原典講読『啓示された黙示録』 第19章(各節の内容)の原文と直訳

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

個々の(各個の)節の内容

 

(1) 原文

1. ” Post haec audivi tanquam vocem turbae multae in Caelo, dicentis Alleluja,” significat gratiarum actionem, confessionem, et celebrationem Domini ab Angelis inferiorum Caelorum, propter remotionem Babyloniorum [n. 803]; ” Salus et Gloria et Honor et Potentia Domino Deo nostro,” significat quod nunc a Domino salvatio, quia nunc receptio Divini Veri et Divini Boni ex Divina Potestate Ipsius [n. 804].

2. ” Quia vera et justa judicia Ipsius, quia judicavit Meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua,” significat quia ex justitia condemnatum est prophanum Religiosum Babylonicum, quod per foedas adulterationes Verbi Ecclesiam Domini destruxit [n. 805]; ” et vindicavit sanguinem servorum Suorum de manu ejus,” significat retributionem propter damna, et violentias illatas animabus cultorum Domini [n. 806].

3. ” Et secundo dixerunt, Alleluja, [et] fumus ejus ascendit in saecula saeculorum,” significat ex gaudio gratiarum actionem et celebrationem Domini, quod prophanum illud Religiosum damnatum sit in aeternum(n.807).

4. ” Et prociderunt Seniores viginti quatuor et quatuor Animalia, et adoraverunt Deum sedentem super Throno, dicentes, Amen, Alleluja,” significat adorationem Domini ut Dei Caeli et Terrae, ac ut Judicis universi, ab Angelis superiorum Caelorum, et confirmationem gratiarum actionis, confessionis et celebrationis Domini ab Angelis inferiorum Caelorum [n. 808].

5. ” Et vox e Throno exivit, dicens, Laudate. Deum nostrum, omnes servi Ipsius, et timentes Ipsum,” significat influxum a Domino in Caelum; et sic unanimitatem Angelorum, quod omnes qui in veris fidei et in bonis amoris sunt, colant Dominum ut Solum Deum Caeli [n. 809]; ” et parvi et magni,” significat qui in minori et majori gradu colunt Dominum ex veris fidei et ex bonis amoris [n. 810].

6. ” Et audivi tanquam vocem turbae multae, et tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitruum vehementium, dicentium Alleluja, quia regnat Dominus Deus Omnipotens,” significat gaudium Angelorum infimi Caeli, Angelorum medii Caeli, et Angelorum supremi Caeli, quod Solus Dominus regnet in Ecclesia quae nunc ventura est [n. 811].

7. ” Gaudeamus et exultemus et demus{1} gloriam Ipsi, quia venerunt nuptiae Agni,” significat gaudium animae et cordis, et inde glorificationem Domini, quod a nunc fiat plenum conjugium Ipsius cum Ecclesia [n. 812]; ” et Uxor Ipsius paravit se,” significat quod illi qui ab Ecclesia hac, quae est Nova Hierosolyma, erunt, colligantur, inaugurentur et instruantur [n. 813].

@1 demus pro “demum”

8. ” Et datum illi ut amiceretur byssino mundo et splendido,” significat quod illi instruantur in veris genuinis et puris per Verbum a Domino [n. 814]; ” nam{1} byssinum justitiae sanctorum,” significat quod per vera ex Verbo sint bona vitae illis qui ad Ecclesia Domini sunt [n. 815].

@1 nam pro “et”

9. ” Et dixit mihi, Scribe, Beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt,” significat unum Angelum e Caelo missum ad Johannem, et loquentem cum illo de Nova Ecclesia Domini, et dicentem, quod daretur scire in terris, quod vita aeterna sit illis qui recipiunt illa quae istius Ecclesiae sunt [n. 816]; ” et dixit, Haec verba vera sunt Dei,” significat quod hoc credendum sit quia a Domino [n. 817].

