原典講読『信仰』56

(1) 原文
56. Quod religiosum fidei separatae a charitate intelligatur et describatur in Apocalypsi per “draconem” et per “binas ejus bestias,” non modo e caelo mihi dictum est, sed etiam in mundo spirituum, qui sub caelo est, ostensum est. Visi mihi sunt illi qui in fide separata erant, in coetu sicut magnus draco cum extensa cauda versus caelum; et visi sunt alii, qui tales, separati, in apparentia sicut dracones: sunt enim in illo mundo hujuscemodi apparentiae ex correspondentia spiritualium cum naturalibus: quare etiam illi ab angelis caeli vocantur draconici. Sed plura illorum genera sunt; quidam eorum constituunt draconis caput, quidam illius corpus, et quidam ejus caudam. Illi qui constituunt ejus caudam, sunt qui omnia vera Verbi falsificaverunt; quare dicitur de dracone in Apocalypsi, quod “cauda sua detraxerit tertiam partem stellarum caeli;” per “stellas caeli” significantur cognitiones veri, et per “tertiam partem,” omnes.
(2) 直訳
Quod religiosum fidei separatae a charitate intelligatur et describatur in Apocalypsi per “draconem” et per “binas ejus bestias,” non modo e caelo mihi dictum est, sed etiam in mundo spirituum, qui sub caelo est, ostensum est. 仁愛から分離した信仰の宗教的信念が「黙示録」の中の「竜」によってと「二つのその獣」によって意味され、記述されていることは、天界から私に言われただけでなく、霊たちの世界でもまた、それは天界の下にある、示された。
Visi mihi sunt illi qui in fide separata erant, in coetu sicut magnus draco cum extensa cauda versus caelum; 分離した信仰の中にいた者らは私に見られた、天に向かって尾を伸ばした大きな竜のように集まって。
et visi sunt alii, qui tales, separati, in apparentia sicut dracones: また他の者ら〔も〕見られた、このような者ら、別れて(別々に)、竜のように現われて。
sunt enim in illo mundo hujuscemodi apparentiae ex correspondentia spiritualium cum naturalibus: なぜなら、その世界ではこのようなものの出現があるから、霊的なもののと自然的なものとの対応から。
quare etiam illi ab angelis caeli vocantur draconici. それゆえ、さらにまたこの者らは天界の天使たちにより、竜の追随者と呼ばれる。
Sed plura illorum genera sunt; しかし、彼らの種類は多い。
quidam eorum constituunt draconis caput, quidam illius corpus, et quidam ejus caudam. 彼らのある者は竜の頭を構成している、ある者はその体を、またある者はその尾を。
☆illeよりもisの指示力が弱いので、「竜の体・・・そしてその尾」のニュアンスを感じます。
Illi qui constituunt ejus caudam, sunt qui omnia vera Verbi falsificaverunt; その尾を構成する者らは、みことばの真理のすべてを虚偽化する者らである。
quare dicitur de dracone in Apocalypsi, quod “cauda sua detraxerit tertiam partem stellarum caeli;” それゆえ、「黙示録」の中で竜について言われる、「その尾は天の星の三分の一を引き下ろした」こと。
per “stellas caeli” significantur cognitiones veri, et per “tertiam partem,” omnes. 「天の星」によって、真理の知識が意味され、「三分の一」によってすべてが〔意味される〕。
(3) 訳文
 仁愛から分離した信仰の宗教的信念が「黙示録」の中の「竜」と「二つのその獣」によって意味され、記述されていることは、天界から私に言われただけでなく、天界の下にある霊たちの世界でもまた示された。分離した信仰の中にいた者らは、天に向かって尾を伸ばした大きな竜のように集まっていりのが私に見られた。またこのような他の者らも、別々に、竜のように現われて見られた。なぜなら、その世界では、霊的なもののと自然的なものとの対応から、このようなものが出現するから。それゆえ、この者らは、天界の天使たちにより、竜の追随者とも呼ばれる。しかし、彼らの種類は多い。彼らのある者は竜の頭を、ある者はその体を、またある者はその尾を構成している。その尾を構成する者らは、みことばの真理のすべてを虚偽化する者らである。それゆえ、「黙示録」の中で竜について、「その尾は天の星の三分の一を引き下ろした」と言われる。「天の星」によって、真理の知識が、「三分の一」によってすべてが意味される。

原典講読『信仰』57,58,59

(1) 原文
57. Nunc quia per “draconem” in Apocalypsi intelliguntur qui in fide separata a charitate sunt, et hoc hactenus ignoratum fuit, et quoque occultum ex non cognitione sensus spiritualis Verbi, ideo dabitur hic Explicatio generalis super illa quae in cap. xii. ibi de Dracone dicuntur.
