(1) 原文
720. [Vers. 2.] ” Cum qua scortati sunt Reges terrae,” significat quod adulteraverit vera et bona Ecclesiae quae ex Verbo.-Per “scortari” significatur falsificare et adulterare vera, ut mox supra (n. 719); per “reges terrae” significantur vera Ecclesiae quae ex Verbo, per “reges” vera ex bono, et per “terram” Ecclesia: quod per “reges” significentur illi qui in veris ex bono sunt ex Domino, et inde abstracte vera ex bono, videatur supra (n. 20, 664), hic illa adulterata et prophanata. Dicitur quod “reges terrae” cum Meretrice magna scortati sint, ita sicut vera Ecclesiae quae ex Verbo, quae significantur per “reges terrae;” sed hoc est secundum stylum Verbi in Sensu literae, in quo tribuitur Deo ac Divinis quae ab Ipso, quae sunt vera Verbi, quae tamen fiunt ab homine et ejus malis, ut supra saepius; quare genuinus Sensus, qui est Sensus spiritualis, est, quod Religiosum illud vera Ecclesiae, quae ex Verbo, adulteraverit, imo prophanaverit. Qui non Sensum spiritualem Verbi novit, facile potest hallucinari, credendo quod per “reges terrae” intelligantur Reges terrae; cum tamen non Reges intelliguntur, sed Vera ex bono, et in opposito sensu Falsa ex malo. [2] Ut adhuc videatur quod per “reges terrae” non aliud quam vera aut falsa Ecclesiae intelligantur, et per “scortationes eorum” vera Ecclesiae, quae ex Verbo, falsificata, adulterata et prophanata, adducentur aliqua loca ex Apocalypsi, et ex Daniele, ex quibus quisque, qui potest reflectere, videre potest quod non Reges intelligantur; quae sint:
Jesus Christus “fecit nos Reges et Sacerdotes” (Apoc. i. 6);
“Fecisti nos Deo nostro Reges et Sacerdotes, ut regnemus super terra”(Apoc. v. 10);
“Comedetis carnes Regum, carnes chiliarchorum, carnes equorum et sedentium super illis” (Apoc. xix. 18);
“Septem Capita” Bestiae coccineae “septem montes sunt, et Reges septem sunt; quinque ceciderunt et unus est, et Bestia Rex octavus est, et de septem est” (Apoc. xvii. [9,] 10, 11);
“Decem cornua decem Reges sunt, qui regnum nondum acceperunt” (Apoc. xvii. 12);
etiam dicitur sicut hic, quod
“Reges terrae cum Meretrice scortati et deliciati sint” (Apoc. xviii. 3,9).
Quis, qui potest reflectere, non videt quod per “reges” hic non intelligantur Reges. [3] Similiter apud Danielem, ut quod
Per “hircum hirsutum” intelligatur “Rex,” et per “cornu ejus magnum inter oculos Rex primus ; et cum ad summum venirent praevaricationes, exsurgeret Rex durus faciebus ac intelligens subtilia” (Dan. viii. 21, 23);
Quod quatuor Bestiae ascendentes ex mari, “essent quatuor Reges qui surgent de terra;” et quod decem cornua Bestiae quartae “decem Reges essent,” et quod “alius surgeret post eos, qui tres Reges humiliabit” (Dan. vii. 17,24);
Pariter quod Rex meridiei et Rex septentrionis pugnarent inter se; et quod Rex meridiei mitteret filiam suam ad Regem septentrionis; et quod hic Rex exaltaret se contra Deum, et quod deum alienum agnosceret: et quod illos, qui agnituri illum deum, honoraret auro, argento, lapide pretioso et desiderabilibus, et illos dominari faceret in multos, et terram divideret pretio: et quod plantaret tentoria tabernaculi sui inter maria, circa montem decoris sanctitatis; sed quod venturus sit ad finem suum; praeter plura alia (Dan. xi. 1 ad fin.):
[4] per “Regem meridiei” significatur Regnum seu Ecclesia ab illis qui in veris sunt, et per “Regem septentrionis” significatur Regnum et Ecclesia ab illis qui in falsis sunt; est enim propheticum de Ecclesiis venturis, quales futurae in principio, et quales postea. Causa quod qui in veris ex bono a Domino sunt, dicantur “reges,” est quia vocantur “filii” Domini; et quia regenerati sunt ab Ipso, vocantur “nati ab Ipso,” et quoque “haeredes;” et quia Dominus est Ipse Rex, ac Caelum et Ecclesia sunt Regnum Ipsius.
