原典講読『啓示された黙示録』 772

(1) 原文

772. [Vers. 12.] ” Merces auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritae,” significat quod haec illis non amplius sint, quia non illis sunt spiritualia bona et vera, quibus talia correspondent.-Per “merces illorum” non alia significantur quam quae ibi nominantur; nam quod illis aurum, argentum et lapis pretiosus et margaritae in copia sint, et quod illa per religiosa sua, quae fecerunt sancta Divina, lucrati sint, notum est. Talia fuerunt illis, qui e Babylonia erant, ante Ultimum Judicium; nam tunc concessum fuit illis sibi sicut Caelos formare, et per varias artes sibi talia e Caelo comparare, imo illis sicut in mundo cellaria implere: at post Ultimum Judicium, quando fictitii illorum Caeli destructi sunt, tunc omnia illa in pulverem et cinerem redacta sunt, et per ventum orientalem abducta, ac ut pulvis prophanus super inferna eorum constrata: sed de his legantur quae in Opusculo de Ultimo Judicio et Babylonia destructa, Londini 1758 edito, ex visis descripta sunt. [2] Post illam eversionem et illorum dejectionem in Infernum, in tam miserabili statu sunt, ut non sciant quid aurum, argentum, lapis pretiosus et margarita sunt. Causa est, quia “aurum,” “argentum,” et “lapis pretiosus” correspondent bonis et veris spiritualibus, ac “margaritae” cognitionibus illorum; et quia illis non aliqua vera et bona sunt, nec cognitiones illorum, sed pro illis mala et falsa et horum cognitiones, non possunt habere illa, sed talia quae correspondent, quae sunt materiae viles et tetri coloris, praeter aliqua conchilia, in quibus cor suum ponunt, sicut antea in pretiosis supra nominatis. [3] Sciendum est, quod in mundo spirituali sint omnia quae in mundo naturali, cum sola differentia, quod omnia in mundo spirituali sint correspondentiae, correspondent enim interioribus illorum, splendida et magnifica illis qui in sapientia ex Divinis veris et bonis a Domino per Verbum sunt, ac contraria illis qui in vesania ex falsis et malis sunt. Talis correspondentia ex creatione est, cum spirituale mentis in sensuale corporis demittitur; quare ibi quisque scit qualis alter est, dum in propriam ejus cameram venit. [4] Ex his constare potest quod per “merces auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritae” significetur quod haec illis non amplius sint; quia illis non sunt spiritualia bona et vera, nec cognitiones boni et veri, quibus talia correspondent. Quod “aurum” ex correspondentia significet bonum, et “argentum” verum, videatur supra, n. 211, 726. Quod “lapis pretiosus” significet verum spirituale, n. 231, 540, 726. Quod “margaritae” significent cognitiones veri et boni, n. 727.

 

(2) 直訳

772. [Vers. 12.] ” Merces auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritae,” significat quod haec illis non amplius sint, quia non illis sunt spiritualia bona et vera, quibus talia correspondent.- 772(12節)「商品、金のまた銀のまた宝石また真珠の」は、これらがもはや彼らにないことを意味する、彼らに霊的な善と真理がないからである、それらにこのようなものが対応する。

Per “merces illorum” non alia significantur quam quae ibi nominantur; 「彼らの商品」によって、他のものは意味されない、そこに名前を挙げられているもの以外に。

nam quod illis aurum, argentum et lapis pretiosus et margaritae in copia sint, et quod illa per religiosa sua, quae fecerunt sancta Divina, lucrati sint, notum est. なぜなら、彼らに、金、銀、また宝石、また真珠が豊富にあること、また、それらを自分の宗教的信念によって、それは聖なるもの、神的なものにした、利益を(もうけを)得たことが、よく知られているからである。