(2) 直訳
Nunc quia per “draconem” in Apocalypsi intelliguntur qui in fide separata a charitate sunt, et hoc hactenus ignoratum fuit, et quoque occultum ex non cognitione sensus spiritualis Verbi, ideo dabitur hic Explicatio generalis super illa quae in cap. xii. ibi de Dracone dicuntur. 今や、「黙示録」の中で「竜」によって仁愛から分離した信仰の中にいるものが意味されるので、そしてこのことは今まで今まで知られていなかった〔ので〕、みことばの霊的な意味の知識がない〔こと〕から閉ざされて、それゆえ、ここに全般的な解説が与えられる、第12章、そこに竜について言われていることについて。
☆dabiturは未来形(の受動態)です。「解説しよう」という意味です。
(3) 訳文
 今や、「黙示録」の中で「竜」によって仁愛から分離した信仰の中にいるものが意味され、そしてこのことは、みことばの霊的な意味の知識がない〔こと〕から閉ざされて、今まで今まで知られていなかったので、それゆえ、ここに竜について第12章で言われていることについて、全般的な解説を与えよう。

原典講読『信仰』60

(1) 原文
60. In capite xiii. sequente in Apocalypsi agitur de binis bestiis draconis; de una quae visa est ex mari ascendisse, et de altera quae visa est ex terra ascendisse; de priore agitur a versu 1 ad 10, et de posteriore a versu 11 ad 18; quae quod sint bestiae draconis, patet a versibus 2, 4, 11, ibi. Per primam bestiam significatur fides separata a charitate quoad confirmationes ejus ex naturali homine; et per alteram significatur fides separata a charitate quoad confirmationes ejus ex Verbo, quae etiam sunt falsificationes veri. Sed praetereo illa explicare, quia continent argumentationes eorum, quae prolixius diducendae forent; solum ultimum hoc,
“Habens intelligentiam computet numerum bestiae, numerus enim hominis est, et numerus ejus sexcenta sexaginta sex” (vers. 18):
“habens intelligentiam computet numerum bestiae,” significat qui in illustratione sunt, inquirant quale confirmationum istius fidei ex Verbo; “numerus enim hominis est,” significat quod sit quale propriae intelligentiae; “et numerus ejus sexcenta sexaginta et sex,” significat omne verum Verbi falsificatum.
