原典講読『啓示された黙示録』 916

(1) 原文

916. [Vers. 21.] ” Et duodecim portae duodecim margaritae, et unaquaevis portarum erat ex una margarita,” significat quod agnitio et cognitio Domini omnes cognitiones veri et boni, quae ex Verbo sunt, conjungat in unum, et introducat in Ecclesiam.―Per “duodecim portas” significantur cognitiones veri et boni in summa, per quas homo introducitur in Ecclesiam (n. 899, 900); per “duodecim margaritas” etiam significantur cognitiones veri et boni in summa (n. 727); inde erat quod “portae” fuerint “margaritae:” quod “unaquaevis portarum esset ex una margarita,” est quia omnes cognitiones veri et boni, quae per “portas” et per “margaritas” significantur, se referunt ad unam cognitionem, quae est continens illarum, quae una cognitio est cognitio Domini. Dicitur una cognitio, tametsi plures sunt quae unam illam cognitionem faciunt; cognitio enim Domini est universalis omnium doctrinae et inde omnium Ecclesiae; ex illa trahunt omnia cultus suam vitam et animam, nam Dominus est Omne in omnibus Caeli et Ecclesiae, et inde in omnibus cultus. [2] Quod agnitio et cognitio Domini omnes cognitiones veri et boni ex Verbo conjungat in unum, est quia nexus est omnium veritatum spiritualium, et si velitis credere, est nexus illarum sicut nexus omnium membrorum, viscerum et organorum corporis; quare sicut anima continet omnia illa in ordine et nexu, ita ut non aliter sentiantur quam unum, similiter Dominus continet apud hominem omnes veritates spirituales. Quod Dominus sit ipsa Porta, per quam ingrediendum est in Ecclesiam et inde Caelum, docet Ipse apud Johannem:

 

“Ego sum Janua; per Me si quis introiverit, salvabitur” (x. 9);

 

et quod agnitio et cognitio Ipsius sit Ipsa margarita, intelligitur per haec Domini verba apud Matthaeum:

 

“Simile est Regnum Caelorum homini negotiatori quaerenti pulchras Margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam Margaritam, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam” (xiii. 45, 46);

 

“una pretiosa margarita” est agnitio et cognitio Domini.

 

(2) 直訳

916. [Vers. 21.] ” Et duodecim portae duodecim margaritae, et unaquaevis portarum erat ex una margarita,” significat quod agnitio et cognitio Domini omnes cognitiones veri et boni, quae ex Verbo sunt, conjungat in unum, et introducat in Ecclesiam.― 916(21節)「十二の門は十二の真珠〔であった〕。それぞれの門は一つの真珠からであった」は、主の認知と知識が、真理と善のすべての認識(知識)を、それらはみことばからである、一つに結合する、また教会の中へ導き入れる――

Per “duodecim portas” significantur cognitiones veri et boni in summa, per quas homo introducitur in Ecclesiam (n. 899, 900); 「十二の門」によって、要約した形で(要するに)、真理と善の認識(知識)が意味される、それによって人間は教会の中に導き入れられる(899, 900番)。

per “duodecim margaritas” etiam significantur cognitiones veri et boni in summa (n. 727); 「十二の真珠」によってもまた要約した形で(要するに)、真理と善の認識(知識)が意味される(727番)。

inde erat quod “portae” fuerint “margaritae:” ここからであった、「門」が「真珠」であったこと。

quod “unaquaevis portarum esset ex una margarita,” est quia omnes cognitiones veri et boni, quae per “portas” et per “margaritas” significantur, se referunt ad unam cognitionem, quae est continens illarum, quae una cognitio est cognitio Domini. 「それぞれの門が一つの真珠からであった」ことは、真理と善のすべての認識(知識)が、それらは「門」によってまた「真珠」によって意味される、一つの知識(認識)に関係するからである、それはそれらの容器である、その一つの知識は主〔について〕の知識である。

Dicitur una cognitio, tametsi plures sunt quae unam illam cognitionem faciunt; 一つの知識と言われる、たとえ多くのものであっても、それらはその一つの知識をつくっている。

cognitio enim Domini est universalis omnium doctrinae et inde omnium Ecclesiae; というのは、主〔について〕の知識はすべての教えの普遍的なものであるから、またここから教会のすべてのもの。

ex illa trahunt omnia cultus suam vitam et animam, nam Dominus est Omne in omnibus Caeli et Ecclesiae, et inde in omnibus cultus. それからすべての礼拝はそのいのちと霊魂を得ている、なぜなら、主は天界と教会のすべてのものの中のすべてのものであるからである、またここから礼拝のすべてのものの中の。

