原典講読『聖書』 101

 

QUOD ANTE HOC VERBUM, QUOD HODIE EST IN MUNDO,


FUERIT VERBUM QUOD DEPERDITUM EST.


このみことばの前に、それは今日、世の中にある、


みことばがあったこと、それは滅んだ(失われた)


 


(1) 原文


101.  Quod ante Verbum per Mosen et Prophetas apud gentem Israeliticam datum, cultus per sacrificia notus fuerit, et quod ex ore Jehovae prophetaverint, ex memoratis in Libris Mosis constare potest. Quod cultus per sacrificia notus fuerit, ex his:


Mandatum est ut filii Israelis gentium altaria everterent, illarum statuas confringerent, et illarum lucos exscinderent (Exod. xxxiv. 13: Deutr. vii. 5; cap. xii. 3).


Quod Israel in Schittim coeperit scortari cum filiabus Moabi, (quod) vocaverint populum ad sacrificia deorum suorum, et (quod) comederit populus, et incurvaverit se diis eorum, et imprimis adjunxerit se Baalpeori; et quod accensa sit ira Jehovae contra Israelem propterea (Num. xxv. 1-3).


Tum quod Bileamus, qui fuit ex Syria, fecerit exstruere altaria, et sacrificaverit boves et pecudes (Num. xxii. 40; cap. xxiii. 1, 2, 14, 29, 30).


 


[2] Quod etiam ex ore Jehovae prophetaverint, constat ex Prophetiis Bileami (Num. xxiii. 7-10, 18-24; cap. xxiv. 3-9, 16-{1}24);


Quod etiam prophetaverit de Domino, quod oriretur stella ex Jacobo, et sceptrum ex Israele (Num. xxiv. 17).


Quod prophetaverit ex ore Jehovae (Num. xxii. 13, 18; cap. xxiii. 3, 5, 8, 16, 26; cap. xxiv. 1, 13).


 


Ex his patet quod cultus Divinus similis cultui apud gentem Israeliticam per Mosen instituto apud gentes fuerit. [3] Quod etiam ante Abrami tempus fuerit, aliquantum elucet ex verbis apud Mosen (Deutr. xxxii. 7, 8); sed evidentius ex Malchizedecho rege Schalemi,


 


Quod eduxerit panem et vinum, et benedixerit Abramo, et quod Abram dederit ei decimas de omnibus (Gen. xiv, 18-20):


 


et quod Malchizedech repraesentaverit Dominum, nam vocatur


 


Sacerdos Deo Altissimo (Gen. xiv. 18);


et de Domino dicitur apud Davidem,


 


“Tu Sacerdos in aeternum, juxta modum Malchizedechi” (Psalm. cx. 4).


 


Inde erat, quod Malchizedech eduxerit panem et vinum, ut sancta ecclesiae, sicut in sacramento Cenae sancta sunt; et quod Malchizedech potuerit benedicere Abramo, et quod Abram dederit ei decimas de omnibus.


@1 24 pro “25”


 


(2) 直訳〔ここは『真のキリスト教』264番に引用されている〕


Quod ante Verbum per Mosen et Prophetas apud gentem Israeliticam datum, cultus per sacrificia notus fuerit, et quod ex ore Jehovae prophetaverint, ex memoratis in Libris Mosis constare potest. モーセと預言者たちによってイスラエル国民のもとに与えられたみことばの前に、いけにえによって礼拝があったこと、またエホバの口から預言したこと、モーセの書物の中の記されたことから明らかにすることができる。


Quod cultus per sacrificia notus fuerit, ex his:- いけにえによって礼拝が知られていたことは、これらから―


Mandatum est ut filii Israelis gentium altaria everterent, illarum statuas confringerent, et illarum lucos exscinderent (Exod. xxxiv. 13: Deutr. vii. 5; cap. xii. 3). イスラエルの息子たちは異教徒の祭壇をひっくり返すように命じられた、彼らの柱を粉砕する、また彼らの杜(アシェラ)を切り倒す(出エジプト記34:13、申命記7:5、第123)


Quod Israel in Schittim coeperit scortari cum filiabus Moabi, (quod) vocaverint populum ad sacrificia deorum suorum, et (quod) comederit populus, et incurvaverit se diis eorum, et imprimis adjunxerit se Baalpeori; イスラエルはシティムでモアブの娘たちと淫行することを始めたこと、民を自分たちの神々のいけにえへ呼んだ(こと)、また民は食べた(こと)また彼らの神々にお辞儀した、また特にバアル・ペオルに接合した。


et quod accensa sit ira Jehovae contra Israelem propterea (Num. xxv. 1-3). また主の怒りはイスラエルに対してさらに燃え立ったこと(民数記25:1-3)


Tum quod Bileamus, qui fuit ex Syria, fecerit exstruere altaria, et sacrificaverit boves et pecudes (Num. xxii. 40; cap. xxiii. 1, 2, 14, 29, 30). さらにバラムは、その者はシリアから、祭壇を築くことを行なった、また牛と小家畜()いけにえをささげた(民数記22:40、第231, 2, 14, 29, 30)


[2] Quod etiam ex ore Jehovae prophetaverint, constat ex Prophetiis Bileami (Num. xxiii. 7-10, 18-24; cap. xxiv. 3-9, 16-{1}24); [2] エホバの口からもまた預言したことは、バラムの預言から明らかである(民数記23:7-10、第243-9, 16-24)