(2) 直訳
In capite xiii. sequente in Apocalypsi agitur de binis bestiis draconis; 「黙示録」の中に次の第13章で、竜の二つの獣について扱われている。
de una quae visa est ex mari ascendisse, et de altera quae visa est ex terra ascendisse; 一つについては、それは海から上ってきたことが見られた、またもう一つについては、それは地から上ってきたことが見られた。
de priore agitur a versu 1 ad 10, et de posteriore a versu 11 ad 18; 前者については1から10節までに扱われている、後者については11から18節までに。
quae quod sint bestiae draconis, patet a versibus 2, 4, 11, ibi. それらが竜の獣であることは、そこに2、4、11から明らかである。
Per primam bestiam significatur fides separata a charitate quoad confirmationes ejus ex naturali homine; 最初の獣によって仁愛から分離した信仰が意味される、自然的な人間からのその確信について。
et per alteram significatur fides separata a charitate quoad confirmationes ejus ex Verbo, quae etiam sunt falsificationes veri. もう一つのものによって仁愛から分離した信仰が意味される、みことばからのその確信について、さらにまたそれは真理の虚偽化である。
Sed praetereo illa explicare, quia continent argumentationes eorum, quae prolixius diducendae forent;  しかし、私はそれらを解説することを通り過ぎる、それらの証明を含むので、それは議論を繰り広げたなら長たらしい〔ので〕。
☆forentはsumの接続法・未完了(複数・三人称)のessetno別形。スヴェーデンボリはこれを使います。接続法なので「~したとするなら」の意味になります。
solum ultimum hoc, ただ最後のもの〔節〕だけを、これで、
☆hocはhicの属格、「このことによって」とは何でしょうか? 「以下の説明によります」という意味だと解釈していますが、これ省略しても意味は通じます。
“Habens intelligentiam computet numerum bestiae, numerus enim hominis est, et numerus ejus sexcenta sexaginta sex” (vers. 18): 「知性(理解力)を持つ者は獣の数を数えよ。なぜなら、人間の数であるから、その数は六百六十六〔である〕」(18節)。
“habens intelligentiam computet numerum bestiae,” significat qui in illustratione sunt, inquirant quale confirmationum istius fidei ex Verbo; 「知性(理解力)を持つ者は獣の数を数えよ」は、照らしの中にいる者は、みことばからの信仰のこの確信の性質を調べよ、を意味する。
☆computetもinquirantも接続法なので命令(話者の希望)を意味します。
“numerus enim hominis est,” significat quod sit quale propriae intelligentiae; 「なぜなら、人間の数である」は、それが自己知性の性質である〔こと〕を意味する。
“et numerus ejus sexcenta sexaginta et sex,” significat omne verum Verbi falsificatum. 「その数は六百六十六」は、みことばのすべての真理の虚偽化を意味する。
(3) 訳文
 「黙示録」の次の第13章では、竜の二つの獣について扱われている。一つは海から上ってきたことが見られ、またもう一つは地から上ってきたことが見られた。前者については1から10節までに、後者については11から18節までに扱われている。それらが竜の獣であることは、そこの2、4、11から明らかである。最初の獣によって、自然的な人間からのその確信した、仁愛から分離した信仰が意味される。もう一つの獣によって、みことばから確信した、またそれは真理の虚偽化であもある、仁愛から分離した信仰が意味される。 しかし、それらを解説することは、その議論を繰り広げたなら、長たらしいを証明を含むこのになるので、通り過ぎることにする。ここでは最後の節だけにしよう、
 「知性を持つ者は獣の数を数えよ。なぜなら、人間の数であり、その数は六百六十六であるから」(18節)。
 「知性を持つ者は獣の数を数えよ」は、照らしの中にいる者は、みことばからの信仰のこの確信の性質を調べよ、を意味する。「なぜなら、人間の数である」は、それが自己知性の性質であることを意味する。「その数は六百六十六」は、みことばのすべての真理の虚偽化を意味する。

原典講読『信仰』61,62

     (IX.)
   QUOD ILLI QUI IN FIDE SEPARATA A CHARITATE SUNT, INTELLIGANTUR
   PER “HIRCOS” APUD DANIELEM ET MATTHAEUM.
   仁愛から分離した信仰の中にいる者は、
   「ダニエル書」と「マタイ福音書」で「雄山羊」によって意味されること。
(1) 原文
61. Quod Per “hircum” apud Danielem (cap. viii.), et per “hircos” apud Matthaeum (cap. xxv.), intelligantur illi qui in fide separata a charitate sunt, constare potest ex eo, quod opponantur “arieti” et “ovibus” ibi; et per “arietem” et per “oves” intelliguntur qui in charitate sunt: Dominus enim in Verbo vocatur Pastor; ecclesia ovile; et homines ecclesiae in genere vocantur grex, et in specie oves: et quia “oves” sunt illi qui in charitate sunt, ideo “hirci” sunt illi qui non in charitate.
