(1) 原文
233. [Vers. 4.] ” Et circum Thronum throni viginti et quatuor, et super’ thronis vidi viginti et quatuor Seniores sedentes”significat ordinationem omnium in Caelo ad Ultimum judicium.―Qui non scit Sensum spiritualem Verbi, et simul genuina vera Ecclesiae, credere potest, quod cum Ultimum Judicium venturum est, Dominus sessurus sit super Throno, et quod circum Ipsum alii judices etiam super thronis; sed qui scit Sensum spiritualem Verbi, et simul genuina vera Ecclesiae, is novit quod Dominus tunc non sessurus sit super Throno, nec alii judices circum Ipsum; imo quod nec Dominus judicaturus sit aliquem ad Infernum, sed quod facturus quod Verbum unumquemvis judicet, Domino moderante ut omnia secundum justitiam fiant. Dominus quidem dicit,
“Non Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio; potestatem dedit Judicium facere, quia Filius Hominis est” (Joh. v. 22, 27);
sed alibi dicit,
“Non veni ut judicem mundum, sed ut salvem mundum: Verbum, quod locutus sum, illud judicabit illum extremo die” (Joh. xii. 47, 48);
haec duo concordant, dum scitur quod “Filius Hominis” sit Dominus quoad Verbum (videatur supra, n. 44); quare Verbum judicaturum est, Domino moderante. [2] Quod per duodecim Tribus Israelis et eorum Seniores significentur omnes qui ab Ecclesia Domini sunt in Caelis et in Terris, et abstracte omnia vera et bona ibi, videatur (n. 251, 349, 369, 808); et quod similia per Apostolos (n. 79, 790, 903); ex his patet quid significatur per haec Domini verba:
“Jesus dixit ad Discipulos, Vos qui secuti estis Me, quum sederit Filius Hominis super Throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis judicantes duodecim tribus Israelis” (Matth. xix. 28; Luc. xxii. 30)
per “duodecim” significantur omnia, et praedicantur de veris et bonis Caeli et Ecclesiae (n. 348), similiter “viginti quatuor;” quare “duodecim Apostoli” et “viginti quatuor Seniores” significant omnia Ecclesiae; ac “duodecim” tum “viginti quatuor throni” significant omne judicium; quis non potest intelligere, quod non Apostoli et Seniores judicaturi sint, et quod non possint. Ex his nunc constare potest cur “throni” et “seniores” dicuntur, ubi de Judicio, ut quoque apud Esajam:
“Jehovah in judicium veniet cum Senioribus populi Sui” (iii. 14);
apud Davidem:
“Hierosolyma aedificata est, et eo ascendunt Tribus et ibi sedent Throni ad judicium” (Psalm. cxxii. 3-5);
et in Apocalypsi:
“Vidi Thronos, et consederunt super illis, et Judicium datum est illis” (xx. 4).
(2) 直訳
233. [Vers. 4.] ” Et circum Thronum throni viginti et quatuor, et super’ thronis vidi viginti et quatuor Seniores sedentes”significat ordinationem omnium in Caelo ad Ultimum judicium.― 233(4節) 「また王座のまわりに二十四の王座が〔あった〕、また私は〔それらの〕王座の上に座っている二十四の長老を見た」は、最後の審判に向けて天界の中のすべてのものの秩序づけを意味する。
