(1) 原文
530. Quod non tam difficile sit agere vitam quae ducit ad caelum, sicut creditur, ex his nunc sequentibus videri potest. Quis non civilem et moralem vitam potest agere? nam quisque ab infantia initiatur in illam, et ex vita in mundo scit illam; quisque etiam agit illam, aeque malus ac bonus, nam quis non sincerus vult dici, et quis non justus? Paene omnes sinceritatem et justitiam exercent in externis, usque adeo ut appareant sicut corde et sinceri et justi sint, aut sicut ex ipsa sinceritate et justitia agant: similiter debet spiritualis homo vivere, quod potest tam facile quam naturalis homo, sed cum sola differentia, quod spiritualis homo credat Divinum, et quod sincere et juste agat non propterea solum quia est secundum leges civiles et morales, sed etiam quia est secundum leges Divinas: nam is quia de Divinis cogitat cum agit, communicat cum angelis caeli; et quantum id facit, conjungitur illis; et sic aperitur internus ejus homo, qui in se spectatus est spiritualis homo. Cum homo talis est, tunc adoptatur et ducitur a Domino, ipso nesciente, et tunc sincerum et justum, quae sunt moralis et civilis vitae, quod agit, ex spirituali origine agit; et agere sincerum et justum ex spirituali origine, est id agere ex ipso sincero et justo, seu id agere ex corde. [2] Justitia et sinceritas ejus in externa forma apparet prorsus similis justitiae et sinceritati apud naturales homines, immo apud malos et infernales, sed in interna forma sunt prorsus dissimiles. Mali enim juste et sincere solum agunt propter se et mundum; quapropter si non timerent leges et poenas, tum jacturam famae, honoris, lucri et vitae, prorsus insincere et injuste agerent, quoniam non timent Deum, ac aliquam legem Divinam, ita non est aliquod internum vinculum quod detinet; quapropter tunc quantum possent, alios defraudarent, diriperent et spoliarent, et hoc ex jucundo. Quod intus tales sint, apparet imprimis ex similibus in altera vita, ubi cuivis auferuntur externa, et aperiuntur interna, in quibus denique in aeternum vivunt (videatur supra, n. 499-511); qui quia tunc agunt absque vinculis externis, quae sunt, ut supra dictum est, timores pro lege, proque jactura famae, honoris, lucri et vitae, insane agunt, et ad sinceritatem et justitiam rident. [3] Illi autem, qui propter leges Divinas sincere et juste egerunt, ablatis externis, et relicti internis, sapienter agunt, quia conjuncti sunt cum angelis caeli, a quibus communicatur illis sapientia. Ex his nunc primum constare potest, quod homo spiritualis prorsus similiter possit agere sicut homo naturalis, quoad civilem et moralem vitam, modo quoad internum hominem, seu quoad voluntatem et cogitationem conjunctus sit Divino. (Videatur supra, n. 358-360.)
(2) 直訳
Quod non tam difficile sit agere vitam quae ducit ad caelum, sicut creditur, ex his nunc sequentibus videri potest. 天界へ導く生活を送ることはそれほど困難でないことは、信じられているように、これらから今や続くものに見られることができる。
Quis non civilem et moralem vitam potest agere? だれが、市民的で道徳的な生活を送ることができないか?
nam quisque ab infantia initiatur in illam, et ex vita in mundo scit illam; なぜなら、それぞれの者は幼年期からそれらの中に導かれる、そして世の中の生活からそれらを知るから。
quisque etiam agit illam, aeque malus ac bonus, nam quis non sincerus vult dici, et quis non justus? それぞれの者がそれら〔生活〕を送る、等しく悪い者と善い者、なぜなら、だれが誠実(正直)と言われることを欲しないか、そしてだれか公正と〔言われることを欲し〕ないか?
