(1) 原文
792. [Vers. 22.] ” Et vox citharaedorum et musicorum, et tibicinum et buccinatorum non audietur in te amplius,”significat quod apud illos non erit aliqua affectio veri et boni spiritualis, nec affectio veri et boni caelestis.―Per “vocem” intelligitur sonus, et omnis sonus correspondet affectioni quae amoris, quoniam inde oritur. Ex eo est, quod soni citharae, musices, tibiae, ex correspondentia significent affectiones. Sed affectiones sunt duplicis generis, spirituales et caelestes; affectiones spirituales sunt affectiones sapientiae, et affectiones caelestes sunt affectiones amoris: differunt inter se quemadmodum Caeli, qui quod distincti sint in duo Regna, caeleste et spirituale, supra aliquoties dictum est. Sunt itaque instrumenta musica, quorum soni se referunt ad affectiones spirituales, et sunt quae se referunt ad affectiones caelestes; vox seu sonus “citharaedorum et musicorum” ad affectiones spirituales, et vox seu sonus “tibicinum et buccinatorum” ad affectiones caelestes: instrumenta enim, quorum soni discreti sunt, ut chordacea, ad classem affectionum spiritualium pertinent, et instrumenta quorum soni sunt continui, ut inflatoria, ad classem affectionum caelestium pertinent. Inde est, quod vox seu sonus “citharaedorum et musicorum” significet affectionem veri et boni spiritualis, ac vox seu sonus “tibicinum et buccinatorum” significet affectionem veri et boni caelestis. Quod sonus citharae ex correspondentia significet confessionem ex affectione veri spiritualis, videatur (n. 276, 661). [2] Quod nullae affectiones veri et boni spiritualis, nec affectiones veri et boni caelestis, sint illis qui in malis et falsis Religiosi Catholico Romani sunt, intelligitur hic; quia dicitur, quod “vox citharaedorum et musicorum, et tibicinum et buccinatorum, non audietur in te amplius.” Quod non sint, est quia non possunt dari apud illos, non enim est illis aliquod verum ex Verbo, et quia non verum, nec est aliquod bonum. Hoc solum datur apud illos qui desiderant vera; at non alii desiderant vera ex affectione spirituali quam qui adeunt Dominum; hi secundum id desiderium suum, post mortem instruuntur ab angelis, et recipiunt illa. Affectiones externae, in quibus sunt dum audiunt Missas, et in aliis devotionibus, quae sunt absque veris a Domino per Verbum, non sunt nisi quam mere naturales, sensuales et corporeae; et quia tales sunt, et absque internis ex Domino, non mirum est quod in caligine et caecitate illa ferantur ad cultum hominum vivorum et mortuorum, et ad sacrificia daemonum qui Plutones vocantur, ut expient pro animabus illorum.
(2) 直訳
792. [Vers. 22.] ” Et vox citharaedorum et musicorum, et tibicinum et buccinatorum non audietur in te amplius,”significat quod apud illos non erit aliqua affectio veri et boni spiritualis, nec affectio veri et boni caelestis.― 792(22節)「また、立琴のまた音楽の、また笛を吹く者のまたらっぱ吹きの声は、あなたの中でもはや聞かれない」は、彼らのもとに霊的な真理と善の何らかの情愛はなくなるであろうことを意味する、天的な善と真理の情愛もない。
Per “vocem” intelligitur sonus, et omnis sonus correspondet affectioni quae amoris, quoniam inde oritur. 「声」によって、音が意味される、またすべての音は情愛に対応する、それは愛のもの、ここから起こる(生じる)ので。
Ex eo est, quod soni citharae, musices, tibiae, ex correspondentia significent affectiones. そのことからである、立琴のまた音楽の、また笛を吹く者の音は、対応から、情愛を意味すること。
Sed affectiones sunt duplicis generis, spirituales et caelestes; しかし、二様の種類の情愛がある、霊的なものと天的なもの。
affectiones spirituales sunt affectiones sapientiae, et affectiones caelestes sunt affectiones amoris: 霊的な情愛は知恵の情愛である、また天的な情愛は愛の情愛である。
differunt inter se quemadmodum Caeli, qui quod distincti sint in duo Regna, caeleste et spirituale, supra aliquoties dictum est. 天界のように互いの間に相違がある、それは二つの王国に分離されている、天的な者と霊的なもの、上に数回、言われた。
Sunt itaque instrumenta musica, quorum soni se referunt ad affectiones spirituales, et sunt quae se referunt ad affectiones caelestes; そこで、(音楽の)楽器(音楽の道具)がある、それらの音が霊的な情愛に関係する、またそれらは天的な情愛に関係する。