Quod etiam prophetaverit de Domino, quod oriretur stella ex Jacobo, et sceptrum ex Israele (Num. xxiv. 17). 主についてもまた預言したこと、ヤコブから星が昇る(出る)と、また杖がイスラエルから〔起こる〕(民数記24:17)


Quod prophetaverit ex ore Jehovae (Num. xxii. 13, 18; cap. xxiii. 3, 5, 8, 16, 26; cap. xxiv. 1, 13). エホバの口から預言したこと(民数記22:13, 18、第233, 5, 8, 16, 26、第241, 13)


Ex his patet quod cultus Divinus similis cultui apud gentem Israeliticam per Mosen instituto apud gentes fuerit. これらから明らかである、モーセによってイスラエル国民のもとに制定された礼拝と似た神的な礼拝が異教徒のもとにあったこと。


[3] Quod etiam ante Abrami tempus fuerit, aliquantum elucet ex verbis apud Mosen (Deutr. xxxii. 7, 8); [3] アブラムの時代の前にもあったことは、モーセのもとの言葉からいくぶん明らかになる(申命記32:7, 8)


sed evidentius ex Malchizedecho rege Schalemi, しかし、サレムの王メルキゼデクから明らか〔である〕、


Quod eduxerit panem et vinum, et benedixerit Abramo, et quod Abram dederit ei decimas de omnibus (Gen. xiv, 18-20): パンとぶどう酒を連れ出したこと、またアブラムを祝福した、またアブラムは彼にすべてのものについて十分の一を与えたこと(創世記14:18-20)


et quod Malchizedech repraesentaverit Dominum, nam vocatur またメルキゼデクは主を表象したこと、なぜなら言われているから、


Sacerdos Deo Altissimo (Gen. xiv. 18); 最高の神の祭司(創世記14:18)


et de Domino dicitur apud Davidem, また主についてダビデに言われている、


“Tu Sacerdos in aeternum, juxta modum Malchizedechi” (Psalm. cx. 4). 「あなたは永遠に祭司である、メルキゼデクの方法(様式)☆にしたがって」(詩篇105:4)


modum「方法、仕方、様式」はへブル原文「デッブラー」の正確な訳です。


Inde erat, quod Malchizedech eduxerit panem et vinum, ut sancta ecclesiae, sicut in sacramento Cenae sancta sunt; ここからであった、メルキゼデクはパンとぶどう酒を連れ出したこと、教会の聖なるものとして、聖餐の中の聖なるもののように。


et quod Malchizedech potuerit benedicere Abramo, et quod Abram dederit ei decimas de omnibus. またメルキゼデクがアブラムを祝福することができたこと、またアブラムは彼にすべてのものについて十分の一を与えたこと。


@1 24 pro “25” 注1 25」の代わりに24


 


(3) 訳文


101.  モーセと預言者たちによってイスラエル国民のもとに与えられたみことばの前に、いけにえによる礼拝があったこと、またエホバの口から預言したことは、モーセの書物の中の記されたことから明らかにすることができる。いけにえによる礼拝が知られていたことは、これらから―


 


 イスラエルの子たちは、異教徒の祭壇をひっくり返し、彼らの柱を粉砕し、彼らの杜(アシェラ)を切り倒すよう命じられた(出エジプト記34:13、申命記7:5、第123)


 イスラエルはシティムでモアブの娘たちと淫行し始め、〔彼らは〕民を自分たちの神々のいけにえへ呼んだこと、また民は食べ彼らの神々にお辞儀した、また特にバアル・ペオルに接合したこと。主の怒りはイスラエルに対してさらに燃え立ったこと(民数記25:1-3)


さらに、シリアからの者であったバラムは、祭壇を築くことを行ない、牛といけにえとしてささげた(民数記22:40、第231, 2, 14, 29, 30)


 


[2] エホバの口からもまた預言したことは、バラムの預言から明らかである(民数記23:7-10、第243-9, 16-24)


 


 主についてもまた預言したこと、ヤコブから星が出て、杖がイスラエルから〔起こる〕こと(民数記24:17)


 エホバの口から預言したこと(民数記22:13, 18、第233, 5, 8, 16, 26、第241, 13)


 


 これらから、モーセによってイスラエル国民のもとに制定された礼拝と似た神的な礼拝が異教徒のもとにあったことが明らかである。


[3] アブラムの時代の前にもあったことは、モーセの言葉からいくぶん明らかになる(申命記32:7, 8)。しかし、サレムの王メルキゼデクから明らかである、


 


 パンとぶどう酒を持ってきて、アブラムを祝福したこと、またアブラムは彼にすべてのものについて十分の一を与えたこと(創世記14:18-20)― またメルキゼデクは主を表象したこと、なぜなら、最高の神の祭司(創世記14:18)言われているから、



 また主についてダビデに言われている、


 


 「あなたは永遠に祭司である、メルキゼデクの方法にしたがって」(詩篇105:4)


 


 ここから、メルキゼデクは、聖餐の中の聖なるもののように、教会の聖なるものとして、パンとぶどう酒を持ってきた。またメルキゼデクがアブラムを祝福することができ、またアブラムは彼にすべてのものについて十分の一を与えたのである。