10. ” Et procidi ante pedes ejus adorare illum; et dixit, Vide, ne, conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu; Deum adora,” significat quod angeli Caeli non adorandi et invocandi sint, quia nihil Divinum est illis, sed quod associati sint hominibus, ut fratres fratribus, illis qui colunt Dominum, et sic quod Solus Dominus in consociatione cum illis adorandus sit [n. 818]; ” nam testimonium Jesu est spiritus prophetiae,” significat quod Agnitio quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et simul Vitam secundum praecepta Ipsius, sit in universali sensu omne Verbi et doctrinae inde [n. 819].

11. ” Et vidi Caelum apertum, et ecce Equus albus,” significat Sensum spiritualem Verbi a Domino revelatum, et per id intellectum Verbi interiorem detectum, quod est Adventus Domini [n. 820]; ” et Sedens super illo vocatur fidelis et verus, et in justitia judicat et pugnat,”significat Dominum quoad Verbum, quod sit Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, ex quo utroque facit judicium [n. 821].

12. ” Et oculi Ipsius tanquam flamma ignis,” significat Divinam Sapientiam Divini Amoris Domini [n. 822]; ” et super capite Ipsius diademata multa,” significat Divina vera Verbi ab Ipso [n. 823]; ” habens Nomen scriptum quod nemo novit nisi Ipse,” significat quod quale est Verbum in Sensu spirituali et caelesti ejus, nemo videat quam Dominus, et cui Ipse revelat [n. 824].

13. ” Et circumindutus vestimento tincto sanguine, et vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei,” significat Divinum Verum in Sensu ultimo, seu Verbum in litera, cui violentia illata est [n. 825].

14. ” Et exercitus qui in Caelo{1} sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssino albo et mundo,” significat angelos in Caelo novo Christiano, qui conjuncti Domino in intellectu Verbi interiori et sic in puris et genuinis veris erant [n. 826].

@1 Caelo pro “Caelis”

15. ” Et ex ore Ipsius prodibat romphaea acuta,” significat dispersionem falsorum per doctrinam inde a Domino [n. 827]; ” ut per illam percutiat gentes; et Ipse pascet illam virga ferrea,” significat quod omnes qui in fide mortua sunt, per vera Sensus literae Verbi, et per rationalia, convincet [n. 828]; ” at Ipse calcat torcular [vini] furoris et irae Dei Omnipotentis,” significat quod Dominus solus sustinuerit omnia mala Ecclesiae, et omnem violentiam illatam Verbo, ita Sibi [n. 829].

16. ” Et habet super vestimento et super femore Suo Nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum,” significat quod Dominus doceat in Verbo qualis est, quod sit Divinum Verum Divinae Sapientiae et Divinum Bonum Divini Amoris, ita quod sit Deus universi [n. 830].

17. ” Et vidi unum Angelum stantem in Sole; et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus volantibus in medio Caeli, Venite et congregamini ad Caenam Magni Dei,” significat Dominum ex Divino Amore et inde ex Divino Zelo vocantem et convocantem omnes qui in affectione veri spirituali sunt, et de Caelo cogitant, ad Novam Ecclesiam, et ad conjunctionem Secum, ita ad vitam aeternam [n. 831].

18. ” Ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes (omnium) liberorum et servorum, et parvorum et magnorum,”significat appropriationem bonorum a Domino per vera Verbi et doctrinae inde, in omni sensu, gradu et genere [n. 832].

19. ” Et vidi Bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos facere bellum cum Sedente super Equo, et cum exercitu Ipsius,”significat quod omnes interius mali, qui professi sunt solam Fidem, cum antesignanis et eorum clientibus, impugnaturi sint Divina Vera Domini in Verbo Ipsius, et infestaturi illos qui e Nova Ecclesia Domini erunt [n. 833].

