(1) 原文
403. (v.) Quod amor seu voluntas praeparet omnia in humana sua forma, ut conjunctim cum sapientia seu intellectu possit agere.- Dicitur voluntas et intellectus, sed probe sciendum est, quod voluntas sit totus homo; est enim voluntas cum intellectu in principiis in cerebris, ac in principiatis in corpore, et inde in toto et in qualibet parte, ut supra (n. 365-367,) ostensum est: inde constare potest, quod voluntas sit totus homo quoad ipsam formam, tam communem quam omnium particularem; et quod intellectus sit ejus consocia, sicut est pulmo cordis. Caveat sibi quisque ne ideam voluntatis foveat, sicut alicujus rei separatae a forma humana, est enim eadem. Ex hoc videri potest, non solum quomodo voluntas praeparat thalamum pro intellectu, sed etiam quomodo praeparat omnia in sua domo, quae est universum corpus, ut conjunctim cum intellectu possit agere. Hoc praeparat eo modo, quod omnia et singula corporis conjuncta sint intellectui sicut conjuncta sunt voluntati, seu ut omnia et singula corporis sub obsequio intellectus sint, sicut sub obsequio voluntatis sunt. Quomodo omnia et singula corporis ad conjunctionem cum intellectu sicut cum voluntate praeparata sunt, non videri potest, nisi sicut in speculo seu in imagine per scientiam anatomicam in corpore. Per illam scitur quomodo omnia in corpore connexa sunt, ut dum pulmo respirat, omnia et singula in toto corpore a respiratione pulmonis agantur, dum etiam a pulsu cordis. Ex anatomia notum est, quod cor conjunctum sit pulmoni per auriculas, et quod hae continuentur in pulmonum interiora; tum quod omnia viscera totius corporis cum camera pectoris per ligamenta conjuncta sint, ac ita conjuncta, ut dum pulmo respirat, omnia et singula in communi et in parte aliquid ex respiratorio motu recipiant: cum enim pulmo tumescit, tunc costae expandunt thoracem, pleura dilatatur, et diaphragma diducitur, et cum his omnia inferiora corporis, quae per ligamenta ex illis connexa sunt, per actus pulmonicos recipiunt aliquem actum: ne memorem plura, ne illi qui non in scientia anatomica sunt, ex ignorantia terminorum illius scientiae in obscuritatem de hac re veniant. Consule modo anatomiae gnaros et sagaces, annon omnia in toto corpore a pectore ad imum ita colligata sint, ut tumescente per respirationem pulmone, omnia et singula excitentur in actum pulmonico synchronum. Ex his nunc patet, qualis praeparata est conjunctio intellectus cum omnibus et singulis formae humanae a voluntate: rimare modo nexus, et lustra illos oculo anatomico, et postea secundum nexus specta cooperationem illorum cum pulmone respirante et cum corde, et dein pro pulmone cogita intellectum, et pro corde voluntatem, et videbis.
