原典講読『霊界体験記』 1470~1473(原文と直訳)

(1) 原文

De loquela angelorum coelestium

 

1470. Loquela angelorum coelestium alia est quam spiritualium, coelestes aegre admittunt aliquid spirituale, nam id illico ut durum seu materiale apparet, fit per repraesentationes, sicut, cum repraesentatur mens humana, quod ejus binae sint partes, nempe intellectus et voluntas, quando repraesentatur intellectus, tum voluntas, tunc iis ut durum apparet, nec admittunt, quia ejus non habent ideam; at dum [repraesentetur] affectio, tunc illico omne durum et materiale perit, hoc admittunt; cumque sic repraesentatur, quod affectio insit intellectui, ut sic nihil intellectuale appareat, et sic intellectuale forma affectionis, et sic quod inde fiat voluntas, et sic voluntatis idea spiritualis seu intellectualis pereat, ita intelligitur ab iis, quid voluntas: similiter dum actio sic repraesentetur, quod talis sit affectio, quae est in intellectu, et sic in voluntate, inde in actione, sic ut nihil sit nisi affectio-modo{1} haec constituat intimiora{2} ejus, et sic sit unum et alterum{a}-tunc{3} primum ab iis intelligitur.

@1 ms. affectio, modo

@2 ms. primum intimiora

@3 ms. alterum, tunc

@a h.e. primum et sequens (vide annotationem 2 supra)〔すなわち、最初のものと続くもの(上の注2参照)〕

 

1471. Proinde [intelligitur] quid fructus fidei, nempe quod affectio seu amor sit vita, et sic [quod] in fide intellectuali, cujus idea sic perit, ac ita in voluntate, cujus sic idea perit, et tandem in actione, quae est fructus fidei-et{1} sic [perit] actionis idea-[affectio] sit{2} complexus omnium, sed solum affectio sic in suis formis, aut potius quod sola sit affectio; formam seu formae vocem nec admittunt: modo quod intellectus, voluntas et actio, sit sola affectio, hoc intelligunt, sique [modo] ita repraesentantur, quod pereat idea intellectus, et sic voluntatis, et sic actionis.

@1 ms. fidei, et

@2 ms. actio perit, actionis idea, sit

 

1472. Hoc difficile est intelligere, et exprimere, sed usque talis est loquela coelestium, quae in similibus consistit ideis mollissimis, caetera vocant duriora, quae nec tolerant; imo nec voces facile inveniuntur.

 

1473. Ita cum coelestibus hodie per ideas loquutus, qui quoque adsunt, et haec dirigunt, ut inde possit elucere, sicut in quadam idea, aut exemplo, qualis est eorum profunda cogitatio, quae a vita trahit suas notiones, et sic per derivationes, quas capere non possum, quia non admittunt spiritualia.

 

(2) 直訳

De loquela angelorum coelestium 天界の天使の話し方について

1470. Loquela angelorum coelestium alia est quam spiritualium, coelestes aegre admittunt aliquid spirituale, 天界の天使の話し方は霊的な〔天使の話し方〕と異なっている、天的な者は何らかの霊的なものをほとんど入ることを許さない、

nam id illico ut durum seu materiale apparet, なぜなら、それは直ちに固いものまたは物質的なものとして見られる(現われる)からである。

fit per repraesentationes, sicut, cum repraesentatur mens humana, 表象(するもの)によって行なわれる(生じる)、例えば、人間の心が表象されるとき、

quod ejus binae sint partes, nempe intellectus et voluntas, (それは)彼の二つの部分である、すなわち、理解力と意志、

quando repraesentatur intellectus, tum voluntas, tunc iis ut durum apparet, nec admittunt, quia ejus non habent ideam; 理解力が表象される時、なおまた意志が、その時、彼らに固いものが見られる(現われる)、入れることを許しもしない、その観念を持たないからである。

at dum [repraesentetur] affectio, tunc illico omne durum et materiale perit, hoc admittunt; しかし、情愛が〔表象される〕時、その時、直ちに、すべての固いものと物質的なものが滅びる(失われる)、これは入れられる(これを許容する)。