20. ” Et comprehensa est Bestia, et cum illa Pseudopropheta qui fecit signa coram illa, quibus seduxit accipientes characterem Bestiae, et adorantes imaginem ejus,” significat omnes illos qui professi sunt solam Fidem, ac interius mali erant, tam Laici et vulgus quam Clerici et docti, qui per ratiocinationes et contestationes, quod sola Fides sit unicum medium salutis, adduxerint{1} alios ad recipiendum illam fidem, et ad vivendum secundum illam [n. 834]; “vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardens sulphure,” significat quod omnes illi, sicut fuerunt, conjecti sint in Infernum, ubi amores falsi sunt et simul cupiditates mali [n. 835].

@1 adduxerunt pro “et adduxerunt”

21. ” Et reliqui occisi sunt ex romphaea Sedentis super Equo, procedente ex ore Ipsius,” significat quod omnes ex varia haeresi inter Reformatos, qui non vixerunt secundum praecepta Domini in Verbo, quae noverant, ex Verbo judicati pereant [n. 836]; ” et omnes aves satiatae sunt ex carnibus eorum,” significat quod genii infernales ex concupiscentiis mali eorum, quae sunt propria eorum, quasi alantur [n. 837].

 

(2) 直訳

1. ” Post haec audivi tanquam vocem turbae multae in Caelo, dicentis Alleluja,” significat gratiarum actionem, confessionem, et celebrationem Domini ab Angelis inferiorum Caelorum, propter remotionem Babyloniorum [n. 803]; 1. 「の後、私は天の中に多くの群衆の声のようなものを、〔このように〕言っているのを聞いた。ハレルヤ」は、低い天界の天使たちによる、主への感謝の行為、告白、また祝うことを意味する、バビロンの遠ざけること(除去)のために(803番)。

” Salus et Gloria et Honor et Potentia Domino Deo nostro,” significat quod nunc a Domino salvatio, quia nunc receptio Divini Veri et Divini Boni ex Divina Potestate Ipsius [n. 804]. 「救いと栄光と誉れと力が、私たちの神、主に〔ある〕」は、今や、主の救いが〔ある〕ことを意味する、今や、神的真理と神的善の受け入れが〔ある〕ので、その方の神的力から(804番)。

2. ” Quia vera et justa judicia Ipsius, quia judicavit Meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua,” significat quia ex justitia condemnatum est prophanum Religiosum Babylonicum, quod per foedas adulterationes Verbi Ecclesiam Domini destruxit [n. 805]; 2. 「その方のさばきは真実であり、正しいからである。地を自分の淫行で汚した大淫婦をさばいたからである」は、バビロンの汚れた(冒涜的な)宗教的信念が公正(義)から断罪されたからである、を意味する、それはみことばの不潔な不純化によって主の教会を破壊した(805番)。

” et vindicavit sanguinem servorum Suorum de manu ejus,” significat retributionem propter damna, et violentias illatas animabus cultorum Domini [n. 806]. 「またその〔女の〕手からご自分のしもべたちの血を復讐した」は、主の礼拝する者の霊魂に加えられた(infero)危害、また暴力のために(ゆえに)報いを意味する(806番)。

3. ” Et secundo dixerunt, Alleluja, [et] fumus ejus ascendit in saecula saeculorum,” significat ex gaudio gratiarum actionem et celebrationem Domini, quod prophanum illud Religiosum damnatum sit in aeternum(n.807). 3. 「また、第二に(次に)、彼らは言った、ハレルヤ。また、その煙は永遠に上る」は、楽しさからの感謝の行為と主への祝うことを意味する、その汚れた(冒涜的な)宗教的信念が永遠に断罪されたこと(807番)。

4. ” Et prociderunt Seniores viginti quatuor et quatuor Animalia, et adoraverunt Deum sedentem super Throno, dicentes, Amen, Alleluja,” significat adorationem Domini ut Dei Caeli et Terrae, ac ut Judicis universi,  ab Angelis superiorum Caelorum, et confirmationem gratiarum actionis, confessionis et celebrationis Domini ab Angelis inferiorum Caelorum [n. 808]. 4. 「また、二十四人の長老と四つの動物は平伏し、王座の上に座っている神を、アーメン、ハレルヤと言って崇拝した」は、天地の神として、そして、全世界の審判者として、主の崇拝を意味する、高い天界の天使たちによる、また感謝の行為、主の告白と祝うことの確証を、低い天界の天使たちによる(808番)。

