原典講読『天界と地獄』no. 590, 591.

(1) 原文
590. Est perpetuum aequilibrium inter caelum et infernum. Ex inferno continue exspirat et ascendit conatus faciendi malum, et ex caelo continue exspirat et descendit conatus faciendi bonum. In illo aequilibrio est mundus spirituum, qui quod sit medius inter caelum et inter infernum, videatur supra (n. 421-431). Quod mundus spirituum in eo aequilibrio sit, est quia omnis homo post mortem primum intrat mundum spirituum, et ibi tenetur in simili statu in quo fuit in mundo, quod fieri nequiret nisi ibi summum aequilibrium esset; per id enim explorantur omnes quales sunt, relicti enim ibi sunt suo libero, in quali fuerunt in mundo. Aequilibrium spirituale est liberum apud hominem et spiritum (ut mox supra, n. 589, dictum est). Quale cujusvis liberum est, cognoscitur ibi ab angelis in caelo per communicationem affectionum et cogitationum inde; et id apparet ad visum coram spiritibus angelicis per vias quas vadunt. Qui boni spiritus sunt, illi eunt vias quae tendunt ad caelum; at mali spiritus eunt vias quae tendunt ad infernum. Viae actualiter apparent in illo mundo; quae etiam est causa, quod “{a}viae” in Verbo significent vera quae ducunt ad bonum, et in opposito sensu falsa quae ducunt ad malum: et inde quoque est, quod “ire,” “ambulare,” et “proficisci,” in Verbo significent progressiones vitae.{1} Tales vias mihi saepe videre datum est, et quoque itiones et ambulationes spirituum super illis libere secundum affectiones et inde cogitationes.
@1 viae pro “via”
(2) 直訳
Est perpetuum aequilibrium inter caelum et infernum. 天界と地獄の間に永続する均衡がある。
Ex inferno continue exspirat et ascendit conatus faciendi malum, et ex caelo continue exspirat et descendit conatus faciendi bonum. 地獄から絶えず発散し、上昇する、悪を行なおうとするコナトュスが、そして天界から絶えず発散し、下降する、善を行なおうとするコナトュスが。
In illo aequilibrio est mundus spirituum, qui quod sit medius inter caelum et inter infernum, videatur supra (n. 421-431). その均衡の中に霊たちの世界がある、それは天界の間と地獄の間の中間にあること、上(421-431番)に見られる。
Quod mundus spirituum in eo aequilibrio sit, est quia omnis homo post mortem primum intrat mundum spirituum, et ibi tenetur in simili statu in quo fuit in mundo, quod fieri nequiret nisi ibi summum aequilibrium esset; 霊たちの世界がその均衡の中にあることは、すべての人間は、死後、最初に霊たちの世界に入るからである、そしてそこに似た状態の中に保たれる、その中に世の中でいた、そのことはそこに最高の均衡が存在しないなら生じることができない。
per id enim explorantur omnes quales sunt, relicti enim ibi sunt suo libero, in quali fuerunt in mundo. なぜなら、そのことによってすべての者はどのようであるか調べられるから、なぜなら、そこに自分の自由にされて(残されて)、世の中でいたような中に。
Aequilibrium spirituale est liberum apud hominem et spiritum (ut mox supra, n. 589, dictum est). 霊的な均衡は人間と霊のもとの自由である(直ぐ上のように、589番、言われている)。
Quale cujusvis liberum est, cognoscitur ibi ab angelis in caelo per communicationem affectionum et cogitationum inde; それぞれの者の自由がどんなものであるか、そこに天界の天使たちより、そこから情愛と思考の伝達を通して知られる。
et id apparet ad visum coram spiritibus angelicis per vias quas vadunt. そしてそれは見える、天使の霊たちの前の視覚に、道によって、それを行く。
Qui boni spiritus sunt, illi eunt vias quae tendunt ad caelum; 善い霊である者たちは、彼らは道を行く、それは天界へ向かう(伸びる)。
at mali spiritus eunt vias quae tendunt ad infernum. しかし、悪い霊たちは道を行く、それは地獄へ向かう。
Viae actualiter apparent in illo mundo; 道は実際にその世界の中で見える。
quae etiam est causa, quod “{a}viae” in Verbo significent vera quae ducunt ad bonum, et in opposito sensu falsa quae ducunt ad malum: それがまた理由である、みことばの中の「道」が真理を意味すること、それは善へ導く、そして対立する(正反対の)意味では虚偽を、それは悪へ導く。
