(1) 原文
341. His adjiciam hoc MEMORABILE:―
Vidi ex Clero Angliae congregatos usque ad sexcentos, qui orabant ad Dominum, ut liceret illis ascendere in unam Societatem superioris Caeli; et datum est, et ascenderunt.
Et cum ingressi sunt, viderunt Regem eorum, Avum Regis hodie regnantis, et laetati sunt; qui tunc accessit ad binos Episcopos, qui inter illos erant, quos cognoverat in mundo, et loquens cum illis interrogavit, “Quomodo venistis huc.”
Responderunt, quod supplicaverint ad Dominum, et datum est.
Dixit illis, “Cur ad Dominum, et non ad Deum Patrem.”
Et dixerunt quod sic instructi sint infra.
Et dixit, “Annon hoc vobis aliquoties dixi in mundo, quod Dominus adeundus sit, tum etiam quod charitas sit primarium; quid tunc de Domino respondistis.”
Et datum est illis recordari, quod responderint quod cum Pater aditur etiam Filius adeatur.
Sed dixerunt Angeli qui circum Regem erant, “Erratis, non id cogitavistis, nec aditur Dominus cum aditur Deus Pater, sed aditur Deus Pater cum aditur Dominus, quia unum sunt sicut anima et corpus. Quis adit animam hominis et sic corpus ejus; annon cum aditur homo quoad corpus quod videt, etiam aditur anima ejus quam non videt.”
Ad haec conticuerunt.
Et accessit Rex ad duos Episcopos, tenens in manu duo dona, dicens, “Haec dona Caeli sunt.” Erant formae caelestes ex auro; et voluit porrigere, sed tunc nubes fusca obtexit illos, et separavit illos.
Et descenderunt via qua ascenderunt; et scripserunt haec in libro.
[2] Reliqui ex Clero Angliae, qui audiverunt quod Consociis suis datum sit ascendere in superius Caelum, congregati sunt ad pedes montis, ubi exspectabant reditum eorum; et cum redierunt, salutabant fratres suos, et enarrabant quid illis in Caelo evenit, et quod a Rege datae fuerunt Episcopis duae formae caelestes ex auro aspectu pulcherrimae, sed quod e manibus eorum exciderint.
Et tunc e propatulo abibant in nemus quod prope erat, et loquebantur inter se, circumspicientes num quisquam audiret, sed audiebatur usque. Loquebantur de unanimitate et concordia, et tunc de principatu et dominio: Episcopi loquebantur, et reliqui assensu favebant.
Et subito, quod miratus sum, non apparebant amplius ut multi, sed ut unus magnus, cujus facies similis faciei leonis, habentis super capite tiaram turritam super qua corona, et loquebatur tono alto, et progrediebatur passu lato, et retrospiciens dixit, “Cui alii, ex jure, principatus quam mihi.”
Rex e Caelo despexit, et vidit primum omnes ut unum, et deinde ut plures unanimos, plerosque in veste saeculari, quod dixit.
