(1) 原文
De examinatoribus interioribus, seu de judicio interiori
1239. Sunt qui judicium constituunt interius-sicut{1} ii qui constituunt provinciam renum et ureterum, judicium exterius-ii{2} qui interius, constituunt provinciam istius partis cerebri, ubi ejus sunt excretiones, quae in cerebro plures sunt, nempe intra piam meningem inter volumina, tum inter fibras, [eae] quae exprimuntur in processus mammillares, tum versus laminam cribrosam, et excernuntur in vivis per foramina inter meninges, et inter fasciculos fibrarum, in mortuis ea clausa sunt, quare nec succedunt: sunt quoque excretiones quae derivantur in ventriculos magnos, ubi pituitosa, cum spirituosis.
@1 ms. interius, sicut
@2 ms. exterius, ii
☆この段落は交差線で抹消されています。
1240. Sunt qui has provincias constituunt, et apparent supra medium caput directe feree ad mediam distantiam, qui{1} tales sunt, quod scrupulos quasi conscientiae movent, et insinuant homini, in rebus, in quibus aliquid dubii offenditur, quod putant esse debitum, et sic peccatum, in permultis, et sic gravant conscientiam, in iis, in quibus non gravandi sunt, quorum similes plures sunt in mundo, et vocantur conscientiosi, nam quid vera conscientia, non ita sciunt, sed in omni, quod obvenit, ponunt conscientiam, sicut exempli causa, si quis in exteras regiones proficiscitur, et opes suas impendit rebus magni pretii, tunc gravare possunt conscientiam et solo isto scrupulo, quod patria sic opibus ejus privetur, quae tamen ibi remanere debent; sic in perplurimis aliis, nam posito tali scrupulo ut thesi, nunquam desunt confirrantia et sic gravantia, quasi conscientiam, cum vera conscientia sit, ratiociniis istis opposita, quod si non impenderet, gravatur omnino conscientia,☆ sicut omnes, si nossent, confiterentur; similiter, si in dubium conscientiae vocetur, quod opes sic impendat rebus maximae utilitatis, et tamen sic priventur haeredes iis, quibus{a} secundum legem, ☆ut apparet, devinctus erit; praeter innumera similia; qui tales in vita sunt, ii in altera vita provinciam istam constituunt, et continue, dum adsunt, conscientiam similium gravant, et quidem usque ad dolorem; et quia expendunt modo affirmantia sui scrupuli{2}, nihili aestimant utilitates summas, quod eae praeponderent.
@1 ms. distantiam; qui
@2 ms. scrupili
@a intelligendum iis haeredes, quibus
☆この段落は☆印まで、それと☆印以降が交差線で抹消されています。
(2) 直訳
De examinatoribus interioribus, seu de judicio interiori 内的なものの調べる者(検査者)について、または内的な判断(審判)について
1239. Sunt qui judicium constituunt interius- 内的な判断(審判)を構成する(命令する)者がいる――
sicut{1} ii qui constituunt provinciam renum et ureterum, judicium exterius- 彼らのように、その者は腎臓と尿管を構成している、外的な判断(審判)を――
ii{2} qui interius, constituunt provinciam istius partis cerebri, ubi ejus sunt excretiones, 彼らは、その者は内的な、脳の部分のその領域を構成している、そこに、その排泄〔作用〕がある、
quae in cerebro plures sunt, それら〔排泄作用〕は脳の中に多くのものがある、
nempe intra piam meningem inter volumina, すなわち、塊の間の軟(pius)膜の間に、
tum inter fibras, [eae] quae exprimuntur in processus mammillares, tum versus laminam cribrosam, なおまた繊維の間に、〔それらは(繊維)〕 それらは乳頭突起の中に押し出される、なおまたふるいのような薄板(層)へ向けて、
et excernuntur in vivis per foramina inter meninges, et inter fasciculos fibrarum, また生きている(活力のある)ものの中に排泄される、膜の間の隙間(穴)を通って、また繊維の束の間に、
in mortuis ea clausa sunt, quare nec succedunt: 死んだものの中へ、それ(隙間)は閉ざされる、それゆえ、後にも続かない――
sunt quoque excretiones quae derivantur in ventriculos magnos, ubi pituitosa, cum spirituosis. 排泄〔作用〕もまたある、それは大きな室(脳室)の中へ導かれる、そこに粘液質のものが、揮発性のものとともに。
(3) 訳文
内的なものの調べる者について、または内的な審判について
1239. 内的な審判を構成する者がいる――腎臓と尿管を構成して、外的な審判を構成する者のように――その者は、脳の部分のその内的な領域を構成していて、そこに、その排泄〔作用〕がある。それら〔排泄作用〕は脳の中に、すなわち、塊の間の軟膜の間に多くのものがある。なおまた繊維の間にあり、〔排泄される〕それらは乳頭突起の中に、なおまたふるいのような層へ向けて押し出される。また、生きている(活力のある)ものの中へ排泄されるものは、膜の間の隙間(穴)を、また繊維の束の間を通って〔排泄される〕、死んだものの中へ〔排泄されるされそうなとき〕、その隙間は閉ざされ、それゆえ、〔排泄〕も続かない――大きな脳室の中への排泄〔作用〕もまたあり、そこに粘液質のものが、揮発性のものとともに導かれる。