(1) 原文
255. His adjiciam hoc MEMORABILE:―
Ne aliquis in Sensum spiritualem Verbi intret, ac genuinum verum, quod illius Sensus est, pervertat, custodiae a Domino positae sunt, quae in Verbo per Cherubos, qui hic sunt quatuor Animalia, intelliguntur: quod custodiae sint positae, hoc mihi ita repraesentatum est:
[2] Datum est videre magnas Crumenas; apparentes sicut sacci, in quibus reconditum fuit argentum in multa copia; et quia apertae erant, perceptum est sicut unusquisque posset argentum ibi repositum depromere, imo diripere; sed juxta Crumenas illas sedebant bini Angeli, qui custodes; locus ubi repositae erant, apparebat instar praesepis in stabulo; in camera proxima visae sunt Virgines modestae, cum Uxore casta; et prope illam cameram stabant bini Infantes, et dictum est, quod cum illis non infantiliter sed sapienter ludendum sit; et postea apparebat Scortum, tum Equus jacens mortuus.
[3] Quibus visis instructus sum, quod per illa repraesentatus sit Sensus literae Verbi, in quo Sensus spiritualis est. Magnae illae Crumenae argento plenae significabant cognitiones veri et boni in multa copia: quod apertae essent, et tamen ab Angelis custoditae, significabat quod quisque posset inde cognitiones veri desumere; sed quod caveatur, ne aliquis Sensum spiritualem, in quo merae veritates sunt, falsificet. Praesepe in stabulo, in quo jacebant crumenae, significabat instructionem spiritualem pro intellectu; hoc significat praesepe, etiam praesepe in quo Dominus Infans jacuit, quia Equus, qui inde edit, significat intellectum Verbi. [4] Virgines modestae, quae in camera proxima visae sunt, significabant affectiones veri, et Uxor casta conjunctionem boni et veri. Infantes significabant innocentiam sapientiae in Verbo; erant Angeli e tertio Caelo, qui omnes apparent sicut infantes. Scortum cum Equo mortuo significabat falsificationem Verbi a multis hodie, per quam omnis intellectus veri perit; Scortum significat falsificationem, et Equus mortuus intellectum veri nullum.
[5] Datum est loqui cum multis post mortem, qui crediderunt se sicut stellae lucituros in Caelo, quia, ut dixerunt, sanctum habuerunt Verbum, saepius perlegerunt illud, plura inde collegerunt per quae fidei suae dogmata confirmaverunt, et per id in mundo ut docti celebrati sunt; ex quo credebant se Michaeles et Raphaeles futuros. Sed plures ex illis explorati sunt, ex quo amore studuerunt Verbo: ac inventi quod aliqui ex amore sui, ut magni in Mundo apparerent, et sicut Primates Ecclesiae colerentur; aliqui autem ex amore mundi, ut lucrarentur opes: hi dum explorati sunt quid scirent ex Verbo, compertum est, quod inde nihil genuini veri scirent, sed modo tale quod vocatur verum falsificatum, quod in se est falsum, et hoc in mundo spirituali putet coram naribus angelorum; et dictum est illis, quod hoc illis esset ex causa, quia ipsi et mundus fuerunt fines, seu, quod idem, amores illorum, et non Dominus et Caelum; et cum ipsi et mundus sunt fines, tunc cum legunt Verbum, haeret mens illorum in se ipsis et in mundo, et inde cogitant jugiter ex suo proprio, quod in caligine est quoad omnia quae Caeli sunt: in quo statu non potest homo subduci ex lumine proprio, et sic elevari in lucem Caeli, proinde nec aliquem influxum a Domino per Caelum recipere. [6] Vidi etiam hos in Caelum admissos, et cum inventi sunt quod absque veris essent, nudati sunt vestibus, et apparuerunt in pudendis; et qui falsificaverunt vera, quia putuerunt, expulsi sunt, sed usque remansit apud hos fastus, ac fides quod meruerint.
Aliter factum est cum illis, qui studuerunt Verbo ex affectione sciendi verum quia verum est, et quia inservit usibus vitae spiritualis, non solum suae, sed etiam proximi. Illos vidi elevatos in Caelum, et sic in lucem, in qua est Divinum Verum ibi, et simul tunc exaltatos in sapientiam Angelicam, et in felicitatem ejus, quae est vita aeterna.