原典講読『聖書』 102

 

(1) 原文


102.  Quod Verbum apud antiquos fuerit conscriptum per meras correspondentias, sed quod deperditum sit, relatum mihi est per angelos caeli; et dictum quod id Verbum adhuc apud illos conservatum sit, et in usu apud antiquos in illo caelo, apud quos, cum in mundo fuerunt, id Verbum fuit. Antiqui illi, apud quos illud Verbum in caelo adhuc in usu est, fuerunt quoad partem ex terra Canaane, et ex confiniis ejus, ut ex Syria, Mesopotamia, Arabia, Chaldaea, Assyria, ex Aegypto, ex Sidone, Tyro et Ninive; quorum omnium regnorum incolae fuerunt in cultu repraesentativo, et inde in scientia correspondentiarum. Sapientia illius temporis fuit ex illa scientia, et per illam fuit illis perceptio interior, et communicatio cum caelis. Illi, qui correspondentias istius Verbi interius noverunt, vocati sunt sapientes et intelligentes, at postea divinatores et magi. [2] Sed quia id Verbum erat plenum talibus correspondentiis quae remote significabant caelestia et spiritualia, et inde a multis incepit falsificari, ideo ex Divina Domini providentia id successu temporis evanuit, et tandem deperditum est; et aliud Verbum, per correspondentias non ita remotas conscriptum, datum est, et hoc per Prophetas apud filios Israelis. In hoc tamen Verbo retenta sunt plura nomina locorum, quae in terra Canaane, ac circumcirca in Asia sunt, in quo significant similia quae in Verbo vetusto. Propter hanc causam Abram in illam terram ire jussus est, et ejus posteri ex Jacobo in illam introducti sunt.


 


(2) 直訳〔ここは『真のキリスト教』279番に引用されている〕


Quod Verbum apud antiquos fuerit conscriptum per meras correspondentias, sed quod deperditum sit, relatum mihi est per angelos caeli; 古代人のもとに対応そのものによって書かれたみことばがあったこと、しかし、滅んだ(失われた)ことが、私に天界の天使たちによって語られた。


et dictum quod id Verbum adhuc apud illos conservatum sit, et in usu apud antiquos in illo caelo, apud quos, cum in mundo fuerunt, id Verbum fuit. また言われた、そのみことばは今なお彼らのもとで保存されていること、また、古代人のもとで、役立ちの中に〔ある〕彼らの天界の中で、そのもとに、世の中にあったとき、そのみことばがあった。


Antiqui illi, apud quos illud Verbum in caelo adhuc in usu est, fuerunt quoad partem ex terra Canaane, et ex confiniis ejus, ut ex Syria, Mesopotamia, Arabia, Chaldaea, Assyria, ex Aegypto, ex Sidone, Tyro et Ninive; 古代人、彼らは、彼らのもとで天界の中のみことばは今なお役立ちの中にある、部分に関してカナンの地から〔の者たち〕であった、またその国境地域から、例えば、シリア、メソポタミア、アラビア、カルデア☆、アッシリア、エジプトから、シドンから、ツロとニネベ。


カルデアはアッシリア南部、現在のイラクです。


quorum omnium regnorum incolae fuerunt in cultu repraesentativo, et inde in scientia correspondentiarum. それらすべての王国の住民は表象的な礼拝の中にいた、またここから対応の知識の中に。


Sapientia illius temporis fuit ex illa scientia, et per illam fuit illis perceptio interior, et communicatio cum caelis. その時代の知恵はその知識からであった、またそれによって彼らに内的な知覚があった、また天界との伝達が〔あった〕。


Illi, qui correspondentias istius Verbi interius noverunt, vocati sunt sapientes et intelligentes, at postea divinatores et magi.  彼らは、そのみことばの対応するものを内的に知る☆者は、知恵ある者(賢人)や知的な者(知者)呼ばれた、しかし、その後、占者や魔術師。


nosco「知る」は完了で「知る」という意味です。


[2] Sed quia id Verbum erat plenum talibus correspondentiis quae remote significabant caelestia et spiritualia, et inde a multis incepit falsificari, ideo ex Divina Domini providentia id successu temporis evanuit, et tandem deperditum est; [2] しかし、そのみことばはこのような対応に満ちていたので、それらは天的なものと霊的なものを遠く隔てて(遠まわしに)味した、またここから多くの者により虚偽化されることが始まった、それゆえ、主の神的な摂理から、それは時の経過とともに消えた、またついに滅んだ(失われた)


et aliud Verbum, per correspondentias non ita remotas conscriptum, datum est, et hoc per Prophetas apud filios Israelis. また他のみことばが、それほど遠く隔てて(遠まわしに)ない対応によって書かれた、与えられた、またこれが預言者によってイスラエルの息子たち(民族)のもとに。


In hoc tamen Verbo retenta sunt plura nomina locorum, quae in terra Canaane, ac circumcirca in Asia sunt, in quo significant similia quae in Verbo vetusto. それでも、このみことばの中に多くの場所の名前が保有された、それらはカナンの地の中の、そしてアジアの中の周囲にある、その中に似たものが意味される、それらは古い(古代の)みことばの中に〔ある〕。


Propter hanc causam Abram in illam terram ire jussus est, et ejus posteri ex Jacobo in illam introducti sunt. この理由のために、アブラムはその地の中に行くことを命じられた、またヤコブからのその子孫がその中に導かれた。