(2) 直訳
(v.) Quod amor seu voluntas praeparet omnia in humana sua forma, ut conjunctim cum sapientia seu intellectu possit agere.- (v.) 愛または意志は、その人間的な形の中のすべてのものを準備すること、知恵または理解力と結合して働くことができるために。
Dicitur voluntas et intellectus, sed probe sciendum est, quod voluntas sit totus homo; 意志と理解力と言われる、しかし、よく知るべきである、意志は全部の人間であること。
est enim voluntas cum intellectu in principiis in cerebris, ac in principiatis in corpore, et inde in toto et in qualibet parte, ut supra (n. 365-367,) ostensum est: なぜなら、意志は理解力とともに源(原理)の中に脳の中にあるから、そして派生物の中に身体の中に、またここから全部の中に、またどんな部分の中にも〔ある〕、上に(365-367番)示されたように。
inde constare potest, quod voluntas sit totus homo quoad ipsam formam, tam communem quam omnium particularem; ここから明らかにすることができる、意志は形そのものに関して全部の人間であること、全般的なもの〔形〕と同様にすべての個別のもの〔形〕。
et quod intellectus sit ejus consocia, sicut est pulmo cordis. また理解力はその仲間であること、肺が心臓の〔仲間〕であるように。
Caveat sibi quisque ne ideam voluntatis foveat, sicut alicujus rei separatae a forma humana, est enim eadem. 自分自身を用心せよ(警戒せよ)、それぞれが意志の観念を心に抱かないように、人間の形から分離した何らかのもののような、なぜなら、〔意志と人間は〕同じであるから。
Ex hoc videri potest, non solum quomodo voluntas praeparat thalamum pro intellectu, sed etiam quomodo praeparat omnia in sua domo, quae est universum corpus, ut conjunctim cum intellectu possit agere. このことから見られることができる、どのように意志は理解力のために部屋を準備するかだけでなく、しかしまた、どのようにその家の中のすべてのものを準備するか、それは全身である、理解力との結合が行なわれることができるように。
Hoc praeparat eo modo, quod omnia et singula corporis conjuncta sint intellectui sicut conjuncta sunt voluntati, seu ut omnia et singula corporis sub obsequio intellectus sint, sicut sub obsequio voluntatis sunt. これをこのように準備する、身体の中のすべてと個々のものが理解力と結合していること、意志と結合しているように、すなわち、身体のすべてのものと個々のものが従順な行為(役に立つこと)の下に理解力のものであること、従順な行為(役に立つこと)の下に意志のものであるように。
Quomodo omnia et singula corporis ad conjunctionem cum intellectu sicut cum voluntate praeparata sunt, non videri potest, nisi sicut in speculo seu in imagine per scientiam anatomicam in corpore. 身体のすべてのものと個々のものが理解力との結合のために、意志との〔結合〕のようにどのように準備されるかは、見られることができない、鏡の中、または類似物の中のようでないなら、解剖学の身体の中の知識によって。
Per illam scitur quomodo omnia in corpore connexa sunt, ut dum pulmo respirat, omnia et singula in toto corpore a respiratione pulmonis agantur, dum etiam a pulsu cordis. それ〔知識〕によって知られる、身体の中のすべてのものがどのように接合され(関連し)ているか、肺が呼吸する時、全身の中のすべてと個々のものは肺の呼吸により動かされるように、その時、心臓の鼓動からもまた。
Ex anatomia notum est, quod cor conjunctum sit pulmoni per auriculas, et quod hae continuentur in pulmonum interiora; 解剖学からよく知られている、心臓は心耳によって肺と結合していること、またこれ〔心耳〕は肺の内側に伸びている。
tum quod omnia viscera totius corporis cum camera pectoris per ligamenta conjuncta sint, ac ita conjuncta, ut dum pulmo respirat, omnia et singula in communi et in parte aliquid ex respiratorio motu recipiant: さらに、全身の全部の内臓は靭帯によって胸の部屋(腔)に結合されている、そしてこのように結合されている、肺が呼吸する時、すべてのものと個々のものは全般的にまた部分的に、呼吸運動からの何らかのものを受け取るように。
