原典講読『啓示された黙示録』 484(第一のメモラビリア)

(1) 原文

484. His adjiciam tria Memorabilia, quae contigerunt in mundo spirituali. PRIMUM MEMORABILE fuit:―

 

Quondam ibi audivi sonum sicut molae; erat in plaga ejus septentrionali. Primum miratus quid hoc, sed recordatus sum quod per “molam” et “molere” in Verbo intelligatur ex Verbo inquirere quod inservit doctrinae (n. 794). Quare accessi ad locum ubi auditus est ille sonus; et cum prope eram, evanescebat sonus, et tunc videbam lacunatum quid supra terram, in quod patebat aditus per antrum; quo viso descendi et intravi.

Et ecce erat camera, in qua vidi virum senem sedentem inter libros, tenentem ante se Verbum, et inquirentem inde quod inserviebat doctrinae ejus; schedulae jacebant circum, quibus inservientia inscripsit: in camera contigua erant scribae, qui schedulas colligebant, et integrae chartae mandabant. Quaesivi primum de libris circum eum.

Dixit, quod omnes agerent de Fide justificante, “profunde illi qui ex Suionia et Danemarkia sunt, profundius illi qui ex Alemannia, et adhuc profundius illi qui ex Britannia, ac profundissime illi qui ex Batavia:” et addidit, quod discrepent in variis, sed quod in Articulo de Justificatione et Salvatione per Solam Fidem, omnes conveniant. Postea dixit mihi, quod ex Verbo nunc colligat hoc primum fidei justificantis quod Deus Pater exciderit Gratia erga Genus humanum propter iniquitates ejus, et quod ideo Divina necessitas ad salvandum homines fuerit, ut fieret satisfactio, reconciliatio, propitiatio, mediatio per aliquem qui in se susciperet damnationem justitiae, et quod hoc nullatenus potuisset fieri quam per Unicum Suum Filium; et quod postquam hoc factum est, apertus sit aditus ad Deum Patrem propter Ipsum. Et dixit, “Video et vidi quod hoc secundum omnem rationem sit: quomodo alioquin potuisset Deus Pater adiri, nisi per fidem in id meritum Filii: nunc etiam inveni quod hoc quoque sit secundum Scripturam.”

[2] Audivi haec, et obstupui quod dixerit id esse secundum rationem et secundum Scripturam, cum tamen est contra rationem et contra Scripturam, quod etiam aperte ei dixi.

Ille tunc in excandescentia zeli sui regessit, “Quomodo potes ita loqui.”

Quare aperui mentem meam, dicens, “Annon contra rationem est cogitare, quod Deus Pater exciderit Gratia erga Genus humanum, et reprobaverit illud. Estne Divina Gratia attributum Divinae Essentiae; quare excidere Gratia foret excidere Divina Sua Essentia, et excidere Divina Sua Essentia foret non magis esse Deus. Num potest Deus abalienari a Se Ipso. Crede mihi, quod Gratia a parte Dei, sicut est infinita, etiam sit aeterna. Gratia Dei a parte hominis potest amitti, si non recipit illam, sed nusquam a parte Dei; si Gratia a Deo recederet, actum foret cum universo Caelo et cum universo Genere humano, usque adeo, ut homo non quoad aliquod minimum ejus foret homo amplius; quare permanet Gratia a parte Dei in aeternum, non modo erga Angelos et Homines, sed etiam erga ipsum Diabolum. Cum hoc secundum rationem est, cur dicis quod ad Deum Patrem unicus accessus sit per fidem in meritum Filii, cum tamen perpetuus accessus est per Gratiam. [3] Sed cur dicis accessum ad Deum Patrem propter Filium, et cur non ad Deum Patrem per Filium: estne Filius Mediator et Salvator: cur non adis Ipsum Mediatorem et Salvatorem; estne Ille Deus et Homo. Quis in terris adit immediate aliquem Caesarem, Regem aut Principem; annon procurator et introductor erit. Scisne quod Dominus in mundum venerit, ut Ipse introducat ad Patrem, et quod non detur nisi per Ipsum accessus. Inquire nunc in Scriptura, et visurus es quod hoc sit secundum illam, et quod tua via ad Patrem sit contra Scripturam, sicut est contra rationem. Dico tibi etiam, quod sit protervitas scandere ad Deum Patrem, et non per Ipsum Qui in sinu Patris est, ac Solus apud Illum. Anne legisti Johannem xiv. 6.”

His auditis, senex ille excanduit in tantum, ut exsiliret e solio, et clamaret ad scribas suos, ut me ejicerent; et cum actutum ex me ipso egressus sum, projecit post me extra fores librum, quem forte manus ejus apprehendit, et ille liber erat Verbum.