 


(3) 訳文


102. 古代人のもとに対応そのものによって書かれたみことばがあった、しかし、失われたことが、私に天界の天使たちによって語られた。また、そのみことばは今なお彼らのもとで保存されている、また、彼らの天界の古代人のもとで用いられていることが言われた。その天界は、世ではそのとき、そこに、そのみことばがあったのである。天界の中で、そのみことばを今なお用いている古代人たちは、一部はカナンの地から、またその国境地域からの者たちである。例えば、シリア、メソポタミア、アラビア、カルデア、アッシリア、エジプトから、シドンから、ツロとニネベである。それらすべての王国の住民は表象的な礼拝の中に、またここから対応の知識の中にいた。その時代の知恵はその知識からであり、またそれによって彼らに内的な知覚があり、天界との伝達があった。そのみことばの対応するものを内的に知る者は、賢者や知者と呼ばれ、しかしその後、占者や魔術師とよばれた。


[2] しかし、そのみことばは、天的なものと霊的なものを遠まわしに意味したような対応に満ちていたので、ここから多くの者により虚偽化されることが始まった。それゆえ、主の神的な摂理から、それは時の経過とともに消え、ついに失われた。またそれほど遠まわしでない対応によって書かれた他のみことばが、預言者によってイスラエル民族のもとに与えられた。それでも、このみことばの中に、古代のみことばの中にあって、カナンの地の中の、そしてアジアの中の周囲にあるる多くの場所の名前が保たれ、それらは、その中に似たものが意味された。この理由のために、アブラムはその地の中に行くことを命じられ、またヤコブからの子孫がそこに導かれたのである。

原典講読『聖書』 103

 

(1) 原文


103.  Quod Verbum apud antiquos fuerit, constat etiam apud Mosen, a quo nominatur, et aliquod desumptum est (Num. xxi., vers. 14, 15, 27-30); et quod historica illius Verbi appellata sint Bella Jehovae, ac prophetica Enuntiata. Ex historicis istius Verbi a Mose desumptum est hoc:


“Propterea dicitur in Libro Bellorum Jehovae: Vahebam in Suphah, et fluvios Arnonem; et aquaeductum fluviorum, qui declinavit usque (ubi) habitatur Ar, et sistit se ad terminum Moabi” (Num. xxi. 14, 15);


per “bella Jehovae” in illo Verbo, sicut in nostro, intellectae et descriptae sunt pugnae Domini cum inferno, et victoriae super illud, quando in mundum venturus esset: eaedem etiam pugnae multis in locis intelliguntur et describuntur in historicis nostri Verbi, ut in bellis Josuae cum gentibus terrae Canaanis, et in bellis Judicum et Regum Israelis. [2] Ex propheticis istius Verbi haec desumpta sunt a Mose:


“Propterea dicunt Enuntiatores, Ingredimini Chesbonem, aedificabitur et confirmabitur urbs Sichonis; nam ignis exivit ex Chesbone, flamma ex urbe Sichonis; comedit Ar Moabi, possessores excelsorum Arnonis: vae tibi Moabe; periisti, popule Kemoschi; dedit filios suos evasores, et filias suas in captivitatem regi Emorraei Sichoni: cum telis confecimus eos: periit Chesbon usque ad Dibonem, et devastavimus usque ad Nophach, quod usque ad Medebam” (Num. xxi. 27-30).


 


Translatores vertunt, “Proverbiorum Compositores;” sed vocandi Enuntiatores seu Enuntiata Prophetica, ut constare potest a significatione vocis Moschalim [MESHALIM] in lingua Hebraea, quod non modo sint proverbia, sed etiam enuntiata prophetica; ut (Num. xxiii. 7, 18; cap. xxiv. 3, 15), ubi dicitur quod Bileamus ediderit enuntiatum suum, quod fuit propheticum, etiam de Domino; enuntiatum ejus ibi vocatur Maschal [MASHAL] in singulari: accedit, quod illa a Mose inde desumpta non sint proverbia, sed prophetica. Quod illud Verbum similiter Divinum seu Divinitus inspiratum fuerit, patet apud Jeremiam, ubi paene similia verba leguntur:


“Ignis exivit ex Chesbone, et flamma ab inter Sichonem, quae comedit angulum Moabi, et verticem filiorum strepitus. Vae tibi Moabe, periit populus Kemoschi, nam rapti sunt filii tui in captivitatem, et filiae tuae in captivitatem” (Jerem. xlviii. 45, 46).


 


Praeter illa nominatur etiam liber propheticus Verbi Vetusti, vocatus Liber Jaschar, seu Liber Recti, a Davide et a Josua. A Davide:


“Lamentatus est David… super Schaule et super Jonathane…; et inscripsit, Ad docendum filios Jehudae arcum. Ecce scripta super Libro Jaschar” (2 Sam. i. 17, 18):


et a Josua:


Dixit Josua, “Sol in Gibeone quiesce, et Luna in valle Ajalonis: nonne hoc scriptum est super Libro Jaschar?” (Jos. x. 12, 13.)


 


Insuper, dictum est mihi, quod septem prima capita Geneseos in Verbo illo vetusto ({1}tam clare) exstent, ut non verbulum desit.


