、それらは次のものである―
☆1 本文は書名を示すときに使われるイタリック体となっていませんが〔初版はこれを大文字で示しますが、やはり大文字となっていません〕これは書名『神の愛と神の知恵』としたほうが、文脈からも適切だと思います。
☆2 その論文に続いて出版したので「(以)前に」と述べたのでしょう。
Quod in Domino Divinus Amor sit Divinae Sapientiae, ac Divina Sapientia Divini Amoris (n. 34-39). 主の中で、神的な愛は神的な知恵のものであること、そして神的な知恵は神的な愛のものである(34-39番)。
Quod Divinus Amor et Divina Sapientia non possint aliter quam esse et existere in aliis a se creatis (n. 47-51). 神的な愛と神的な知恵はそれ自体から創造された他のものの中に存在し、存在するようになること以外の他にできないこと(47-51番)。
Quod omnia universi a Divino Amore et Divina Sapientia creata sint (n. 52, 53, 151-156). 全世界のすべてのものは神的な愛と神的な知恵により創造されたこと(52, 53 151-156番)。
Quod omnia universi sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae recipientia (n. [1]55-60). 創造された全世界のすべてのものは神的な愛と神的な知恵の受け入れるものであること(55-60番)。
Quod Dominus coram angelis appareat ut Sol, et quod calor inde procedens sit amor, et lux inde procedens sit sapientia (n. 83-88, 89-92, 93-98, 296-301). 主は天使たちの前に太陽として見られること、またここから発出する熱は愛であること、またここから発出する光は知恵である(83-88,89-92, 93-98, 296-301番)。
Quod Divinus Amor et Divina Sapientia, quae procedunt a Domino, unum faciant (n. 99-102). 神的な愛と神的な知恵は、それらは主から発出する、一つとなっていること(99-102番)。
Quod Dominus ab aeterno, qui est Jehovah, creaverit universum et omnia ejus a Se Ipso, et non a nihilo (n. 282-284, 290-295). 永遠からの主は、その方はエホバであられる、全世界とそのすべてのものをご自身(そのもの)から創造されたこと、また無からでなく(282-284, 290-295番)。
Haec in transactione, quae vocatur Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia. これらは論文の中に〔ある〕、それは『神の愛と神の知恵についての天使たちの知恵』と呼ばれる。
@1 55 pro “54” 注1 「54」の代わりに55
(3) 訳文
1. 何が神的な摂理か、またそれは主の神的な愛と神的な知恵の統治であることが理解されために、以前に『神の愛と知恵』についての著作の中で、言われ、示された、知られることが重要である。それらは次のものである―
主の中で、神的な愛は神的な知恵のものであり、神的な知恵は神的な愛のものであること(34-39番)。神的な愛と神的な知恵は、それ自体から創造された他のものの中に存在し、存在するようになることしか可能でないこと(47-51番)。全世界のすべてのものは神的な愛と神的な知恵により創造されたこと(52, 53 151-156番)。創造された全世界のすべてのものは神的な愛と神的な知恵の受け入れるものであること(55-60番)。主は天使たちの前に太陽として見られること、またここから発出する熱は愛であり、またここから発出する光は知恵であること(83-88,89-92, 93-98, 296-301番)。主から発出する神的な愛と神的な知恵は、一つとなっていること(99-102番)。エホバであられる永遠からの主は、全世界とそのすべてのものをご自身(そのもの)から、また無からでなく創造されたこと(282-284, 290-295番)。
これらは『神の愛と神の知恵についての天使たちの知恵』と呼ばれる著作の中にある。
(1) 原文
2. Ex his collatis cum illis quae de Creatione in transactione illa descripta sunt, constare quidem potest, quod regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini sit quod vocatur Divina Providentia; sed quia ibi de creatione actum est, et non de conservatione status rerum post creationem, et haec est regimen Domini, ideo hic nunc de eo agendum est: sed in hoc articulo de conservatione unionis Divini Amoris et Divinae Sapientiae, seu Divini Boni et Divini Veri, in illis quae creata sunt; de quibus in hoc ordine dicendum est:―
(i.) Quod universum cum omnibus et singulis, ejus creatum sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam.
(ii.) Quod Divinus Amor et Divina Sapientia ut unum procedant a Domino.
(iii.) Quod hoc unum sit in quadam imagine in omni creato.
(iv.) Quod Divinae Providentiae sit, ut omne creatum in communi et in parte sit tale unum; et si non est, ut fiat.
(v.) Quod bonum amoris non sit bonum plus quam quantum est unitum vero sapientiae; et quod verum sapientiae non sit verum plus quam quantum est unitum bono amoris.
(vi.) Quod bonum amoris non unitum vero sapientiae non sit bonum in se, sed quod sit apparens bonum, et quod verum sapientia non unitum bono amoris non sit verum in se, sed quod sit apparens verum.
(vii.) Quod Dominus non patiatur ut aliquid divisum sit; quare vel erit in bono et simul vero, vel erit in malo et simul falso.
(viii.) Quod id quod est in bono et simul vero, sit aliquid; et quod id quod est in malo et simul falso non sit aliquid.
(ix.) Quod Divina Providentia Domini faciat, ut malum et simul falsum inserviat pro aequilibrio, pro relatione, et pro purificatione, et sic pro conjunctione boni et veri apud alios.