(2) 直訳
341. His adjiciam hoc MEMORABILE:― 341 これらに私はこのメモラビリアを加える――
Vidi ex Clero Angliae congregatos usque ad sexcentos, qui orabant ad Dominum, ut liceret illis ascendere in unam Societatem superioris Caeli; 私はイギリスの聖職者から六百までも集まった者たちを見た、その者は主へ祈った、彼らに高い天界のある社会の中へ上がることが許されるように。
et datum est, et ascenderunt. また与えられた、また彼らは上った。
Et cum ingressi sunt, viderunt Regem eorum, Avum Regis hodie regnantis, et laetati sunt; また入ったとき、彼らの王を見た、今日、支配している王の祖父☆、また喜んだ。
☆ ジョージ二世でしょう(1683-1760)。
qui tunc accessit ad binos Episcopos, qui inter illos erant, quos cognoverat in mundo, et loquens cum illis interrogavit, “Quomodo venistis huc.” その者は、その時、二人の司教(主教☆)に近づいた、その者は彼らの間にいた、彼らを世の中で知った、また彼らと話して、質問した、「どのように、あなたがたはここにやって来たのか」。
☆ イギリスは、カトリックではなくすでに聖公会となっているので「主教」となります。
Responderunt, quod supplicaverint ad Dominum, et datum est. 彼らは答えた、主へ懇願した、また与えられたこと。
Dixit illis, “Cur ad Dominum, et non ad Deum Patrem.” 彼らに言った、「なぜ、主へ、また父なる神へでなく」。
Et dixerunt quod sic instructi sint infra. また彼らは言った、そのように下方で教えられたこと。
Et dixit, “Annon hoc vobis aliquoties dixi in mundo, quod Dominus adeundus sit, tum etiam quod charitas sit primarium; また言った、「このことをあなたがたに数度(ときどき)、私は世の中で言った、なおまた(さらに)、仁愛が最初の(主要な)ものであること。
quid tunc de Domino respondistis.” その時、主について、何をあなたがたは答えたか」。
Et datum est illis recordari, quod responderint quod cum Pater aditur etiam Filius adeatur. また彼らに思い出すことが与えられた、父が近づけられるとき子もまた近づけられることを答えたこと。
Sed dixerunt Angeli qui circum Regem erant, “Erratis, non id cogitavistis, nec aditur Dominus cum aditur Deus Pater, sed aditur Deus Pater cum aditur Dominus, quia unum sunt sicut anima et corpus. しかし、天使たちは言った、その者は王のまわりにいた、「あなたがたは間違っている、そのことをあなたがたは考えなかった、父なる神が近づけられるとき主もまた近づけられない、しかし、主が近づけられるとき父なる神が近づけられる、霊魂と身体のように一つであるからである。
Quis adit animam hominis et sic corpus ejus; だれが人間の霊魂に近づくのか、またこうして彼の身体に。
annon cum aditur homo quoad corpus quod videt, etiam aditur anima ejus quam non videt.” 人間が身体に関して近づけられるとき、それを見る、彼の霊魂もまた近づけられるのではないか、それを見ない」。
Ad haec conticuerunt. これらに、彼らは黙っていた。
Et accessit Rex ad duos Episcopos, tenens in manu duo dona, dicens, “Haec dona Caeli sunt.” また王が二人の主教に近づいた、手の中に二つの贈り物をつかんで、言って、「これらは天界〔から〕の贈り物である」。
Erant formae caelestes ex auro; 金からの天界の形であった。
et voluit porrigere, sed tunc nubes fusca obtexit illos, et separavit illos. また贈呈することを欲した、しかし、その時、暗い色の雲が彼らを妨害した(立ちふさがった)、また彼らを分離した。
Et descenderunt via qua ascenderunt; また道を降った、それを上った。
et scripserunt haec in libro. またこれらを書物の中に書いた。
[2] Reliqui ex Clero Angliae, qui audiverunt quod Consociis suis datum sit ascendere in superius Caelum, congregati sunt ad pedes montis, ubi exspectabant reditum eorum; [2] イギリスの聖職者からの残された者は、その者は聞いた、自分の仲間に高い天界の中へ上ることが与えられたこと、山の足(下の部分、麓)へ集まった、そこで彼らの帰還を待った。