et inde quoque est, quod “ire,” “ambulare,” et “proficisci,” in Verbo significent progressiones vitae.{1} そしてここからもまたである、みことばの中の「行くこと」、「歩くこと」そして「旅立つこと」がいのち(生活)の進行(前進)を意味すること{1}。
Tales vias mihi saepe videre datum est, et quoque itiones et ambulationes spirituum super illis libere secundum affectiones et inde cogitationes. このような道が私にしばしば見ることが与えられた、そしてまた、霊たちの移動や歩きを〔見ること〕それらの上を自由に、情愛とそこからの思考にしたがって。
@1 viae pro “via” 注1 「via」の代わりにviae〔単数形を複数形に変えて文の整合性をもたせていますが、日本語に単数・複数の区別はあまりなく、和訳するときも「道々」と「道」とまではしないので、問題となりませんね〕
(3) 訳文
 天界と地獄の間に永続する均衡がある。地獄から悪を行なおうとするコナトュスが絶えず発散し、上昇しており、天界から善を行なおうとするコナトュスが絶えず発散し、下降している。天界の間と地獄の間の中間にある霊たちの世界がその均衡の中にあることは、前(421-431番)に見られる。霊たちの世界がその均衡の中にあるのは、すべての人間は、死後、最初に霊たちの世界に入り、そこで世の中でいたのと似た状態の中に保たれるためである。そこに最高の均衡が存在しないなら、そのことが起こることはありえない。なぜなら、そこで世でいたような自分の自由にされ、そのことによってすべての者はどのようであるか調べられるから。霊的な均衡とはm人間と霊のもとでは自由である(直前の589番に言われているように)。それぞれの者の自由がどんなものであるかは、そこからの情愛と思考の伝達を通して、天界の天使たちよって知られる。そしてそのことは、天使の霊たちの視覚の前に、霊たちの行く道によって見られる。善い霊である者たちは、天界へ向かう道を行く。しかし、悪い霊たちは地獄へ向かう道を行く。実際にその世界の中で道が見える。そのことがまた、みことばの中の「道」が善へ導く真理を、そして正反対の意味では悪へ導く虚偽を意味する理由である。ここからまた、みことばの中の「行くこと」、「歩くこと」、「旅立つこと」は生活の前進を意味する{1}。私はしばしば、このような道を、そしてまた、その道を情愛とそこからの思考にしたがって、霊たちが自由に移動し、歩くことを見ることが与えられた。
   (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod “proficisci” in Verbo significet progressivum vitae, similiter “ire” (n. 3335, 4375, 4554, 4585, 4882, 5493, 5606, [? 5605], 5996, 5181 [? 8181], 8345, 8397, 8417, 8420, 8557).
“Ire” et “ambulare,” cum Domino, quod sit recipere vitam spiritualem, et vivere cum Ipso (n. 10567).
“Ambulare” quod sit vivere (n. 519, 1794, 8417, 8420).
(2) 直訳
@1 Quod “proficisci” in Verbo significet progressivum vitae, similiter “ire”. みことばの中の「旅立つこと」は生活の前進を意味する、同様に「行くこと」。
“Ire” et “ambulare,” cum Domino, quod sit recipere vitam spiritualem, et vivere cum Ipso. 「行くこと」と「歩くこと」、主とともに、霊的ないのちを受け入れることであること、そしてその方とともに生きること。
“Ambulare” quod sit vivere. 「歩くこと」は生きることであること。
(1) 原文
591. Quod malum continue exspiret et ascendat ex inferno, et bonum continue exspiret et descendat ex caelo, est quia spiritualis sphaera circumdat unumquemvis, et illa sphaera effluit et exundat ex vita affectionum et inde cogitationum;{1} et quia talis vitae sphaera effluit ex unoquovis, inde quoque effluit ex unaquavis societate caelesti, et ex unaquavis societate infernali, consequenter ex omnibus simul, hoc est, ex toto caelo et ex toto inferno. Quod bonum effluat ex caelo, est quia omnes ibi in bono sunt; et quod malum ex inferno, est quia omnes ibi [in] malo sunt. Bonum quod e caelo est omne a Domino, nam angeli qui in caelis sunt, detinentur omnes a suo proprio, ac tenentur in proprio Domini, quod est ipsum Bonum; at spiritus qui in infernis sunt, omnes in suo proprio sunt, ac proprium cujusvis non est nisi quam malum; et quia non nisi quam malum, est infernum.{2} Ex his constare potest, quod aequilibrium in quo tenentur angeli in caelis, et spiritus in infernis, non sit sicut aequilibrium in mundo spirituum. Aequilibrium angelorum in caelis est quantum in bono voluerunt esse, seu quantum in bono vixerunt in mundo, ita quoque quantum aversati sunt malum: aequilibrium autem spirituum in inferno, est quantum in malo voluerunt esse, seu quantum in malo vixerunt in mundo, ita quoque quantum corde et spiritu contra bonum fuerunt.