(2) 直訳
Ex his collatis cum illis quae de Creatione in transactione illa descripta sunt, constare quidem potest, quod regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini sit quod vocatur Divina Providentia; それらとのこれらの比較(集めたもの)☆から、それらは論文の中で創造について、それを述べた、確かに明らかにすることができる、主の神的な愛と神的な知恵の統治は神の摂理と呼ばれるものであること。
☆ collatus(conferoの分詞)またはcollatioの訳語として、ここでは「比較」と「集めたもの」の両方とも成り立つと思います。普通は「比較」とするのでしょうか?
sed quia ibi de creatione actum est, et non de conservatione status rerum post creationem, et haec est regimen Domini, ideo hic nunc de eo agendum est: しかし、そこに創造について扱われているので、また創造後の物事の状態の維持についてではない、またこれは主の統治である〔ので〕、それゆえ、ここに、今や、それについて扱わなくてはならない☆。
☆ agendumを実詞として複数にすればagenda、すなわち、いまはやりの「アジェンダ」です。この意味ならアジェンダは「扱わなくてはならないもの」。
sed in hoc articulo de conservatione unionis Divini Amoris et Divinae Sapientiae, seu Divini Boni et Divini Veri, in illis quae creata sunt; しかし、この章の中では、神的な愛と神的な知恵の結合の維持について〔扱う〕、すなわち、神的な善と神的な真理、それらの中の、それらは創造された。
de quibus in hoc ordine dicendum est:― そのことについてこの順序で述べられなければならない―
(i.) Quod universum cum omnibus et singulis, ejus creatum sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam. (i.) 全世界はすべてのものと個々のものとともに、その創造は神的な愛から神的な知恵を通して(によって)であること。
(ii.) Quod Divinus Amor et Divina Sapientia ut unum procedant a Domino. (ii.) 神的な愛と神的な知恵は一つのように(として)主から発出すること。
(iii.) Quod hoc unum sit in quadam imagine in omni creato. (iii.) この一つのものは、ある映像の中にすべての被造物の中にあること。
(iv.) Quod Divinae Providentiae sit, ut omne creatum in communi et in parte sit tale unum; (iv.) 神の摂理が存在すること、すべての被造物がすべてのものの中と部分の中でこのように一つであるために。
et si non est, ut fiat. またもし〔一つで〕ないなら、〔そう〕なるように。
(v.) Quod bonum amoris non sit bonum plus quam quantum est unitum vero sapientiae; (v.) 愛の善は善ではないこと、知恵の真理と結合しているかぎりよりももっと☆。
☆ 「plusもっと、quamよりも、quantumかぎり」と直訳してあります。これでも意味が通じますよね? 別の言い方をすれば、「真理と結合している分量だけしか、善ではない」ということ。
et quod verum sapientiae non sit verum plus quam quantum est unitum bono amoris. また知恵の真理は真理ではないこと、愛の善と結合しているかぎりよりももっと。
(vi.) Quod bonum amoris non unitum vero sapientiae non sit bonum in se, sed quod sit apparens bonum, et quod verum sapientia non unitum bono amoris non sit verum in se, sed quod sit apparens verum. (vi.) 知恵の真理と結合していない愛の善は本質的に(それ自体では)善ではないこと、しかし、外観上の(見せかけの)善であること、また愛の善と結合していない知恵の真理は本質的に(それ自体では)真理ではないこと、しかし、外観上の(見せかけの)真理であること。
(vii.) Quod Dominus non patiatur ut aliquid divisum sit; (vii.) 主は許されないこと、何かが分割されていること。
quare vel erit in bono et simul vero, vel erit in malo et simul falso. それゆえ、あるいは善の中にと同時に真理の中にある(未来)、あるいは悪の中にと同時に虚偽の中にある(未来)。
(viii.) Quod id quod est in bono et simul vero, sit aliquid; (viii.) それは、善の中にと同時に真理の中にあるものは、あるもの(何らかのもの)である☆こと。
☆ 「何らかのものである」とは「何らかのものとして存在する」ということなので、意訳しましょう。
et quod id quod est in malo et simul falso non sit aliquid. また、それは悪の中にと同時に虚偽の中にあるものは、あるもの(何らかのもの)でないこと。
(ix.) Quod Divina Providentia Domini faciat, ut malum et simul falsum inserviat pro aequilibrio, pro relatione, et pro purificatione, et sic pro conjunctione boni et veri apud alios. (ix.) 主の神的な摂理は行なうこと、悪と同時に(一緒に)虚偽を均衡として仕える(役に立つ)ように、関係として☆、浄化として、またこうして他の者のもとの善と真理の結合として。
☆ 「関係として役立つ」で意味はわかりますか? 私にはよくわかりません。「悪と虚偽に関連させて、そのことで(反面教師として)役立てる」ということでしょうか?
(3) 訳文
2. 創造についての著作で述べたものとこれら集めたものから、確かに、主の神的な愛と神的な知恵の統治は神の摂理と呼ばれるものであることを明らかにすることができる。しかし、そこに創造について扱われており、創造後の物事の状態の維持についてではなく、またこれが主の統治であるので、それゆえ、そこでここに、それについて扱わなくてはならない。しかし、この章の中では、創造されたものの中で、神的な愛と神的な知恵の、すなわち、神的な善と神的な真理の結合の維持について扱う。そのことについて次の順序で述べられなければならない―
(i.) 全世界はすべてのものと個々のものとともに、その創造は神的な愛から神的な知恵を通してであること。
(1) 原文
3. (i.) Quod universum cum omnibus et singulis ejus creatum sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam.― Quod Dominus ab aeterno, qui est Jehovah, sit quoad essentiam Divinus Amor et Divina Sapientia: et quod Ipse ex Se creaverit universum et omnia ejus, in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, demonstratum est. Exinde sequitur hoc, quod universum cum omnibus et singulis ejus creatum sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam. In praedicta transactione etiam demonstratum est, quod amor absque sapientia non possit aliquid facere, nec sapientia aliquid absque amore: non enim potest amor absque sapientia, seu voluntas absque intellectu, aliquid cogitare, immo non potest aliquid videre et sentire, nec aliquid loqui; quare nec amor absque sapientia, seu voluntas absque intellectu potest aliquid facere; pariter Sapientia absque amore seu intellectus absque voluntate, non potest aliquid cogitare, nec potest aliquid videre et sentire, immo nec aliquid loqui; quare sapientia absque amore, seu intellectus absque voluntate non potest aliquid facere; si enim illis aufertur amor, non est amplius aliquod velle, ita non est aliquod agere. Cum tale apud hominem, dum facit aliquid, existit, eo magis apud Deum, qui est ipse Amor et ipsa Sapientia, dum universum et omnia ejus creavit et fecit, exstitit. [2.] Quod universum cum omnibus et singulis ejus creatum sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam, confirmari potest ex omnibus visui subjectis in mundo. Sume modo aliquod objectum in specie, et id ex aliqua sapientia lustra, et confirmaberis. Sume arborem, aut ejus semen, aut ejus fructum, aut ejus florem, aut ejus folium, et collige sapientiam apud te, et specta id microscopio acuto, et videbis mirabilia; ac