5. ” Et vox e Throno exivit, dicens, Laudate. Deum nostrum, omnes servi Ipsius, et timentes Ipsum,” significat influxum a Domino in Caelum; 5. 「また、王座から声が出て、言った。私たちの神を称賛せよ、その方のすべてのしもべたち、その方を恐れる者たち」は、主からの天界の中への流入を意味する。

et sic unanimitatem Angelorum, quod omnes qui in veris fidei et in bonis amoris sunt, colant Dominum ut Solum Deum Caeli [n. 809]; またこのように、天使たちの一致を、信仰の真理の中にまた愛の善の中にいるすべての者が、主を天に界の唯一の神として礼俳しなければならないこと(809番)。

” et parvi et magni,” significat qui in minori et majori gradu colunt Dominum ex veris fidei et ex bonis amoris [n. 810]. 「小さい者も大きい者も」は、小さいまた大きい段階の中で主を礼拝する者を意味する、信仰の真理からと愛の善から(810番)。

6. ” Et audivi tanquam vocem turbae multae, et tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitruum vehementium, dicentium Alleluja, quia regnat Dominus Deus Omnipotens,” significat gaudium Angelorum infimi Caeli, Angelorum medii Caeli, et Angelorum supremi Caeli, quod Solus Dominus regnet in Ecclesia quae nunc ventura est [n. 811]. 6. 「また、私は多くの群衆の声のようなものを、また多くの水の声のようなものを、また激しい雷鳴の声のようなものを、〔このように〕言っているのを聞いた。ハレルヤ、全能の神、主が支配するからである」は、最も低い天界の天使たちの楽しさ(うれしさ)を意味する、中間の天界の天使たちの、また最高の天界の天使たちの、主おひとりが教会の中で支配すること、それは今ややって来ることになる(811番)。

7. ” Gaudeamus et exultemus et demus{1} gloriam Ipsi, quia venerunt nuptiae Agni,” significat gaudium animae et cordis, et inde glorificationem Domini, quod a nunc fiat plenum conjugium Ipsius cum Ecclesia [n. 812]; 7. 「私たちは楽しみ、小躍りし、その方に栄光を与えよう、小羊の結婚〔の時〕がやって来るからである」は、霊魂と心の楽しさ(うれしさ)を意味する、またここから主の栄光を、今から、教会とのその方の完全な結婚が生じること(812番)。

” et Uxor Ipsius paravit se,” significat quod illi qui ab Ecclesia hac, quae est Nova Hierosolyma, erunt, colligantur, inaugurentur et instruantur [n. 813]. 「その方の妻が用意した」は、彼らが、その者はこの教会からの者に、それは新しいエルサレムである、なる、集められ、訓練され、また教えられることを意味する(813番)。

@1 demus pro “demum” 注1「demum」の代わりに demus

8. ” Et datum illi ut amiceretur byssino mundo et splendido,” significat quod illi instruantur in veris genuinis et puris per Verbum a Domino [n. 814]; 8. 「また彼女に、きれいな光り輝く亜麻布を着せられるのが許された」は、彼らは、主からみことなによって、本物の純粋な真理の中で教えられることを意味する(814番)。

” nam{1} byssinum justitiae sanctorum,” significat quod per vera ex Verbo sint bona vitae illis qui ad Ecclesia Domini sunt [n. 815]. 「なぜなら、亜麻布は聖徒たちの公正(義)であるからである」は、みことばからの真理によって彼らに生活の善があること意味する、その者は主の教会から〔の者〕である(815番)。