et cum redierunt, salutabant fratres suos, et enarrabant quid illis in Caelo evenit, et quod a Rege datae fuerunt Episcopis duae formae caelestes ex auro aspectu pulcherrimae, sed quod e manibus eorum exciderint. また、戻ったとき、自分の兄弟に挨拶した、また物語った、何が彼らに天界の中で起こったか、また王から美しい外観で金からの二つの天界の形が主教に与えられたこと、しかし、彼らの手から滑り落ちたこと。
Et tunc e propatulo abibant in nemus quod prope erat, et loquebantur inter se, circumspicientes num quisquam audiret, sed audiebatur usque. またその時、公けの場所から森の中に立ち去った、それは近くにあった、また自分たちの間で話した、だれかに聞かれないか見回して、しかし、それでも聞かれた。
Loquebantur de unanimitate et concordia, et tunc de principatu et dominio: 彼らは一致と同意について話した、またその時、統治(支配)権と支配について。
Episcopi loquebantur, et reliqui assensu favebant. 主教たちは話した、また残りの者は同意で賛同した。
Et subito, quod miratus sum, non apparebant amplius ut multi, sed ut unus magnus, cujus facies similis faciei leonis, habentis super capite tiaram turritam super qua corona, et loquebatur tono alto, et progrediebatur passu lato, et retrospiciens dixit, “Cui alii, ex jure, principatus quam mihi.” また突然に、私は驚いたこと、彼らは多くの者のように見えなかった、しかし一つの大きなもののように、その顔はライオンの顔に似たもの、頭の上に塔の(高く伸びた)司教冠を持って(かぶって)、その上に王冠、また声高の調子で話した、また幅広い歩きぶりで進んだ、また振り返って見て、言った、「他の者のだれに、権利から、統治(支配)権が、私以外に〔あるのか〕」。
Rex e Caelo despexit, et vidit primum omnes ut unum, et deinde ut plures unanimos, plerosque in veste saeculari, quod dixit. 王は天界から見下した、また、最初にすべての者をひとりの者として、またその後、同じ考えの(一つの心の)多くの者として見た、大部分の者は世俗(平信徒)の服装で〔あった〕、それを〔王が〕言った。
(3) 訳文
341 これらに私はこのメモラビリアを加える――
私はイギリスの聖職者から六百までも集まった者たちを見た、その者は、彼らに高い天界のある社会の中へ上がることが許されるように主へ祈った。与えられ、彼らは上った。
また入ったとき、今日、支配している王の祖父☆である彼らの王を見た、また喜んだ。その時、王は彼らの間にいた二人の主教に近づいた、彼らを世の中で知った、また彼らと話して、質問した、「あなたがたは、どのようにここにやって来たのか」。
彼らは、主へ懇願し、与えられたことを答えた。
彼らに言った、「父なる神へでなく、なぜ、主へ」。
彼らは、そのように下方で教えられたことを言った。
また言った、「このことを、なおまたさらに、仁愛が主要なものであることを私は世であなたがたに数度言った。その時、主について、あなたがたは何と答えたか」。
また彼らに「父に近づくとき子にも近づく」と答えたことを思い出すことが与えられた。
. しかし、王のまわりにいた天使たちは言った、「あなたがたは間違っている、そのことをあなたがたは考えなかった、父なる神に近づくとき、主に近づけかない、しかし、主に近くとき、父なる神も近づく、霊魂と身体のように一つであるからである。
だれが人間の霊魂に、こうして彼の身体に近づくのか。人間が見る身体に関して近づくとき、見ないその霊魂にもまた近づくのではないか」。
これらに、彼らは黙っていた。
また王が二人の主教に、手の中に二つの贈り物をつかんで、「これらは天界〔から〕の贈り物である」と言って、近づいた。
金からの天界の形であった。贈呈することを欲した、しかし、その時、暗い色の雲が彼に立ちふさがり、彼らを分離した。
また、上った道を降った。またこれらを書物に書いた。
[2] イギリスの聖職者からの残された者は、自分の仲間に高い天界の中へ上ることが与えられたことを聞き、山の麓へ集まり、そこで彼らの帰還を待った。また、戻ったとき、彼らは自分の兄弟に挨拶し、彼らに天界の中で何が起こったか、また王から主教に美しい外観の金からの二つの天界の形が与えられたこと、しかし、彼らの手から滑り落ちたことを物語った。
またその時、公けの場所から近くにあった森の中に立ち去った、また自分たちの間で、だれかに聞かれないか見回して話した、しかし、それでも聞かれた。
彼らは一致と同意について、またその時、統治(支配)権と支配について話した。
主教たちは話し、残りの者は同意して賛同した。
また突然に、私が驚いたことに、彼らは多くの者のように見えなかった、しかし一つの大きなもののように、その顔はライオンの顔に似たもの、頭の上に塔のような司教冠をかぶって、その上に王冠が見えた、また声高の調子で話し、幅広い歩きぶりで進み、また振り返って見て、言った、「私以外に他の者のだれに、権利から、統治(支配)権が〔あるのか〕」。
王は天界から見下ろし、また、最初にすべての者をひとりの者として、またその後、同じ考えの多くの者として見た、大部分の者は平信徒の服装であったことを〔王が〕言った。
☆ ジョージ二世でしょう(1683-1760)。