vox seu sonus “citharaedorum et musicorum” ad affectiones spirituales, et vox seu sonus “tibicinum et buccinatorum” ad affectiones caelestes: 「立琴のまた音楽の」声または音は霊的な情愛に〔関係する〕、また「笛を吹く者のまたらっぱ吹きの」声または音は天的な情愛に。
instrumenta enim, quorum soni discreti sunt, ut chordacea, ad classem affectionum spiritualium pertinent, et instrumenta quorum soni sunt continui, ut inflatoria, ad classem affectionum caelestium pertinent. というのは、楽器は、それらの音が分離された(区別された)、弦楽器のような、霊的な情愛の部類に属するから、また楽器は、その音が連続する、管楽器のような、天的な情愛の部類に属する。
Inde est, quod vox seu sonus “citharaedorum et musicorum” significet affectionem veri et boni spiritualis, ac vox seu sonus “tibicinum et buccinatorum” significet affectionem veri et boni caelestis. ここからである、「立琴のまた音楽の」声または音は霊的な真理と善の情愛を意味する、そして「笛を吹く者のまたらっぱ吹きの」声または音は天的な真理と善の情愛を意味する。
Quod sonus citharae ex correspondentia significet confessionem ex affectione veri spiritualis, videatur (n. 276, 661). 立琴の音が対応から霊的な真理の情愛からの告白を意味することが、見られる(276, 661番)。
[2] Quod nullae affectiones veri et boni spiritualis, nec affectiones veri et boni caelestis, sint illis qui in malis et falsis Religiosi Catholico Romani sunt, intelligitur hic; [2] 霊的な真理と善の情愛が何もない、天的な真理と善の情愛もないことが、彼らに、その者はローマカトリックの宗教的信念の悪と虚偽の中にいる、ここに意味される。
quia dicitur, quod “vox citharaedorum et musicorum, et tibicinum et buccinatorum, non audietur in te amplius.” 言われるからである、「立琴のまた音楽の、また笛を吹く者のまたらっぱ吹きの声は、あなたの中でもはや聞かれない」ことが。
Quod non sint, est quia non possunt dari apud illos, non enim est illis aliquod verum ex Verbo, et quia non verum, nec est aliquod bonum. 〔情愛が〕ないことは、彼らのもとに与えられることができないからである、というのは、彼らに、みことばからの何らかの真理がないから、また真理がないので、何らかの善もない。
Hoc solum datur apud illos qui desiderant vera; これは彼らのもとにだけ存在する(与えられる)、その者は真理を望む。
at non alii desiderant vera ex affectione spirituali quam qui adeunt Dominum; しかし、他の者たちは霊的な情愛から真理を望まない、その者は主に近づく以外の。
hi secundum id desiderium suum, post mortem instruuntur ab angelis, et recipiunt illa. これらの者は、自分のその願望にしたがって、死後、天使たちにより教えられる、またそれらを受ける。
Affectiones externae, in quibus sunt dum audiunt Missas, et in aliis devotionibus, quae sunt absque veris a Domino per Verbum, non sunt nisi quam mere naturales, sensuales et corporeae; 外なる情愛は、それらの中にいる、ミサを聞く、また他の献身の中に〔いる〕時、それらはみことばを通した主からの真理なしである、単なる自然的なもの、感覚的なもの、また身体的なもの以外のものでないならない。
et quia tales sunt, et absque internis ex Domino, non mirum est quod in caligine et caecitate illa ferantur ad cultum hominum vivorum et mortuorum, et ad sacrificia daemonum qui Plutones vocantur, ut expient pro animabus illorum. またこのようなものであるので、また主からの内なるもの〔情愛〕なし、驚くべきことではない、暗黒と盲目の中で、それら〔情愛〕が、生きているまた死んでいる人間の礼拝へ運ばれること、また悪鬼(ダイモーン)のいけにえへ、その者はプルートーン(冥界の神)のやから(たち)と呼ばれる、彼らの霊魂のために浄化する(償う)ために。
(3) 訳文
792(22節)「また、立琴や音楽の、笛を吹く者やらっぱ吹きの声は、あなたの中で、もはや聞かれない」は、彼らのもとに霊的な真理と善の何らかの情愛が、天的な善と真理の何らかの情愛も、なくなるであろうことを意味する。
「声」によって、音が意味される、またすべての音は愛のものである情愛に対応する、ここから起こるからである。そのことから、立琴のまた音楽の、また笛を吹く者の音は、対応から、情愛を意味する。
しかし、霊的なものと天的なものである二種類の情愛がある。霊的な情愛は知恵の情愛であり、天的な情愛は愛の情愛である。前に数回、言われたが、天的なものと霊的なものの二つの王国に分離されている天界のように、互いの間に相違がある。
そこで、霊的な情愛に関係する音の楽器があり、天的な情愛に関係する音の楽器がある。「立琴のまた音楽の」声または音は霊的な情愛に、また「笛を吹く者のまたらっぱ吹きの」声または音は天的な情愛に〔関係する〕。というのは、弦楽器のようなそれらの音が分離された楽器は、霊的な情愛の部類に属し、また管楽器のような音が連続する楽器は、天的な情愛の部類に属するから。
ここから、「立琴のまた音楽の」声または音は霊的な真理と善の情愛を意味し、そして「笛を吹く者のまたらっぱ吹きの」声または音は天的な真理と善の情愛を意味する。
対応から、立琴の音が霊的な真理の情愛からの告白を意味することが、見られる(276, 661番)。
[2] ローマカトリックの宗教的信念の悪と虚偽の中にいる者に、霊的な真理と善の情愛が何もなく、天的な真理と善の情愛もないことが、ここに意味される。「立琴のまた音楽の、また笛を吹く者のまたらっぱ吹きの声は、あなたの中で、もはや聞かれない」ことが言われるからである。
情愛がないのは、彼らのもとに与えられることができないからである、というのは、彼らに、みことばからの何らかの真理がない、また真理がないので、何らかの善もないから。
これは真理を望む者にだけ与えられる。しかし、主に近づく者以外の他の者たちは霊的な情愛から真理を望まない。これらの者は、自分のその願望にしたがって、死後、天使たちにより教えられ、それらを受ける。
外なる情愛は、ミサを聞く、また他の献身の中にいる時、それらの中にいるが、みことばを通した主からの真理がなく、単なる自然的なもの、感覚的なもの、また身体的なものでしかない。このようなものであり、また主からの内なるものがないものなので、暗黒と盲目の中で、それら〔の情愛〕が、生きているまた死んでいる人間の礼拝へ、またプルートーン(冥界の神)のやからと呼ばれる悪鬼(ダイモーン)たちのいけにえへ、彼らの霊魂を償うために運ばれることは驚くべきことではない。