[2] Quod agnitio et cognitio Domini omnes cognitiones veri et boni ex Verbo conjungat in unum, est quia nexus est omnium veritatum spiritualium, et si velitis credere, est nexus illarum sicut nexus omnium membrorum, viscerum et organorum corporis; [2] 主の認知と知識が、みことばからの真理と善のすべての認識(知識)を、一つに結合することは、すべての霊的な〝真理〟に関連しているからである、また、もしあなたがたが信じることを欲するなら、それらの〔〝真理〟の〕関連がある、身体のすべての肢体、内臓また器官の関連のように。

quare sicut anima continet omnia illa in ordine et nexu, ita ut non aliter sentiantur quam unum, similiter Dominus continet apud hominem omnes veritates spirituales. それゆえ、霊魂がそれらすべてのものを含むように、順序と関連の中に、そのように一つのもの以外に異なって感じられないように、同様に、主は人間のもとで、すべての霊的な〝真理〟を含んでいる。

Quod Dominus sit ipsa Porta, per quam ingrediendum est in Ecclesiam et inde Caelum, docet Ipse apud Johannem: 主が門そのものであることは、それを通って教会またここから天界の中へ入れられなければならない、その方が「ヨハネ(福音書)」のもとに教えている――

“Ego sum Janua; 「わたしは門である。

per Me si quis introiverit, salvabitur” (x. 9); わたしを通って、もしだれかが入るなら、救われる」(10:9)。

et quod agnitio et cognitio Ipsius sit Ipsa margarita, intelligitur per haec Domini verba apud Matthaeum: また、その方の認知と知識が真珠そのものであることは、「マタイ(福音書)」のもとの主のこれらのことばによって意味される――

“Simile est Regnum Caelorum homini negotiatori quaerenti, pulchras Margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam Margaritam, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam” (xiii. 45, 46); 「天の王国は求めている商人の人間に似ている、美しい真珠を、その者は一つの高価な(貴重な)真珠を見つけたとき、立ち去るまたすべてのもの売った、それらを持っている、またそれを買った」(13:45, 46)。

“una pretiosa margarita” est agnitio et cognitio Domini. 「一つの高価な(貴重な)真珠」は主の認知と知識である。

 

(3) 訳文

916(21節)「十二の門は十二の真珠であり、それぞれの門は一つの真珠からであった」は、主の認知と知識が、みことばからの真理と善のすべての認識(知識)を、一つに結合し、教会へ導き入れることを意味する。

 「十二の門」によって、要約した形で、真理と善の認識(知識)が意味され、それによって人間は教会の中に導き入れられる(899, 900番)。「十二の真珠」によってもまた要約した形で、真理と善の認識(知識)が意味される(727番)。「門」が「真珠」であったのはここからであった。「それぞれの門が一つの真珠からであった」ことは、「門」によってまた「真珠」によって意味される真理と善のすべての認識(知識)が、それらの容器である一つの知識(認識)に関係するからである、その一つの知識とは主〔について〕の知識である。

その一つの知識をつくっているものは、たとえ多くのものであっても、一つの知識と言われる。というのは、主〔について〕の知識はすべての教えの、またここから教会のすべてのものの普遍的なものであるから。それ〔知識〕からすべての礼拝はそのいのちと霊魂を得ている、なぜなら、主は天界と教会のすべてのものの中の、またここから礼拝のすべてのものの中のすべてのものであるからである。

 [2] 主の認知と知識が、みことばからの真理と善のすべての認識(知識)を、一つに結合することは、すべての霊的な〝真理〟に関連しているからである、また、もしあなたがたが信じることを欲するなら、身体のすべての肢体、内臓、器官が関連するように、それら〔の真理〟〕は関連している。それゆえ、霊魂が、順序と関連の中で、それらすべてのものを含むように、そのように一つのものとしか感じられないように、同様に、主は人間のもとで、すべての霊的な〝真理〟を含んでいる。

 主が門そのものであり、それを通って教会の中へ、ここから天界の中へ入れられなければならないことは、その方が「ヨハネ福音書」で教えられている――

 

「わたしは門である。だれかが、わたしを通って入るなら、救われる」(10:9)。

 

また、その方の認知と知識が真珠そのものであることは、「マタイ福音書」の主のこれらのことばによって意味されている――

 

 「天の王国は、美しい真珠を求めている商人に似ている。その者は一つの高価な真珠を見つけたとき、立ち去り、持っているすべてのものを売り、それを買った」(13:45, 46)。

 

 「一つの高価な真珠」は主の認知と知識である。

コメントを残す