interiora, quae non vides, mirabiliora adhuc sunt. Specta ordinem in sua successione, quomodo arbor a semine crescit usque ad novum semen; et exspende numne in omni successione sit continuus nisus propagandi se ulterius; ultimum enim quo tendit, est semen, in quo prolificum ejus e novo est. Si tunc etiam spiritualiter vis cogitare, hoc potes si vis, annon in illo sapientiam visurus es? Et adhuc, si vis eo usque spiritualiter cogitare, quod hoc non sit a semine, nec a sole mundi, qui est purus ignis, sed quod sit in semine a Deo Creatore, cui infinita sapientia; et quod non solum tunc quando creatum est, sed etiam quod continue postea; sustentatio enim est perpetua creatio, sicut subsistentia est perpetua existentia. Hoc simile est, sicut si aufers voluntatem ab actu, cessat opus; aut a loquela aufers cogitationem, cessat loquela; aut si a motu aufers conatum, cessat motus; verbo si ab effectu aufers causam, perit effectus; et sic porro. [3.] Omni quidem tali creato indita est vis, sed vis non aliquid a se agit, sed ex illo qui vim indiderat. Specta etiam aliud quoddam super tellure subjectum; sicut bombycem, apem, aut aliud animalculum, et lustra id primum naturaliter, ac postea rationaliter, et demum spiritualiter, et tunc si potes alte cogitare, stupebis ad omnia; et si admittis sapientiam in te loqui, in stupore dices, “Quis non videt in his Divinum? sunt omnia Divinae Sapientiae.” Adhuc magis, si spectas usus omnium quae creata sunt, quomodo in suo ordine succedunt usque ad hominem, et ab homine ad Creatorem a quo; et quod a conjunctione Creatoris cum homine nexus omnium pendeat; et si vis agnoscere, quod conservatio omnium. Quod Divinus Amor omnia creaverit, sed nihil absque Divina Sapientia, videbitur in sequentibus.
(2) 直訳
(i.) Quod universum cum omnibus et singulis ejus creatum sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam.― (i.) 全世界はすべてのものと個々のものとともに、その創造は神的な愛から神的な知恵を通して(によって)であること。
Quod Dominus ab aeterno, qui est Jehovah, sit quoad essentiam Divinus Amor et Divina Sapientia: 永遠からの主は、その者はエホバである、本質に関して神的な愛と神的な知恵であること。
et quod Ipse ex Se creaverit universum et omnia ejus, in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, demonstratum est. またその方はご自身から全世界とそのすべてのものを創造されたことは、論文『神の愛と神の知恵について』の中に示されている。
Exinde sequitur hoc, quod universum cum omnibus et singulis ejus creatum sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam. このゆえにこのことが(結果として)続く、全世界はその創造されたすべてと個々のものとともに神的な愛から神的な知恵を通してであること。
In praedicta transactione etiam demonstratum est, quod amor absque sapientia non possit aliquid facere, nec sapientia aliquid absque amore: 〔前に〕述べられた論文の中にもまた示されている、知恵なしの愛は何らかのものを行なうことができないこと、知恵もまた何らかのものを愛なしに。
non enim potest amor absque sapientia, seu voluntas absque intellectu, aliquid cogitare, immo non potest aliquid videre et sentire, nec aliquid loqui; というのは、知恵なしの愛はできないから、すなわち、理解力なしの意志は、何らかのものを考えることが、実に、何らかのものを見ることと感じること、何らかのことを話すこともできない。
quare nec amor absque sapientia, seu voluntas absque intellectu potest aliquid facere; それゆえ、知恵なしの愛も、すなわち、理解力なしの意志も何らかのことを行なうことができない。
pariter Sapientia absque amore seu intellectus absque voluntate, non potest aliquid cogitare, nec potest aliquid videre et sentire, immo nec aliquid loqui; 同じく、愛なしの知恵は、すなわち、意志なしの理解力は、何らかのものを考えることができない、何らかのものを見ることと感じることもできない、実に、何らかのことを話すことも。
quare sapientia absque amore, seu intellectus absque voluntate non potest aliquid facere; それゆえ、愛なしの知恵は、すなわち、意志なしの理解力は何らかのことを行なうことができない。
si enim illis aufertur amor, non est amplius aliquod velle, ita non est aliquod agere. というのは、もし、それらに愛が取り去られるなら、もはや何らかのものを意志することがないから、このように何らかのものを働くことがない。
Cum tale apud hominem, dum facit aliquid, existit, eo magis apud Deum, qui est ipse Amor et ipsa Sapientia, dum universum et omnia ejus creavit et fecit, exstitit. 人間のもとでこのようであるとき、何らかのものをつくる(なし遂げる)時、そのことはさらに神のもとで〔そのようで〕ある、その者は愛そのものと知恵そのものである全世界とそのすべてを創造した、またつくった。
[2.] Quod universum cum omnibus et singulis ejus creatum sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam, confirmari potest ex omnibus visui subjectis in mundo. [2.] 全世界はその創造されたすべてと個々のものとともに神的な愛から神的な知恵を通してであることは、世の中のすべての視覚の対象から確信されることができる。
Sume modo aliquod objectum in specie, et id ex aliqua sapientia lustra, et confirmaberis. 取り上げよ(考えよ)、単に何らかの対象を特に(特定的に)、またそれを何らかの知恵から調べよ(熟考せよ)、するとあなたは確信するであろう(未来)。
Sume arborem, aut ejus semen, aut ejus fructum, aut ejus florem, aut ejus folium, et collige sapientiam apud te, et specta id microscopio acuto, et videbis mirabilia; 木を取り上げよ(考えよ)、またはその種を、またはその実を、またはその花を、またその葉を、またあなたのもとに知恵を集めよ、またそれを鋭い顕微鏡で眺めよ、するとあなたは驚くべきものを見る。
ac interiora, quae non vides, mirabiliora adhuc sunt. そして、内的な(内側の)ものは、それをあなたは見ない、その上さらに驚くべきものである。
Specta ordinem in sua successione, quomodo arbor a semine crescit usque ad novum semen; 順序を眺めよ、その連続するものの中で、どのように木は種から新しい種まで成長するか。
et exspende numne in omni successione sit continuus nisus propagandi se ulterius; また熟慮せよ、すべての連続するものの中で絶え間のない努力がないかどうか、それ自体を繁殖させる、さらに進んで。
ultimum enim quo tendit, est semen, in quo prolificum ejus e novo est. というのは、最後のものは、それへ向かう、種であるから、その中に新しいものからその生殖力がある。
Si tunc etiam spiritualiter vis cogitare, hoc potes si vis, annon in illo sapientiam visurus es? その時、もし、さらにまた霊的にあなたが考えることを欲するなら、このことをあなたはできる、もしあなたが欲するなら、その中に知恵をあなたは見ないか?