@1 nam pro “et” 注1「et」の代わりに nam

9. ” Et dixit mihi, Scribe, Beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt,” significat unum Angelum e Caelo missum ad Johannem, et loquentem cum illo de Nova Ecclesia Domini, et dicentem, quod daretur scire in terris, quod vita aeterna sit illis qui recipiunt illa quae istius Ecclesiae sunt [n. 816]; 9. 「また、彼は私に言った、書け、小羊の結婚式の晩餐に呼ばれた者は幸いだ」は、天界からのひとりの天使がヨハネに遣わされ、また彼と、主の新しい教会について話した〔ことを〕意味する、地の中に知ることが与えられたこと、彼らに永遠のいのちがあること、その者はそれを受け入れた、それはその教会のものである(816番)。

” et dixit, Haec verba vera sunt Dei,” significat quod hoc credendum sit quia a Domino [n. 817]. 「また、言った、これらは神の真実のことばである」は、これは信じられなければならないことを意味する、主から〔である〕ので(817番)。

10. ” Et procidi ante pedes ejus adorare illum; et dixit, Vide, ne, conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu; Deum adora,” significat quod angeli Caeli non adorandi et invocandi sint, quia nihil Divinum est illis, sed quod associati sint hominibus, ut fratres fratribus, illis qui colunt Dominum, et sic quod Solus Dominus in consociatione cum illis adorandus sit [n. 818]; 10. 「また、私は彼を崇拝するためにその足の前に平伏した。また、彼は私に言った、見よ、〔し〕ないように、私はあなたの仲間のしもべ、イエスの証しを持っているあなたの兄弟である。神を崇拝せよ」は、天界の天使たちは崇拝され、加護を祈られてはならないことを意味する、神性が彼らに何もないからである、しかし、人間に仲間ととならなければならない、兄弟のように兄弟に、彼らに、その者は主を礼拝する、またこのように主おひとりを彼らの徒の交わりの中で崇拝しなければならない(818番)。

” nam testimonium Jesu est spiritus prophetiae,” significat quod Agnitio quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et simul Vitam secundum praecepta Ipsius, sit in universali sensu omne Verbi et doctrinae inde [n. 819]. 「なぜなら、イエスの証しは預言の霊であるからである」は、認知〔である〕ことを意味する、主が天地のカニであること、また同時にその方の戒めにしたがった生活が、普遍的な意味の中で、みことばの、またここから教えのすべてのものであること(819番)。

11. ” Et vidi Caelum apertum, et ecce Equus albus,” significat Sensum spiritualem Verbi a Domino revelatum, et per id intellectum Verbi interiorem detectum, quod est Adventus Domini [n. 820]; 11. 「また、私は開かれた天を見た。見よ、白い馬を」は、主によりみことばの霊的意味が啓示された、を意味する、またそれによってみことばの内的な理解が明かされた、それは主の来臨である(820番)。

” et Sedens super illo vocatur fidelis et verus, et in justitia judicat et pugnat,” significat Dominum quoad Verbum, quod sit Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, ex quo utroque facit judicium [n. 821]. 「その上に乗っている方は、「忠実で真実な方」と呼ばれ、公正(義)の中でさばき、戦う」は、みことばに関する主を意味する、神的善と神的真理そのものであること、その両方のものから審判を行なう(821番)。

12. ” Et oculi Ipsius tanquam flamma ignis,” significat Divinam Sapientiam Divini Amoris Domini [n. 822]; 12. 「また、その方の目は火の炎のよう〔であった〕」は、主の神的愛の神的知恵を意味する(822番)。

” et super capite Ipsius diademata multa,” significat Divina vera Verbi ab Ipso [n. 823]; 「その方の頭の上に多くの王冠が〔あった〕」は、その方からのみことばの神的真理を意味する(823番)。

” habens Nomen scriptum quod nemo novit nisi Ipse,” significat quod quale est Verbum in Sensu spirituali et caelesti ejus, nemo videat quam Dominus, et cui Ipse revelat [n. 824]. 「書かれた名前を持っており、その方でないなら、それをだれも知らない」は、みことががどんなものか、その霊的なまた天的な意味の中の、だれも見ないことを意味する、主以外に、またその者にその方が啓示した(現わした) (824番)。