(2) 直訳
Quod Per “hircum” apud Danielem (cap. viii.), et per “hircos” apud Matthaeum (cap. xxv.), intelligantur illi qui in fide separata a charitate sunt, constare potest ex eo, quod opponantur “arieti” et “ovibus” ibi; 「ダニエル書」(第8章)での「雄山羊」によって、「マタイ福音書」(第15章)での「山羊(複数)」によって、仁愛から分離した信仰の中にいる者が意味されることは、それから明らかにすることができる、そこの「雄羊」と「羊」に対立されること。
et per “arietem” et per “oves” intelliguntur qui in charitate sunt: 「雄羊」によって、また「羊」によって仁愛の中にいる者が意味される。
Dominus enim in Verbo vocatur Pastor; なぜなら、みことばの中で主は羊飼いと呼ばれるから。
ecclesia ovile; 教会は〔羊の〕囲い。
et homines ecclesiae in genere vocantur grex, et in specie oves: そして教会の人間は一般的に〔羊の〕群れと呼ばれる、特には羊と。
et quia “oves” sunt illi qui in charitate sunt, ideo “hirci” sunt illi qui non in charitate. そして「羊」は仁愛の中にいる者であるので、それゆえ、「雄山羊」は仁愛の中にいない者である。
(3) 訳文
 「ダニエル書」(第8章)での「雄山羊」によって、「マタイ福音書」(第15章)での「山羊」によって、仁愛から分離した信仰の中にいる者が意味されることは、そこの「雄羊」と「羊」に対置されていることから明らかにすることができる。「雄羊」によって、また「羊」によって、仁愛の中にいる者が意味される。なぜなら、みことばの中で主は羊飼い、教会は羊の囲い、教会の人間は一般的に羊の群れ、特には羊と呼ばれるからである。「羊」は仁愛の中にいる者であるので、それゆえ、「雄山羊」は仁愛の中にいない者である。
(1) 原文
62. Quod illi qui in fide separata a charitate sunt, per “hircos” intelligantur, demonstrabitur,
(i.) Ab experientia in mundo spirituali ;
(ii.) Ad Ultimo Judicio, super quos peractum est ;
(iii.) Ex descriptione pugnae inter arietem et hircum apud Danielem ;
(iv.) Et demum ex omissione charitatis illorum, de quibus apud Matthaeum.
(2) 直訳
Quod illi qui in fide separata a charitate sunt, per “hircos” intelligantur, demonstrabitur, 仁愛から分離した信仰の中にいる者が、「雄山羊」によって意味されることが、示される(未来形)。
(i.) Ab experientia in mundo spirituali ; (1) 霊界での経験から。
(ii.) Ad Ultimo Judicio, super quos peractum est ; (2) 最後の審判によって、彼らの上に起こった。
(iii.) Ex descriptione pugnae inter arietem et hircum apud Danielem ; (3) 「ダニエル書」での雄羊と山羊との間の闘争の記述から。
(iv.) Et demum ex omissione charitatis illorum, de quibus apud Matthaeum. (4) そして最後に、彼らの仁愛の無視から、そのことについて「マタイ福音書」に。
(3) 訳文
 仁愛から分離した信仰の中にいる者が、「雄山羊」によって意味されることを示めそう。
 (1) 霊界での経験から。
 (2) 彼らに起こった最後の審判によって。
 (3) 「ダニエル書」にある雄羊と山羊との間の闘争の記述から。
 (4) 最後に、彼らが仁愛を無視したこと、そのことについて「マタイ福音書」から。

原典講読『信仰』63

(1) 原文