@1 Verba uncis inclusa videantur, Diar. Sp., partis septimae sectio secunda, p. 32 (ed. 1854).


 


(2) 直訳〔ここは『真のキリスト教』265番に引用されている〕


Quod Verbum apud antiquos fuerit, constat etiam apud Mosen, a quo nominatur, et aliquod desumptum est (Num. xxi., vers. 14, 15, 27-30); 古代人のもとにみことばがあったことは、モーセのもとにもまた明らかである、彼により名前が挙げられている、また何らかのものが取られている(民数記21:14, 15, 27-30)


et quod historica illius Verbi appellata sint Bella Jehovae, ac prophetica Enuntiata. またそのみことばの歴史として書かれたものは『エホバの戦い』と呼ばれた、そして預言は『宣言』。


Ex historicis istius Verbi a Mose desumptum est hoc: そのみことばの歴史(として書かれたもの)から、モーセによりこれが取られている―


“Propterea dicitur in Libro Bellorum Jehovae: 「『エホバの戦いの書』の中の預言に言われている―


Vahebam in Suphah, et fluvios Arnonem; スパのワヘブ、またアルノンの流れに。


et aquaeductum fluviorum, qui declinavit usque (ubi) habitatur Ar, et sistit se ad terminum Moabi” (Num. xxi. 14, 15); また流れの水道は、それはアルが住む(ところ)まで傾いた、モアブの境界へ止まる」(民数記21:14, 15)


per “bella Jehovae” in illo Verbo, sicut in nostro, intellectae et descriptae sunt pugnae Domini cum inferno, et victoriae super illud, quando in mundum venturus esset: そのみことばの中の「エホバの戦い」によって、私たちのものの中のように、地獄との主の闘争が意味され、述べられている、その上の勝利が、世にやって来られた時。


eaedem etiam pugnae multis in locis intelliguntur et describuntur in historicis nostri Verbi, ut in bellis Josuae cum gentibus terrae Canaanis, et in bellis Judicum et Regum Israelis. さらにまた、同じ多くの闘争が私たちのみことばの歴史の中に意味され、述べられている場所の中に、カナンの地の国民とのヨシュアの戦いの中のように、またイスラエルの士師と王の戦いの中。


[2] Ex propheticis istius Verbi haec desumpta sunt a Mose: [2] そのみことばの預言から、これらがモーセにより取られた―


“Propterea dicunt Enuntiatores, Ingredimini Chesbonem, aedificabitur et confirmabitur urbs Sichonis; 「このために、宣言に言われている、あなたがたはヘシュボンに入れ、シホンの都は建てられ、強くされる。


nam ignis exivit ex Chesbone, flamma ex urbe Sichonis; なぜなら、ヘシュボンから火が出たから、炎がシホンの都から。


comedit Ar Moabi, possessores excelsorum Arnonis: モアブのアルを食い尽した、アルノンの高所の所有者を。


vae tibi Moabe; わざわいだ、おまえたちに、モアブよ。


periisti, popule Kemoschi; おまえは滅んだ、ケモシの民よ。


dedit filios suos evasores, et filias suas in captivitatem regi Emorraei Sichoni: 自分の息子らを逃れた者に明け渡した、また自分の娘らを捕虜に、エモリ人の王シホンに。


cum telis confecimus eos: 矢をもってわれわれは彼を滅ぼした。


periit Chesbon usque ad Dibonem, et devastavimus usque ad Nophach, quod usque ad Medebam” (Num. xxi. 27-30). ヘシュボン〔から〕ディボンまで滅びた、またわれわれはノファフまでも荒した、それはメデバまでも」(民数記21:27-30)


Translatores vertunt, “Proverbiorum Compositores; 翻訳者たちは変えている、「ことわざの作者」と。


sed vocandi Enuntiatores seu Enuntiata Prophetica, ut constare potest a significatione vocis Moschalim [MESHALIM] in lingua Hebraea, quod non modo sint proverbia, sed etiam enuntiata prophetica; しかし、「宣言者」または「預言の宣言」と呼ばれなくてはならない、へブル語のムシャリームの語の意味から明らかにすることができるように、それはことわざだけでなく預言の宣言でもまたある。


ut (Num. xxiii. 7, 18; cap. xxiv. 3, 15), ubi dicitur quod Bileamus ediderit enuntiatum suum, quod fuit propheticum, etiam de Domino; (民数記23:7, 18、第243, 15)のように、そこに言われている、バラムは自分の宣言を(声に)出したこと、それは預言であった、さらにまた主について。


enuntiatum ejus ibi vocatur Maschal [MASHAL] in singulari: その宣言はそこにムシャールと呼ばれている、単数で。


accedit, quod illa a Mose inde desumpta non sint proverbia, sed prophetica. 事実がある☆、モーセによりそこから取られたものは、ことわざではない、しかし預言。


accredit quodで「~という事実がある、追加の事実は~」という意味です。


Quod illud Verbum similiter Divinum seu Divinitus inspiratum fuerit, patet apud Jeremiam, ubi paene similia verba leguntur: そのみことばが同様に神的、または神からの霊感であったことは、エレミヤに明らかである、そこにほとんど似た言葉が読まれる―