Et adhuc, si vis eo usque spiritualiter cogitare, quod hoc non sit a semine, nec a sole mundi, qui est purus ignis, sed quod sit in semine a Deo Creatore, cui infinita sapientia; またその上さらに、もしあなたがそれを霊的にまで考えることを欲するなら、これは種から存在するのではないこと、世の太陽からでもない、それは純粋な火である、しかし、創造者なる神からの種の中に存在すること、その方に無限の知恵。
et quod non solum tunc quando creatum est, sed etiam quod continue postea; またその時だけでなく、創造された時、しかしまた、その後も絶えず〔存在する〕。
sustentatio enim est perpetua creatio, sicut subsistentia est perpetua existentia. というのは、維持は絶え間ない創造であるから、存続が絶え間ない存在であるように。
Hoc simile est, sicut si aufers voluntatem ab actu, cessat opus; このことは同様である、もしあなたが行為から意志を取り去る☆なら、働きは終わるように。
☆ abferoは不規則動詞feroと同じ変化をします。
aut a loquela aufers cogitationem, cessat loquela; あるいは、あなたが話から思考を取り去る、話は終わる(やむ)。
aut si a motu aufers conatum, cessat motus; あるいは、もしあなたが運動からコナトュスを取り去るなら、運動は終わる。
verbo si ab effectu aufers causam, perit effectus; 一言でいえば、もし、あなたが結果から原因を取り去るなら、結果は滅びる(失われる)。
et sic porro. またこうしてさらに。
[3.] Omni quidem tali creato indita est vis, sed vis non aliquid a se agit, sed ex illo qui vim indiderat. [3.] 確かに、すべてのこのような被造物に力が与えられている、しかし、力はそれ自体からは何も働かない、しかし、それから、力を与えた者。
Specta etiam aliud quoddam super tellure subjectum; さらにまた眺めよ、他のあるもの、地球の上の対象を。
sicut bombycem, apem, aut aliud animalculum, et lustra id primum naturaliter, ac postea rationaliter, et demum spiritualiter, et tunc si potes alte cogitare, stupebis ad omnia; カイコ、ミツバチ、または他の小さい動物(昆虫)を、またそれを調べよ(熟考せよ)、最初は自然的に、そしてその後、理性的に、また最後に霊的に、またその時、もしあなたが深く(高く)考えることができるなら、あなたはすべてのものに驚くであろう(未来)。
et si admittis sapientiam in te loqui, in stupore dices, “Quis non videt in his Divinum? sunt omnia Divinae Sapientiae.” またもしあなたが知恵を(入って来るのを)許すなら、あなたの中に語ること、驚きの中であなたは言う、「だれがこれらの中に神性を見ないか? すべてのものは神的な知恵である」。
Adhuc magis, si spectas usus omnium quae creata sunt, quomodo in suo ordine succedunt usque ad hominem, et ab homine ad Creatorem a quo; その上さらにもっと〔驚く〕、もしあなたがすべての役立ちを見るなら、それは創造された、どのように適切な順序で(順序正しく)続くか、人間まで、また人間から創造者まで、そこからの。
et quod a conjunctione Creatoris cum homine nexus omnium pendeat; また人間との創造者の結合によりすべてのものの結びつきがぶらさがっていること。
et si vis agnoscere, quod conservatio omnium. またもし、あなたが認めること欲するなら、すべてのものの維持。
Quod Divinus Amor omnia creaverit, sed nihil absque Divina Sapientia, videbitur in sequentibus. 神的な愛がすべてのものを創造したこと、しかし、何もない、神的な知恵なしに、続くものの中で見られる(未来)。
(3) 訳文
3. (i.) 全世界はすべてのものと個々のものとともに、その創造は神的な愛から神的な知恵を通してであること。
エホバであられる永遠からの主は、本質に関して神的な愛と神的な知恵であること、またその方はご自身から全世界とそのすべてのものを創造されたことは、論文『神の愛と神の知恵について』の中に示されている。このゆえに、全世界はその創造されたすべてと個々のものとともに神的な愛から神的な知恵を通してであることがいえる。前述の著作の中にもまた、知恵なしの愛は何も行なうことができず、知恵もまた愛なしに何も行なうことができないことのが示されている。というのは、知恵なしの愛は、すなわち、理解力なしの意志は、何かを考えることができず、実に、何かを見ることと感じること、何かを話すこともできないから。それゆえ、知恵なしの愛も、すなわち、理解力なしの意志も何かを行なうことができない。同じく、愛なしの知恵は、すなわち、意志なしの理解力は、何かを考えることができず、何かを見ることと感じることもできず、実に、何かを話すこともできない。それゆえ、愛なしの知恵は、すなわち、意志なしの理解力は何かを行なうことができない。というのは、もし、それらに愛が取り去られるなら、もはや何かを意志することがなく、したがって何かを働くことがないから。人間のもとで、何かなし遂げる時このようであるとき、このことは、愛そのものと知恵そのものであられ、全世界とそのすべてを創造し、つくった神のもとではさらにそうしたものである。
[2.] 全世界はそのすべてと個々のものとともに、神的な愛から神的な知恵を通して創造されたことは、世の中のすべての視覚の対象から確信されることができる。ただ何らかの対象を特定して取り上げよ、またそれを何らかの知恵から調べよ、するとあなたは確信するであろう。木を、またはその種、その実、その花、またその葉を取り上げよ、またあなたの知恵を集中させ、それを鋭い顕微鏡で眺めよ、するとあなたは驚くべきものを見る。そして、あなたは見ない内的なものは、さらに驚くべきものである。どのように木は種から新しい種まで成長するか、その連続する順序を眺めよ。また、すべての連続するものの中で、さらに進んでそれ自体を繁殖させる絶え間のない努力がないかどうか、熟慮せよ。というのは、向かっている最後のものは、種であり、その中に新しい種からその生殖力があるから。その時、もし、さらにまた霊的にあなたが考えることを欲するなら、もしあなたが欲するなら、このことをあなたはできるが、その中にあなたは知恵を見ないか? またその上さらに、もしあなたがそれを霊的にまで考えることを欲するなら、これは種から存在するのではなく、純粋な火である世の太陽からでもなく、しかし、無限の知恵をもたれる創造者なる神からの種の中に存在し、また創造されたその時だけでなく、しかしまた、その後も絶えず存在することをあなたは見る。というのは、維持は絶え間ない創造であるから、存続が絶え間ない存在であるように。このことは、もしあなたが行為から意志を取り去るなら、働きは終わる、あるいは、あなたが話しから思考を取り去るなら、話しはやむ、あるいは、もしあなたが運動からコナトュスを取り去るなら、運動は終わる、一言でいえば、もし、あなたが結果から原因を取り去るなら、結果は失われる、さらにまたこうしたことと同様である。