Paene omnes sinceritatem et justitiam exercent in externis, usque adeo ut appareant sicut corde et sinceri et justi sint, aut sicut ex ipsa sinceritate et justitia agant: ほとんどすべての者は、外部で誠実と公正を実行する、心から誠実で公正であるように見えるそこまでも、または誠実と公正そのものから行動するように。
similiter debet spiritualis homo vivere, quod potest tam facile quam naturalis homo, sed cum sola differentia, quod spiritualis homo credat Divinum, et quod sincere et juste agat non propterea solum quia est secundum leges civiles et morales, sed etiam quia est secundum leges Divinas: 同様に霊的な人間も生きなければならない、そのことを自然的な人間と同様に容易に〔行動することが〕できる、しかし、単なる違いとともに、霊的な人間は神性を信じていること、そして誠実に、公正に行動する、さらに単に市民の、道徳の法律にしたがっているからだけでなく、しかしまた神的な律法にしたがっているから。
nam is quia de Divinis cogitat cum agit, communicat cum angelis caeli; なぜなら、彼は行動するとき神性について考えるから、天界の天使たちと共有する(伝達する)から。
et quantum id facit, conjungitur illis; そしてどれほど多くそのことを行なうか〔によって〕、彼らと結合する。
et sic aperitur internus ejus homo, qui in se spectatus est spiritualis homo. そしてこうして彼の内なる人は開かれる、それは本質的に霊的な人間と見られる。
Cum homo talis est, tunc adoptatur et ducitur a Domino, ipso nesciente, et tunc sincerum et justum, quae sunt moralis et civilis vitae, quod agit, ex spirituali origine agit; 人間がこのようなものであるとき、その時、主により養子とされ、導かれる、知らずに、そしてそのとき誠実と公正を、それらは、道徳と市民の生活のものである、行なうこと、霊的な起源から。
et agere sincerum et justum ex spirituali origine, est id agere ex ipso sincero et justo, seu id agere ex corde. そして霊的な起源から誠実と公正を行なうことは、それは誠実と公正そのものから行なうこと、すなわち、それを心から行なうこと。
[2] Justitia et sinceritas ejus in externa forma apparet prorsus similis justitiae et sinceritati apud naturales homines, immo apud malos et infernales, sed in interna forma sunt prorsus dissimiles. [2] 彼の公正と誠実は、外なる形の中で自然的な人間のもとの公正と誠実とまったく似て見える、実に、悪い者と地獄の者のもとの〔公正と誠実〕、しかし、内なる形の中でまったく似ていない☆。
☆ この個所は柳瀬訳から脱落しています。
Mali enim juste et sincere solum agunt propter se et mundum; なぜなら、悪い者らは単に公正にまた誠実に行動するから、自分自身と世のために。
quapropter si non timerent leges et poenas, tum jacturam famae, honoris, lucri et vitae, prorsus insincere et injuste agerent, quoniam non timent Deum, ac aliquam legem Divinam, ita non est aliquod internum vinculum quod detinet; それゆえ、もし、法律や罰を恐れないなら、さらに名声、名誉、利益と生命を失うこと、まったく不誠実に、不公正に行動する、神を恐れないので、そして何らかの神的な律法を、このように何らかの内なる束縛がない、それらは抑える。
quapropter tunc quantum possent, alios defraudarent, diriperent et spoliarent, et hoc ex jucundo. それゆえ、その時、できるかぎり、他の者をだます、略奪する(盗む)、奪う、そしてこのことを楽しみから。
Quod intus tales sint, apparet imprimis ex similibus in altera vita, ubi cuivis auferuntur externa, et aperiuntur interna, in quibus denique in aeternum vivunt (videatur supra, n. 499-511); 内部にこのようなものであること、来世で似た者たちから特に見られる、そこにそれぞれの者から外なるものが取り去られ、内なるものが開かれる(明らかにされる)、それらの中で最後には永遠に生きる(上の499-511番に見られる)。
