原典講読『啓示された黙示録』 790

(1) 原文

790. [Vers. 20.] ” Exulta super ea, Caelum et sancti Apostoli et Prophetae, quia judicavit Deus judicium vestrum de illa,”significat ut gaudeant corde nunc angeli Caeli et homines Ecclesiae qui in bonis et veris ex Verbo sunt, quod remoti et rejecti sint qui in Religiosi istius malis et falsis sunt.-”Exulta super ea, Caelum” significat ut gaudeant corde nunc angeli Caeli, exultatio enim est gaudium cordis; “et sancti apostoli et prophetae” significant et una cum illis homines Ecclesiae qui in bonis et veris ex Verbo sunt; per “apostolos” significantur qui in bonis et inde veris Ecclesiae ex Verbo sunt, et abstracte bona et inde vera Ecclesiae ex Verbo (n. 79), et per “prophetas” significantur vera ex bono e Verbo (n. 8, 133); qui sancti appellantur, quia “apostoli et prophetae,” ut dictum est, significant abstracte bona et vera Verbi, quae in se sancta sunt, quia Domini (n. 586, 666): “quia judicavit Deus judicium vestrum de illa” significat quia remoti et rejecti sunt, qui in Religiosi istius malis et falsis sunt; quod non alii, videatur supra (n. 786). De gaudio angelorum Caeli super remotione et rejectione illorum qui in malis et falsis istius Religiosi sunt, agitur in capite sequente (a versu 1 ad 9), hic solum ut gauderent: ast angelicum gaudium non est ex damnatione illorum, sed ex novo Caelo et nova Ecclesia, ac salvatione fidelium, quae non dari possunt priusquam illi remoti sunt, quod fit et factum est per Ultimum Judicium, de qua re videbitur in Explicatione versuum 7-9, capitis sequentis. Ex his constare potest, quod per “Exulta super ea, Caelum et sancti Apostoli et Prophetae, quia judicavit Deus judicium vestrum de illa,” significetur ut gaudeant corde angeli Caeli ac homines Ecclesiae qui in bonis et veris ex Verbo sunt, quod remoti et rejecti sint qui in Religiosi istius malis et falsis sunt. Quis non videre potest, quod non apostoli et prophetae, de quibus in Verbo, hic intelligantur: hi pauci fuerunt et non praestantiores aliis; sed per illos intelliguntur omnes qui in Ecclesia Domini in bonis et veris ex Verbo sunt, sicut etiam per duodecim Tribus Israelis, de quibus supra (n. 349); per “Apostolum Petrum” intelligitur Ecclesiae Veritas seu Fides, per “Apostolum Jacobum” Ecclesiae Charitas, et per “Apostolum Johannem” hominum Ecclesiae Opera Charitatis.

 

(2) 直訳

790. [Vers. 20.] ” Exulta super ea, Caelum et sancti Apostoli et Prophetae, quia judicavit Deus judicium vestrum de illa,”significat ut gaudeant corde nunc angeli Caeli et homines Ecclesiae qui in bonis et veris ex Verbo sunt, quod remoti et rejecti sint qui in Religiosi istius malis et falsis sunt.- 790(20節)「小躍りして喜べ、彼女の上に、天よ、また聖なる使徒と預言者よ、神はあなたがたの審判を彼女について裁いたからである」は、今や、天界の天使と教会の人間が心からうれしがるために、を意味する、その者はみことばからの善と真理の中にいる、遠ざけられ、退けられたこと、その宗教的信念の中の悪と虚偽の中にいる者が。

“Exulta super ea, Caelum” significat ut gaudeant corde nunc angeli Caeli, exultatio enim est gaudium cordis; 「小躍りして喜べ、彼女の上に、天よ」は、今や、天界の天使たちが心から嬉しがるために、を意味する、というのは大喜び(小躍りして喜べぶこと)は心の楽しさ(うれしさ)であるから。

“et sancti apostoli et prophetae” significant et una cum illis homines Ecclesiae qui in bonis et veris ex Verbo sunt; 「また聖なる使徒また預言者よ」は、また彼らと一緒に教会の人間を意味する、その者はみことばからの善と真理の中にいる。

per “apostolos” significantur qui in bonis et inde veris Ecclesiae ex Verbo sunt, et abstracte bona et inde vera Ecclesiae ex Verbo (n. 79), et per “prophetas” significantur vera ex bono e Verbo (n. 8, 133); 「使徒」によって、みことばからの教会の善とここから真理の中にいる者が意味される、また、抽象的に、みことばからの教会の善とここから真理(79番)、また「預言者」によって、みことばからの真理と善が意味される(8, 133番)。

qui sancti appellantur, quia “apostoli et prophetae,” ut dictum est, significant abstracte bona et vera Verbi, quae in se sancta sunt, quia Domini (n. 586, 666): その者は聖なる者と呼ばれる、「使徒と預言者」は、言われたように、抽象的に、みことばの善と真理を意味するからである、主のものなので(586, 666番)。