[3.] 確かに、すべてのこのような被造物に力が与えられている、しかし、力はそれ自体からは何も働かない、しかし、力を与えた者から働く。さらにまた、地上の他の対象物、カイコ、ミツバチ、または他の小動物を眺めよ。またそれを調べよ、最初は自然的に、その後、理性的に、また最後に霊的に。その時、もしあなたが深く考えることができるなら、すべてのものに驚くであろう。またもしあなたの中で知恵が語ることを許すなら、驚きの中であなたは、「だれがこれらの中に神性を見ないか? すべてのものは神的な知恵である」と言う。さらにもっと驚く、もしあなたが創造されたすべての役立ちが、どのように順序正しく、人間まで、また人間からそのもとである創造者まで続くか、また人間との創造者の結合によりすべてのものの結びつきが保たれていることを見るなら。またもし、あなたがすべてのものの維持を認めること欲するなら。
神的な愛がすべてのものを創造したこと、しかし、神的な知恵なしには何も創造しないことは、続くものの中で見られる。
(1) 原文
4. (ii.) Quod Divinus Amor et Divina Sapientia ut unum procedant a Domino; hoc patet quoque ex illis, quae in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, demonstrata sunt, imprimis ex his ibi: quod Esse et Existere in Domino distincte unum sint (n. 14-17). Quod in Domino infinita distincte unum sint (n. 17-22). Quod Divinus Amor sit Divinae Sapientiae, et Divina Sapientia Divini Amoris (n. 34-39). Quod amor absque conjugio cum sapientia non possit aliquid facere (n. 401-403). Quod amor nihil agat nisi in conjunctione cum sapientia (n. 409, 410). Quod spiritualis calor et spiritualis lux in procedendo a Domino ut Sole unum faciant, sicut Divinus Amor et Divina Sapientia in Domino unum sunt (n. 99-[1]102). Ex illis quae in istis locis demonstrata sunt, patet veritas hujus rei. Sed quia nescitur, quomodo duo inter se distincta possunt unum agere, velim hic ostendere, quod unum absque forma non detur, sed quod ipsa forma faciat unum; dein, quod forma eo perfectius unum faciat, quo illa quae ingrediuntur formam, distincte alia sunt, et tamen unita. [2.] Quod unum absque forma non detur, sed quod ipsa forma faciat unum:―Omnis qui in intensione mentis cogitat, potest clare videre, quod unum absque forma non detur, et si datur quod sit forma; quicquid enim existit, ex forma trahit id quod vocatur quale, et quoque id quod vocatur praedicatum, tum id quod vocatur status mutatio, ut et id quod vocatur relativum, et similia alia. Quare id quod non in forma est, non est alicujus affectionis, et quod non est alicujus affectionis, est etiam nullius rei; ipsa forma dat omnia illa: et quia omnia quae in forma sunt, si forma perfecta est, spectant se mutuo, sicut uncus uncum in catena, ideo sequitur quod ipsa forma faciat unum, et sic subjectum, de quo praedicari potest qualitas, status, affectio, ita aliquid, secundum formae perfectionem. [3.] Tale unum est omne quod spectatur oculis in mundo, ac tale unum est quoque omne quod non oculis spectatur, sive in interiore natura sit, sive in mundo spirituali: tale unum est homo, et tale unum est societas humana; et tale unum est ecclesia, tum universum caelum angelicum coram Domino; verbo, tale unum est universum creatum non modo in communi, sed etiam in omni particulari. Ut omnia et singula formae sint, necessum est ut Ipse qui creavit omnia sit ipsa Forma, et quod ex ipsa Forma sint omnia quae creata sunt in formis: hoc itaque est, quod in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, demonstratum est, ut, Quod Divinus Amor et Divina Sapientia sit substantia et quod sit forma (n. 40-43). Quod Divinus amor et Divina Sapientia sit forma in se, ita ipsum et unicum (n. 44-46). Quod Divinus amor et Divina Sapientia in Domino unum sint (n. 14-17, n. 18-22). Et quod ut unum procedant a Domino (n. 99-102, et alibi). [4.] Quod forma eo perfectius unum [2]faciat, quo illa quae ingrediuntur formam, distincte alia sunt, et tamen unita: hoc aegre cadit in intellectum nisi elevatum, quoniam apparentia est, quod forma non aliter possit unum facere, quam per similitudines aequalitatis illorum quae formam constituunt. De hac re saepius cum angelis locutus sum; qui dixerunt