qui quia tunc agunt absque vinculis externis, quae sunt, ut supra dictum est, timores pro lege, proque jactura famae, honoris, lucri et vitae, insane agunt, et ad sinceritatem et justitiam rident. その時、これらの者らは外なる束縛なしに行動する、それらである、上に言われたように、法律のための恐れ、また名声、名誉、利益と生命を失うための〔恐れ〕、狂って行動する、そして誠実と公正を嘲笑する。
[3] Illi autem, qui propter leges Divinas sincere et juste egerunt, ablatis externis, et relicti internis, sapienter agunt, quia conjuncti sunt cum angelis caeli, a quibus communicatur illis sapientia. [3] しかしながら、彼らは、神的な律法のために誠実に、公正に行動する者たち、外なるものを取り去られ、そして内なるものに残される、賢明に行動する、天界の天使たちと結合しているので、彼らから彼らに知恵が伝達される〔ので〕。
Ex his nunc primum constare potest, quod homo spiritualis prorsus similiter possit agere sicut homo naturalis, quoad civilem et moralem vitam, modo quoad internum hominem, seu quoad voluntatem et cogitationem conjunctus sit Divino. これらから今や最初に明らかにすることができる、霊的な人間は自然的な人間と完全に同様に行動することができること、市民的な、道徳的な生活に関して、内なる人に関して、すなわち意志と思考に関して、神性と結合しているとき☆。
☆ ここのmodoは接続詞で「~する間は、~するかぎり、~の条件で、もし~すれば」という意味です。意味はこれでよいのですが、訳語としてうまくあてはまりそうもありません、それで条件を含意させて「とき」としました。
(Videatur supra, n. 358-360.) (上の358-360番に見られる)
(3) 訳文
天界へ導く生活を送ることが信じられているそれほど困難でないことは、今、続くものから知ることができる。だれが、市民的で道徳的な生活を送ることができないか? なぜなら、だれもが幼年期からその生活に導かれ、世の生活からそれらを知るから。だれもが、悪い者も善い者も等しく、その生活を送る。なぜなら、だれが誠実と言われることを、だれか公正と言われることを欲しないか? ほとんどすべての者は、外面で誠実と公正を、心から誠実で公正であるかのように見え、または誠実と公正そのものから行動するかのように、行なう。霊的な人間も同様に生きなければならない、そしてそのことを自然的な人間と同じく容易に行なうことができるが、しかし、そこにはただ次の違いがある。霊的な人間は神性を信じて、誠実に、公正に行なうが、そのことを単に民法や道徳律にしたがって行なうだけでなく、神の律法にしたがって行なうのである。なぜなら、彼は行動するとき、天界の天使たちと伝達しているので、神性について考えるから。そしてそのことを行なうほど、天使たちと結合する。こうして本質的に霊的な人間と見なされる彼の内なる人が開かれる。人間がこのようなものである時、知らないうちに、主により養子とされ、導かれ、そのとき道徳と市民の生活のものである誠実と公正を霊的な起源から行なう。霊的な起源から誠実と公正を行なうとは、誠実と公正そのものから、すなわち、心から行なうことである。
[2] 霊的な人間の公正と誠実は、外なる形で、自然的な人間のもとの、実に、悪い者と地獄の者のもとの公正と誠実とまったく似て見えるが、しかし、内なる形で、まったく似ていない。なぜなら、悪い者らは、自分自身と世のためにだけ、公正に、また誠実に行動するから。それゆえ、もし、法律や罰を、さらに名声、名誉、利益や生命を失うこと恐れないなら、まったく不誠実に、不公正に行動し、神を、何らかの神的な律法を恐れないので、抑制する何らかの内なる束縛はない。それゆえ、その時、できるかぎり、他の者をだまし、盗み、奪う、そしてこのことを楽しみから行なう。内部がこのようなものであることが、来世で特に似た者たちから見られる。そこでは、だれもが外なるものを取り去られ、内なるものが明らかにされ、最後にはそれらの中で永遠に生きる(前の499-511番参照)。その時、この者らは外なる束縛なしに行動するので、狂って行動し、誠実と公正を嘲笑する。その外なる束縛とは、前述のように、法律を恐れ、また名声、名誉、利益や生命を失う恐れである。
[3] しかし、神の律法のために、誠実に、公正に行動する者たちは、外なるものを取り去られ、内なるものに残されるとき、天界の天使たちと結合し、彼らからその者たちに知恵が伝達されるので、賢明に行動する。これらから今や最初に、霊的な人間は、市民的で道徳的な生活では、内なる人に関して、すなわち意思と思考に関して神性と結合しているとき、自然的な人間とまったく同様に行動することができることを明らかにすることができる。(前の358-360番参照)