13. ” Et circumindutus vestimento tincto sanguine, et vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei,” significat Divinum Verum in Sensu ultimo, seu Verbum in litera, cui violentia illata est [n. 825]. 13. 「また〔その方は〕血で染められた衣服を着ていて、その方の名前は「神のことば」と呼ばれる」は、最終的な意味の中の神的真理を意味する、すなわち、文字の中のみことば、それに暴力が加えられた(infero) (825番)。

14. ” Et exercitus qui in Caelo{1} sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssino albo et mundo,” significat angelos in Caelo novo Christiano, qui conjuncti Domino in intellectu Verbi interiori et sic in puris et genuinis veris erant [n. 826]. 14. 「また、天の中の軍勢は、白い馬の上に〔乗って〕、白いまたきれいな亜麻布を着て、その方に従った」は、新しいキリスト教の天界の中の天使たちを意味する、その者はみことばの内的な理解力の中で主と結合している、またこのように純粋な本物の真理の中にいることになる(826番)。

@1 Caelo pro “Caelis” 注1「Caelis」の代わりに Caelo

15. ” Et ex ore Ipsius prodibat romphaea acuta,” significat dispersionem falsorum per doctrinam inde a Domino [n. 827]; 15. 「また、その方の口から鋭い剣が出ていた」は、虚偽の消散(させること)を意味する、教えによって、ここから主から(827番)。

” ut per illam percutiat gentes; et Ipse pascet illam virga ferrea,”significat quod omnes qui in fide mortua sunt, per vera Sensus literae Verbi, et per rationalia, convincet [n. 828]; 「それによって諸国民を打つために。その方は鉄の杖で彼らを牧する」は、すべての者が、その者は死んだ信仰の中にいる、みことばの文字どおりの意味の真理によって、また正しい推論(推理力)によって、納得(確信)させられることを意味する(828番)。

” at Ipse calcat torcular [vini] furoris et irae Dei Omnipotentis,”significat quod Dominus solus sustinuerit omnia mala Ecclesiae, et omnem violentiam illatam Verbo, ita Sibi [n. 829]. 「またその方は、全能の神の憤激と怒りのぶどう酒の酒ぶねを踏む」は、主おひとりが教会のすべての悪を受けた(耐えた)ことを意味する、またみことばに、加えられた(infero)すべての暴力に、そのように、自分自身に(829番)。

16. ” Et habet super vestimento et super femore Suo Nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum,” significat quod Dominus doceat in Verbo qualis est, quod sit Divinum Verum Divinae Sapientiae et Divinum Bonum Divini Amoris, ita quod sit Deus universi [n. 830]. 16. 「また、衣服の上に、ももの上に「王の王、主の主」と書かれた自分の名前を持っている」は、主はみことばの中で〔ご自分が〕どのようなものであるから教えていることを意味する、神的知恵の神的真理と神的愛の神的善であること、そのように全世界の神であること(830番)。

17. ” Et vidi unum Angelum stantem in Sole; et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus volantibus in medio Caeli, Venite et congregamini ad Caenam Magni Dei,” significat Dominum ex Divino Amore et inde ex Divino Zelo vocantem et convocantem omnes qui in affectione veri spirituali sunt, et de Caelo cogitant, ad Novam Ecclesiam, et ad conjunctionem Secum, ita ad vitam aeternam [n. 831]. 17. 「また、私は太陽の中に立っているひとりの天使を見た。また、大きな声で叫んで、天の真ん中に飛んでいるすべての鳥に言った、神の大きな晩餐にやって来い、集まれ」は、主が神的愛からまたおこから神的熱意からすべての者を呼び出す、また招集する〔こと〕を意味する、その者は霊的な真理への情愛の中にいる、また天界について考える、新しい教会へ、またその方との結合へ、そのように永遠のいのちへ(831番)。

18. ” Ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes (omnium) liberorum et servorum, et parvorum et magnorum,”significat appropriationem bonorum a Domino per vera Verbi et doctrinae inde, in omni sensu, gradu et genere [n. 832]. 18. 「王の肉を、千人隊長の肉を、力ある者の肉を、馬とその上に座っている者の肉を、すべての自由人と奴隷の肉を、小さい者も大きい者も食べよ」は、主からの善の占有(自分のものとすること)を意味する、みことばの真理とここからの教えによって、すべての意味、段階と種類の中で(832番)。

19. ” Et vidi Bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos facere bellum cum Sedente super Equo, et cum exercitu Ipsius,”significat quod omnes interius mali, qui professi sunt solam Fidem, cum antesignanis et eorum clientibus, impugnaturi sint Divina Vera Domini in Verbo Ipsius, et infestaturi illos qui e Nova Ecclesia Domini erunt [n. 833]. 19. 「また、私は獣と地の王たちとそれらの軍勢が集まっているのを、馬の上に座っている方とまたその方の軍勢と戦うのを見た」は、内的に悪いすべての者が、その者は信仰のみを言明した、指導者と彼らの隷属者とともに、主の神的真理を攻撃することを意味する、その方のみことばの中の、また彼らを悩ます、その者は主の新しい教会からの者になるであろう(833番)。

20. ” Et comprehensa est Bestia, et cum illa Pseudopropheta qui fecit signa coram illa, quibus seduxit accipientes characterem Bestiae, et adorantes imaginem ejus,” significat omnes illos qui professi sunt solam Fidem, ac interius mali erant, tam Laici et vulgus quam Clerici et docti, qui per ratiocinationes et contestationes, quod sola Fides sit unicum medium salutis, adduxerint{1} alios ad recipiendum illam fidem, et ad vivendum secundum illam [n. 834]; 20. 「また、獣は捕えられた、またそれとともに、その〔獣の〕前でしるしを行ない、それらで獣のしるし(記号)を受けた者を、またその像を崇拝した者を惑わしたにせ預言者が〔捕えられた〕」は、彼らのすべての者を意味する、その者は信仰のみを言明した、そして内的に悪い者であった、平信徒と大衆も、聖職者と学問ある者も、その者は誤まった推論と証言によって、信仰のみが唯一の救いの手段であることを、他の者に提示した、その信仰を受け入れるように向けて、またそれにしたがって生きるように向けて(834番)。

“vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardens sulphure,” significat quod omnes illi, sicut fuerunt, conjecti sint in Infernum, ubi amores falsi sunt et simul cupiditates mali [n. 835]. 「これらふたりは硫黄で燃える火の池の中に、生きながら入れられた」は、彼らすべての者が、彼らはそのようであった、地獄の中に投げ込まれたことを意味する、そこに虚偽の悪がまた同時に悪の欲望がある(835番)。

@1 adduxerunt pro “et adduxerunt” 注1「et adduxerunt」の代わりにadduxerunt

21. ” Et reliqui occisi sunt ex romphaea Sedentis super Equo, procedente ex ore Ipsius,” significat quod omnes ex varia haeresi inter Reformatos, qui non vixerunt secundum praecepta Domini in Verbo, quae noverant, ex Verbo judicati pereant [n. 836]; 21. 「また、残りの者は、馬の上に座っている方の口から出ている剣で殺された」は、改革派教会の者の間のいろいろな異端からのすべての者が、その者はみことばの中の主の戒めにしたがって生きなかった、それらを知っていた、みことばから審判されて、滅んだ(836番)。

” et omnes aves satiatae sunt ex carnibus eorum,” significat quod genii infernales ex concupiscentiis mali eorum, quae sunt propria eorum, quasi alantur [n. 837]. 「また、すべての鳥は彼らの肉を飽きるほど食べた」は、地獄の悪鬼たちが彼らの悪の欲望から、それらは彼らの固有のものである、あたかも養われるかのようであることを意味する(837番)。

コメントを残す