quod hoc sit arcanum, quod sapientes illorum percipiunt clare, at minus sapientes obscure; at quod veritas sit, quod forma eo perfectior sit, quo illa quae faciunt illam, distincte alia sunt, sed usque singulari modo unita: confirmaverunt id per societates in caelis, quae simul sumptae formam caeli constituunt; perque angelos cujusvis societatis, quod quo quilibet distinctius suus est, ita liber, et sic sicut ex se et ex sua affectione amat consocios, societatis forma perfectior sit. Illustrarunt etiam id per conjugium boni et veri, quod quo distinctius duo sunt, eo perfectius unum possint facere; similiter amor et sapientia; et quod indistinctum sit confusum, ex quo omnis imperfectio formae resultat. [5.] Quomodo autem perfecte distincta uniuntur, et sic unum faciunt, etiam per plura confirmaverunt; imprimis per illa quae in homine sunt, ubi innumerabilia ita distincta sunt, et tamen unita, distincta per velamenta, ac unita per ligamenta: et quod simile sit cum amore et omnibus ejus, ac cum sapientia et omnibus ejus, quae non aliter percipiuntur quam ut unum. Plura de his videantur in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 14-22), et in opere De Caelo et Inferno (n. 56 et 489). Hoc allatum est, quia est Sapientiae Angelicae.
@1 102 pro “132” @2 faciat (ut supra, in hoc articulo,) pro “faciant”
(2) 直訳
(ii.) Quod Divinus Amor et Divina Sapientia ut unum procedant a Domino; (ii.) 神的な愛と神的な知恵は一つのように(として)主から発出すること。
hoc patet quoque ex illis, quae in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, demonstrata sunt, imprimis ex his ibi: このことはこれらからもまた明らかである、それらは論文『神的な愛についてと神的な知恵について』の中に、示されている、特に、そこにこれらから―
quod Esse et Existere in Domino distincte unum sint (n. 14-17). エッセとエキステレは神人間の中で区別して一つであること(14-17番)。
Quod in Domino infinita distincte unum sint (n. 17-22). 主の中で無限のものは区別して一つであること(17-22番)。
Quod Divinus Amor sit Divinae Sapientiae, et Divina Sapientia Divini Amoris (n. 34-39). 神的な愛は神的な知恵のものであること、また神的な知恵は神的な愛のものであること(34-39番)。
Quod amor absque conjugio cum sapientia non possit aliquid facere (n. 401-403). 理解力との結婚なしに愛は何らかのものをすることができないこと(401-403番)。
Quod amor nihil agat nisi in conjunctione cum sapientia (n. 409, 410). 愛は何も行なわないこと、知恵との結合の中にないなら(409, 410番)。
Quod spiritualis calor et spiritualis lux in procedendo a Domino ut Sole unum faciant, sicut Divinus Amor et Divina Sapientia in Domino unum sunt (n. 99-[1]102). 霊的な熱と霊的な光は、太陽としての主から発出して、一つとなっていること、神的な愛と神的な知恵そのものは一つである☆ように(99-102番)。
☆ ここは『神の愛と知恵』の99番の見出しでは「faciunt」(なっている)となっています。
Ex illis quae in istis locis demonstrata sunt, patet veritas hujus rei. それらから、それらはその個所に示されている、この事柄の真理が明らかである。
Sed quia nescitur, quomodo duo inter se distincta possunt unum agere, velim hic ostendere, quod unum absque forma non detur, sed quod ipsa forma faciat unum; しかし、知られていないので、どのように互いの間で区別された二つのものが一つとして働くか、私はここで示すことを欲する、(1)一つの存在物(個体)☆は形なしに存在しないこと、しかし、形そのものが一つの存在物(個体)をつくること。
☆ 形容詞unum「一つの」は中性で実詞「一つの存在物、個体」という意味になります。
dein, quod forma eo perfectius unum faciat, quo illa quae ingrediuntur formam, distincte alia sunt, et tamen unita. その後、(2)形はそれだけ(ますます)☆完全に一つをつくること、それら形を構成する(要素である)ものが、区別された他のものであるほど☆、またそれでも結合された。
☆ 比較級を伴う相関文「quo~eo…」「~であればあるほどますます~」が、これ以降よくでてきます。
[2.] Quod unum absque forma non detur, sed quod ipsa forma faciat unum:― [2.] 一つの存在物(個体)は形なしに存在しないこと、しかし、形そのものが一つの存在物(個体)をつくること。
Omnis qui in intensione mentis cogitat, potest clare videre, quod unum absque forma non detur, et si datur quod sit forma; すべての者は、その者は心の専念の中で考える、明らかに見ることができる、個体は形なしに存在しないこと、またもし存在するなら形があること。
quicquid enim existit, ex forma trahit id quod vocatur quale, et quoque id quod vocatur praedicatum, tum id quod vocatur status mutatio, ut et id quod vocatur relativum, et similia alia. というのは何でも存在するようになる(生じる)、形からそれを得るから、性質と呼ばれるものを、またそれもまた、属性(述語)と呼ばれるもの、さらにそれを、状態の変化と呼ばれるもの、例えばまたそれを、関連するもの(関連性)と呼ばれるもの、また他の同様のもの。