cumque sic repraesentatur, quod affectio insit intellectui, ut sic nihil intellectuale appareat, そしてこのように表象されるとき、情愛が理解力の中に内在すること、そのように何も知的なものが見られないように、

et sic intellectuale forma affectionis, et sic quod inde fiat voluntas, またこのように知的なものが情愛の形〔になり〕、またこのようにここから意志を生じる、

et sic voluntatis idea spiritualis seu intellectualis pereat, また、このように霊的なすなわち知的な意志の観念が滅びる(失われる)、

ita intelligitur ab iis, quid voluntas: そのように彼らにより理解される、何が意志か――

similiter dum actio sic repraesentetur, quod talis sit affectio, quae est in intellectu, et sic in voluntate, inde in actione, sic ut nihil sit nisi affectio- 同様に、活動がこのように表象される時、情愛がこのようなものであること、それは理解力の中にある、またこのように意志の中に、ここから活動の中に〔ある〕、そのように情愛でないなら、何もない――

modo{1} haec constituat intimiora{2} ejus, et sic sit unum et alterum{a}- これらがそのさらに最内部を構成さえすれば、またこのように一つのもう一つ(=最初のものと続くもの←注参照)――

tunc{3} primum ab iis intelligitur. その時、初めて彼らにより理解される。

 

1471. Proinde [intelligitur] quid fructus fidei, それゆえに(このように)、〔理解される〕、何が信仰の実か、

nempe quod affectio seu amor sit vita, すなわち、情愛または愛がいのち(生活)であること、

et sic [quod] in fide intellectuali, cujus idea sic perit, ac ita in voluntate, cujus sic idea perit, et tandem in actione, quae est fructus fidei-et{1} sic [perit] actionis idea- またこのように知的な信仰の中に〔あること〕、その観念がこのように滅びる、そしてそのように意志の中で、このようにその観念が滅びる、また最後に活動の中で、それは信仰の実である――またこのように活動の観念が〔滅びる〕――

[affectio] sit{2} complexus omnium, sed solum affectio sic in suis formis, aut potius quod sola sit affectio; 〔情愛は〕すべてのものの複合体である、しかし、情愛だけがこのように自分の形の中にある、またはむしろ情愛だけがあること。

formam seu formae vocem nec admittunt: 形をまたは形の言葉も入れることを許さない――

modo quod intellectus, voluntas et actio, sit sola affectio, hoc intelligunt, sique [modo] ita repraesentantur, quod pereat idea intellectus, et sic voluntatis, et sic actionis. 単に、理解力、意志また行動が、ひとえに情愛であること、このことを理解する、そしてもしそのように表象される〔かぎり〕、理解力の、またこのように意志の、またこのよう活動の観念は滅びる(失われる)こと。

 

1472. Hoc difficile est intelligere, et exprimere, このことは理解することが困難である、また表現すること、

sed usque talis est loquela coelestium, quae in similibus consistit ideis mollissimis, caetera vocant duriora, quae nec tolerant; しかしそれでも、天的な者の話し方はこのようなものである、それらは最も柔らかい(穏やかな)観念に似たもの(の中)にある、他のものをさらに固いものと呼んで、それらを許容しない。

imo nec voces facile inveniuntur. それどころか、言葉は容易に見つけられない。

 

1473. Ita cum coelestibus hodie per ideas loquutus, そのように、天的な者と、今日、観念によって話した、

qui quoque adsunt, et haec dirigunt, ut inde possit elucere, sicut in quadam idea, aut exemplo, qualis est eorum profunda cogitatio, その者もまた居合わせる、またこれらを導く(向ける)、ここから見えてくる(明らかになる)ことができるように、ある観念の中でのように、または例、彼らの深遠な思考がどんなものか、

quae a vita trahit suas notiones, et sic per derivationes, それらをいのち(生活)から、自分の概念を得る、またこのように派生物を通して、

quas capere non possum, quia non admittunt spiritualia. 私はそれらを把握することができない、彼らが霊的なものを入れることを許さないからである。

コメントを残す