(2) 直訳
720. [Vers. 2.] ” Cum qua scortati sunt Reges terrae,” significat quod adulteraverit vera et bona Ecclesiae quae ex Verbo.- 720(2節) 「彼女と地の王たちは淫行した」は、教会の真理と善を不純化したことを意味する、それらはみことばから。
Per “scortari” significatur falsificare et adulterare vera, ut mox supra (n. 719); 「淫行すること」によって、真理を虚偽化することと不純化することが意味される、すぐ上のように(719番)。
per “reges terrae” significantur vera Ecclesiae quae ex Verbo, per “reges” vera ex bono, et per “terram” Ecclesia: 「地の王たち」によって、教会の真理が意味される、それらはみことばから、「王たち」によって善からの真理、また「地」によって教会〔が意味される〕。
quod per “reges” significentur illi qui in veris ex bono sunt ex Domino, et inde abstracte vera ex bono, videatur supra (n. 20, 664), hic illa adulterata et prophanata. 「王たち」によって、彼らが意味されることが、その者は主から、善からの真理の中にいる者である、またここから抽象的に、善からの真理、上に見られる(20, 664番)、ここに、不善化された、また冒涜されたそれら〔真理〕。
Dicitur quod “reges terrae” cum Meretrice magna scortati sint, ita sicut vera Ecclesiae quae ex Verbo, quae significantur per “reges terrae;” 「地の王たち」が大いなる淫婦と淫行をしたことが言われる、そのように、教会の真理〔であるか〕のように、それらはみことばから、それが「地の王たち」によって意味される。
sed hoc est secundum stylum Verbi in Sensu literae, in quo tribuitur Deo ac Divinis quae ab Ipso, quae sunt vera Verbi, quae tamen fiunt ab homine et ejus malis, ut supra saepius; しかし、このことは文字どおりの意味の中のみことばの文体にしたがっている、その中で神に、そして神性に、それは主から、それはみことばの真理である、帰せられている、それらはそれでも人間と彼の悪から生じている、上にしばしば〔言われた〕ように。
quare genuinus Sensus, qui est Sensus spiritualis, est, quod Religiosum illud vera Ecclesiae, quae ex Verbo, adulteraverit, imo prophanaverit. それゆえ、本物の意味は、それは霊的な意味である、~である、その宗教的な信念が教会の真理を、それらはみことばから、不純化したこと、それどころか冒涜した。
Qui non Sensum spiritualem Verbi novit, facile potest hallucinari, credendo quod per “reges terrae” intelligantur Reges terrae; みことばの霊的な意味を知らない者は、容易に欺かれることができる、「地の王たち」によって地の王たちが意味さえることを信じて。
cum tamen non Reges intelliguntur, sed Vera ex bono, et in opposito sensu Falsa ex malo. そのときそれでも、王たちが意味されない、しかし、善からの真理が、また、正反対の意味の中で、悪からの虚偽が。
[2] Ut adhuc videatur quod per “reges terrae” non aliud quam vera aut falsa Ecclesiae intelligantur, et per “scortationes eorum” vera Ecclesiae, quae ex Verbo, falsificata, adulterata et prophanata, adducentur aliqua loca ex Apocalypsi, et ex Daniele, ex quibus quisque, qui potest reflectere, videre potest quod non Reges intelligantur; [2] さらに見られるために、「地の王たち」によって、教会の真理または虚偽以外の何らかのものが意味されないこと、また「彼らの淫行」によって、それらはみことばから、虚偽化された、不純化された、また冒涜されたもの、「黙示録」から、また「ダニエル書」から何らかの箇所が提示される、それらから、だれも、その者は熟考することができる、王たちが意味されないことを見ることができる。
quae sint: それらである――
Jesus Christus “fecit nos Reges et Sacerdotes” (Apoc. i. 6); イエスキリストは「私たちを王と祭司とした」(黙示録1:6)。
“Fecisti nos Deo nostro Reges et Sacerdotes, ut regnemus super terra”(Apoc. v. 10); 「私たちを、私たちの神に〔よって〕、王と祭司とした、私たちが地の上を支配するように」(黙示録5:10)。