Quare id quod non in forma est, non est alicujus affectionis, et quod non est alicujus affectionis, est etiam nullius rei; それゆえ、それは、形の中にないもの、情愛の何らかのもののものではない、また情愛の何らかのもののものでないものは、事柄の何ものでもないもののものである。
ipsa forma dat omnia illa: 形そのものがそれらのすべてを与える。
et quia omnia quae in forma sunt, si forma perfecta est, spectant se mutuo, sicut uncus uncum in catena, ideo sequitur quod ipsa forma faciat unum, et sic subjectum, de quo praedicari potest qualitas, status, affectio, ita aliquid, secundum formae perfectionem. またすべてのものは、それらは形の中にある、もし形が完全であるなら、それ自体を互いに眺める、ただ一つがただ一つを鎖の中にのように、それゆえ、~ということになる、形そのものは個体をつくる〔こと〕、またこうして属性を、それについて性質、状態、情愛が属性づけられることができる、このように何らかのもの、形の完全にしたがって。
[3.] Tale unum est omne quod spectatur oculis in mundo, ac tale unum est quoque omne quod non oculis spectatur, sive in interiore natura sit, sive in mundo spirituali: [3.] すべてのものはこのような個体である、それは世の中で目に見られる、そしてまたすべてのものも個体である、それは目に見えない、あるいは自然の内的なもの(内側)の中にある、あるいは霊界の中に。
tale unum est homo, et tale unum est societas humana; 人間はこのような個体である、また人間の社会はこのような個体である。
et tale unum est ecclesia, tum universum caelum angelicum coram Domino; また教会はこのような個体である、さらに主の前に天使たちの天界の全世界も。
verbo, tale unum est universum creatum non modo in communi, sed etiam in omni particulari. 一言でいえば、創造された全世界はこのような個体である、単に全般的にだけでなく、しかしまた個別的にすべてのものの中で。
Ut omnia et singula formae sint, necessum est ut Ipse qui creavit omnia sit ipsa Forma, et quod ex ipsa Forma sint omnia quae creata sunt in formis: すべてと個々のものが形であるために、すべてのものを創造されたその方自身が形そのものであることが必要である、またすべてのものは、それらは形の中に創造された、形そのものからであること。
hoc itaque est, quod in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, demonstratum est, ut, そこでこのことである、論文『神的な愛についてと神的な知恵について』の中で、示されていること、例えば、
Quod Divinus Amor et Divina Sapientia sit substantia et quod sit forma (n. 40-43). 神的な愛と神的な知恵は実体であること、また形であること(40-43番)。
Quod Divinus amor et Divina Sapientia sit forma in se, ita ipsum et unicum (n. 44-46). 神的な愛と神的な知恵は本質的に実体と形である、こうして本質と唯一のものであること(44-46番)。
Quod Divinus amor et Divina Sapientia in Domino unum sint (n. 14-17, n. 18-22). 神的な愛と神的な知恵は主の中で一つであること(14-17番、18-22番)。
Et quod ut unum procedant a Domino (n. 99-102, et alibi). また主から一つとして発出すること(99-102番、他の個所に)。
[4.] Quod forma eo perfectius unum [2]faciat, quo illa quae ingrediuntur formam, distincte alia sunt, et tamen unita: [4.] 形はそれだけ(ますます)完全に一つをつくること、それら形を構成する(要素である)ものが、区別された他のものであるほど、またそれでも結合された。
hoc aegre cadit in intellectum nisi elevatum, quoniam apparentia est, quod forma non aliter possit unum facere, quam per similitudines aequalitatis illorum quae formam constituunt. このことはほとんど理解力の中に落ち込まない、もし高揚されてないなら、外観であるので、形は異なって一つをつくることができないこと、それらの等しいことの似ていることによってでないなら、それらは形を構成する。
De hac re saepius cum angelis locutus sum; この事柄について、(さらに)しばしば、私は天使たちと話した。
qui dixerunt quod hoc sit arcanum, quod sapientes illorum percipiunt clare, at minus sapientes obscure; 彼らは言った、これはアルカナであること、彼らの知恵のある(賢明な)者たちは明らかに知覚していること、しかし賢明さの少ない者たちは暗く(あいまいに)。
at quod veritas sit, quod forma eo perfectior sit, quo illa quae faciunt illam, distincte alia sunt, sed usque singulari modo unita: しかし、真理であること、形がそれだけ(ますます)完全であること、それらが、それらはそれをつくる、区別された他のものであるほど、しかし、それでも特定の方法で結合した。
confirmaverunt id per societates in caelis, quae simul sumptae formam caeli constituunt; そのことを天界の中の社会によって証明した、それらは一緒にとられて(ひとまとめにされて)天界の形を構成する。
perque angelos cujusvis societatis, quod quo quilibet distinctius suus est, ita liber, et sic sicut ex se et ex sua affectione amat consocios, societatis forma perfectior sit. それぞれの社会の天使たちによってもまた〔証明した〕、自分たちがどんなに区別されていても(それだけますます)、したがって自由〔である〕、またこうして自分自身から、また自分の情愛から仲間を愛する、社会の形は完全であること。