“quia judicavit Deus judicium vestrum de illa” significat quia remoti et rejecti sunt, qui in Religiosi istius malis et falsis sunt; 「神はあなたがたの審判を彼女について裁いたからである」は、遠ざけられ、退けられたからである、が意味される、その者はその宗教的信念の中の悪と虚偽の中に。

quod non alii, videatur supra (n. 786). 他の者たちではないことが、上に見られる(786番)。

De gaudio angelorum Caeli super remotione et rejectione illorum qui in malis et falsis istius Religiosi sunt, agitur in capite sequente (a versu 1 ad 9), hic solum ut gauderent: 天界の天使たちのうれしさについて、彼らの遠ざけることと退けることの上の、その者はその宗教的信念の悪と虚偽の中にいる、続く(次の)章の中で扱われる(1から9節まで)、ここに彼らがうれしがるために、だけが〔扱われる〕。

ast angelicum gaudium non est ex damnatione illorum, sed ex novo Caelo et nova Ecclesia, ac salvatione fidelium, quae non dari possunt priusquam illi remoti sunt, quod fit et factum est per Ultimum Judicium, de qua re videbitur in Explicatione versuum 7-9, capitis sequentis. しかし、天使のうれしさは彼らの断罪からではない、しかし、新しい天界と新しい教会、そして忠実な者の救いから、それは彼らが遠ざけられるよりも前に与えられるができない、それは最後の審判によって生じる(行なわれる)、また生じた(行なわれた)、その事柄について7-9節の説明の中に見られる、続く(次の)章の中で。

Ex his constare potest, quod per “Exulta super ea, Caelum et sancti Apostoli et Prophetae, quia judicavit Deus judicium vestrum de illa,” significetur ut gaudeant corde angeli Caeli ac homines Ecclesiae qui in bonis et veris ex Verbo sunt, quod remoti et rejecti sint qui in Religiosi istius malis et falsis sunt. これらから明らかにすることができる、「小躍りして喜べ、彼女の上に、天よ、また聖なる使徒と預言者よ、神はあなたがたの審判を彼女について裁いたからである」によって、天界の天使と教会の人間が心からうれしがるために、を意味する、その者はみことばからの善と真理の中にいる、遠ざけられ、退けられたこと、その宗教的信念の中の悪と虚偽の中にいる者が。

Quis non videre potest, quod non apostoli et prophetae, de quibus in Verbo, hic intelligantur: だれが見ることができないか、使徒と預言者たちではないこと、それらについてみことばの中の、ここに意味される〔者が〕。

hi pauci fuerunt et non praestantiores aliis; これらの者はわずかであった、また他の者に傑出した者(すぐれた者)でない。

sed per illos intelliguntur omnes qui in Ecclesia Domini in bonis et veris ex Verbo sunt, sicut etiam per duodecim Tribus Israelis, de quibus supra (n. 349); しかし、彼らによってすべての者が意味される、その者は、みことばからの善と真理の中の主の教会の中にいる、そのようにまたイスラエルの十二部族によって、それらについて上に(349番)。

per “Apostolum Petrum” intelligitur Ecclesiae Veritas seu Fides, per “Apostolum Jacobum” Ecclesiae Charitas, et per “Apostolum Johannem” hominum Ecclesiae Opera Charitatis. 「使徒ペテロ」によって、教会の〝真理〟または信仰が意味される、「使徒ヤコブ」によって、教会の仁愛が、また「使徒ヨハネ」によって。教会の仁愛の働きが。

 

(3) 訳文

 790(20節)「小躍りして喜べ、彼女のために、天よ、また聖なる使徒と預言者よ、神はあなたがたの審判を彼女について裁いたからである」、今や、みことばからの善と真理の中にいる天界の天使と教会の人間が、その宗教的信念の中の悪と虚偽の中にいる者が遠ざけられ、退けられたことを心からうれしがるために、を意味する。

 「小躍りして喜べ、彼女のために、天よ」は、今や、天界の天使たちが心から嬉しがるために、を意味する、というのは小躍りして喜べぶことは心のうれしさであるから。「また聖なる使徒と預言者よ」は、また彼らと一緒に、みことばからの善と真理の中にいる教会の人間を意味する。「使徒」によって、みことばからの教会の善とここから真理の中にいる者が、また、抽象的に、みことばからの教会の善とここから真理が意味される(79番)、また「預言者」によって、みことばからの真理と善が意味される(8, 133番)。その者は聖なる者と呼ばれる、「使徒と預言者」が、言われたように、抽象的に、主のものなので、みことばの善と真理を意味するからである(586, 666番)。「神はあなたがたの審判を彼女について裁いたからである」は、その宗教的信念の中の悪と虚偽の中にいた者が遠ざけられ、退けられたからである、が意味される。他の者たちではないことが、前に見られる(786番)。

 その宗教的信念の悪と虚偽の中にいる者を遠ざけることと退けることのための、天界の天使たちのうれしさについて、次の章の中で扱われる(1から9節まで)、ここでは、彼らがうれしがるために、だけが〔扱われる〕――しかし、天使のうれしさは彼らの断罪からではなく、新しい天界と新しい教会、そして忠実な者の救いからである、それは彼らが遠ざけられるよりも前に与えられるができない、それは最後の審判によって生じ、また生じた、その事柄について、次の章の7-9節の説明の中に見られる。

 これらから、「小躍りして喜べ、彼女のために、天よ、また聖なる使徒と預言者よ、神はあなたがたの審判を彼女について裁いたからである」によって、みことばからの善と真理の中にいる天界の天使と教会の人間が、宗教的信念の中の悪と虚偽の中にいる者が遠ざけられ、退けられたことを心からうれしがるために、が意味することを明らかにすることができる。

ここに意味される者が、みことばの中の使徒と預言者たちではないことを、だれが見ることができないか。これらの者はわずかであり、また他の者よりも傑出した者ではない。しかし、彼らによって、みことばからの善と真理の中の主の教会の中にいるすべての者が意味される、、そのようにまたイスラエルの十二部族によって、それらについて前に(349番)。「使徒ペテロ」によって、教会の〝真理〟または信仰が、「使徒ヤコブ」によって、教会の仁愛が、また「使徒ヨハネ」によって。教会の仁愛の働きが意味される。

コメントを残す