63. (i.) Quod illi qui in fide separata a charitate sunt, intelliguntur in Verbo per “hircos;” ab experientia in mundo spirituali. In mundo spirituali apparent omnia quae in mundo naturali; apparent domus et palatia, apparent paradisi et horti, et in illis arbores omnis generis; apparent agri et novalia, tum campi et vireta; et quoque armenta et greges; omnia in tali similitudine, in qua super nostra tellure; nec alia intercedit differentia, quam quod haec sint ex origine naturali, et illa ex origine spirituali. Quare angeli, quia spirituales sunt, vident illa quae ex origine spirituali sunt, similiter ut homines illa quae ex origine naturali sunt. [2] Omnia quae apparent in mundo spirituali, sunt correspondentiae, correspondent enim affectionibus angelorum et spirituum. Haec causa est, quod illi qui in affectione boni et veri sunt, et inde in sapientia et intelligentia, habitent in palatiis magnificis, circum quae sunt paradisi pleni arboribus, quae correspondent, et circum illos agri et campi, in quibus cubant greges, qui sunt apparentiae. Correspondentiae autem oppositae sunt apud illos qui in affectionibus malis sunt; hi vel sunt in infernis inclusi ergastulis, quae sunt absque fenestris, in quibus tamen est lumen sicut ex igne fatuo, vel sunt in desertis et habitant in mapalibus, circum quae omnia sterilia sunt, et ibi serpentes, dracones, ululae, et plura, quae malis illorum correspondent. [3] Inter caelum et infernum est locus medius, qui vocatur mundus spirituum: in hunc venit omnis homo statim post mortem; et ibi simile commercium est unius cum altero, sicut hominum inter se super tellure; ibi etiam omnia, quae apparent, correspondentiae sunt; apparent etiam ibi horti, luci, silvae cum arboribus et virgultis, ut et campi floridi et virides, et simul varii generis bestiae, mites et immites, omnia secundum correspondentiam affectionum illorum. Ibi saepius vidi oves et hircos; et quoque pugnas inter illos, similes illi pugnae quae describitur apud Danielem (cap. viii.); [4] vidi hircos cum cornibus antrorsum et retrorsum flexis, ac illos cum furore irruentes in oves; vidi hircos cum duobus cornibus, quibus cum vehementia ferierunt oves; et cum aspexi quid esset, vidi aliquos rixantes inter se de charitate et fide; ex quo patuit, quod fides separata a charitate esset quae appareret sicut hircus, et quod charitas ex qua fides esset quae appareret sicut ovis. Quia haec saepius vidi, datum est pro certo scire, quod illi qui in fide separata a charitate sunt, in Verbo per “hircos” intelligantur.