Qui non scit Sensum spiritualem Verbi, et simul genuina vera Ecclesiae, credere potest, quod cum Ultimum Judicium venturum est, Dominus sessurus sit super Throno, et quod circum Ipsum alii judices etiam super thronis; みことばの霊的な意味を知らない者は、また同時に教会の本物の真理を、信じることができる、「最後の審判」がやって来るとき、主が王座の上に座ること、またその方のまわりに他の審判者もまた王座の上に。
sed qui scit Sensum spiritualem Verbi, et simul genuina vera Ecclesiae, is novit quod Dominus tunc non sessurus sit super Throno, nec alii judices circum Ipsum; しかし、みことばの霊的な意味を知る者は、また同時に教会の本物の真理を、彼は知った(知る)、主は、その時、王座の上に座らないこと、その方のまわりの他の審判者も〔座ら〕ないこと。
imo quod nec Dominus judicaturus sit aliquem ad Infernum, sed quod facturus quod Verbum unumquemvis judicet, Domino moderante ut omnia secundum justitiam fiant. それどころか、主はある者を地獄へと裁かない、しかし、行なうこと、みことばがそれぞれの者を裁くこと、主が抑制(統制)して、すべての者が公正(義)にしたがって行なわれるように。
Dominus quidem dicit, 確かに(実に)、主は言われている、
“Non Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio; 「父はだれも裁かない、しかし、すべての審判を子に与えた。
potestatem dedit Judicium facere, quia Filius Hominis est” (Joh. v. 22, 27); 審判を行なう力を与えた、人のであるからである」(ヨハネ5:22, 27)。
sed alibi dicit, しかし、他の箇所に、〔主は〕言う、
“Non veni ut judicem mundum, sed ut salvem mundum: 「世を裁くためにわたしはやって来ない、しかし、世を救うために――
Verbum, quod locutus sum, illud judicabit illum extremo die” (Joh. xii. 47, 48); みことば、それをわたしが話す、それが彼を最後の日に裁く」(ヨハネ12:47, 49)。
haec duo concordant, dum scitur quod “Filius Hominis” sit Dominus quoad Verbum (videatur supra, n. 44); これら二つは一致している、「人の子」がみことばに関する主であることが知られる時(上の44番に見られる)。
quare Verbum judicaturum est, Domino moderante. それゆえ、みことばが裁く、主が抑制(統制)して。
[2] Quod per duodecim Tribus Israelis et eorum Seniores significentur omnes qui ab Ecclesia Domini sunt in Caelis et in Terris, et abstracte omnia vera et bona ibi, videatur (n. 251, 349, 369, 808); [2] イスラエルの十二の部族とそれらの長老たちによってすべての者が意味されることは、その者は天界の中と地の中の主の教会からである、また抽象的にそこにすべての真理と善が、見られる(251, 349, 369, 808番)。
et quod similia per Apostolos (n. 79, 790, 903); また同様のものが使徒によって〔意味される〕こと(79, 790, 903番)。
ex his patet quid significatur per haec Domini verba: これらから、これらの主のことばによって何が意味されるか明らかである――
“Jesus dixit ad Discipulos, Vos qui secuti estis Me, quum sederit Filius Hominis super Throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis judicantes duodecim tribus Israelis” (Matth. xix. 28; Luc. xxii. 30) 「イエスは弟子たちに言った、あなたがたは、その者はわたしに従った(sequor)、人の子がご自分の栄光の王座の上に座るとき(=cum)、あなたがたもまた座る、イスラエルの十二の部族を裁く十二の王座の上に」(マタイ19:28、ルカ22:30)。
per “duodecim” significantur omnia, et praedicantur de veris et bonis Caeli et Ecclesiae (n. 348), similiter “viginti quatuor;” 「十二」によってすべてのものが意味される、また天界と教会の真理と善について述べられる(348番)、同様に「二十四」。
quare “duodecim Apostoli” et “viginti quatuor Seniores” significant omnia Ecclesiae; それゆえ、「十二使徒」と「二十四の長老たち」は教会のすべてのもの意味する。