Talia fuerunt illis, qui e Babylonia erant, ante Ultimum Judicium; このようなものが彼らにあった、その者はバビロン(バビロニア)からであった、最後の審判の前に。

nam tunc concessum fuit illis sibi sicut Caelos formare, et per varias artes sibi talia e Caelo comparare, imo illis sicut in mundo cellaria implere: なぜなら、その時、彼らは自分自身に天界のようなものをつくり上げることを許された(concedo)からである、またいろいろな技巧(策略)によって自分自身にこのようなものを天界から得ること、実に、彼らに、世の中でのように、貯納室を満たすこと。

at post Ultimum Judicium, quando fictitii illorum Caeli destructi sunt, tunc omnia illa in pulverem et cinerem redacta sunt, et per ventum orientalem abducta, ac ut pulvis prophanus super inferna eorum constrata: しかし、最後の審判の後、彼らの架空の(でっちあげた)天界が破壊された時、その時、それらすべてのものが塵と灰の中に戻された、また東風☆1によって連れ去られた、そして彼らの地獄の上に汚れた塵として振りかけられた(consterno)☆2。

☆1 「東風」については『天界の秘義』5215参照(創世記41:6)。(風については841番、創世記8:1)。同じく『天界の秘義』7679番(出エジプト記10:13)。

☆2  ここのように consiterno に「振りかける・まく」の意味があり、『レキシコン』に漏れていました。

sed de his legantur quae in Opusculo de Ultimo Judicio et Babylonia destructa, Londini 1758 edito, ex visis descripta sunt. しかし、これらについて読まれる、それらは『最後の審判と滅ぼされたバビロニア』についての小著の中に、ロンドンで1758〔年〕出版、見られたものから述べられた。

[2] Post illam eversionem et illorum dejectionem in Infernum, in tam miserabili statu sunt, ut non sciant quid aurum, argentum, lapis pretiosus et margarita sunt. [2] そのひっくり返すことと地獄の中への彼らの投げ込むことの後、彼らはこれほどの悲惨なことの中にいる、何が金、銀、宝石また真珠であるか知らないような。

Causa est, quia “aurum,” “argentum,” et “lapis pretiosus” correspondent bonis et veris spiritualibus, ac “margaritae” cognitionibus illorum; 理由がある、「金」、「銀」また「宝石」は霊的な善と真理に対応するからである、そして「真珠」はそれらの認識(知識)に。

et quia illis non aliqua vera et bona sunt, nec cognitiones illorum, sed pro illis mala et falsa et horum cognitiones, non possunt habere illa, sed talia quae correspondent, quae sunt materiae viles et tetri coloris, praeter aliqua conchilia, in quibus cor suum ponunt, sicut antea in pretiosis supra nominatis. また、彼らに何らかの真理と善がないからである、それらの認識(知識)もない、しかし、それらの代わりに悪と虚偽またこれらの認識(知識)〔がある〕、それらを持つことができない、しかし、このようなものが〔ある〕それらは対応する、それらは卑しい(つまらない)また汚い色の物質である、ほかに何らかの貝殻、それらの中に自分の心を置いた、以前に~のように、上に名前を挙げられた貴重(高価)なものの中に。

[3] Sciendum est, quod in mundo spirituali sint omnia quae in mundo naturali, cum sola differentia, quod omnia in mundo spirituali sint correspondentiae, correspondent enim interioribus illorum, splendida et magnifica illis qui in sapientia ex Divinis veris et bonis a Domino per Verbum sunt, ac contraria illis qui in vesania ex falsis et malis sunt. [3] 知られなければ(知らなければ)ならない、霊界の中にすべてのものがあること、それらは自然界の中に、相違だけとともに、霊界の中のすべてのものは対応(物)であること、というのは彼らの内的なものに対応するから〔ここで区切るとよい〕、彼らに光り輝く(みごとな)ものとりっぱな(荘厳な)ものが〔ある〕、その者は、みことばによって主からの神的真理と善から知恵の中にいる、そして彼らに正反対のものが〔ある〕、その者は虚偽と悪から狂気の中にいる。

Talis correspondentia ex creatione est, cum spirituale mentis in sensuale corporis demittitur; このような対応が、創造から、ある、心の霊的なものが身体の感覚的なものの中に降ろされるとき。

quare ibi quisque scit qualis alter est, dum in propriam ejus cameram venit. それゆえ、そこに、それぞれの者は他の者がどんな者であるか(性質)を知る、彼のプロプリウムの(自己の)部屋☆にやって来る時。