(2) 直訳
(i.) Quod illi qui in fide separata a charitate sunt, intelliguntur in Verbo per “hircos;” ab experientia in mundo spirituali. (i.) 仁愛から分離した信仰の中にいる者が、みことばの中で「雄山羊」によって意味されることは、霊界での経験から〔示される〕。
In mundo spirituali apparent omnia quae in mundo naturali; 霊界では自然界の中のすべてのものが現われる。
apparent domus et palatia, apparent paradisi et horti, et in illis arbores omnis generis; 家や宮殿が現われる、楽園や庭園が現われる、それとその中のすべて種類の木。
apparent agri et novalia, tum campi et vireta; 畑や耕地が現われる、さらに平地や草地。
et quoque armenta et greges; 牛の群れや羊の群れもまた。
omnia in tali similitudine, in qua super nostra tellure; すべてのものはこのような似たものの中に、(私たちの)地球の上のものの中に〔現われる〕。
☆nostra tellus(私たちの惑星)で「地球」の意味になります。
nec alia intercedit differentia, quam quod haec sint ex origine naturali, et illa ex origine spirituali. 他の相違もない、後者は自然的な起源からであり、後者は霊的な起源からであること以外に。
Quare angeli, quia spirituales sunt, vident illa quae ex origine spirituali sunt, similiter ut homines illa quae ex origine naturali sunt. それゆえ、天使たちは、霊的であるので、霊的な起源からのものを見る、自然的な起源からのものを見る人間と同じように。
[2] Omnia quae apparent in mundo spirituali, sunt correspondentiae, correspondent enim affectionibus angelorum et spirituum. 霊界に現われるすべてのものは、対応物である、なぜなら、天使たちと霊たちの情愛に対応するから。
☆correspondentiaには「対応」以外に「対応する霊的な概念をもたらすのに役立つ対象物」の意味があります。
Haec causa est, quod illi qui in affectione boni et veri sunt, et inde in sapientia et intelligentia, habitent in palatiis magnificis, circum quae sunt paradisi pleni arboribus, quae correspondent, et circum illos agri et campi, in quibus cubant greges, qui sunt apparentiae. これは理由である、善と真理の情愛の中に、それゆえ知恵と知性の中にいる者は、壮大な宮殿に住むこと、その周囲には木に満ちた楽園、それは対応する、またその周囲には畑や平地、その中で(牛の)群れが伏せる、それらは外観である。
Correspondentiae autem oppositae sunt apud illos qui in affectionibus malis sunt; しかし、悪の情愛の中にいる者、その者に正反対の対応物がある。
hi vel sunt in infernis inclusi ergastulis, quae sunt absque fenestris, in quibus tamen est lumen sicut ex igne fatuo, これらの者は地獄の強制収容所に閉じ込められている、そこに窓はない、その中にはそれでも鬼火からのような光がある、(~かまたは~)
☆vel…vel…で「~かまたは~」。このergasutulumには激しい労働がともないます。☆鬼火は狐火とも訳せる、惑わしの光です。
vel sunt in desertis et habitant in mapalibus, circum quae omnia sterilia sunt, et ibi serpentes, dracones, ululae, et plura, quae malis illorum correspondent. (かまたは)荒地の中にいて、あばら屋に住んでいる、その周囲にはすべて不毛(の地)がある、そしてそこに、ヘビ、竜、フクロウ、多くのもの、それらは彼らの悪に対応する。
[3] Inter caelum et infernum est locus medius, qui vocatur mundus spirituum: 天界と地獄の間には中間の場所がある、それは霊たちの世界と呼ばれる。
in hunc venit omnis homo statim post mortem; この中へすべての人間は死後、直ちにやって来る。
et ibi simile commercium est unius cum altero, sicut hominum inter se super tellure; そこ〔の場所〕で、互いの交際がある、人間のような、地上の自分たちの間の。