ac “duodecim” tum “viginti quatuor throni” significant omne judicium; そして「十二」なおまた「二十四の王座」はすべての審判を意味する。
quis non potest intelligere, quod non Apostoli et Seniores judicaturi sint, et quod non possint. だれが理解することができないか、使徒と長老は審判しないこと、またできないこと。
Ex his nunc constare potest cur “throni” et “seniores” dicuntur, ubi de Judicio, ut quoque apud Esajam: これらから、今や、明らかにすることができる、なぜ、「王座」と「長老」が言われるか、そこに「審判」について、(例えば)「イザヤ書」のもとのようにもまた――
“Jehovah in judicium veniet cum Senioribus populi Sui” (iii. 14); 「エホバは審判の中にやって来る、ご自分の民の長老たちとともに」(3:14)。
apud Davidem: 「ダビデ(の書)」のもとに――
“Hierosolyma aedificata est, et eo ascendunt Tribus et ibi sedent Throni ad judicium” (Psalm. cxxii. 3-5); 「エルサレムが建てられた、またそこへ部族がのぼる、またそこに王座に座る、審判のために」(詩篇122:3-5)。
et in Apocalypsi: また「黙示録」の中に――
“Vidi Thronos, et consederunt super illis, et Judicium datum est illis” (xx. 4). 「私は(多くの)王座を見た、またそれらの上に彼らは座った、また審判が彼らに与えられた」(20:4)。
(3) 訳文
233(4節) 「また王座のまわりに二十四の王座が〔あった〕、また私は〔それらの〕王座の上に座っている二十四の長老を見た」は、最後の審判に向けて天界の中のすべてのものの秩序づけを意味する。
みことばの霊的な意味を、また同時に教会の本物の真理を知らない者は、「最後の審判」がやって来るとき、主が王座の上に、またその方のまわりに他の審判者もまた王座の上に座る、と信じることができる。しかし、みことばの霊的な意味を、また同時に教会の本物の真理を知る者は、その時、主が王座の上に、その方のまわりの他の審判者も座らないことを知る。それどころか、主はある者を地獄へとさばかない、しかし、主が抑制して、すべての者が公正にしたがって行なわれるように。みことばがそれぞれの者の審判を行なうこと〔を知る〕。
確かに、主は言われている、
「父はだれもさばかない、しかし、すべての審判を子に与えた。審判を行なう力を与えた、人のであるからである」(ヨハネ5:22, 27)。
しかし、他の箇所で〔主は〕言う、
「世をさばくためにわたしはやって来ていない、しかし、世を救うために――わたしが話すことばがが彼を最後の日にさばく」(ヨハネ12:47, 49)。
これら二つは、「人の子」がみことばに関する主であることが知られる時一致している(前の44番に見られる)。それゆえ、主が抑制して、みことばがさばく。
[2] イスラエルの十二の部族とそれらの長老たちによって、天界の中と地上の主の教会からのすべての者が、また抽象的にそこにすべての真理と善が意味される(251, 349, 369, 808番に見られる)。また同様のものが使徒によって〔意味される〕こと(79, 790, 903番)。これらから、これらの主のことばによって何が意味されるか明らかである――
「イエスは弟子たちに言った。わたしに従ったあなたがたは、人の子がご自分の栄光の王座の上に座るとき、あなたがたもまた、イスラエルの十二の部族をさばく十二の王座の上に座る」(マタイ19:28、ルカ22:30)。
「十二」によって、すべてのものが意味され、天界と教会の真理と善について述べられる(348番)、同様に「二十四」。それゆえ、「十二使徒」と「二十四の長老たち」は教会のすべてのもの意味する。そして「十二」なおまた「二十四の王座」はすべての審判を意味する。使徒と長老が審判しないこと、またできないことを、だれが理解することができないか。
これらから、今や、なぜ、「王座」と「長老」が、そこの「審判」について言われるか、明らかにすることができる、例えば「イザヤ書」にもまた――
「エホバは、ご自分の民の長老たちとともに審判にやって来る」(3:14)。
「ダビデの書」に――
「エルサレムが建てられた。またそこへ部族がのぼる。また審判のためにそこに王座に座る」(詩篇122:3-5)。
また「黙示録」の中に――
「私は(多くの)王座を見た、またそれらの上に彼らは座り、彼らに審判が与えられた」(20:4)。
(1) 原文
234. ” Circumamictos vestibus albis,” significat ex Divinis veris Verbi.―Quod “Vestes albae” significent genuina vera Verbi, videatur supra (n. 166, 212).
(2) 直訳
234. ” Circumamictos vestibus albis,” significat ex Divinis veris Verbi.― 234 「白い衣服でまとって」は、みことばの神的真理からを意味する。
Quod “Vestes albae” significent genuina vera Verbi, videatur supra (n. 166, 212). 「白い衣服」が、みことばの本物の真理を意味することは、上に見られる(166, 212番)。
(3) 訳文
234 「白い衣服でまとって」は、みことばの神的真理からを意味する。「白い衣服」が、みことばの本物の真理を意味することは、前に見られる(166, 212番)。