“Comedetis carnes Regum, carnes chiliarchorum, carnes equorum et sedentium super illis” (Apoc. xix. 18); 「あなたがたは王の肉を食べる、千人隊長たちの肉を、馬とその上に座るものの肉を」(黙示録19:18)。
“Septem Capita” Bestiae coccineae “septem montes sunt, et Reges septem sunt; 緋色の獣の「七つの角」は「七つの山である、また七つの王である。
quinque ceciderunt et unus est, et Bestia Rex octavus est, et de septem est” (Apoc. xvii. [9,] 10, 11); 五つは倒れた、また一つは〔今〕いる、また獣は第八番目の王である、また七つ〔の王〕からである」(黙示録17:9, 10, 11)。
“Decem cornua decem Reges sunt, qui regnum nondum acceperunt” (Apoc. xvii. 12); 「十の角は十の王たちである、その者はまだ王国を受けていない」(黙示録17:12)。
etiam dicitur sicut hic, quod ここにもまた言われているように、~こと
“Reges terrae cum Meretrice scortati et deliciati sint” (Apoc. xviii. 3,9). 「地の王たちは淫婦と淫行した、また楽しんだ」(黙示録18:3, 9)。
Quis, qui potest reflectere, non videt quod per “reges” hic non intelligantur Reges. だれが、その者は熟考することができる、見ないか、「王たち」によってここに王たちが意味されないこと。
[3] Similiter apud Danielem, ut quod [3] 同様に、「ダニエル書」のもとに、例えば、~こと
Per “hircum hirsutum” intelligatur “Rex,” et per “cornu ejus magnum inter oculos Rex primus ; [毛深い雄ヤギ]によって「王」が意味される、また「第一の王の目の間のその大きな角」によって。
et cum ad summum venirent praevaricationes, exsurgeret Rex durus faciebus ac intelligens subtilia” (Dan. viii. 21, 23); また背きの罪が極度へやって来るとき、顔で恐ろしい、そして狡猾さを理解している王が立つ」(ダニエル8:21, 22)。
Quod quatuor Bestiae ascendentes ex mari, “essent quatuor Reges qui surgent de terra;” 海から上ってくる四つの獣は、「四つの王であった、その者が地から立ち上がる」こと。
et quod decem cornua Bestiae quartae “decem Reges essent,” et quod “alius surgeret post eos, qui tres Reges humiliabit” (Dan. vii. 17,24); また獣の十の角は、「十の王であった」こと、また「他の者が彼の後に立ち上がった、その者は三つの王を倒した」こと(ダニエル7:17, 24)。
Pariter quod Rex meridiei et Rex septentrionis pugnarent inter se; 同じく、南の王と北の王が互いに戦ったこと。
et quod Rex meridiei mitteret filiam suam ad Regem septentrionis; また、南の王が自分の娘を北の王に送ったこと。
et quod hic Rex exaltaret se contra Deum, et quod deum alienum agnosceret: また、この王が自分自身を神に反抗して高めたこと、また他の神を認めたこと。
et quod illos, qui agnituri illum deum, honoraret auro, argento, lapide pretioso et desiderabilibus, et illos dominari faceret in multos, et terram divideret pretio: また、彼らを、その者はその神を認める、金、銀、宝石と望ましいもので尊んだこと、また彼らを、多くの者の中で支配することをするようにした(=させた)また地を代価として分けた。
et quod plantaret tentoria tabernaculi sui inter maria, circa montem decoris sanctitatis; また海の間に、聖なるものの美しい山の周囲に、自分の幕屋の天幕を植えたこと。
sed quod venturus sit ad finem suum; しかし、自分の終わりへやって来ること。
praeter plura alia (Dan. xi. 1 ad fin.): ほかに他の多くのもの(ダニエル11:1〔から〕終わりまで)。
[4] per “Regem meridiei” significatur Regnum seu Ecclesia ab illis qui in veris sunt, et per “Regem septentrionis” significatur Regnum et Ecclesia ab illis qui in falsis sunt; [4] 「南の王」によって、彼らからの王国または教会が意味される、その者は真理の中にいる、また「北の王」によって、彼らからの王国または教会が意味される、その者は虚偽の中にいる。