“Ignis exivit ex Chesbone, et flamma ab inter Sichonem, quae comedit angulum Moabi, et verticem filiorum strepitus. 「火がヘシュボンから出た、また炎がシホンの内から、それはモアブの隅を食い尽した、またざわめき(騒音)息子たちの頭のてっぺんを。


Vae tibi Moabe, periit populus Kemoschi, nam rapti sunt filii tui in captivitatem, et filiae tuae in captivitatem” (Jerem. xlviii. 45, 46). わざわいだ、おまえたちに、モアブよ、ケモシの民は滅んだ、なぜなら、おまえの息子らは捕虜になって奪われたから、またおまえの娘らは捕虜に」(エレミヤ48:45, 46)


Praeter illa nominatur etiam liber propheticus Verbi Vetusti, vocatus Liber Jaschar, seu Liber Recti, a Davide et a Josua. それらのほかに、古代のみことばの預言の書もまた名前を挙げられている、「ヤシャルの書」と呼ばれて、すなわち「正しい者の書」、ダビデとヨシュアにより。


A Davide: ダビデにより―


“Lamentatus est David… super Schaule et super Jonathane…; 「ダビデはサウルのために……ヨナタンのために嘆いた……。


et inscripsit, Ad docendum filios Jehudae arcum. また書きつけた、ユダの子らに弓を教えるために。


Ecce scripta super Libro Jaschar” (2 Sam. i. 17, 18): 見よ、ヤシャルの書の上に書かれたもの」(サムエル記Ⅱ1:17, 18)


et a Josua: またヨシュアにより―


Dixit Josua, “Sol in Gibeone quiesce, et Luna in valle Ajalonis: ヨシュアは言った、「太陽は、ギベオンの中で休め(とまれ)、また月はアヤロンの谷の中で。


nonne hoc scriptum est super Libro Jaschar?” (Jos. x. 12, 13.) このことはヤシャルの書の上に書かれていないか?」(ヨシュア記10:12, 13)


Insuper, dictum est mihi, quod septem prima capita Geneseos in Verbo illo vetusto ({1}tam clare) exstent, ut non verbulum desit. ほかに、私に言われた、「創世記」の最初の7章がその古代のみことばの中に(このようにはっきりと☆)現われていること、小さな言葉(ひとこと)が欠けていないように。


@1 Verba uncis inclusa videantur, Diar. Sp., partis septimae sectio secunda, p. 32 (ed. 1854).  1 かぎかっこに囲まれた言葉が『霊界日記』第7部第2節、32ページ(1854年版)に見られる。


この「注」は確認のしようがありません。無視し、訳出上、省略してよいと思います。なおこのラテン原典は1889年版(その再版)なので、出版当時には「注」の意味があったのでしょう。 

原典講読『聖書』 103の訳文

 

(3) 訳文


103.  古代人のもとにみことばがあったことは、モーセにもまた明らかであり、彼により名前が挙げられ、また引用されている(民数記21:14, 15, 27-30)。また、そのみことばの歴史として書かれたものは『エホバの戦い』と、そして預言は『宣言』と呼ばれた。そのみことばの歴史として書かれたものから、モーセにより次のものが引用されている―


 


 「『エホバの戦いの書』の中の預言に言われている―


 スパのワヘブ、またアルノンの流れに。また流れの水道は、それはアルが住む(ところ)まで傾き、モアブの境界で止まる」(民数記21:14, 15)


 


 そのみことばの中の「エホバの戦い」によって、私たちのものの中のように、主が世にやって来られた時の地獄と闘争とその勝利が意味され、述べられている。さらにまた、私たちのみことばの歴史の中にある、カナンの地の国民とのヨシュアの戦い、またイスラエルの士師と王の戦いのような、同じ多くの闘争が意味され、述べられている。


[2] そのみことばの預言から、次のものがモーセにより引用されている―


 


 「このために、宣言に言われている。あなたがたはヘシュボンに入れ、シホンの都は建てられ、強くされる。なぜなら、ヘシュボンから火が、炎がシホンの都から出たから。モアブのアルを、アルノンの高所の所有者を食い尽した。わざわいだ、おまえたちに、モアブよ。おまえは滅んだ、ケモシの民よ。自分の息子らを逃れた者として、また自分の娘らを捕虜として、エモリ人の王シホンに明け渡した。矢をもってわれわれは彼を滅ぼした。ヘシュボン〔から〕ディボンまで滅びた、またわれわれはノファフまでも荒した、それはメデバまでも」(民数記21:27-30)


 


 翻訳者たちは、「ことわざの作者」と変えている。しかし、「宣言者」または「預言の宣言」と呼ばれなくてはならない、へブル語のムシャリームの語の意味から明らかにすることができるように、それは「ことわざ」だけでなく「預言の宣言」でもある。「民数記」23:7, 18、第243, 15のように、そこには、バラムは自分の宣言を(声に)出した、と言われており、それは預言であり、さらにまた主についての預言であった。その宣言はそこでは単数でムシャールと呼ばれている。モーセによりそこから引用されたものは、ことわざではなく、預言であるという事実がある。そのみことばが同様に神的なもの、または神からの霊感であったことは、「エレミヤ書」に明らかであり、そこにほとんど似た言葉が読まれる―


 