Illustrarunt etiam id per conjugium boni et veri, quod quo distinctius duo sunt, eo perfectius unum possint facere; さらにまたそれを善と真理の結婚によって説明した、二つのものが区別されるほど、それだけますます一つとなることができること。
similiter amor et sapientia; 同様に、愛と知恵は。
et quod indistinctum sit confusum, ex quo omnis imperfectio formae resultat. また区別がないことは不明瞭(混乱)であること、そのことから形の不完全さが(結果として)生じる。
[5.] Quomodo autem perfecte distincta uniuntur, et sic unum faciunt, etiam per plura confirmaverunt; [5.] しかしながら、どのように完全に区別されたものが結合されるか、またこうして一つをつくるか、さらにまた多くのものによって証明した。
imprimis per illa quae in homine sunt, ubi innumerabilia ita distincta sunt, et tamen unita, distincta per velamenta, ac unita per ligamenta: 特に、それらによって、人間の中にあるもの、そこにこのように区別された無数のものがある、またそれでも結合した、外被によって区別された、そして靭帯で結合した。
et quod simile sit cum amore et omnibus ejus, ac cum sapientia et omnibus ejus, quae non aliter percipiuntur quam ut unum. また同様であること、愛とそのすべてのものに、そして知恵とそのすべてのものにそれらは一つとして以外に異なって知覚されない。
Plura de his videantur in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 14-22), et in opere De Caelo et Inferno (n. 56 et 489). これらについて多くのものが論文『神的な愛についてと神的な知恵について』(14-22番)の中に、また著作『天界と地獄について』(56と489番)の中に見られる。
Hoc allatum est, quia est Sapientiae Angelicae. これは提示された、天使の知恵のものであるので。
@1 102 pro “132” 注1 「132」の代わりに102
@2 faciat (ut supra, in hoc articulo,) pro “faciant” 注2 「faciant」の代わりにfaciat(上のように、この章(節)の中の)
(3) 訳文
4. (ii.) 神的な愛と神的な知恵は一つのものとして主から発出すること。
このことは論文『神的な愛についてと神的な知恵について』の中に示されていることからもまた明らかである、特に、そこの次のものから―
エッセとエキステレは神人間の中で区別された一つのものであること(14-17番)。
主の中で無限のものは区別された一つのものであること(17-22番)。
神的な愛は神的な知恵のものであり、また神的な知恵は神的な愛のものであること(34-39番)。
理解力との結婚なしに愛は何もすることができないこと(401-403番)。
愛は知恵との結合の中にないなら何も行なわないこと (409, 410番)。
霊的な熱と霊的な光は、太陽としての主から発出して、神的な愛と神的な知恵そのものが一つであるように、一つとなっていること(99-102番)。
これら個所に示されていることから、この事柄の真理が明らかである。しかし、どのように互いの間で区別された二つのものが一つとして働くか知られていないので、私はここで、(1)個体は形なしに存在しないこと、しかし、形そのものが個体をつくること、その後、(2)形は、形を構成するものが、区別された、またそれでも結合された他のものであるほど。それだけますます完全に一つをつくることを示したい。
[2.] (1)個体は形なしに存在しないこと、しかし、形そのものが個体をつくること。
心を集中させて考えるすべての者は、個体は形なしに存在しないこと、またもし存在するなら形があることを明らかに見ることができる。というのは、何であれ存在するようになるものは、形から、性質と呼ばれるものを、属性と呼ばれるものもまた、さらに状態の変化と呼ばれるもの、例えばまた、関連するものと呼ばれるもの、また他の同様のものを得るからである。それゆえ、形のないものは情愛に属するものではなく、また情愛に属さないいものは、何の事柄にも属さないものである。形そのものがそれらすべてを与える。また形のあるすべてのものは、もし形が完全であるなら、それ自体を互いに、鎖のように一つが一つを眺め、それゆえ、形そのものが個体をつくり、またこうして性質、状態、情愛が属性づけられることができ、このように形の完全にしたがって何らかのものであることになる。
[3.] 世の中で目に見られるすべてのものはこのような個体であり、そしてまた、あるいは自然の内側にあるか、あるいは霊界の中にあって目に見えないすべてのものも個体である。人間はこのような個体であり、また人間の社会はこのような個体である。また教会は、さらに主の前に天使たちの天界の全世界もこのような個体である。一言でいえば、創造された全世界は、単に全般的にだけでなく、個別的にも、すべてのものの中でこのような個体である。すべてと個々のものが形であるために、すべてのものを創造されたその方自身が形そのものであることが、また形の中に創造されたすべてのものが形そのものからであることが必要である。そこでこのことが、著作『神の愛と知恵』の中で示されている、例えば、
神的な愛と神的な知恵は実体であり、また形であること(40-43番)。
神的な愛と神的な知恵は本質的に実体と形であり、こうして本質と唯一のものであること(44-46番)。
神的な愛と神的な知恵は主の中で一つであること(14-17番、18-22番)。
また主から一つとして発出すること(99-102番、他の個所に)。
[4.] (2)形は、形を構成するものが、区別された、またそれでも結合された他のものであるほど、それだけますます完全に一つをつくること。
外観からは、形を構成するものの等しさが似ていないなら、形は一つをつくることができないので、このことは理解力が高揚されてないなら、ほとんど理解されない。このことについて、私は、しばしば、天使たちと話した。彼らは言った。これはアルカナであること、彼らの賢明な者たちは明らかに、しかし賢明さの少ない者たちは不明瞭に 知覚していること。しかし、形は、それをつくる他のものが区別されたものであるほど、しかし、それでも特定の方法で結合していれば、それだけますます完全であることが真理であること――このことをひとまとめにされて天界の形を構成する天界の中の社会によって、またそれぞれの社会の天使たちによっても証明した。その社会は天使たちがどんなに区別されていても、したがって自由であって、またこうして自分自身から、また自分の情愛から仲間を愛しても、それだけますます社会の形は完全である。さらにまたそれを善と真理の結婚によって、二つのものが区別されるほど、それだけますます一つとなることができること、愛と知恵も同様であることを、また区別がないことは混乱であり、そのことから形の不完全さが生じることを説明した。
[5.] しかしながら、どのように完全に区別されたものが結合されるか、またこうして一つをつくるか、さらにまた多くのものによって証明した。特に、人間の中にあるものによってである。そこには外被によって区別され、靭帯で結合したような区別された無数のものがあり、またそれでも結合している。また、愛とそのすべてのものに、そして知恵とそのすべてのものも同様であり、それらは一つとしてしか知覚されない。これらについて多くのものが著作『神の愛と知恵』(14-22番)の中に、また著作『天界と地獄』(56と489番)の中に見られる。このことは、天使の知恵のものであるので示された。