(1) 原文
428. ” Et cruciatus illarum sicut cruciatus scorpii cum percutit hominem,” significat quod hoc sit ex persuasivo illorum.―Hoc sequitur ex nunc ([n.] 427) dictis; per “cruciatum” enim significatur stupor, quem persuasivum eorum inducit intellectui, sicut scorpius corpori cum pungit; “scorpius” significat persuasivum illud (n. 425). In mundo spirituali datur persuasivum, quod aufert intellectum veri, et inducit stuporem et sic dolorem animo, sed hoc persuasivum in mundo naturali ignotum est.
(2) 直訳
428. ” Et cruciatus illarum sicut cruciatus scorpii cum percutit hominem,” significat quod hoc sit ex persuasivo illorum.― 428 「またその苦痛(責め苦)は人間を打つときのサソリの苦痛(責め苦)のよう」は、このことは彼らの間違った信念からである、を意味する――
Hoc sequitur ex nunc ([n.] 427) dictis; このことは今言われた〔こと〕からいえる(427番)。
per “cruciatum” enim significatur stupor, quem persuasivum eorum inducit intellectui, sicut scorpius corpori cum pungit; というのは、「苦痛」によって麻痺が意味されるから、それを彼らの間違った信念が理解力にひき起こす、サソリが身体に刺すときのように。
“scorpius” significat persuasivum illud (n. 425). 「サソリ」はその間違った信念(説得力)を意味する(425番)。
In mundo spirituali datur persuasivum, quod aufert intellectum veri, et inducit stuporem et sic dolorem animo, sed hoc persuasivum in mundo naturali ignotum est. 霊界の中に間違った信念(説得力)が存在する、それは真理の理解力を取り去る、また麻痺をまたこのように心(アニムス)に苦痛を引き起こす、しかしこの間違った信念(説得力)は自然界の中で知られていない。
(3) 訳文
428 「またその苦痛は人間を打つときのサソリのような苦痛」は、彼らの間違った信念からであることを意味する(428番)。
このことは今言われた〔こと〕からいえる(427番)。というのは、「苦痛」によって、サソリが身体に刺すときのように、彼らの間違った信念が理解力にひき起こす麻痺が意味されるから。「サソリ」はその間違った信念(説得力)を意味する(425番)。
霊界の中に、真理の理解力を取り去る、また麻痺とこのように心(アニムス)に苦痛を引き起こす間違った信念(説得力)が存在する、しかしこの間違った信念(説得力)は自然界の中で知られていない。
(1) 原文
429. [Vers 6.] ” Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non inveniant illam, at cupient mori et mors fugiet illos,”significat quod illi, qui in doctrina fides separatae sunt, velint ut in rebus fidei intellectus occlusus sit, et voluntas obturata, et sic quod illis non sit aliqua lux et vita spiritualis; sed quod usque provisum sit a Domino, quod intellectus non occludatur, nec voluntas obturetur, ne lux et vita spiritualis apud hominem exstinguatur.―”In diebus illis” significat ultimum statum Ecclesiae, quando doctrina de sola fide universaliter recepta est; “quaerent homines mortem” significat quod velint ut intellectus in rebus fidei occlusus sit; “et non in venient illam” significat quod provisum sit a Domino, quod non fiat; “et cupient mori” significat quod velint ut etiam voluntas in illis obturata sit; “et mors fugiet illos” significat quod provisum sit quod nec id fiat, sic enim exstingueretur lux et vita spiritualis, et homo spiritualiter moreretur; “quaerere” praedicatur de intellectu, et “cupere” de voluntate, ac “mors” de utroque. Quod haec per illa verba significentur, patet; quid alioquin foret, quod homines “in diebus illis quaerent mortem et non invenient illam, ac cupient mori et mors fugiet illos;” per “mortem” enim non alia mors intelligitur quam mors spiritualis, quae inducitur cum removetur intellectus a credendis, sic enim homo nescit num cogitet et faciat verum aut falsum, ita num cum angelis Caeli vel num cum diabolis Inferni.
