原典講読『聖書』 35

 

(1) 原文


35.  Quod prophetae Veteris Testamenti repraesentaverint Dominum quoad Verbum, et per id significaverint doctrinam ecclesiae ex Verbo, et quod inde vocati sint “Filii hominis,” in Doctrina de Domino (n. 28) ostensum est; ex quo sequitur, quod illi, per varia quae passi sunt et sustinuerunt, repraesentaverint violentiam sensui litterae Verbi a Judaeis illatam. Ut


 


Quod Esaias Propheta exueret saccum desuper lumbis suis, et exueret calceum desuper pede suo, ac iret nudus et discalceatus tres annos (Esai. xx. 2, 3).


 


Similiter,


 


Quod Ezechiel Propheta novaculam tonsorum traduceret super caput et super barbam, et tertiam partem combureret in medio urbis, tertiam percuteret gladio, et tertiam dispergeret in ventum, et parum ex illis alligaret in alis, et tandem projiceret in medium ignis et combureret (Ezech. v. 1-4).


 


[2] Quia prophetae repraesentaverunt Verbum, et inde significaverunt doctrinam ecclesiae ex Verbo, ut supra dictum est, {1}et quia per “caput” significatur sapientia ex Verbo, inde per “capillitium” et per “barbam” significabatur ultimum veri. Quia hoc per illa significabatur, ideo signum grandis luctus, et quoque grande dedecus erat, calvitium sibi inducere, et quoque calvus apparere. Propter illam et non aliam causam erat, quod Propheta abraderet capillos capitis sui et barbam, ut per id repraesentaret statum Ecclesiae Judaicae quoad Verbum. Propter illam et non aliam causam


 


Discerpti sunt quadraginta duo pueri a duabus ursis, qui Elisaeum vocaverunt calvum (2 Reg. ii. ({2}23, 24);


nam Propheta repraesentabat Verbum, ut prius dictum est, et “calvum” significabat illud absque suo sensu ultimo. [3] Quod Naziraei repraesentaverint Dominum quoad Verbum in suis ultimis, in sequente articulo (n. 49) videbitur; ideo statutum fuit pro illis, ut crescere facerent comam, et nihil ejus abraderent: Naziraeus etiam in Lingua Hebraea significat comam.


 


Statutum etiam fuit pro sacerdote magno, quod non raderet caput (Levit. xxi. 10);
Similiter pro patrefamilias (Levit. xxi. 5).


 


[4] Inde erat quod calvitium illis grande dedecus esset; ut constare potest ex his:


“In omnibus capitibus calvities, et omnis barba rasa” (Esai. xv. 2; Jerem. xlviii. 37).


“Super omnis faciebus pudor, et in omnibus capitibus… calvities” (Ezech. vii. 18).


“Omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus” (Ezech. xxix. 18).


“Ascendere faciam super omnes lumbos saccum, et super omne caput calvitiem” (Amos. viii. 10).


“Calvitiem {3}induc, et tonde te propter filios deliciarum tuarum; et dilata calvitiem,… quia migrarunt a te” (Mich. i. {4}16):



hic per “calvitiem {5}inducere et dilatare,” significatur vera Verbi in ultimis ejus falsificare; quibus falsificatis, ut factum est a Judaeis, totum Verbum destructum est: nam ultima Verbi sunt fulcra et sustentacula ejus; immo unaquaevis vox est fulcrum et sustentaculum veritatum caelestium et spiritualium ejus. Quia “capillitium” significat Verum in ultimis, ideo in mundo spirituali omnes qui contemnunt Verbum, et sensum litterae ejus falsificant, apparent calvi; at qui honorant et amant illum, apparent in decentibus comis. De hac re videatur etiam infra (n. 49).


@1 et pro “est” @2 23, 24 pro “23, 24, 25” @3 induc pro “indue” (vide A.C., n. 3901, 5247; A.E., n. 724(c)). @4 16 pro “17” @5 inducere pro “induere” (vide A.E., n. 724(c)).