est enim propheticum de Ecclesiis venturis, quales futurae in principio, et quales postea. というのは、将来の教会についての預言であるから、将来のどんなものか(性質)、始まりの中で、またその後、どんなものか(性質)。
Causa quod qui in veris ex bono a Domino sunt, dicantur “reges,” est quia vocantur “filii” Domini; 理由は、主からの善からの真理の中にいる者が「王たち」と呼ばれる、主の「息子たち」と呼ばれるからである。
et quia regenerati sunt ab Ipso, vocantur “nati ab Ipso,” et quoque “haeredes;” またその方により再生させられるので、「その方から生まれた者(たち)」と呼ばれる、そしてまた「相続人(たち)」。
et quia Dominus est Ipse Rex, ac Caelum et Ecclesia sunt Regnum Ipsius. また主は王そのもの(ご自身)であるからである、そして天界と教会はその方の王国である。
(3) 訳文
720(2節)「彼女と地の王たちは淫行した」は、みことばからの教会の真理と善を不純化したことを意味する。
「淫行すること」によって、直前のように(719番)、真理を虚偽化することと不純化することが意味される。「地の王たち」によって、みことばからの教会の真理、「王たち」によって善からの真理、また「地」によって教会が意味される。「王たち」によって、主から、善からの真理の中にいる者、またここから抽象的に、善からの真理が意味されることが、前に見られる(20, 664番)、ここに、不善化された、また冒涜されたそれら〔真理〕である。
「地の王たち」が大いなる淫婦と淫行をしたことが言われ、それが「地の王たち」によって意味されるみことばから教会の真理〔であるか〕のように〔言われている〕。しかし、このことは文字どおりの意味のみことばの文体にしたがっており、その中で、神に、そしてみことばの真理である主から神性に、帰せられている、それらはそれでも、前にしばしば〔言われた〕ように、人間と彼の悪から生じている。それゆえ、霊的な意味である正しい意味は、その宗教的な信念がみことばからの教会の真理を、不純化した、それどころか冒涜したことである。
みことばの霊的な意味を知らない者は、「地の王たち」によって地の王たちが意味さえることを信じて、容易に欺かれることができる。そのときそれでも、王たちが意味されないで、善からの真理が、また、正反対の意味の中で、悪からの虚偽が意味される。
[2]「地の王たち」によって、教会の真理または虚偽が、また「彼らの淫行」によって、それらはみことばから、虚偽化され、不純化され、また冒涜されたもの以外の何も意味されないことがさらに見られるために、「黙示録」から、また「ダニエル書」から何らかの箇所が示される。それらから、熟考することができるだれも、王たちが意味されないことを見ることができる。それらは――
イエスキリストは「私たちを王と祭司とした」(黙示録1:6)。
「私たちを、私たちの神に〔よって〕、私たちが地の上を支配するように王と祭司とした」(黙示録5:10)。
「あなたがたは王の肉を、千人隊長たちの肉を、馬とその上に座るものの肉を食べる」(黙示録19:18)。
緋色の獣の「七つの角」は「七つの山である、また七つの王である。五つは倒れた、また一つは〔今〕いる、また獣は八番目の王である、また七つ〔の王〕からである」(黙示録17:9, 10, 11)。
「十の角は、まだ王国を受けていない十の王たちである」(黙示録17:12)。
ここにもまた、「地の王たちは淫婦と淫行し、楽しんだ」(黙示録18:3, 9)と、このように言われている。
熟考することのできるだれが、「王たち」によってここに王たちが意味されないことを見ないか。
[3] 同様に、「ダニエル書」に、例えば、「毛深い雄ヤギ」によって「王」が意味され、また「第一の王の目の間のその大きな角。また背きの罪が極度へやって来るとき、顔で恐ろしい、そして狡猾さを理解している王が立つ」ことによって(ダニエル8:21, 22)。海から上ってくる四つの獣は、「四つの王であった、その者が地から立ち上がる」こと。また獣の十の角は、「十の王であった」こと、また「他の者が彼の後に立ち上がった、その者は三つの王を倒した」こと(ダニエル7:17, 24)。同じく、南の王と北の王が互いに戦ったこと。また、南の王が自分の娘を北の王に送ったこと。また、この王が自分自身を神に反抗して高めたこと、また他の神を認めたこと。また、その神を認める者を、金、銀、宝石と望ましいもので尊んだこと、また彼らを、多くの者の中で支配するようにし、また代価として地を分けたこと。また海の間に、聖なるものの美しい山の周囲に、自分の幕屋の天幕を植えたこと。しかし、自分の終わりへやって来ること。ほかに他の多くのこと(ダニエル11:1〔から〕終わりまで)。
[4] 「南の王」によって、真理の中にいる者からの王国または教会が意味され、また「北の王」によって、虚偽の中にいる者からの王国または教会が意味される。というのは、将来の教会について、将来の始まりの中でどんなものか、またその後、どんなものかの預言であるから。
その理由は、主からの善からの真理の中にいる者が「王たち」と呼ばれ、主の「息子たち」と呼ばれ、またその方により再生するので、「その方から生まれた者」と、そしてまた「相続人」と呼ばれるからである。また主は王そのものであり、そして天界と教会はその方の王国であるからである。