(2) 直訳
429. [Vers 6.] ” Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non inveniant illam, at cupient mori et mors fugiet illos,”significat quod illi, qui in doctrina fides separatae sunt, velint ut in rebus fidei intellectus occlusus sit, et voluntas obturata, et sic quod illis non sit aliqua lux et vita spiritualis; 429(6節) 「また、それらの日々の中で人間は死を求める、またそれを見い出せない、また死を望む、また死は彼らを(から)逃げる」は、彼らは、その者は〔仁愛から〕分離した信仰の教えの中にいる、信仰の事柄の中で理解力が閉じられる、また意志がふさがれることを欲すること、またこのように彼らに何らかの霊的な光といのち(生活)がないことが意味される。
sed quod usque provisum sit a Domino, quod intellectus non occludatur, nec voluntas obturetur, ne lux et vita spiritualis apud hominem exstinguatur.― しかし、それでも主により配慮されていること、理解力が閉じられないこと、意志もふさがれない、人間のもとに霊的な光といのちが消されないように。
“In diebus illis” significat ultimum statum Ecclesiae, quando doctrina de sola fide universaliter recepta est; 「それらの日々の中で」は、教会の最後の状態を意味する、信仰のみについての教えが普遍的に(広く)受け入れられている。
“quaerent homines mortem” significat quod velint ut intellectus in rebus fidei occlusus sit; 「人間は死を求める」は、信仰の事柄の中で理解力が閉ざされるように欲することを意味する。
“et non in venient illam” significat quod provisum sit a Domino, quod non fiat; 「またそれを見い出せない」は、主により配慮されていることを意味する、生じないこと。
“et cupient mori” significat quod velint ut etiam voluntas in illis obturata sit; 「また死を望む」は、それらの中で意志もまたふさがれるように欲することを意味する。
“et mors fugiet illos” significat quod provisum sit quod nec id fiat, sic enim exstingueretur lux et vita spiritualis, et homo spiritualiter moreretur; 「また死は彼らを(から)逃げる」は、配慮されていることを意味する、それが生じもしないこと、というのは、このように霊的な光といのちが消されるから、また人間が霊的に死ぬ。
“quaerere” praedicatur de intellectu, et “cupere” de voluntate, ac “mors” de utroque. 「求めること」は理解力について述べられる、また「望むこと」は意志について、そして「死」は両方のものについて。
Quod haec per illa verba significentur, patet; これらがそれらのことばによって意味されることは、明らかである。
quid alioquin foret, quod homines “in diebus illis quaerent mortem et non invenient illam, ac cupient mori et mors fugiet illos;” そうでなければ、何があった(接続)か、人間が「それらの日々の中で死を求める、またそれを見い出せない、また死を望む、また死は彼らを(から)逃げる」こと。
per “mortem” enim non alia mors intelligitur quam mors spiritualis, quae inducitur cum removetur intellectus a credendis, sic enim homo nescit num cogitet et faciat verum aut falsum, ita num cum angelis Caeli vel num cum diabolis Inferni. というのは、「死」によって他の死が意味されないから、霊的な死以外の、それは信じられるべきものから理解力が遠ざけられるとき引き起こされる、というのは、このように人間は知らないから、真理または虚偽を考え、また行なっているのか、そのように天界の天使とともに〔そうしている〕のか、あるいは地獄の悪魔とともに〔そうしている〕のか。
(3) 訳文
429(6節) 「また、それらの日々の中で人間は死を求める、それを見い出せない、また死を望む、死は彼らから逃げる」は、〔仁愛から〕分離した信仰の教えの中にいる者が、信仰の事柄の中で理解力が閉じられる、また意志がふさがれることを欲すること、またこのように彼らに何らかの霊的な光といのちがないこと、しかし、それでも、人間のもとに霊的な光といのちが消されないように、理解力が閉じられず、意志もふさがれないことが主により配慮されていることが意味される。
「それらの日々の中で」は、信仰のみについての教えが普遍的に(広く)受け入れられている教会の最後の状態を意味する。「人間は死を求める」は、信仰の事柄の中で理解力が閉ざされるように欲することを意味する。「またそれを見い出せない」は、生じないことが主により配慮されていることを意味する。「また死を望む」は、それらの中で意志もまたふさがれるように欲することを意味する。「また死は彼らから逃げる」は、それは生じもしないことが配慮されていることを意味する、というのは、このように霊的な光といのちが消され、人間が霊的に死ぬからである。「求めること」は理解力について、また「望むこと」は意志について、そして「死」は両方のものについて述べられる。
これらがそれらのことばによって意味されることは、明らかである。そうでなければ、人間が「それらの日々の中で死を求める、またそれを見い出せない、また死を望む、また死は彼らから逃げる」ことが何になる〔いう〕のか。というのは、「死」によって霊的な死以外の他の死が意味されないから、その死は信じられるべきものから理解力が遠ざけられるとき引き起こされる、というのは、真理または虚偽を考え、また行なっているのか、そのように天界の天使とともに〔そうしている〕のか、あるいは地獄の悪魔とともに〔そうしている〕のか、このように人間は知らないからである。