 


(2) 直訳


Quod prophetae Veteris Testamenti repraesentaverint Dominum quoad Verbum, et per id significaverint doctrinam ecclesiae ex Verbo, et quod inde vocati sint “Filii hominis,” in Doctrina de Domino (n. 28) ostensum est; 旧約の預言者たちは、みことばに関する主を表象したこと、またそのことによって、みことばからの教会の教えを意味した、またここから「人の子」と呼ばれた、『主についての教え』の中に(28)、示された。


ex quo sequitur, quod illi, per varia quae passi sunt et sustinuerunt, repraesentaverint violentiam sensui litterae Verbi a Judaeis illatam. そのことから~ということになる、彼らは、いろいろなものによって、被り、また耐えた、みことばの文字通りの意味への暴力を表象した、ユダヤ人の加えた☆。


illatamの辞書形はinferoです。


Ut 例えば(~のように)


Quod Esaias Propheta exueret saccum desuper lumbis suis, et exueret calceum desuper pede suo, ac iret nudus et discalceatus tres annos (Esai. xx. 2, 3). 預言者イザヤは自分の腰の上から麻布を脱いだ、また自分の足の上から履き物を脱いだ、そして裸とはだしで三年行った(イザヤ20:2, 3)


similiter, 同様に、


Quod Ezechiel Propheta novaculam tonsorum traduceret super caput et super barbam, et tertiam partem combureret in medio urbis, tertiam percuteret gladio, et tertiam dispergeret in ventum, et parum ex illis alligaret in alis, et tandem projiceret in medium ignis et combureret (Ezech. v. 1-4). 預言者エゼキエルは、床屋のかみそりを頭の上とあごひげの上に通過させる、また三分の一を都の真ん中で燃やした、三分の一を剣で打った、また三分の一を風の中に散らした、またそれらからのわずかなものを裾(へり)に結びつけた、また最後に火の真ん中に投げ込んだ、また燃やした(エゼキエル5:1-4)


[2] Quia prophetae repraesentaverunt Verbum, et inde significaverunt doctrinam ecclesiae ex Verbo, ut supra dictum est, {1}et quia per “caput” significatur sapientia ex Verbo, inde per “capillitium” et per “barbam” significabatur ultimum veri. [2] 預言者はみことばを表象したので、またここからみことばからの教会の教えを意味した、上に言われたように、また「頭」によって、みことばからの知恵が意味されるので、ここから「頭髪」によってまた「あごひげ」によって真理の最後のもの(最外部のもの)が意味される。


Quia hoc per illa significabatur, ideo signum grandis luctus, et quoque grande dedecus erat, calvitium sibi inducere, et quoque calvus apparere. このことがそれらによって意味されたので、それゆえ、大きな嘆きのしるし、また大きな恥辱の〔しるし〕であった、自分自身にはげ頭をひき起こすこと、またはげが見られること。


Propter illam et non aliam causam erat, quod Propheta abraderet capillos capitis sui et barbam, ut per id repraesentaret statum Ecclesiae Judaicae quoad Verbum. そのために、また他の理由でなかった、預言者が自分の頭に頭髪を剃った、またあごひげを、それによってみことばに関するユダヤ教会の状態を表象するために。


Discerpti sunt quadraginta duo pueri a duabus ursis, qui Elisaeum vocaverunt calvum (2 Reg. ii. ({2}23, 24); 引き裂かれた、四十二人の少年が二頭の雌熊によって、エリシャをはげ頭と呼んだ者ら(列王記Ⅱ2:23, 24)
nam Propheta repraesentabat Verbum, ut prius dictum est, et “calvum” significabat illud absque suo sensu ultimo.
 なぜなら、預言者はみことばを表象した、最初に言われたように、また「はげ頭」はその最後の(最外部の)味なしのそれを意味したから。


[3] Quod Naziraei repraesentaverint Dominum quoad Verbum in suis ultimis, in sequente articulo (n. 49) videbitur; [3] ナザレ人が主を表象したこと、みことばに関して、その最後の(最外部の)ものの中で、続く章の中に(49)見られる。


ideo statutum fuit pro illis, ut crescere facerent comam, et nihil ejus abraderent: それゆえ、彼らに対して法令があった、頭髪を伸ばすことをするような、またその何も剃らない。