(2) 直訳
Quod malum continue exspiret et ascendat ex inferno, et bonum continue exspiret et descendat ex caelo, est quia spiritualis sphaera circumdat unumquemvis, et illa sphaera effluit et exundat ex vita affectionum et inde cogitationum;{1} 悪が絶えず地獄から発散し、上昇し、そして善が絶えず天界から発散し、下降することは、霊的なスフェアがそれぞれの者を取り囲んでいるからである、そしてそのスフィアが情愛とそこからの思考のいのちから流れ出る、わき出る{1}。
et quia talis vitae sphaera effluit ex unoquovis, inde quoque effluit ex unaquavis societate caelesti, et ex unaquavis societate infernali, consequenter ex omnibus simul, hoc est, ex toto caelo et ex toto inferno. そしてこのようないのちのスフェアがそれぞれの者から流れ出るので、ここからもまた天界のそれぞれの社会から流れ出る、そして地獄のそれぞれの社会から〔流れ出る〕、結果として、一緒のすべてのものから、すなわち、全天界からそして全地獄から〔流れ出る〕。
Quod bonum effluat ex caelo, est quia omnes ibi in bono sunt; 善が天界から流れ出ること、そこにすべての者は善の中にいるからである。
et quod malum ex inferno, est quia omnes ibi [in] malo sunt. そして悪は地獄から、そこにすべての者は悪の中にいるからである。
Bonum quod e caelo est omne a Domino, nam angeli qui in caelis sunt, detinentur omnes a suo proprio, ac tenentur in proprio Domini, quod est ipsum Bonum; 天界からの善はすべて主からである、なぜなら、天界の中にいる天使たちは、すべて自分自身のプロプリウムから押しとどめられる、そして主のプロプリウムの中に保たれるから、それは善そのものである。
at spiritus qui in infernis sunt, omnes in suo proprio sunt, ac proprium cujusvis non est nisi quam malum; しかし、地獄の中にいる霊らは、すべて自分自身のプロプリウムの中にいる、そしてそれぞれのプロプリウムは悪以外でないなら☆、ない。
et quia non nisi quam malum, est infernum.{2} そして悪以外でないなら☆、ないので、地獄である{2}。
☆ nisi「~でないなら」quam「以外に」で、直訳するとこうなりますが、このままで解釈すると間違えます。強調のために同意語をダブらせているらしく、nisi quamで「~以外に」または「~でないなら」という意味です。すなわち「悪以外にない」、「悪でしかない」となります。
Ex his constare potest, quod aequilibrium in quo tenentur angeli in caelis, et spiritus in infernis, non sit sicut aequilibrium in mundo spirituum. これらから明らかにすることができる、均衡は、その中に天界の中の天使たちが保たれる、そして地獄の中の霊らが〔保たれる〕、霊たちの世界の中の均衡のようではないこと。
Aequilibrium angelorum in caelis est quantum in bono voluerunt esse, seu quantum in bono vixerunt in mundo, ita quoque quantum aversati sunt malum: 天界の中の天使たちの均衡は、どれだけ善の中にいることを欲したかである、すなわち、どれだけ世の中で善の中に生きたか、このように(したがって)またどれだけ悪を退けたか。
aequilibrium autem spirituum in inferno, est quantum in malo voluerunt esse, seu quantum in malo vixerunt in mundo, ita quoque quantum corde et spiritu contra bonum fuerunt. しかしながら、地獄の中の霊らの均衡は、どれだけ悪の中にいることを欲したかである、すなわち、どれだけ世の中で悪の中に生きたか、このように(したがって)またどれだけ心と霊で善と対立したか。
(3) 訳文