 「火がヘシュボンから、また炎がシホンの内から出た。それはモアブの隅を、またざわめき息子たちの頭のてっぺんを食い尽した。わざわいだ、おまえたち、モアブよ。ケモシの民は滅んだ。なぜなら、おまえの息子らは捕虜になって奪われ、またおまえの娘らは捕虜になったから」(エレミヤ48:45, 46)


 


 それらのほかに、古代のみことばの預言の書もまた、「ヤシャルの書」、すなわち「正しい者の書」と呼ばれて、ダビデとヨシュアにより名前を挙げられている。


 ダビデにより―


 


 「ダビデは、サウルのために……ヨナタンのために嘆いた……。また書きつけた、ユダの子らに弓を教えるために。見よ、『ヤシャルの書』に書かれたもの」(サムエル記Ⅱ1:17, 18)


 


 またヨシュアにより―


 


 ヨシュアは言った、「太陽はギベオンの中で、また月はアヤロンの谷の中でとまれ。このことは『ヤシャルの書』に書かれていないか?」(ヨシュア記10:12, 13)


 

 ほかに、私に、「創世記」の最初の7章が、その古代のみことばの中にひとことも欠けていないように現われていることが言われた。

原典講読『聖書』 104, 105

 

QUOD PER VERBUM ETIAM SIT LUX ILLIS


QUI EXTRA ECCLESIAM SUNT, ET NON HABENT VERBUM.


みことばによって彼らにもまた光があること、


教会の外にいる者、またみことばを持っていない。


 


(1) 原文


104.  Non potest, dari conjunctio cum caelo, nisi alicubi in tellure sit ecclesia, ubi est Verbum, et per id Dominus notus; quia Dominus est Deus caeli et terrae, et absque Domino nulla salus. Satis est, ut ecclesia sit, ubi Verbum, tametsi illa consistit ex paucis respective: per id usque Dominus praesens est ubivis in universo terrarum orbe, nam per id caelum conjunctum est humano generi; quod conjunctio sit per Verbum, videatur supra (n. 62-69).


 


(2) 直訳〔ここは『真のキリスト教』267番に引用されている〕


Non potest, dari conjunctio cum caelo, nisi alicubi in tellure sit ecclesia, ubi est Verbum, et per id Dominus notus; 天界との結合は存在することができない、地球の中のどこかで教会が存在しないなら、そこにみことばがある、またそれによって主が知られる。


quia Dominus est Deus caeli et terrae, et absque Domino nulla salus. 主は天と地の神であるから、また主なしに救いはない。


Satis est, ut ecclesia sit, ubi Verbum, tametsi illa consistit ex paucis respective: 十分である、教会があること、そこにみことばが〔ある〕、たとえそれが比較的少しの者から成り立っていても。


per id usque Dominus praesens est ubivis in universo terrarum orbe, nam per id caelum conjunctum est humano generi; それによってそれでも主は地球全体の中のどこにも現在される、なぜなら、それによって天界は人類に結合されるから。


quod conjunctio sit per Verbum, videatur supra (n. 62-69). みことばによって結合があることは、上に(62-69)見られる。


 


(3) 訳文


104. 地球上のどこかにみことばがあり、またそれによって主が知られる教会が存在しないなら、天界との結合は存在することができない。主は天と地の神であられ、また主なしに救いはないからである。みことばのある教会があれば、たとえそれが比較的少しの者から成り立っていても十分である。それでも、それによって主は地球全体の中のどこにも現在される、なぜなら、それによって天界は人類に結合されるから。みことばによって結合があることは、前に(62-69)見られる。


 


(1) 原文


105.  Quomodo autem praesentia et conjunctio Domini et caeli datur in omnibus terris per Verbum, dicetur. Universum caelum coram Domino est sicut unus homo, similiter ecclesia; quod etiam actualiter appareant ut homo, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. {1}59-86). In illo homine est ecclesia, ubi Verbum legitur, et per id Dominus notus est, sicut cor et sicut pulmo; regnum caeleste ut cor, et regnum spirituale ut pulmo. [2] Sicut ex his binis fontibus vitae in humano corpore omnia reliqua membra et viscera subsistunt et vivunt, ita quoque omnes illi in terrarum orbe, apud quos religiosum est, et Deus unus colitur, et bene vivitur, et per id in homine illo sunt, et referunt membra et viscera ejus extra thoracem, ubi sunt cor et pulmo, ex conjunctione Domini et caeli per Verbum cum ecclesia, subsistunt et vivunt. Nam Verbum in ecclesia, tametsi est apud paucos respective, est vita reliquis a Domino per caelum, sicut membrorum et viscerum totius corporis est vita ex corde et pulmone; est quoque communicatio similis. Quae etiam causa est, quod Christiani apud quos Verbum legitur, constituant pectus illius hominis: sunt etiam in medio omnium, et circum illos sunt Pontificii, circum hos sunt Mahumedani qui agnoscunt Dominum ut Maximum Prophetam ac ut Filium Dei; post hos autem sunt Africani; ac ultimam circumferentiam constituunt gentes et populi in Asia et in Indiis: de qua illorum ordinatione videantur aliqua in opusculo De Ultimo Judicio (n. 48). Spectant etiam omnes, qui in homine illo sunt, versus meditullium, ubi sunt Christiani.