Naziraeus etiam in Lingua Hebraea significat comam. さらにまた「ナザレ人」はへブル語☆で頭髪を意味した。


へブル語については、「民数記」6:19に関連するので、それを扱った個所である本書49番で言及します。


Statutum etiam fuit pro sacerdote magno, quod non raderet caput (Levit. xxi. 10); さらにまた大祭司に対して法令があった(定められた)、頭を剃って☆はならないこと(レビ記21:10)


へブル原文は「ゆるめる、裸にする」という言葉が使われています。
Similiter pro patrefamilias (Levit. xxi. 5).
 同様に、家長☆に対して(レビ記21:5)


家長paterfamiliasの言葉はへブル原文にありません。自由な引用でしょうか?


[4] Inde erat quod calvitium illis grande dedecus esset; [4] ここからであった、はげ頭が彼らに大いなる恥辱であったこと。


ut constare potest ex his:- これらから明らかにすることができるように―
“In omnibus capitibus calvities, et omnis barba rasa” (Esai. xv. 2; Jerem. xlviii. 37).
 「すべての頭にはげ頭が〔ある〕、またすべてのあごひげは剃られた」(イザヤ15:2、エレミヤ48:37)


“Super omnis faciebus pudor, et in omnibus capitibus… calvities” (Ezech. vii. 18). 「すべての顔の上に恥、またすべての頭に…はげ」(エゼキエル7:18)


“Omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus” (Ezech. xxix. 18). 「すべての頭ははげにされる、またすべての肩は毛を取り除かれた」(エゼキエル19:19)


“Ascendere faciam super omnes lumbos saccum, et super omne caput calvitiem” (Amos. viii. 10). 「わたしはすべての腰の上に麻布をのぼることをする、またすべての頭の上にはげ頭を」(アモス8:10)


“Calvitiem {3}induc, et tonde te propter filios deliciarum tuarum; 「はげ頭をおびよ、またあなたを刈れ(剃れ)、あなたの楽しみの子たちのために。


et dilata calvitiem,… quia migrarunt a te” (Mich. i. {4}16): またはげ頭を広げよ…あなたから移住したから」(ミカ1:16)


hic per “calvitiem {5}inducere et dilatare,” significatur vera Verbi in ultimis ejus falsificare; ここに「はげ頭を引き起こすことと広げること」によって、みことば真理がその最後の(最外部の)ものの中で虚偽化されることが意味される。


quibus falsificatis, ut factum est a Judaeis, totum Verbum destructum est: それらが虚偽化されるとき、ユダヤ人によりなされたように、みことば全体が破壊される。


nam ultima Verbi sunt fulcra et sustentacula ejus; なぜなら、みことばの最後の(最外部の)ものはその支柱と支えであるから。


immo unaquaevis vox est fulcrum et sustentaculum veritatum caelestium et spiritualium ejus. それどころか、それぞれの言葉(単語)は、その天的なまた霊的な真理の支柱と支えである。


Quia “capillitium” significat Verum in ultimis, ideo in mundo spirituali omnes qui contemnunt Verbum, et sensum litterae ejus falsificant, apparent calvi; 「頭髪」は最後の(最外部)ものの中のみことばを意味するので、それゆえ、霊界の中で、すべての者は、その者はみことばを軽蔑する、またその文字通りの意味を虚偽化する、はげ頭で見られる。


at qui honorant et amant illum, apparent in decentibus comis. しかし、それを尊ぶ、また愛する者は、こぎれいな頭髪で見られる。


De hac re videatur etiam infra (n. 49). この事柄についてさらにまた下に見られる(49)


@1 et pro “est” 注1 est」の代わりにet


@2 23, 24 pro “23, 24, 25” 注2 23, 24, 25」の代わりに23, 24


@3 induc pro “indue” (vide A.C., n. 3901, 5247; A.E., n. 724(c)).  3 indue」の代わりにinduc(『秘義』3901, 5247番、『講解』724cを見よ)


@4 16 pro “17” 注4 17」の代わりに16


@5 inducere pro “induere” (vide A.E., n. 724(c)).  5 indure」の代わりにinducere(『講解』724cを見よ) 

1件のコメント

コメントを残す