 

(2) 直訳

484. His adjiciam tria Memorabilia, quae contigerunt in mundo spirituali. 484 これらに私は三つのメモラビリアを付け加える、それらは霊界の中で起こった。

PRIMUM MEMORABILE fuit:― 第一のメモラビリアであった――

 

Quondam ibi audivi sonum sicut molae; かつてそこで私はひき臼のような音を聞いた。

erat in plaga ejus septentrionali. その北の方位からであった。

Primum miratus quid hoc, sed recordatus sum quod per “molam” et “molere” in Verbo intelligatur ex Verbo inquirere quod inservit doctrinae (n. 794).  最初、私は、これは何か、と驚いた、しかし、私は思い出した、みことばの中の「ひき臼」と「ひき臼を挽くこと」によって、みことばから調べることが意味されること、それが教えに役立つ(794番)。

Quare accessi ad locum ubi auditus est ille sonus; それゆえ、私は〔その〕場所に近づいた、そこにその音が聞かれた。

et cum prope eram, evanescebat sonus, et tunc videbam lacunatum quid supra terram, in quod patebat aditus per antrum; また私が近くにいた時、音は消えた、またその時、地の上に何か丸天井造りのものを見た、それへ入り口が開いている、洞穴を通って。

quo viso descendi et intravi. それで見て、私は降りた、また入った。

Et ecce erat camera, in qua Vidi virum senem sedentem inter libros, tenentem ante se Verbum, et inquirentem inde quod inserviebat doctrinae ejus; また見よ、部屋があった、その中で私は、本の間に座っている老いた男を見た、自分自身をみことばの前に保って、またここから調べて(探し求めて)、彼の教えに役立つものを。

schedulae jacebant circum, quibus inservientia inscripsit: 小紙片(伝票)を周囲へ投げた、それらに役立つものを書き付けた。

in camera contigua erant scribae, qui schedulas colligebant, et integrae chartae mandabant. 隣接する部屋の中に書記がいた、その者が小紙片(伝票)を集めた、また完全な紙に割り当てた。

Quaesivi primum de libris circum eum. 私は、最初に、彼のまわりの本について質問した。

Dixit, quod omnes agerent de Fide justificante, “profunde illi qui ex Suionia et Danemarkia sunt, profundius illi qui ex Alemannia, et adhuc profundius illi qui ex Britannia, ac profundissime illi qui ex Batavia:” 彼は言った、すべてのものは「義とする信仰(信仰義認説)」について扱っていること、深く〔扱っている〕それらはスウェーデンとデンマークのもの、さらに深く〔扱っている〕それらは、それらはアラマン部族同盟(ドイツ)☆から、またさらに深く〔扱っている〕それらは、それらはイギリスから、また最も深く〔扱っている〕それらは、それらはオランダから。

☆ ここで「アラマン部族同盟」の言葉が使われていますが(この言葉の説明は省く)、のちに再録された『真のキリスト教』では「ドイツ」と書き変えているので、ここは「ドイツ」でよいでしょう。

et addidit, quod discrepent in variis, sed quod in Articulo de Justificatione et Salvatione per Solam Fidem, omnes conveniant. また言い足した、さまざまに述べられたこと、しかし、信仰のみによる義認と救いについての章の中で、すべてのものは一致している。

Postea dixit mihi, quod ex Verbo nunc colligat hoc primum fidei justificantis quod Deus Pater exciderit Gratia erga Genus humanum propter iniquitates ejus, et quod ideo Divina necessitas ad salvandum homines fuerit, ut fieret satisfactio, reconciliatio, propitiatio, mediatio per aliquem qui in se susciperet damnationem justitiae, et quod hoc nullatenus potuisset fieri quam per Unicum Suum Filium; その後、彼は私に言った、今、みことばから集めているもの、これは義とする信仰の最初のもの(最も重要なもの)、父なる神名人類に対する恵みを、その不正のために、なくしたこと、またそれゆえ、人間の救いのための神的な必要性があったこと、贖罪(贖いのわざ)、調停、和解、仲裁、だれかによって、その者は自分自身の中に公正(義)の有罪を引き受ける(負う)、またこのことは決して行なわれることができなかったこと、自分の唯一の子によって以外。

et quod postquam hoc factum est, apertus sit aditus ad Deum Patrem propter Ipsum.  またこのことが行なわれた後、その方のために父なる神への近づくことが開かれた。

Et dixit, “Video et vidi quod hoc secundum omnem rationem sit: また言った、「私は見る、また見た、このことがすべての理性にしががっていること。

quomodo alioquin potuisset Deus Pater adiri, nisi per fidem in id meritum Filii: どのようにある者が父なる神に近づくことができるか? 子の功績の中への信仰によってでないなら」。

nunc etiam inveni quod hoc quoque sit secundum Scripturam.” さらにまた、今や、私は見つけた、このこともまた聖書にしたがっていること」。

[2] Audivi haec, et obstupui quod dixerit id esse secundum rationem et secundum Scripturam, cum tamen est contra rationem et contra Scripturam, quod etiam aperte ei dixi. [2] 私はこれを聞いた、また唖然とした、それが理性にしたがっている、また聖書にしたがっていると言ったこと、そのときそれでも理性に反し、聖書に反している、さらにまた私はあからさまに彼に言った。