ibi etiam omnia, quae apparent, correspondentiae sunt; そこ〔の場所〕で、すべてのものもまた、現われている、対応するものである。
apparent etiam ibi horti, luci, silvae cum arboribus et virgultis, ut et campi floridi et virides, et simul varii generis bestiae, mites et immites, omnia secundum correspondentiam affectionum illorum. そこにはまた現われている、庭園、木立ち、木と潅木の森、また花と緑の原のような、また同時にいろいろな種類の動物、おとなしいものと獰猛なもの、すべてのものは彼らの情愛の対応にしたがって。
[4] Ibi saepius vidi oves et hircos; そこ〔の場所〕で、しばしば私は羊と雄山羊を見た。
☆編集者のつけた[4]の位置をここにしました。分段の区切りは句読点の違いから、また内容から、このほうがよいと思います。
et quoque pugnas inter illos, similes illi pugnae quae describitur apud Danielem (cap. viii.); 彼らの間の闘争もまた、その闘争は「ダニエル書」(第8章)に記述されているものに似ている。
vidi hircos cum cornibus antrorsum et retrorsum flexis, ac illos cum furore irruentes in oves; 私は前方にまた後方に曲がっている角をもった雄山羊を見た、そして羊に激怒して突進するそれらを。
vidi hircos cum duobus cornibus, quibus cum vehementia ferierunt oves; 私は二つの角をもった雄山羊を見た、それ(角)をもって、激しさをもって羊を突くのを見た。
et cum aspexi quid esset, vidi aliquos rixantes inter se de charitate et fide; そして私が〔それらがいったい〕何であるか〔よく知ろうと〕見つめたとき、私は口論しているある者たちを見た、彼らの間で仁愛と信仰について。
ex quo patuit, quod fides separata a charitate esset quae appareret sicut hircus, et quod charitas ex qua fides esset quae appareret sicut ovis. このことから明らかになった、仁愛から分離した信仰が雄山羊のように現われたこと、仁愛が、それから信仰が存在する、羊のように現われたこと。
Quia haec saepius vidi, datum est pro certo scire, quod illi qui in fide separata a charitate sunt, in Verbo per “hircos” intelligantur. これらをしばしば私は見たので、確かに知ることとして与えられた、仁愛から分離した信仰の中にいる者が、みことばの中で「雄山羊」によって意味されることが。
(3) 訳文
(i.) 「仁愛から分離した信仰の中にいる者が、みことばの中で「雄山羊」によって意味されることは、霊界での経験から示される」。霊界では自然界の中のすべてのものが現われる。家や宮殿が現われ、楽園や庭園それとその中のすべて種類の木が現われる。畑や耕地、さらに平地や草地、牛の群れや羊の群れもまた現われる。すべてのものは、地球上〔にある〕のものに似たものの中に現われる。後者が自然的な起源から、後者が霊的な起源からであること以外に何の相違もない。それゆえ、霊的である(ので)天使たちは、自然的な起源からのものを見る人間と同じように、霊的な起源からのものを見る。
[2] 霊界に現われるすべてのものは対応物である。なぜなら、天使たちと霊たちの情愛に対応するから。このことが、善と真理の情愛の中に、それゆえ知恵と知性の中にいる者は、対応する壮大な宮殿に住み、その周囲には木に満ちた楽園であり、そのまた周囲には畑や(牛の)群れが伏せる平地があることの理由である、そしてそれらは外観である。しかし、悪の情愛の中にいる者には正反対の対応物がある。彼らは地獄の窓のない、それでもそこには鬼火からのような光がある強制労働所に閉じ込められている、かまたは、荒地の中にいて、あばら屋に住んでいる。その周囲はすべて不毛の地であり、そこには彼らの悪に対応する、ヘビ、竜、フクロウ、その他多くのものがいる。
[3] 天界と地獄の間には、霊たちの世界と呼ばれる中間の場所がある。ここへ死後、すべての人間は直ちにやって来る。そこには、地上の人間たちの間のような、互いの交際がある。そこには、対応するすべてのものもまた現われている。そこにはまた、庭園、木立ち、木と潅木の森、また花と緑の原、また同時に、おとなしいものや獰猛なものなどいろいろな種類の動物が、そのすべてのものが彼らの情愛の対応にしたがって、現われている。
[4] そこで、私はしばしば羊と雄山羊を見た。また彼らの間の闘争も見たが、その闘争は「ダニエル書」(第8章)に記述されているものに似ている。
 私は前方にまた後方に曲がっている角をもった雄山羊が羊に激怒して突進するのを見た。私は二つの角をもった雄山羊が、その角で激しく羊を突くのを見た。私がそれらはいったい何事かとよく見つめたとき、私は仁愛と信仰について彼らの間で口論している者たちを見た。このことから、仁愛から分離した信仰が雄山羊のように現われたこと、信仰が存在するもととなる仁愛が羊のように現われたことが明らかになった。これらのことを私はしばしば見たので、仁愛から分離した信仰の中にいる者が、みことばの中で「雄山羊」によって意味されることを確かに知るようになった。