 地獄から絶えず悪が発散し、上昇しており、天界から絶えず善が発散し、下降していることは、霊的なスフェアがそれぞれの者を取り囲んでいて、そのスフィアが情愛とそこからの思考の生活から流れ出、わき出ているからである{1}。そしてこのような生活のスフェアがそれぞれの者から流れ出るので、ここから天界のそれぞれの社会からも流れ出て、地獄のそれぞれの社会からも流れ出ており、結果として、一緒となったすべてのものから、すなわち、全天界と全地獄から流れ出ている。善が天界から流れ出るのは、そこのすべての者は善の中にいるからである。そして悪が地獄から流れ出るのは、そこのすべての者は悪の中にいるからである。天界からの善はすべて主からである、なぜなら、天界にいるすべての天使たちは自分自身のプロプリウムを押しとどめられ、善そのものである主のプロプリウムの中に保たれるから。しかし、地獄にいるすべての霊らは、自分自身のプロプリウムの中におり、それぞれの者のプロプリウムは悪でしかない。そして悪でしかないので、地獄である{2}。これらから、天界の天使たちが保たれ、地獄の霊らが保たれる均衡は、霊たちの世界の均衡のようではないことを明らかにすることができる。天界の天使たちの均衡は、どれだけ善の中にいることを欲したか、すなわち、どれだけ世の中で善の中に生きたか、したがってまた、どれだけ悪を退けたかである。しかし、地獄の霊らの均衡は、どれだけ悪の中にいることを欲したか、すなわち、どれだけ世の中で悪の中に生きたか、したがってまた、どれだけ心と霊で善と対立したかである。
   (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod sphaera spiritualis, quae est sphaera vitae, effluat et exundet ex unoquovis homine, spiritu et angelo, et circumstipet illos (n. 4464, 5179, 7454, 8630).
Quod effluat ex vita affectionum et cogitationum eorum (n. 2489, 4464, 6206 fin.).
Quod noscantur spiritus, quales sunt, ad distantiam, ex eorum sphaeris (n. 1048, 1053, 1316, 1504).
Quod sphaerae ex malis contrariae sunt sphaeris ex bonis (n. 1695, 10187, 10312).
Quod sphaerae illae se longe extendant in societates angelicas, secundum quale et quantum boni (n. 6598-6613, 8063, 8794, 8797).
Et in societates infernales secundum quale et quantum mali (n. 8794, 8797).
@2 Quod proprium hominis non sit nisi quam malum (n. 210, 215, 731, 874-876, 987, 1047, 2307, 2318 [? 2308], 3518, 3701, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731 [, 10732]).
Quod proprium hominis sit infernum apud illum (n. 694, 8480).
(2) 直訳
@1 Quod sphaera spiritualis, quae est sphaera vitae, effluat et exundet ex unoquovis homine, spiritu et angelo, et circumstipet illos. 霊的なスフェアは、それはいのちのスフェアである、それぞれの人間、霊、それと天使から流れ出る、わき出る、そしてそれらを取り囲む。
Quod effluat ex vita affectionum et cogitationum eorum. 彼らの情愛と思考のいのちから流れ出ること。
Quod noscantur spiritus, quales sunt, ad distantiam, ex eorum sphaeris. 霊たちは知られる、どのようなものであるか、ある距離をおいて、彼らのスフェアから。
Quod sphaerae ex malis contrariae sunt sphaeris ex bonis. 悪からのスフェアは善からのスフェアに対立している。
Quod sphaerae illae se longe extendant in societates angelicas, secundum quale et quantum boni. そのスフェアは天使たちの社会に遠く離れて広がる(それ自体を広げる)、善の質と量にしたがって。
Et in societates infernales secundum quale et quantum mali. そして地獄の社会の中に、悪の質と量にしたがって。
@2 Quod proprium hominis non sit nisi quam malum. 人間のプロプリウムは悪以外のものではない。
Quod proprium hominis sit infernum apud illum. 人間のプロプリウムは彼のもとの地獄である。

コメントを残す