cum enim pulmo tumescit, tunc costae expandunt thoracem, pleura dilatatur, et diaphragma diducitur, et cum his omnia inferiora corporis, quae per ligamenta ex illis connexa sunt, per actus pulmonicos recipiunt aliquem actum: なぜなら、肺がふくれあがるとき、その時、肋骨は胸郭を広げる、胸膜は広げられる、また横隔膜は広げられる、またそのときこれらに身体の下部のすべてのものは、それらは靭帯によってそれらから接合され(関連し)ている、肺の運動によって何らかの運動を受け取るから。
ne memorem plura, ne illi qui non in scientia anatomica sunt, ex ignorantia terminorum illius scientiae in obscuritatem de hac re veniant. 私は多くのことを記さないように〔する〕、彼らが解剖学の知識の中にいない者たちが、それらの知識の用語(専門語)の無知から、この事柄について暗さ(不分明)の中にやって来ないように。
Consule modo anatomiae gnaros et sagaces, annon omnia in toto corpore a pectore ad imum ita colligata sint, ut tumescente per respirationem pulmone, omnia et singula excitentur in actum pulmonico synchronum. 単に解剖学の習熟者や賢明な者に助言を求めよ、全身の中のすべてのものは、肺から最も下のものまで、このように結びつけられていて、肺の呼吸によってふくらんで(ふくらむとき)、すべてと個々のものは肺と同時の活動の中にかきたてられないか。
Ex his nunc patet, qualis praeparata est conjunctio intellectus cum omnibus et singulis formae humanae a voluntate: これらから今や明らかである、理解力の結合は、人間の形のすべてと個々のものとの、意志から、どんなものが準備されているか。
rimare modo nexus, et lustra illos oculo anatomico, et postea secundum nexus specta cooperationem illorum cum pulmone respirante et cum corde, et dein pro pulmone cogita intellectum, et pro corde voluntatem, et videbis. 単に関係(結びつき)を探求せよ、また、それらを解剖学の目で調べよ、またその後、関係(結びつき)にしたがってそれらの協力を眺めよ(考慮せよ)、肺が呼吸するときの心臓との、また最後に、肺の代わりに理解力を考えよ、また心臓の代わりに意志を、するとあなたは見る。
(3) 訳文
403. (v.) 愛または意志は、知恵または理解力と結合して働くことができるために、その人間的な形の中のすべてのものを準備すること―
意志と理解力と言われるが、しかし、意志は全人間であることをよく知るべきである。なぜなら、前に示されたように(365-367番)、意志は理解力とともに脳の中の源の中に、そして派生物、身体、またここから全部の中とまたどんな部分の中にもあるから。ここから、意志は形そのものに関して、全般的な形と同様にすべての個別の形で全人間であること、また肺が心臓の仲間であるように理解力は意志の仲間であることを明らかにすることができる。
それぞれの者が、人間の形から分離した何らかの意志の観念を心に抱かないように警戒せよ、なぜなら、〔意志と人間は〕同じであるから。このことから、意志は理解力のためにどのように部屋を準備するかだけでなく、全身であるその家の中のすべてのものを、理解力との結合が行なわれることができるようにと、どのように準備するか知ることができる。このことを、身体の中のすべてと個々のものが意志と結合しているように、そのように理解力と結合するように準備するのである。すなわち、身体のすべてのものと個々のものが役に立つために意志の下にあるように、役に立つために理解力の下にもあるようにすることである。
身体のすべてのものと個々のものが意志との結合のように、理解力との結合のために、どのように準備されるかは、身体の中のものについて解剖学の知識によって、鏡の中または類似物の中のように知ることができる。その知識によって、身体の中のすべてのものが、肺が呼吸する時、全身の中のすべてと個々のものは肺の呼吸により、その時、心臓の鼓動からもまた動かされるが、そのことから、どのように接合されているかわかる。
解剖学から、心臓は心耳によって肺と結合し、またこの心耳は肺の内側に伸びていること、さらに、全身の全部の内臓は靭帯によって、肺が呼吸する時、すべてのものと個々のものは全般的にまた部分的に、呼吸運動からの何らかのものを受けるように胸の腔に結合されていることは、よく知られている。なぜなら、肺がふくれあがる時、肋骨は胸郭を広げ、胸膜は広げられ、また横隔膜も広げられ、またそのとき靭帯によってそれらに接合されている身体の下部のすべてのものは、肺の運動によって何らかの運動を受けているから。
私は、解剖学の知識のない者たちが、それらの知識の専門語についての無知から、この事柄について不分明とならよう、多くのことを記さない。単に解剖学の習熟者や賢明な者に助言を求めよ。肺から最も下のものまで、全身の中のすべてのものは、肺が呼吸によってふくらむとき、すべてと個々のものは、肺と同時の活動を起こすように、このように結びつけられていていないか。