Ille tunc in excandescentia zeli sui regessit, “Quomodo potes ita loqui.” その時、彼は自分の熱意の憤りの中で言い返した、「どのようにあなたはそのように話すことができるのか?」

Quare aperui mentem meam, dicens, “Annon contra rationem est cogitare, quod Deus Pater exciderit Gratia erga Genus humanum, et reprobaverit illud. それゆえ、私は心を開いた、言って、「考えることは理性に反していないか? 父なる神が人類に対する恩恵をなくしたこと、またそれを捨てた。

Estne Divina Gratia attributum Divinae Essentiae; 神的な恩恵は神的な本質の属性ではないのか?

quare excidere Gratia foret excidere Divina Sua Essentia, et excidere Divina Sua Essentia foret non magis esse Deus. それゆえ、恩恵をなくすことは、おそらくご自分の神的な本質をなくすこと、またご自分の神的な本質をなくすことは、おそらくさらに神でないこと。

Num potest Deus abalienari a Se Ipso. 神がご自分そのものから追い出されることができるのか?

Crede mihi, quod Gratia a parte Dei, sicut est infinita, etiam sit aeterna. 私を信じよ、神の側からの恩恵は、無限であるように、永遠でもまたあること。

Gratia Dei a parte hominis potest amitti, si non recipit illam, sed nusquam a parte Dei;  人間の側からの神の恩恵は失われることができる、もしそれを受け入れないなら。しかし、神の側からでは決してない☆。

☆「しかし、「神の側からでは決してない」は『真のキリスト教』では省かれています。

si Gratia a Deo recederet, actum foret cum universo Caelo et cum universo Genere humano, usque adeo, ut homo non quoad aliquod minimum ejus foret homo amplius;  もし、恩恵が神から去るなら、天界全体と人類全体にことは終わってしまった☆であろう、そこまでも、人間は彼の最小の何らかのものに関してもはや人間ではなかった〔であろう〕。

☆ actum estで「ことはまったく終わってしまっている」(万事休す)という意味です。

quare permanet Gratia a parte Dei in aeternum, non modo erga Angelos et Homines, sed etiam erga ipsum Diabolum. それゆえ、神の側からの恩恵は永遠に存続する、天使と人間に対するだけでなく、しかし、悪魔そのものに対してもまた。

Cum hoc secundum rationem est, cur dicis quod ad Deum Patrem unicus accessus sit per fidem in meritum Filii, cum tamen perpetuus accessus est per Gratiam. このことが理性にしたがっているとき、なぜ、あなたは言うのか? 父なる神への唯一の接近方法が子の功績の中への信仰によってであること、そのときそれでも、恩恵によって永続している。

[3] Sed cur dicis accessum ad Deum Patrem propter Filium, et cur non ad Deum Patrem per Filium: [3] しかし、なぜあなたが子のために父なる神へ接近(方法)を言うのか? また、なぜ父なる神へ子によってでなく。

estne Filius Mediator et Salvator: 子は仲裁者(調停者)と救い主ではないのか?

cur non adis Ipsum Mediatorem et Salvatorem; なぜ、あなたは仲裁者(調停者)と救い主そのものに近づかない(行かない)のか?

estne Ille Deus et Homo. その方は神と人間ではないのか?

Quis in terris adit immediate aliquem Caesarem, Regem aut Principem; 地の中のだれが直接にだれか皇帝、王、または君主に近づくのか?

annon procurator et introductor erit. 管理人(執事)または紹介者がいないのか(未来)?

Scisne quod Dominus in mundum venerit, ut Ipse introducat ad Patrem, et quod non detur nisi per Ipsum accessus. あなたは知らないのか? 主が世の中にやって来たこと、ご自分が神へ〔人間を〕導くために、またその方への接近によってでないなら存在しないこと。

Inquire nunc in Scriptura, et visurus es quod hoc sit secundum illam, et quod tua via ad Patrem sit contra Scripturam, sicut est contra rationem. 今、聖書(の中)を調べなさい、また、あなたは見る〔ことになる〕、これが聖書にしたがっていること、また父へのあなたの道はそれ〔聖書〕に反していること、理性に反しているように。

Dico tibi etiam, quod sit protervitas scandere ad Deum Patrem, et non per Ipsum Qui in sinu Patris est, ac Solus apud Illum. 私はさらにまたあなたに言う、父なる神へ上ることはあつかましいこと、またその方によってでない、その者は父のふところにいる、そして〔その方〕だけがその方〔父〕のもとに〔いる〕。

Anne legisti Johannem xiv. 6.” あなたは「ヨハネ(福音書)」14:6を読まなかったのか?」

His auditis, senex ille excanduit in tantum, ut exsiliret e solio, et clamaret ad scribas suos, ut me ejicerent; これらで聞いて、その老いた者はそのほどに燃え立った、椅子に跳び上がるように、また自分の書記に叫んだ、私を追い出すように。

et cum actutum ex me ipso egressus sum, projecit post me extra fores librum, quem forte manus ejus apprehendit, et ille liber erat Verbum. また、直ちに私自身から私が出るとき、私の後ろに本を(両開

コメントを残す