☆ この部屋は、地獄のある領域にある「部屋」です。その部屋では他の者が(自分に対して)行なった悪事を知ることになります。『天界の秘義』817番参照。

[4] Ex his constare potest quod per “merces auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritae” significetur quod haec illis non amplius sint; [4] これらから明らかにすることができる、「商品、金のまた銀のまた宝石また真珠の」によって、これらが、もはや彼らにないことが意味される。

quia illis non sunt spiritualia bona et vera, nec cognitiones boni et veri, quibus talia correspondent. 彼らに霊的な善と真理がないからである、善と真理の認識(知識)もない、それらにこのようなものが対応する。

Quod “aurum” ex correspondentia significet bonum, et “argentum” verum, videatur supra, n. 211, 726. 「金」が対応から善を、また「銀」が真理を意味することが、上に見られる、211, 726番

Quod “lapis pretiosus” significet verum spirituale, n. 231, 540, 726. 「宝石」が霊的な真理を意味すること、231, 540, 726番。

Quod “margaritae” significent cognitiones veri et boni, n. 727. 「真珠」が善と真理の認識(知識)を意味すること、727番。

 

(3) 訳文

 772(12節)「金と銀と宝石と真珠の商品」は、これらがもはや彼らにないことを意味する、このようなものに対応する霊的な善と真理が彼らにないからである。

 「彼らの商品」によって、そこに名前を挙げられているもの以外に他のものは意味されない。なぜなら、彼らに、金、銀、宝石、また真珠が豊富にあること、また、自分の宗教的信念によって、聖なるもの、神的なものにしたものによって利益を得たことが、よく知られているからである。

最後の審判の前に、このようなものがバビロン(バビロニア)からの者にあった。なぜなら、その時、彼らが自分自身に天界のようなものをつくり上げること、またいろいろな策略によって自分自身にこのようなものを天界から得ること、実に、彼らに、世の中でのように貯納室を満たすことが許されたからである。しかし、最後の審判の後、彼らのでっちあげた天界が破壊された時、その時、それらすべてのものが塵と灰に帰し、東風☆1によって運ばれ、そして彼らの地獄の上に汚れた塵として振りかけられた。しかし、これらについて、見られたものから述べられたロンドンで1758〔年〕に出版の『最後の審判』の小著の中に読まれる。

 [2] そのひっくり返すことと彼らが地獄の中へ投げ込まれることの後、彼らは、金、銀、宝石また真珠が何がであるか知らないようなこれほどの悲惨の中にいる。

 その理由は、「金」、「銀」、「宝石」は霊的な善と真理に、そして「真珠」はそれらの認識に対応するからである。また、彼らに何らかの真理と善がなく、それらの認識もなく、しかし、それらの代わりに悪と虚偽とこれらの認識〔があり〕、それらを持つことができないからである、しかし、以前に前に名前を挙げられた貴重なものの中に自分の心を置いたようなものに対応する卑しい(つまらない)また汚い色の物質、ほかに何らかの貝殻がある。

 [3] 自然界の中にあるすべてのものが、相違だけとともに、霊界の中にあること、霊界の中のすべてのものは対応するものであることを知らなければならない、というのは、彼らの内的なものに対応するから。みことばによって主からの神的真理と善から知恵の中にいる者に、みごとなものと荘厳なものがあり、そして虚偽と悪から狂気の中にいる者に正反対のものがある。

心の霊的なものが身体の感覚的なものの中に降ろされるとき、創造からこのような対応がある。それゆえ、自己の部屋☆2にやって来る時、そこでそれぞれの者は他の者がどんな者であるか知る。

 [4] これらから、「金と銀と宝石と真珠の商品」によって、これらが、もはや彼らにないことが意味されることを明らかにすることができる。彼らにこのようなものに対応する霊的な善と真理がなく、善と真理の認識もないからである。

対応から「金」が善を、「銀」が真理を意味することが、前に見られる、211, 726番。「宝石」が霊的な真理を意味すること、231, 540, 726番。「真珠」が善と真理の認識を意味すること、727番。

 

☆1 「東風」については『天界の秘義』5215番(創世記41:6)、7679番(出エジプト記10:13)参照。(風については841番、創世記8:1)。

☆2 この部屋は、地獄のある領域にある「部屋」です。その部屋では他の者が(自分に対して)行なった悪事を知ることになります。『天界の秘義』817番参照。

コメントを残す