@1 86 pro “87”


 


(2) 直訳〔ここは『真のキリスト教』268番に引用されている〕


Quomodo autem praesentia et conjunctio Domini et caeli datur in omnibus terris per Verbum, dicetur. しかしながら、どのように主と天界の現在と結合が、みことばによってすべての地の中に存在するか、言われる(未来)


Universum caelum coram Domino est sicut unus homo, similiter ecclesia; 天界全体は主の前に一人の人間のようである、同様に教会は。


quod etiam actualiter appareant ut homo, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. {1}59-86). 人間として実際に見られることもまた、著作『天界と地獄』の中に(59-86)見られる。


In illo homine est ecclesia, ubi Verbum legitur, et per id Dominus notus est, sicut cor et sicut pulmo; その人間の中で教会である、そこにみことばが読まれる、またそれによって主が知られる、心臓のよう、また肺のよう〔である〕。


regnum caeleste ut cor, et regnum spirituale ut pulmo. 天的な王国は心臓として、また霊的な王国は肺として。


[2] Sicut ex his binis fontibus vitae in humano corpore omnia reliqua membra et viscera subsistunt et vivunt, ita quoque omnes illi in terrarum orbe, apud quos religiosum est, et Deus unus colitur, et bene vivitur, et per id in homine illo sunt, et referunt membra et viscera ejus extra thoracem, ubi sunt cor et pulmo, ex conjunctione Domini et caeli per Verbum cum ecclesia, subsistunt et vivunt. [2] 人間の身体の中の二つのいのちの泉から、すべての残りの四肢や内臓は存続し、生きるように、このようにまたすべての者は、それは地球の中のもの、その者のもとに宗教がある、またひとりの神を礼拝する、またよく生きる、またそのことよってその人間の中にいる、また胸部の外のその四肢と内臓に対応する☆、そこに心臓と肺がある、みことばを通して教会との主と天界の結合から、存続し、生きる。


referoには「対応によって結びつく、対応する」という意味があります。


Nam Verbum in ecclesia, tametsi est apud paucos respective, est vita reliquis a Domino per caelum, sicut membrorum et viscerum totius corporis est vita ex corde et pulmone; なぜなら、教会の中のみことばは、たとえ比較的少ない者のもとに存在しても、主により天界を通して残りの者にいのちがあるから、全身の四肢と内臓にいのちがあるように、心臓と肺から。


est quoque communicatio similis. 同様に結合もまた存在する。


Quae etiam causa est, quod Christiani apud quos Verbum legitur, constituant pectus illius hominis: さらにまたそれが理由である、キリスト教徒たちが、彼らのもとでみことばが読まれる、その人間の胸を構成すること。


sunt etiam in medio omnium, et circum illos sunt Pontificii, circum hos sunt Mahumedani qui agnoscunt Dominum ut Maximum Prophetam ac ut Filium Dei; さらにまたすべての者の真ん中にいる、またその周囲にローマカトリック教徒がいる、この周囲にイスラム教徒がいる、主を最大の預言者として、そして神の子として認める者。


post hos autem sunt Africani; しかしながら、これらの後ろに(続いて)、アフリカ人がいる。


ac ultimam circumferentiam constituunt gentes et populi in Asia et in Indiis: そして周辺の最外部はアジアの中とインドの中の国民と人民が構成する。


de qua illorum ordinatione videantur aliqua in opusculo De Ultimo Judicio (n. 48). それらの配列、それについて、何らかのものが小著『最期の審判』(48)に見られる。


Spectant etiam omnes, qui in homine illo sunt, versus meditullium, ubi sunt Christiani. さらにまたすべての者は眺める、その人間の中にいる者たち、中央に向かって、そこにキリスト教徒たちがいる。


@1 86 pro “87” 注1 87」の代わりに86


 


(3) 訳文


105.  しかしながら、みことばによって、すべての地上にどのように主と天界の現在と結合が存在するか、述べよう。天界全体は主の前に一人の人間のようであり、教会も同様である。また、人間として実際に見られることは、著作『天界と地獄』の中に見られる(59-86)。みことばが読まれ、またそれによって主が知られる教会は、その人間の中で、心臓と肺のようである。天的な王国は心臓のよう、また霊的な王国は肺のようである。


[2] 人間の身体の中の二つのいのちの泉から、すべての残りの四肢や内臓は存続し、生きるように、このようにまた地球上の、その者のもとに宗教があり、またひとりの神を礼拝し、またよく生き、またそのことよってその、また心臓と肺がある胸部の外の四肢と内臓に対応する人間の中にいるすべての者は、みことばを通して教会との主と天界の結合から、存続し、生きる。なぜなら、教会の中のみことばは、たとえ比較的少ない者のもとに存在しても、全身の四肢と内臓に心臓と肺から、いのちがあるように、主により天界を通して残りの者に、いのちがあるから。同様に結合もまた存在する。さらにまたそれが、みことばを読むキリスト教徒たちが、その人間の胸を構成し、さらにまたすべての者の真ん中にいて、その周囲にローマカトリック教徒がいる、この周囲に主を最大の預言者として、そして神の子として認めるイスラム教徒がいる理由である。しかしながら、これらの続いて、アフリカ人がいる。そして周辺の最外部はアジアの中とインドの中の国と民が構成する。それらの配列について、何らかのものが小著『最期の審判』(48)に見られる。さらにまた、その人間の中にいるすべての者は、キリスト教徒たちがいる中央に向かって眺めている。